Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

19. Zuingliari. Zuinglianorum sectam landavit Uldaricus Zuinglius ΗeI- vela , Canonicus et Sacerdos Τigurinus. Is desiderio resormationis ductus a. 1519 Indulgentias impugnavit, quas Be nardinus Samson, monachus Francisonus, Pontificis nomino apud plebem Tigurinam promulgabat. Ad alia inde progressus brevi tautores et adversarios nactus est, atque in his Hug nem Episcopum Constantiensem. Senatus Tigurinus, ut dissiadia exorta componeret conventum omnium suae ditionis the

logorum an. 1523 indixit, in quo Zuin ius 67 theses edidit

contra missam ceu Sacrificium, coelibatum clericorum, votum eastitatis, potestatem Pontificis, Episcoporum aliorumque Clerbiorum, consessionem peccatorum, satisfactionem Sacramentalem, purgatorium, et alia hujusmodi directas. Senatus doctrinam Zuinglii approbavit, nimique, nisi quod Scripturae S. a ctoritate probari possit, deinceps illaceri iussiL Anno 1524

Zuinglius uxorem duxit, et magistratum permovit, ut sacras imaginos et Missam aboleret, atque altaria ex Ecclesiis ejiceret , quo iacto in locum altarium mensae positae sunt, in quibus pro celebranda Eucharistia corbis, panibus forme tatis resertus, et calices vino pleni colloeabautur. Postea Z inglius commentarium edidit de vera et salsa Religione, in quo peccatum originale negavit, Sacramenta vaeua Signa M liae divinao aliundo collatae esse dixit, de hominis arbitrio mitius, quam Lutherus statuit, et totam potestatem in rebus Hesiastidis ipsam quoque fidem concernentibus magistratui civili eoncessit. Tigurinorum exemplum suecessu temporis sequebantur pagi alii, Bemensis, Basileensis et Shashusanus inprimis, reliquis veterem interim doctrinam et ritum sancientibus. Cum civitates Luinglianao Catholicas ad admittendas novationes religiosas adigere conarentur a. 15M bellum ei- vile ortum est, in quo Tigurini ad internecionem coeti sunt, et Zuinglius quoque oecubui L Ei diu non supervixit, quo mico usus suerat, Joannes Aecolampadius Ecclesiae et Acad mlae Basileensis doctor. Anno 1535, agentibus Gulielmo Ta- relio et Petro Virelo, etiam Generam, in suam poteStatem redegerunt ia . t . S. 20. Iuinistae. Ioannes Calvinus, a quo assectae Calvinistarum nomen

sortiti sunt, natus est Novioduni in Picardia a. 1509, egregiis

oὶ Nusehier Hist. Uldariet Zuinglii , Ruebet histoire de la relamationde la Suisse, Nira nisi. Beel. Helvetiae P. IV.

472쪽

dotibus a natura ornatus. Is in neotericorum placita , quae variis in locis imbiberat, tanto amore serebatur, ut Parisiis, cum Τheologia operam navaret, suas novas opiniones etiam aliis instillaro satageret. Cum Franciseus I Galliae rex nou lorum audaciam gravissimis poenis reprimero conarctur, Calvinus a. 1534 Gaditam deseruit, varias regiones peragravit, ac tandem a. 1535 Genevam erroribus Zuinglii jam inlaetam venit, unde a Magistratu civili, cui potestatem a Zuinglio in

rebus ecclesiasticis concessam abrogare voluit, pulsus Arge loratum se contulit, ubi editis variis libris Genevenses ita sibi eonciliavit, ut non solum eum revocarent, Verum etiam novum ab eo catechismum adoptarent, et eathedram theol giae ei concederent. Calvinus Genevae illimitatam sere auctoritatem consequutus est ita, ut in rempublicam civilem magnum influxum exerceret, et rem ecclesiasticam pro arbitrio dirigeret usque ad an. 1564, quo ex hac vita dece sit. Ibi Magistratum permovit, ut a. 1559 universitatem sui daret , Consistoriis ex praedicatore et senioribus compositis

potestatem in rebus ecclesiasticis concessit, austeram morum

disciplinam sub poena excommunicationis praecepit, a Zui glio in pluribus capitibus recessit, nominatim in Eucharistia, in peccato originali, in libero arbitrio et in praedestinatione. In Eucharistia docuit, pios per fidem, adeoque spiritualiter vel virtualiter, Corporis et Sanguinis Christi participes fieri, et per vivam eassionis et mortis Christi memoriam, quam panis et vini symbola excitant, animos credentium ita pasci, sicut cibo ct potu corpus nutritur. De Mecato originali orthodoxe praeeepit. Liberum hominis arbitrium negavit, asserens, hominem necessario malum eligere, et ad bonum nullo modo posse cooperari, sola Dei gratia illud emetente. Docuit quosdam homines non solum ad poenam, verum etiam ad culpam praedestinatos osse. In caeteris Luthero et Zuinglio consensit. Inter libros Calvini eminet ejus K Institutio religionis christianae n quatuor libris contenta, quorum primo de Deo Creatore, altero do Deo R demptore Christo, tertio de Spiritu S. hominum Santificatore, quarto de Ecclesia, de Sacramentis, de Magistratibus, legibus et subditis egit. Ex professoribus Genevensibus longe celebe rimus suit Τheodorus nega, nobili genere in Burgundia natus, qui Calviiii coepta post ejus mortem summo studio, praese tim in Gallia, promovit, ot an. 1605 satis cessit. Anno 1630 Calvinistae fidei suae consessionem miserunt ad Crrillum L charis Patriarcham Constantinopolitanum, jam prius novitat bus religiosis addictum, ut Ecclesiam Graecam cum Resormata conjungeret; quod cum Cyrillus sacere tontaret, exorta seditione a Turcis suit strangulatus et in Bosphorum conjectus.

473쪽

Beliqui vero Patriarebao Graeci, coactis Srnodis, Calviniania

21. Turbae a Calemisιis Geuviae in Gallia. Gallia altero saeculi XVI dimidio novationibus religiosis vehementissime perturbata et concussa est. Henricus II, Franeisei I a. 1147 mortui silius et successor a. 165 1 contra ne tericos severissima decreta edidit, quae tamen impedire nou potuerunt, quominus multiplicarentur, et Antonium regem Navarrae, ejusque fratrem Ludovicum Principem do conduregiae familiae cognatos , nec non Principem de Colinio iusuas partes traherent. Ita aucti ab anno circiter 1555 in plerisque urbibus maioribus, nominatim Parisiis, jam coetus bene ordinatos ossormabant, atque in Srnodo generali fidei consessionem, ordinem et disciplinam ecclesiasticam condidorunt Calvini placitis consorinem. Non multo post Turonii, cum nocturnos conventus celebrarent et spectrum Regis Hugonis sibi apparere crederent, Hugonoιtae dici consuevcrunt. Desuncto a. 1559 Henrico II, successit ejus filius Franciscus II valdo juvenis et infirmae valetudinis; quare eius Mater Callieri Medicaea, Dux de Guisa, eiusque duo fratres Cardinales regni habenas moderabantur. Hi pro studio, quo in Religionem Catholicam serebantur, Hugonottis convenius sacros sub poena ignis interdixerunt. IIac re non minus, quam Principum Bou bonicorum regimino exclusione irritati, duce Principe de Condo a. 1560 coniurationem secerant ad Guisas capiendos, et regimen Bourbonibus tradendum. Conjuratione detecta multi ejus partieipes debitas quidem poenas luerunt, attamen ab hoc tempore incusso Guisis timore, poenae contra eos mitigabantur. Franciscus II inter mortales esse desiit a. 1560, et post ejus mortem regimen suscepit ejus frater Carolus IX minorennis cum matre Cassiarina, cui, urgentibus publicis ordinibus, Antonius Rex Navarrae, nomine generalis locumlenentis roεni additus est. Hujus patrocinio freti Hugonottae jam adeo insolescebant, ut non tantum publicos conventus agerent, eo

sistoria et Srnodos iustituerent, sed etiam Catholicis Ecclesias vi eriperent, sacras imagines ot crucifixa destruerent, Clericos domibus, bonis et redditibus privarent, Magistratusque cath licos deponerent. Ad pacem Galliae restituendam, agento potissimum Cardinali de Loiharingia an. 1562 Pisciaci coram familia regia, pluribus Proceribus, Cardinalibus, consiliariis,

474쪽

Episcopis et Theologis utriusque partis habita ruit publica de Religione disputatio, in qua ex parte Catholicorum claudius

Espeneaeus, et ex parte Hugonottarum Theodorus Bega praecipui disputatores erant; ast cum quaelibet pars sibi victoriam adscriberet, disputatio optatum effectum non produxit. 22. Bella inter caιholieos et Hugonouas sub rege Carola IX., cum Hugonottao in seditiones proni pacem Regni iurbarent, et Princi ut de Condo Regem sibi eligere meditare tur, ad reprimendas eorum violentias, Regina an. 1562 liberum et publicum Beligionis exercitium eis concessit; quam ob rem Princeps de Guisa, inito cum quibusdam Proceribus laedere, eodem anno Parisios occupavit, et regni administrationem ad se traxit. Hugonottas vero, Duco Condis , libertalem sibi concessam periclitari proclamantes, ausam coeperunt, et plures urbes in suam potestatem redegerunt. Victi quidem suum in proelio Dorcensi; ast, interfecto a. 1563 cum Aurelianum obsideret, Duco de Guisa, liberum religionis exercitium Hugonouis concessum ad certa quaedam loca restrictum est, quod cum non ferrent IIugonotino a. 1567 Princeps do Condi bellum renovavit. Iterato victi sunt ad Fomacum, ubi Princeps de condo eorum Dux cedit, sed substituto a. 1568 in eius locum Gasparo Principo do Colinio belli fortunam lentarunt. Etiam hac vice ad Montocorium magna clade ass eii sunt a. 1570. Victores cum victis adeo benigne egerunt, ut non tantum liberum Religionis exercitium, verum etiam aequalia jura civilia cum Catholicis indulserint. Cum necdum quiescerent Hugonottae, Rex Carolus, annuento matre, et Suffragante Senatu, eos ex insidiis supprimero statuit. Die 23 Augusti 1572 Margaritha Caroli regis soror eum Henrico rege Navarrae, Antonii in bello occisi silio et successore, nuptias celebravit, ad quas magna Principum et nobilium Hugono tarum multitudo Parisios confluxit. Etiam copiosus exercitus, Sub praetextu ordinem et pacem servandi, Parisiis adsuit paratus. Nocto igitur S. Bartholomaei festum praecedente, jussu Regis Caroli milites Hugonottarum domos invaserunt, eosque

trucidarunt, quae caedes nomine nuptiarum Parisiensium etn ιis S. Bartholomaei ad posterorum memoriam translata est.

Ienricus Rex Navarrao et Princeps do Condo ad Regem C mlum adducti, instructioni religiosae traditi sunt. Ε miserunt quidum Beligionis Catholicae professionem sed simulato tantum. Verum Hugonottae in furorem acti arripuerunt arma,ci praeter alia munimenta Montem Albanum, Nemausum et

475쪽

Rupellas occuparunt, quau cum rex eis eripere Conaretur,an. 1573 bellum exortum est, in quo sorium Humnottis a risit. Inita pace liberum Religionis exercilium obtinuerunt; sed cum non ad omnes Hugonouas extenderetur, bellum renovatum est, quo durante Carolus IX au. 1574 ex hac vita

decessit.

23. Sub Henrieo III Edietum Nanneisme. Carolo IX suceossit ejus frater Henricus III, qui de com sensu matris et Procerum bellum continuam decrevit; ast anno 1576 ad tales angustias redactus est ut Hugonotus plenam Religionis libertatem, iurium aequalitatem cum Catholicis et octo urbes munitas eis concederet: quao regis indulgentia

Ducibus do Guisa et servidioribus Catholicis adeo displicuit,

ut eodem anno foedus nomine ligae sacrae inter se inirent, ad Religionem Catholicam tuendam, omnesqua regni incolas

eidem subjiciendos. Anno 1577 Pictavi pax ab Henrico III

eum Ηu nottis inita ita modificata suit, ut Religionis reso malae t ias varie restringeretur, et loca in Curiis eis abiudicarentur. Haec pax anno tantum 1580 inita propter foedus ad breve tempus luterrupta, duravit usque ad annum 1585, quo mortuus est junior Regis frater. Hujus mors novi extitit causa belli. Cum enim nulla spes foret, ut Rex proles haberet, thronus Galliae jure haereditario ad Henricum Borboni eum, Regem Navarrae, proximum flenrici III consanguineum

et Hugonottam spectabati Dux de Guisa unionis sacrae princeps, Navarrae regis patruum, Carolum Borbonicum Cardinalem, laturum Henrici III successorem proclamavit, regemque permovit, ut decratum ederet, quo Hugonottae urbes munitas reddere et qui ad sacra catholica redire recusarent, intra sex menses Galliam relinquore jubebatur. Foedus sacrum a. 1588 Rothomagi .suit confirmatum, et conclusum, ut nullus haur licus thronum Galliae conscendore sinatur. Henricus rex Na-varrae Rupellis cum Hugonottis aliud laedus pepigit ad sui defensionem. Ita cruentum enatum est bellum. Henricus III1 Augusti 1589 confossus suit a quodam, qui veste Domini-

cani indutus eum adivit, quasi secreta perlaturus. Hune conjurati illico trucidarunt, ejusquo faciem dilaniarunt ita, ut cogit 35ci uon potuerit. Non obstante Catholicorum confoederalorum oppositione , Henricus rex Navarrae armis thronum Galliae sibi vindicavit. Cum vero Catholici uovum regem throno dejicere conarentur, Henricus rationibus politicis adductus Calvinistas Ministros et Catholicos Episcopos ad se vocavit, quaesivitque

a Calvinistis , an homines in Religione Catholica salventur p

476쪽

Ηubito assirmativo responso an. 1593 haeresim duravit, et ad castra Catholicorum transiit. Ne autem Uugotinitas a se abalienaret, an. 1598 in corum favorem Νannetae in Britta- ilia minori celebre edicium ab hac urbo Nanneιeme compeli tum promulgavit, quo Religionis libertatem eadem cum C tbolicis jura, urbesque munitas a regimine independentes eis concessit. Ab hoc edicto exclusae fuero urbes Parisiensis , Rhomensis, Divionensis, Lugdunensis et Tolosana; Hugonottae vero jussi sunt in sestis Catholicis a Iabore abstinere, Clero Catholico decimas praestare et Matrimonia secundum Ioges Calliolieas inire. Senatus Parisiensis hoc odictum, cui Omnes Catholici reclamabant, diu in legum catalogum referre nolebat, donec tandem a. 1599 Rex ipse in Curia praesens gravi oratione eum ad hoc faciendum permovit. Cum Hugonotiae novas turbas cxcitarent, LudoviEus XIII urbes munitas et liberum Religionis exercitium eis ademit; anno tamen 1629pristina jura , non ex pacto sed ex gratia speciali restituit. Tandem Ludovicus XIV novarum turbarum portaesus eos ad Ecclesiam catholicam reducere firmiter statuit. Hunc in finem an. 1685 edictum Nannotonse revocavit , omnibusque

praeeopit, ut sacra catholica amplecterentur. Ne autem subditorum numerus ininueretur emigrationem vetuit qua' prohibitione non obstante, spatio trium annorum 200, 600 in Helvetiam, Bataviam, Angliam et Germaniam sugerunt, ubique lubenter suscepti , in primis a Friderico Gulielmo Electore Brandeburgico, cui commoda, pace Woslphalica sibi coneessa in Germania dehobant. Qui vero in Gallia remanserunt, omnibus juribus prisati suemni , quae tamen corum posteris Ludoviens xVI a. 1787 restituit ia . : S. 24. Novaιiones religiosae in Belgio. Etiam in Belgium penetrarunt novationes religiosae, contra quas iam Carolus V severas leges ediderat. Philippus II eius silius ot Hispaniae Rex, cui Belgium parebat, ad ne tericos supprimendos anno 1559 14 novos Episeopatus et tribunal inquisitionis erexit. Utrumque tum Protestantibus, tum Catholicis displieuit; praecipuo vero contra tribunal Inquisitionis an. 15D5 foedus inter so iniverunt. Cum protestantes seditiones excitarent, oi in Catholicos nesanda committerent,

Philippus ait. 1566 seditiosos armis edomuit; ad seditiosos

Q Histoire eeel. des eglises reformes du Roraume de France Antuerp. ln. Vol. 8., Benoti histoire de l'Ε dit de Nantes, Bossuet hist. des variations t. 2. l. 10, Valeh hist. Relig. Part. VI p. I. seqq.

477쪽

vero et haereticos puniendos et penitus extirpandos, revocala Margaritha sorore sua et Belmi gubernatrice a. 1567 Ferdinandum Ducem de Alba cum 100 militum in Belgium misit, qui poenis et exactionibus in Belgas saevit ita, ut multa millia ad Gulielmum Principem Arausoniensem sugerent. Gulielmus collectis in Germania copiis an. 1568 Belgium invasit, magnamque partem Hollandiae et Schellandiae occupavit. Philippus territus a. 1573 Ducem Albanum revocavit, eique su stituit Ludovicum de Zuniga, sub quo bellum continuatum est. Cum milites Hispani urbes et alia Ioca depraedarentiu , nominatim Antuemiam, Ordines aliarum provinciarum cum Arausionensibus foedus pepigerunt, pacificationem Andem vensem dictum. Tandem Gulielmus effecit, i ut provinciae s ptemtrionales Vir ecti a 1579 unionem inirent contra omno Hispanorum dominium. Ita factum, ut ex 17 previnciis, in quas Belgium est divisum, T ab obedientia Begis Hispaniaose subduxerint, et Belgium foederatum seu Bollandiam eo

stituant, residuis 10 Belgium Catholicum formantibus saὶ.25. Arminiani eι Gomarristae. In Belgio inter Calvinianos lis orta est do praedestinatione inter Iacobum Arminium et Franciscum Gomarru in Theolomae professores Lugduni Batavorum. Iacobus Arminius a. 1604 dogma de gratia universali suis auditoribus proponere non dubitavit, asserens e Deum non absolute, sed propter fidem Christo adhibitam, aut donogatam ad vitam vel ad momtem aeternam praedestinasse γ unde sequebatur praedestinationem non esse absolutam, hominemque libero haud exercero arbitrio. Hanc Arminii doctrinam impugnavit Franciscus G

marrus. Cum vero uterque asseclas nancisceretur, ortae sunt duo factiones Irminianoruin et Gomarristarum, quae mutuo

dictis et scriptis se lacessiverunt. Potestas civilis partes litigantes, institutis etiam colloquiis, ad mutuam pacem perducere conabatur, sed frustra ; Gomarristae enim ad Synodum gen ratiorem provocabant, denegato Magistratui jure eas definiendi. Mortuo a. 1609 Arminio, ejus assectae turbarum et depravatae Religionis ab adversariis accusati, ordinibus Hollandiae a. 1610 libellum, Remonstrantiam inscriptum, a quo Remon strantes dicti sunt, exhibuerunt. Huc libello Gomarris lae alium

opposuerunt, Contraremonstrantiam dictum , unde Contrare- monstantes vocati sucrc. Cum unio obtineri non posset, au- σὶ lanianus Strada de Bello Belgieo, Materen descript. de bello IIol

478쪽

ctoritas civilis an. 16 3 vetuit coram populo de praedestinatione loqui et Arniinianos prosequi, cui decreto vehementer se opposuit civitas Amstelodamensis. Tandem an. 1617 d eretum est, ut Synodus haberetur, cui plerique ordines Hollandiae reclamabant. Beelamantium primarios, et inter hos Hugonem Grotium, Mauritius Belgii domi, militiaeque pra sectus carceribus mancipari iussit. Remoto hoc obstaculo Μ- nodus coaluit Dordraci in Bollandia a. 1618, cui interfuere Theologi ex variis Ecclesiis reformatis, Simon Episcopius primarius Arminianorum theologus et 12 alii horum doctores. Arminiani postularunt, ut utraque pars de materia controversa inter se conferret, sola Scriptura Sacra ceu norma haberetur et lites amico componerentur , quod si obtineri non posset, Magistratus quid et quomodo docendum sit praescriberet. Synodus has Arminianorum postulationes reiecit, et decretum de materia controversa sed ad mentem inlaalapsariorum si. e. eorum, qui deserto horrendo Calvini commento de praedest, natione ante et supra lapsum lacia, hanc infra vel post lapsum factam fuisse statuebant condidit, ei a. 1619 in Ecclesia principali publicavit. Porro Synodus Remonstrantes condemnavit, et postquam sententia condemnationis ab Ordinibus approbata fuit, eorum praedicatores depositi et in exilium missi sunt. Arminiani profugi divisi sunt in duas sectas, nimirum Rhenoburgorum ab urbe Rhenoburgo, ubi praecipuam sedem

habebant, et collisiantium e Conventibus, qui Collegia diei

consueVere fa). S. 26. Unitarii. Postquam Novatores docuerunt, solam Seripturam Sacram esse Religionis sontem , a quovis interpretandam, inde aban. 1530 plures emerserunt, qui principio illo utentes, sundamentalo Beligionis christianao dogma de divina Τrinitate negarunt. Ex his notatu dignior est Michael Servetus, a quo asseelae etiam Servelistae, a. 1M 9 Villanovae in Aragonia natus, i fenii acumine praeditus, et in omni scientia versatus. Abs uto Parisiis studiorum curriculo, a. 1531 librum in lucem edidit sub titulo: de erroribus Trinitatis, et anno sequenti duos libros dialogorum de Trini rite publici juris socii. Peragratis postea variis Europae regionibus, tandem Viennae in Gallia

substitit, ubi artem medicam summa cum laude. exercebat. ain Gaspar Brandi hist. vitae Iaeobi Arminii, et Hugonis Gretii, Lim-boreb vit. Episeopii, Gerard Brant hist. Relarm. in uolland ., Hales hist.

479쪽

Ibi anno 1553 alium librum typis vulgavit, qui in fronte ibtulum gerebat: Christianisini restituito. Cum autem dogma Trinitatis everteret et de Christo cum Paulo Samosateno se uret, suit comprehensus et carceri mancipatus; quo feliciter elapsus, cum in Italiam se recipere vellet, Genevae, agente Calvino, qui eum blasphemiae et haereseos accusavit, a. 1513a Masstratu capitis damnatus lento igne combustus est. Ru dem sarinae homines erant illi, qui a. 1546 ad Religionem a divina Trinitate aliisque mysteriis purgandam Vicentiae in societatem coaluerunt, Post aliquot tempus a Senatu Reipublicae Venetae detectam et dissipatam. Horum et aliorum ii titrinitariorum nonnulli in Poloniam se contulerunt, ubi sui, Rege Sigismundo, postquam viros nobiles et eruditos suis I queis irretiverunt, a. 1565 in Srnodo Petricoviensi a Protestantibus se separarunt, et peculiarem abhinc coelum eiso marunt. Anno l569 Ioannes SientesLy Podoliae praesecius, Balioviam a se conditam eis incolendam dedit, unde Rah vienses vocali fuere. Ipsi tamen a primario dogmate de unica persona divina Unitarii dici maluerunt. Ex Polonia in Tran- sylvaniam Unitariorum principia secum tulit et propagavit Georgius Blandrata, qui anno 1563 apud Pensilvaniae Principes architecti munere fungebatur, eorumque saxoro essecit,

ut Unitarii ibi ius civitatis obtinerent sa .

S. 27. Sociniani. Νovam Unitariorum systemati formam dedit Faustus S cinus a. 1539 Senis natus, cui adhuc juveni patruus Lelius

Socinus, utius ex sociis Vicentinis, sententias antichristianas

instillaverat. IIas Faustus ex Lelii scriptis , quae post ejus mortem haeres coeperat, magis excoluit, et quo his meptis liberius vacaret, an. 1474 Basiluam se contulit, sistema suum jam ore et calamo aliis communicans. Anno 1579 Poloniam potiit, ubi Unitariis, irrito conatu, sua principia proposuit. Nihilominus scriptis, facundia, arte dialeetica, politis moribus, pedetentim eorum benevolentiam adeo sibi captavit, ut non tantum sententias ab ipso propositas adoptarent, verum etiam ab eo a. 1654 mortuo Soeiniani dicerentur. Quae nunc horum fides fuerit, potissimum colligitur ex catechismo, quem Socinus incoepit, alii vero, eo desune io, ad finem perduxerunt, et a. 1605 Bacoviae in lueem ediderunt, unde catechismus Racoviensis dictus est. Iuxta hunc : 1. Iesus

Christus in Scriptura Sacra Unigenitus Dei filius allegorice

480쪽

appellatus, et propter suam altiorem dignitatem adorandus, est morus homo, qui mortuus est et resurrexit, non ut divinae justitiae satisfaceret, sed ut nobis exemplum constantiae in advorsis, et certitudinem de nostra sutura resurrectione praeberet. 2. Spiritus Sanetus, quo nomine in Sacris Llitoris virius quaedam divina, et ipse Deus subinde denotatur, pronrie Eva gelium Iesu Christi significat. 3. Primus homo a Deo mortalis creatus, nullam peccato naturae suae depravationem passus est. 4. Homo viribus naturalibus, et Dei auxilio adjutus polost

exercere virtutem, quae ad salutem non minus necessaria est,

ruam fides in Christum. 5. Praedestinatio nulla datur, si quiem Deus liberas hominum actiones insallibiliter non praevidet. 6. Baptismus est vacuus ritus, quo quis Ecclesiae adscribitur, adeoque ad salutem minime necessarius. I. Sacra cosena est mera Christi commemoratio. 8. Nonnulli inter eos etiam Poenarum aetemitatem negarunt. Ex his satis patet, rationem umanam propriam credendorum normam suisse. Quoad morum praecepta, suerunt inter eos, qui militiae nomen dare, magistratum sequi, et poenas capitales irrogare, homini Christiano nefas existimarenti Habebant praedicatores et superintendentes, presbJleros et diaconos, qui Ecelesiam regebant et nonnumquam synodos celebrabant. Praeterea apud

illos in usu erant generalis peccatorum consessio publice satienda, jejunium publicum, et severa disciplina eretesiastica, ad quam excommunicatio spectabat. In Polonia et Transylvania coetus scholis instrueti erant. At a. 1638 in Comitiis Varsaueonsibus decretum est, ut Ecclesia , schola et upographia, quas Ba- coviae habebant, eis adimerentur, eorumque doctores in exilium mitterentur. Cum vero a. 1657 criminis perduellionis aceusarentur, publico decreto iussi sunt vel ad sacra cath licorum transire, vel Polonia excedere; ita secta in Polonia extirpata est. In Transrlvania religionis libertatom et jurium aequalitatem conservarunt. In An ita doctrinas Socinianorum propagare conatus est Ioannes Biddio ludimagister, quo tamen mortuo etiam societas occubuit so . S. 28. Sehisma Anglieanum. Angliam praepararunt Vielestae ad placita Neotericorum suscipienda. Henricus VIII Anglias Rex omnibus modis novationes religiosas supprimere studebat, a. 1521 assortionem Septem Sacramentorum edidit adversus Lutherum, et Leoni X

SEARCH

MENU NAVIGATION