S. Aur. Augustini hipponensis episcopi De gratia dei et libero arbitrio hominis et praedestinatione sanctorum Opera selecta editionem emendatissimam, & variis lectionibus undique collectis praecipue vero ex codd. mss. Vaticanis adornatam curavit P.F.

발행: 1754년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

ripiebant , si non fierent 3 ct orabant , ut fierent. Pr iecipit ' Apostolus dicens : Omnia vora in earitate ' fiant . Corripit dicens et Iam quidem omnino delictum es in Φοbis , f quia judicia habetis Tobiscum . Quare enim non magis iniquitatem patimini quaνe non potius uefraudamini Sed vos h iniquitatem Diseitis is fraudatis , hoe fratribus . βAn nescitis , quia injusti regnum Dei noupossidebunt Audiamus & orantem : ιVos autem , inquit, Domixus multiplicet is abundare faciat in earitate in iu- vicem , is in omnes. Praecipit, ut habeatur caritas et corripit, quia non habetur caritas : orat, ut abundet caritas . o homo , in praeceptione cognosce quid debeas habere ς in correptione cognOlce, tuo te Vitio non habere t in oratione cognosce , unde accipias, quodvis habere. CAP.

a Al. ut faeerent. b Al. Praeeepit. ς 1. Cor. Ic. I 4. d AI. eum raritate .c 1. Cor. 6. 7. g. e Al. delictum est,

sis. g Al. quare potius . h Al. sed vos potius . i Al. iniquitates Deiris ct frau

312쪽

C a P. IV. Ojctum eorum proponitur , qui in suis malignιs operibus corripi nolunt.

Quomodo , inquit, meo vitio non ba

betur , quod non aecepi ab illo , a quo nisi detur, non est omnino alius unde tale ae savium munus babeatur 'Patimini me paululum , fratres mei , non adversum vos , quorum rectum est cor eum Deo , sed adversus eos, qui terrena sapiunt, vel adversus ipsas humanas cogitationes , pro caelestis & divinae gratiae veritate ρ certare . Hoc

enim dicunt , qui in suis malignis ope ribus ab hujus gratiae praedicatoribus corripi nolunt. Praecipe mihi , quid faciam ; i si Deero , age pro me gratios Deo , qui mihi , ut facerem dedit '. Si autem non fecero , non ego eorripiendus

sum , sed ille orandus est, ut det, quod non dedit: id es ipsam , qua praecepto ejus fiunt, fidelem Dei is proximi ea

ritatem . Ora ergo pro me , ut hanc accipiam , is per banc ex animo eum bonaa Al. aliud . h Al. pro exessi se diυina caritate . e M. fiant. d Ai. scem .

313쪽

na voluntate , quae praecipit ', faciam . Recte autem corriperer , fi eam mea culpa non baberem et bor est , si eam possem mihi dare telomere ins . nec facerem , mel si, dante illo, ego accipere nolui em . cum ergo β On i a voluntas a Domino praeparetur , cur me corripis , quia vi des me ejus praecepta facere nolle ; is non potius ipsum rogat, ut in me opere tur velle tC A P. V. Superiori obiecto respondetur , se eorreptionis necessitas , atque utilitas demo ratur . Luanao ea sis lubris.

A D haec respondemus et Quicumri

que Dei praecepta jam tibi nota non facis , & corripi non vis , etiam propterea corripiendus es , quia corripi non vis . Non vis enim tibi tua vitia demonstrari; non vis ut seriantur , fiatque tibi utilis dolor , quo medicum -quaeras s non vis tibi tu ipse ostendi , ut cum deformem te vides , reformatorem desideres , eique supplices ., ne in illa remaneas foeditate . Tuum quippe

314쪽

DE COR PT ET GRUAT. 287

vitium est , quod ' malus es , & majus vitium corripi nolle, quia malus es et quasi laudanda vel indifferenter haben da sint vitia , ut neque laudentur nequπVituperentur: ant vero nihil agat timor correpti hominis , vel pudor , vel dolor a aut aliud agat β, eum salubriter stimulat , nisi ut rogetur bonus , & ex malis qui corripiuntur , bonos faciat qui laudentur . Quod enim vult pro se fieri, qui eorripi non vult, & dicit, ora potius pro me 3 ideo corripiendus est ,

ut faciat etiam ipse pro se. Dolor quippe ille, quo ρ sibi displicet , quam

do sentit correptionis aculeum , EX citat eum in majoris orationis affectum: ut Deo miserante , incremento caritatis adiutus Osinat agere pudenda &dolenda , & agat laudanda atque gra tanda . f Haec est correptionis utilitas , quae nunc major , nunc minor pro peccatorum diversitate salubriter ad hiabetur sa Al. quo. Al. quando . b Al. aut nihil aIiud agit. Al. vel aliud agant , eum salubriter simulant . e AI. Pudor . d AI. pro quo ae Al. correctionis di sis rei totum librum. L H. gratulanda.

315쪽

betur , & tune est salubris , quando supernus ' medicus respicit. Non enim aliquid proficit , k nisi cum facit, ut Peccati sui quemque poeniteat Et quis hoc dat, nisi qui respexit Apostolum Petrum negantem - , & secit flentem Unde & Apostolus Paulus posteaquam dixit , cum modestia corripiendos esse diversa sentientes , protinus ad didit : Ve quando f det eis Deus poenitentiam ad cognoscendum veritatem ,

resi fiant de diaboli laqueis . Cur autem isti, qui corripi nolunt, dicunt: Tantum praeeipe mihi, is ora pro me , ut quod praecipis faciam Cur

non potius seeundum suum pravum sensum , & ista duo respuunt, ct dicunt: nec ut praecipias mihi , nec ut ores pro me volo Quis enim hominum ostenditur orasse pro Petro , ut dare tei Deus poenitentiam , qua se negasse

Dominum flevit Quis hominum Paulum divinis praeceptis ad fidem Christiana ina Al. super nos. b Al. Non enim proficit. c Al. quemcumque. d LM. aa.s I. ρος 1. Tim. a. as. Θ a 6. f Al. Ut aliquando det illis. g Nee ut ores pro me, nec urpraecipias volo.

316쪽

sianam' pertinentibus erudivit 8 Cum ergo audiretur praedicans Evangelium,& dieens r β 2 Istum enim vobis Deio , fratres , Evangelium quod evangelietatum es a me , quia non es seu σdum bominem e neque enim ego ab homine accepi

illud , neque didiet , sed per revelationem Chri Iesu et responderetur ei; Quid

nobis molestus es, ut abs te accipiamus, atque discamus, quod tu non ab homine

accepi i , neque didicisti Z Potens est enim ψ , ille qui tibi dedit, se & nobis

dare , quomodo & tibi . Porro si hoc non audent dicere , sed patiuntur sibi Evangelium ab homine praedicari a quamvis etiam possit non per hominem homini dari ; concedant etiam corripi se debere a praepositis tuis, a quibus ei a s Christiana gratia praedicatur squamvis non negetur , Deum posse , quem velit , etiam nullo homine corri

a Al. ad hane fidem μνtinentibus. b Gal. r v. o. ct I a. e Al. homines. d Al. Potens est ille . e Al. quomodo tibi. al. a quibus Christiana gratia . g Al. Deum posse , quem veιil corrigere .

317쪽

brem poenitentiae occultissima , & potentissima medicinae suae potestate perducere . Et sicut non est ab oratione cessandum pro eis , quos corrigi volumus , etiamsi , nullo hominum orante Pro Petro , Dominus respexit eum , ' &secit eum suum peccatum flere et ita non est negligenda correpti O , quam vis Deus , quos voluerit etiam non correptos, faciat ' esse correctos. Tunc autem correptione proficit homo , cum miseretur atque adjuvat , qui facit , quos voluerit etiam sine correptione

proficere . Sed quare isti sic , illi aliter, atque alii aliter diversis & innumerabilibus modis vocentur ut ψ resormentur , absit ut dicamus judicium luti esse

debere, sed figuli.

alii aliter . AI. atque diversis illi aliter, atque aliter. 4 Al. O. . Al. frementur.

318쪽

C A P. VI. Cur juste eorripiantur , qui non obediunt Deo , tametsi Gratiam obediendi nondum aeceperint . Originale peccatum quomodo alienum is nostrum sit. Omnem pede Uera s riam esse Dei donum i nee ideo tamen negligendam esse eorreptionem ejus, qui non perseυε- raverit .

APostolur , inquiunt, ait ' , quis

enim te discernit uuid autem habes , quod non accepisti Si autem accepisti , quid gloriaris quasi non acceperis Cur ergo corripimur , arguimur , repre bendimur , accusamur Quid facimus , qqui non aecepimus Qui haec dicunt , extra culpam se videri volunt, in hoe quod non obediunt Deo et quia utique ipsa obedientia munus ejus est 3 quae necesse est, ut insit ei , cui raritas inest , quae sine dubio ex Deo est, &dat eam pater filiis suis . Hanc , inis quiunt , - non accepimus, quid itaque corripimur , quasi nos eam nobis dare pessimus , Oi nostro arbitrio dare noli-ι mus Nec adtendunt, si nondum regenerati sunt, primam esse caussam , cur B b a Oba . Cor. 4. 7. b AI. Ruid fecimus quia . , Λl. quod . t AL ut sit in eo . d 1. Io, . 7.

319쪽

292 S. AvGvSTIRus objurgati, quod sint inobedientes Deo; sbi debeant displicere , quia fecit Deuι

hominem rectum ad initio humanae crea

turae , & non es iniquitas apud Deum . Ac per hoc prima pravitas , qua Deo non obeditur , ab homine est , quia 'ex rectitudine , in qua eum Deus pri mitus secit, sua mala voluntate deci dens , pravus effectus est. An vero ideo pravitas ista corripienda non est in homine , quia non ejus Propria , qui corripitur , sed communis est omnibus t Imo vero corripiatur & in singulis, quod est omnium . Non enim propte Tea cujusquam non est , quod ab ea nullus immunis est. Peccata quidem ista originalia ideo dicuntur aliena , quod ea singuli de parentibus trahunt est sed non sane caussa dicuntur & nostra , quia in illa uno omnes , sicut dicit Apostolus , peccaverunt . Corripiatur ergo origo damnabilis , ut ex dolore

correptionis voluntas regenerationisi

oriatur: si tamen , qui corripitur filius

a ... estae Al. qui. b ΛΙ. trahant. c Al. corripitur origo .

320쪽

est promissionis , ut strepitu correptio Dis sorinseeus insonante , atque flagel- ante , Deus in illo intrinsecus occulta inspiratione operetur velle . Si autem jam regeneratus , & justis eatus in malam vitam sua voluntate relabitur , 'certe iste non potest h dicere , non accepi , quia acceptam gratiam Dei suo in malum libero amisit arbitrio. Qui si correptione compunctus salubriter ingemit , & ad similia bona opera vel etiam meliora revertitur; nempe hic qapertissime utilitas correptionis apparet . Sed per hominem correptio sive ex caritate sit, sive non sit, tamen ut correpto prosit , non nisi per Deumst.

An adhuc & iste nolens corripi, potest f dicere et cuid ego feci , qui nors accepi ; quem constat accepisse , & sua culpa , quod acceperat amisisse To sum , inquit , possum omnino , quando B b I mel

a Al. dilabitur. b AI. poteris . e xl. quod acceptam gratia Dei . d Al. hine . e al.

An is adhuc. L Ai. potoris.

SEARCH

MENU NAVIGATION