Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 8. In quo de sacramenti confessione, & satisfactione, necnon de reliquis sacramentis differitur, ac pertractatur

발행: 1745년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

r 3 De Theologicis Disciplinis

declarent; aene id praetermittatur , iusserunt quoque, ne aegrotantibus fidelibus adsint medici a religione nostra alieni. videsis cap. Cum infirmitas, de Poenit. S remisi . in v. decret. tit. 78. comprehendens definitionem Innoc. III. & Generalis Concilii Lateranensis constitutionem , Super erexem Dominicum , editam a S. Pio V. anno Is66. &alteram Gregorii XIII. quae incipit, ema piae memoria, anno Is 8 r.emanatam. VI. More suo, scilicet, copia maxima eruditionis de his pertractans in Notificatione vulgata Bononiae die go. Augusti an. I II. ovium Christi Pastor eximius, ex D. Antonino, compluribusque The logis demonstrat, medicos, qui aegrotos ad confessionem edendam horis tantur morbo duntaxat plurimum ingravescente, fractores esse harum constitutionum; propterea quod citato in cap. Cum L, causa

haee illius edicti efferatur , aeuod quidam in aegritudinis lecto jacentes,

eam eis a medieis suadetur, ut de animarum salute disponant, in desperationis artieulum ineidant, unde facilius mortis perietium ineurrunt: Antequam ergo periculum istud emergat, decumbentes hortandi sunt, ut medicos adsoeent animarum. Ac firmissimam esse sententiam hanc Pontificis sapientissimi nullus dubito, ob summam ejus auctoritatem doctrinaeque praestantiam, ob productae rationis pondus , atque ob plurimorum Theologorum consensionem . Me insuper movet, quod Innocentius ait procedendum esse ad corporalis medicinae remedium, postquam fuerit infirmo despirituali salute provisum: item quod addit, non

nunquam corporalem infirmitatem provenire ex peccato, ideoque Cau sam esse amovendam , ut cesset effectus , praemissis verbis a Domino

dictis languido, quem sanaverat, Vade, amplius ποώ peccare , Ne deterias aliquid tibi eontingat: ac postremo, quod Innocentius his utatur verbis, Cum eos ad infirmos vocari eontigerit, tuos ante omnia moneant, ct inducant, ore. S S. Pius pariter, & Gregorius, Cum ad infirmos in lecto iacentes vocati fuerint, M. Statim ergo , ac infirmum cum tali morbo jacentem , ex quo mors possit probabiliter consequi, invisunt medici; debent hisce constitutionibus obtemperare, nec te tio die ad aegrotantem accedere , si consessionem facere detrectaverit.

VII. Denique praemittenda est consessio, si non ex praecepto, ex Optimo , sanctissimoque consilio , aggredientibus longum iter , praeser tim si religionis causa suscipiatur et prout ad fratrem Ierosolymam Pro lecturum scripsit Anselmus laudatus cap. a. thesi v. & ad Flavium Da mcetam epist. 93. alias 4 . Alcumus his verbis et Iter tuum eonfessiose coormare , eleemoldinis roborare, orationibus fersorum Dei undiquo

munire memento.

PRop. V. Admodum Iaudabilis est illorum consuetudo , qui semotin vita edere student generalem peccatorum suorum consessionem. Hoc primum ostenditur exemplis sanctissimorum virorum, quae recensui cap. II. thesi s. Confirmatur monitis S. Caroli, asserentis p. a -- Instr.

142쪽

Libii Τrigesimi quarti Pars altera Cap.VII. I 3 s

Instr. cap. II. consessionem generalem omnibus suadendam saltem semel invita, ac eo praesertim tempore, quo eX animo quisquam statuit vi tam in melius commutare, atque salutis iter arripere . Praeterea sanis ctus Τhomas a Villanova cone. in Dom. IV. Quadrag. saluberrimam esse

ait, ad resareiendas juventurit ignoromios, ct plurimos defectas, qui in eonfessione fiunt a juvenibus . Plures etiam hujus consessionis utilita tes recenset in Praxi spirit. S. Franciscus Salesius; quorum praecipui sunt praeteritae vitae dijudicatio, maximae Dei misericordiae tamdiu impios tolerantis inspectio , animi recreatio, S major conscientiae tranquillitas . Demum non perutilis tantum , verum etiam necessaria iis esse tistest, qui ob verecundiam, vel causam aliam aliquando fecerint consessionem voluntarie sacrilegam, nimirum, quando etiam subsequentes nullae censeri possunt, nec bona fide suerunt peractae.

CAPUT VIL, In quo pertractatur de e cacitate, ae deforma Absolutimis sacramentalis.

XIII. Λ Bsolutionem a sacerdote impendendam esse hac verborum Ax formula, Do te absolvo , o c. ac preces, quae his verbis adisiunguntur , ad fremae essentiam nequaquam spectare , neque necessaria esse ad sacramenti administrationem definierunt Florentinum Concilium in Instruct. Armenorum , ac Tridentinum capite tertio sessionis xiv. De hae serma tres quaestiones institui possunt, prima ad Ecclesiasticam historiam spectans , altera ad fidei dogmata, tertia ad moralis Theologise praeceptiones . Quaestio historica est , an obtinuerit , ct sacramento constituendo idonea sit forma deprecativa . Hanc autem in Latina . Ecclesia usque ad medietatem saeculi xi r l. obtinuisse , ae etiamnum in usu esse apud Graecos , tam constanter asserunt viri clarissimi, ut penitus eiecta & eliminata videatur vulgaris pridem S communis sententia, propugnans eamdem sermam ineptam esse, atque invalidam . Erudite autem , ct copia argumentorum uberrima pro forma illa deprecativa . displitavit Ioannes Morinus lib. vi II. de Administrat. sacram. Poenit. cap. 8. S sequentibus et cui adhaeserunt Gaspar Iuenin dissert. 6. cap. 2.art. l. Du-Hamelius dissert. Iri. cap. 2. TOurnely q. 9. art. I. Igitasse q. vi. art. itidem primo, Cardinalis Gotti q. 8. dub. i. Edmundus Martene Iib. I. de Antiq. rit. cap. 6. art. s. S ne praeteream nostrates, Van-mycap. q. p. & Piette q. 9. Nonnulli tamen ex junioribus pugnarunt pro forma , ut inquiunt, indicativa , quam superiores Theologi prorsus necessariam existimarunt, uti fecerunt Frassen , Henno , Mucat. Ac mirum est, emunctae naris Theologum, Cardinalem vincentium

143쪽

Gotti tom. XIV. pag. 3 3 s. mandasse litteris; eertum omnibur esse quod c raeca Ecclesia expresserit olim , ct etiam modo exprimat abGlutionem sacramentalem verbis deprecativis ς cum Launotum ac Morinum re suistare studuerint Vincentius Baronius , Nicolai, Gonet, tres eiusti m . amplissimae familiae scriptores cuique noti, ut liquet ex disp. x tr. ipis sit ismet Goneti, necnon Natalis AleX. lib. 2. Th. moralis cap. 7. art. r.& quod caput est , nec ignoravit Eminentissimus Auctor, Doctor Aquinas , opusculo XXV. scribat, Si ius tantum disuntur esse Iotata, quae habens elaves solverit, qui autem petit aliquid esse IOIvendum non soceis, miror quo temeritote aliquis asserat esse solutum , quem habens eIa-

,es non significat se solvere, sed solum rogat esse semendum. Ego tamen

ita in hac quaestione me geram , ut propositis momentis , qui hus adducor ad improbandam recentiorum sententiam , hac nullis inusta notis , ae relicta patronis suis , hoc unum desinite pronunciem, formam in eativam longe esse deprecarissi congruentiorem , prout non pauci adversariorum fatentur.

Qui id ad alteram quaestionem attinet; haeretici Omnes,cum amrment sola fide . non efiicacitate alicujus sacramenti, nec sacerdotum Potestate dimitti peccata, teneantque omnia Verba , quae ad thentur in sacramentis , ad instar concionis dirigi ad fidem illam excitandam, quem errorem aliis in locis perstrinximus ac resutavimus, tradunt consequenter absolutionem sacerdotis polliceri duntaxat peccatorum remis sionem , atque declarare S enunciare peccata amplitis non imputarizunde in Consess. Augustana art. ia. contritione pessimδ in terroribus incussis locata, eAltera pars, inquiunt, es fles, quae eoncipisur ex Gaπ-

gelio , seu absolutione , cir eredit ρνopter orsum eerto remitti pecea-ra , consolatur conscientiam, ex terroribus liberat. Certa itaque fide adversus haereticos tenendum est, ab Elutionem sacramentalem esse

actum judicialem, non autem nudum ministerium pronunesandi , ct deelarandi re Missa esse peceata eonfitenti, prout canone 9. praecitatae sessionis xiv. definivit Oecumenica Synodus Tridentina. Brevi autem de hac Polemica controversia dicturus siquidem ex dictis cap. i. aper tissima illatione consequitur lectorem praemoneo longe ab haereti corum dogmate recessisse antiquiores illos scholasticos, qui propu gnabant necesstatem contritionis vi sua peccatum delentis, priusquam sacerdos proserat ah tutionem . Hi enim, ut ostendi volumine VII. pag. syo. & s 9. ac rursus in hoc volumine V II. pag. 4 ninae negabant a sacerdote iudicialem actum exerceri, minime ale bant absolutionem esse nudum pronaueiandi, ct deelarandi ministerium , sed vel aflirmabant contritionem delere culpas vi subsequen iis absolutionis , ejusque voto , ut aiebat Ioannes Aemilianus; 'ς, existimabant abselutione ipsa conserri gratiae incrementum , remii sionemque poenarum. Quod ideo commemoravi, ut in hac quoqu*

144쪽

Libri Trigesimi quarti Pars altera Cap.VII. I 37

0 litatione eriperem adversariis miserrimum illud effugium , quo aiunt etiam Scholasticos verbum illud solvere ita sui me interpretatos , quasi iidem sit, ac deelarare aliquem prius fuissesiarum , quemadniod ui in hist. Concilii Tridentini lib. q. pag. 4O . & 417. perperam ratiocinatur Suavis.

Tertia quaestio, formα , qkia utuntur Latini , congruentia & signi- statione suppositis, facillimae solutionis est , & versatur circa singula

illius verba: nam praeter duo pronomina Fgo , S Te, verbumque Absolvo , Ioannes Major, ac Paludanus censent spectare ad foαaeessentiam proxima illa vocabula, peccatis tuis, ac perpauci etiam eum Durando in IV. dist. 22. censent eiusdem generis esse quae sequuntur , exprimuntque sacrosanctae Trinitatis personas , videlicet , is nomine Patris, cte. Haec ergo omnia subjicientes notationem aliquam attingemus in postrema positionum illarum, quarum priorem bonis, ut inquiunt, avibus auspicamur .PRop. I. Aperte non evincitur viguita olim , sive apud Latinos, sive apud Graecos formam sacramentalis absolutionis deprecativam; qua , etsi detur obtinuisse , longἡ congruuntior est , ct ad potestatem elastium significandam illa aptior, quam adhibet, approbatque Romana Ecclesia . Vigusisse depreeativam formam apud Latinos nituntur primb recentiores demonstrare perantiquis Pontificalibus , librisque Liturgicis; quorum vetustiorcs censentur Pontificale Fgberti Eboracensis Episcopi, Anglicanum, Remense, aliaque a Martento producta art. 7. & a MO-rino nono ac decimo cap. librorum praecitatorum , liher itidem Sacrament. Gregorii, antiquus Ordo Romanus , aliique id genus permulti. Sed hoc primum argumentum infirmissimum est: primum , quia in his libris portractari videtur de Reconciliatione poenitentium , non sacramentali, sed eanouisa , qualis fieri colui revit seria v. majoris hehdo. madae et complures enim hunc ipsum titulum , De Reeonciliatione Poenitentium f. v. majoris hebd. praeseserunt, ut apparet ex ipsis ordinibus editis a Martento. Deinde cum hi libri describant ritum Malde prolixum, psalmis , pluribusque orationibus constantem , &, quod ea,put est, deprecationes illas frequentissime repetant; potius sonant, quam formam sacramen Lalem, quae brevis esse solet, definita, ct repeti nequaquam debet, nisi repetita sacramenti materia: quod confirmat Pontificale Romanum Clem. VIII. & Urbani VIII. auctoritate recognitum , & quod p. s. tit. p. huiusmodi Reeonciliationis exhibet

ritum deprecatoriis tantum Verbis constatum e cum tamen ambigere nemo queat horum Pontificum aetate in absolutione sacramentali solan.

f. mam indieativam fuisse adhibitam . Ergo si dixero in Iibris illis ritualibus contineri modum dunta Xat reconciliationis canonicae , non i rocul fortasse a veritate aberrabo . Quid autem , quod recciuiores

145쪽

138 De Τheologicis Disciplinis

isti Pontificalia, quae laudant, non videntur attentis oculis inspexisse In Pontificali siquidem Egberti apud eumdem inrtentum tom. 2. edit. na Paris. pag. 42. haec absolutio prope finem habetur: a solvimus ' vobis

.iee beati. Petri e Golorum priseipis, cui Dominur potesatem lia gaudi , atquesolvendἰ dedit, cte. In Pontificali autem Anglicano pag.

so. deprecatori verbis haec adduntur, Ego immeritus. θ' pereator Episeopus bane absolutionem manu, ore, corde confirmans, omnipotentis Dei blementiam supplex imploro, ere. ubi participium illud, eou- Armans, vim absolutionis indicativae complectitur . Similia habentur in codice Ebroicensi , quem Martentus putat superare aetatem annorum octingentorum In ordine itidem Ecclesiae Aquensis pag. 9 I. harae leguntur, obsolvimus te vice beati Petri e soli, eui potestas ligam di atque solvendi a Deo eoneessa es , cujus vleem, quamvis indigui, uoutamen merito gerimur. In quadam praeterea vetustissima plumbea cruce , effossa ex antiquo sepulcro Abbatiae S. Frontonis, apud Ioannem Du-Puy in Iibro de Statu Ecclesiae Petrochoricensis , S Hugonem Mein nardum not. 66 . in Sacram Gregorii, haec absolutionis formula insculpta legitur , Dominus Deus omnipotens , qui potestatem dedi anctis postolis suis ligandi, atque solvendi, ipse te dignetur absolvere rava,

a eunctis peeeatit tali, 'quantum meae fragilitati permittitur , sis absolutus ante Deum tutus. Ouae formula, etsi indicativa non est, comprehendit tamen actum judietatem ad instar indicativae . Ipsi denique adversarii fatentur indicativam formam praescribi a Concilio Londinensi

rere Communi Parisiensium Theologorum sententia absolutionem fieri non posse per solam deprecativam orationem, S Franciscum myronem in IV. dist. 18. amrmare formam hanc , e volvat te Deus, a nonnullis usurpatam in provincia Provinciae, fuisse ab omnibus improbatam . ia Indicativam autem a Florentino, S a Tridentino Concilio praescriptam nemo unu& ignorat. Unde vero, nisi ex traditione maiorum, hanc Theologi , Synodique acceperunt Z Mitto quod nonnulli observarunt in vetustis Ritualibus bene multis faciliores formas sacramentorum omitti, quando praesertim ex praemissa oratione possunt venire in mentem ministrantium p ut dixi volum. vi i. pag. o. Ex quibus omnibus iudicium ferat lector, num argumenta petita pro forma deprecativa ex vetustissimis Ritualibus , tanti , quanti aestimantur , sint pon

deris , Moventur autem recenti ores etiam Patrum auctoritate. Nam Tertullianus in lib. de Pudicit. cap. is . ait veniam dari per exoratorem Patris arsum. Ambrosius lib. 3. de Spiritu sancto cap. 8. demonstrans homines in remissione peccatorum exhibere ministerium suum , non jus alicujus potestatis exereere, inquit: si rogant, divinitar donat. Sanctus Hieronymus in Psalm. 28. docet cessare in nobis flammam libidinis per Disiligod by Corale

146쪽

Libri Trigesimi quarti Pars altera Cap. VII. 13s

per orationem saeerdotis. S. P. Augustinus lib. XV. de Trinit. cap. 26. demonstrat a nobis Deum invocari, ut super alios Spiritum sanctum enfundat, non autem a nobis Spiritum sanctum conferri; lib. I. de Bapti iamo cap. 6. de expiatione facta per sacerdotes , Quid est aliud, inquit,nis Orati ver bominemὶ atque hom. 23. inter so . nunc serm.99. redaringuit Donatinas , qui sibi remissionem peccatorum considenter arroga-hant, dicebantque , Ego peeeata dimitto . Ac demum S. Leo epist. II 6. alias 8o. de sacerdote ait: Pro delictis poenitentium preeator aeeedit. tametsi lectiones aliae, ut ultima Veneta pag. Iso. habeant, vis quo pro delictis paenitentiam pereator aeeipit: atque epist. 82. alias 9 l. ad

Theodorum Foroiuliensem affirmat dimitti peccata suppliearionibus sacerdotum . Patribus vero accedunt Theologi, Anonymus scriptor de Poenit. apud Morinum lib. v I II. cap. 9. num. 2I. Petrus Cantor, Gui-Ιelmus Parisiensis, Alexander , ct alii. Verum neque haec urgent admodum . Qiod enim ad Patres attinet; illustris Sylvius in I. p. q. 84. art. 3. uno verbo omnia dirimit, dicens sacramentalem absolutionem eatenus appellari supplicatiouem, quatenus verba illius proseruntur a legitimo ministro cum intentione conferendi sacramentum a Christo institutum, ac sunt tacita quaedam divinae potentiae invocatio . Quid deinde frequentius apud Patres , quam etiam Eucharistiam precibus consecrari Nonne id & Iustinus , ct Iraeneus, ct Hieronymus , & Augustinus , ct alii plures affirmant Z Affirmant utique: S nihilominus unanimi sensu Theologi, juniores etiam isti, Iuenin, Tournelius , & alii, respondent Eucharistiam consecrari precibus eοneomitanter, difρο- fit e , non formaliter, sed in quantum scilicet sine orationibus sacra

mysteria minime peraguntur. Recole dicta libro XXXI II. cap. 7. Pet nunc, quare eadem ratione explicari non debeant Patres de remissione peccatorum agentes λ ita quidem explicandi esse videntur; cum unanimiter tradant, sacerdotes babere clavium potestatem , exercere judictam, solvere, peccata dimittere: quae posse fieri sola prece negant Theologi cordatissimi. Patrum quoque oculis Obνersabatur haereticorum impietas & arrogantia , eorum maxime, qui negabant divinitatem Spiritus sancti, ac tribuebant fidei & probitati suae remissionem peccati; ideoque recte hujus farinae homines refellendo negabant hominibus potestatem dimittendi peccata , & asserebant esse nobis minist rium, non jus ς nimirum ministros Christi nos esse , ct liberali munere decoratos, non propria , indita , ac naturali praeditos potestate. Ouod si visum foret Patribus sacerdotes invocare tantum , orare , precari; qua ratione sibi constarent, dum iis potestatem iudiciariam adscribunt rumum cum ipserum Patrum sententia fuerit, vulganda non esse arcana fidei, ac praesertim formam sacramentoruin, ut docet praelaudatus Innocentius in sua ad Decentium epistola; illud etiam negare possumus,

in testimoniis antiquiorum Patrum pertractari de forma sacramentati,

S a non

147쪽

x o De Theologicis Disciplinis

non autem de precibus super substratos cum impositione manuum e fusis . At de Patribus hactenus . Oure ex nonnullis Scholasticis proseruntur , sunt praecedentibus longe imbecilliora. Singula namque evertens s. Thomas Cit. Opusc. 22.

Si itasenserust,inquit, Ouuquid eorum opinio praejudieare poterit verbis Domini Leentis Petro , QDdeunque sol veris, Scὶ Nunquid etiam , si

nunc viserent, praejudicare possent eommuni sententiae Magistrorunt Parisiis degentium , qui eontrariare sentiunt, deeernentes absque bis verbis , Ego te absolvo , absolutionem nonferia Adlaaec laudati Seholastici, cum tenerent hominem per contritionem reconciliari Deo, per ab Iulion ena autem reconciliari Ecclesiae , ct per hanc non iustificari, sed augeri gratia , S a debito poenae enodari; dum formam absolutionis depreeatoriam dixere, hoc assirmarunt respectu remissilonis culpae: unde S. Boiia ventura in iv. dist. I 8. p. I. art. a. q. l. ait: Informa absolutionis praemittitur depreeatio per modum depreeativum, er subjungitαν obstatio per modum indieativum; dr depreeatio gratiam impetrat, sed absolutio praesupponit tantum : numquam enim sacerdos abolveret quemquam , de quo uou praesumeret, quod esset absolutus a Deo . Mirum vero id non advorti a recentioribus istis; qui alibi haereticis vetora Scholasticorum placita obiicientibus respondent nullam esse amnitatem inter doctrinam eorum , qui in sacramento poenitentiae necessariam dixere contritionem gratia & caritate formatam, & inter nefarium dogma denegantium absolutionem : quod S a nobis paullo supra in mem

riam revocabatur.

Dixi satis , ut opinor , de Latinis r ad Graecos con Uertar modo. Ab his usurpatam olim , S seruatam etiamnum formam deprecatoriam, probant primo exscriben to varias preces Eucliologii, editi anno i 64 . a Iacobo Goario . At initio demonstranda est incorrupta Euchologiorum s des ς quam post tanta Graecorum sichisnata in dubium posset aliquis revocare, in tanta praesertim codicum varietate. Probandum quoqtie contineri ibidem formam reconciliationis iaceamentalis, S non canonicae , ut diximus de Ritualibus Latinorum ; cum etiam in Graecis deprecationes, precesque, in quibus adversarii constituunt sacramenti formam , iterum saepiusque recitentur. Praeter haec MenarduS in Sacram. Gregorii testatur Graecos, post illas deprecationes verba ista proferre, E)μ σι συγκεχωμμέ- , Habeo te venia donatum; sormam que indieativam probasse Gabrielem Philadelphiensem, & nunc quoque retinere Rutas, Ruthenos, aliosque Graecorum , apparebit eX re futatione argumenti mox stibiiciendi. Rursus nec Goarium, ejusque Eu chologium accurate recentiores legerunt: ibi enim pag. 678. post precationes legitur , ἔτι σε α- παπῶ σμα raν σου , φυσα

148쪽

Libri Trigesimi quarti Pars altera Cap. VII. I i

dignitate mea : & paullo insta , eademque pagina, ς- λ

tua. Oualis autem urit forma indicativa , si haec non est λProducunt deinde testiinonium Arcudii lib. q. Concordiae cap. 3. sed qua commoditate , nunc prodam . Principio Arcudius eo loci, pag. aueo. formam absolutionis deprecativum acriter insectatur, commonias trans nullum essu inter Sacramenta , quod minus talis formae sit capax, quam poenitentia , cum hujus serina exprimere debeat sententiam . judicialem. Contendit praeterea aliquam ex deprecationibus Euchologio insertis , aequi ponere formulae Latinorum , cum in iis prius sacerdotes mentionem faciant traditae sibi potestatis per ea Verba , stuaeeunque Γ-gaveritis,cte. ac sininde orationem instituant particulis illati Q is ad hune modum 5 D, η - , Obsecramus itaque, 9 nunc , quod variis ratiocinationibus prole u tur ad paginam usque Advertit insuper eadem verba, quae deprecationem senant, si dirigantur ad Deum , dirigi in quibusdam MSS. ad ipsum paenitentem hoc modo, ἡ σοχω σοι σω , Remittat tibi ς tunc vero & ipse docet pag. 368. admittere sensum imperativum . Profert uIterius pag. 7 4. ex Gabriele Philadelphiensi formu

- ἔχω σἰ συγM main, Gruria SS. Λpiritus per meam humilitatem habet te venia donatum , ct absolutuQ. Addit accepisse , cum in Russia degeret, ibidem cum simili forma absolutiones impendi, Dizina gratio SS. Spiritui per me peceatorem or minimum fervum suum habet condo-nσω quacuoque pereasti, G c.Tellatur se legisse in Rituali Metropolitae Chio vicia sis formulam deprecatorsam quidem , sed ideb validam , quod haec in ejus fine adderentur, Ego quoque pater tuus spiritualis potestate mihi a Deo, ct afuperioribus meis eoneessa, te absolvo ab omnibus

peccatis tuis. Concludit a nonnullis quidem Graecorum adhiberi tantum supplicationes , sed hos degeneres esse ab institutis Majorum, nequa quam absolvere , S Omnino curandum esse , ut precibus addant Verba, quae Omnino exprimant sententiam judicialem, ut exprimitur in forma qua utuntur Latini. Haec Areudius . Attente ne legerunt illum Theologi iuniores Addam Arcudio Ritus Ecclesiae Graecae , Latine redditos a Goorgio Fhela νio , ubi cap. a a. pag. edit. Francs. 37. haec absolutionis habetur formula i ta ea potestate, quam Christus e Dosolis suis concessis, dicens , 2 eunρ ιeflvὰritis in terra , ct in eoelis soluta erunt, . quam ob ε θοytolis Diseopi aeeeperunt, quamque ego ab Episcopo meo mihi traditam nactus sum auctoritatem , absolveris, ct criminum , purus pronuneiaris a Patre , Filio , ct Spiritu sancto .

DePromunt argumentum postremum ex Instruct. Clem. VIII. anno IS9s. super Graecorum Ritibus , ubi haec habentur : Stantur forma absolutionis iis Generali Guellis Florentino praeseripta , er psea si voluerint dieant orationem illam depreeativam , quam pro forma bri se

mo in

149쪽

1 2 De Theologicis Disciplinis

modἱ absolutἰonis disere tantum consueverunt. Ex quibus verbis eoiligitur ante hanc Instructionem nunquam apud Graecos obtinuisse formu- Iam indicativam. At respondent Cardinalis de Lugo disput. xi II. sess.

S Franciscus Henno .. disput. a. ideo Graecis , pro quibus edita est Instructio illa, fuisse praescriptam Ermam Florentini ConciIii, quoniam deprccativa, quam adhibebant, minime valida censebatur. Nam si valida erat, cur Romanus Pontifex Latinam indixit, S cum Latina permisit etiam antea usitatam Z Non est autem consequens , Hi Graeci, quos Clemens instruit, sola deprecatione utebantur ἔ idem ergo faciebant Graeci omnes: sicuti non consequitur, Graecorum aliquis arbitrabantur Eucharistam precibus consecrari; igitur haec est, fuitque semis per sentcntia Graecorum omnium . In quibusdam enim Graecanicis sommulis cum precationibus haberi prolationem sententiae judicialis expres sam modo indicativo , aut imperativo , ex dictis apertum est. His ergo quibus argumenta pro forma deprecativa exagitavi, diiudicare qui Lque poterit , num apud Latinos , Graecosque univer s sela ohtinuerit , idque omnino perspicuum sit, uti affirmant recentiorum plerique . Ceterum sive obtinuerit, sive non obtinuerit serma ah tutionis deprecativa ς magis congruam , ct idoneam esse illam , quae in Latina Ecclesia usurpatur, demonstratur primb ex quo hanc unam recensuerint, probaverint, ac praescripserint Generalia Concilia , eamque addendam deprecativae orationi mandaverint Graeco- Latinis Pontifices Maximi. Demonstratur secundo ex quo sacramentalis abselutio , definiente sacrosancta Synodo Tridentina, sit aHus judiciam; deprecari autem Sc orare non sit exercere judicis auctoritatem, sed potius impetrantis & supplicantis ossicium . Tertio corrobatur ex eo quod ille , qui orat, ut aliquis solvatur , hunc revera non lvat: quod non solum

docet praecitatus S. Thomas, verum etiam confirmat communis Ecclesiae

praxis; qua sacerdos praemittens abselutioni ea verba , Dominus noster γefus oripus te absolvat, minime absolvit; alioqui frustra formam adderet indicativam , Ego te absolvo ; nec recte Concilium Tridentinum statuisset priora verba nequaquam ad forma essentiam spectare. Ouarto sententia est plurimorum Theologorum formam deprecativam esse i validam ; de validitate autem sormae indicativae nullus dubitat : aequum

est autem , maxime cum agitur de sacramentis , ut certa praeponantur

incertis . Quin id sorma indicativa videtur etiam magis apta ad resutan dos haereticos , nec non ad oppugnandam opinionem illorum Scholasticorum, qui censebant peccata absolutione non relaxari, squidem TeOlogi praestantissimi demonstrantDisere non esse idem, aesolatum osten dere, ex quo sacerdos ab lvens dicat, Ego te absolvo. Vide Eslium , in IV. dist. I 8. q. I. Denique in ceteris lacramentis c si excipias Unctionem extremam I usurpatur sorma indicativa; haec autem prae ceteris

congruit sacramento, quod administratur adinstar actus judicialis; cum Disitigod by Corale

150쪽

Libri Τrigesimi quarti Pars altera Cap. VII. Iq3

iudieis ut supra diximus sit pronunciare sententiam. In extrema autem Unctione idcirco deprecativa sorma usurpatur, quoniam haec colligi, potest ex illis verbis Iacobi cap. v. I 4. Infirmatur quis in vobis Z Ddueat presb teros Ecclesia, di orent super eum,ungentes eum oleo in nomine Do. miai: er oratis fidei salvabit infirmum ς ac praeterea in sacramento Unctionis extremae expectatur salus ac valetudo corporis , ideoque etiam sanitas spiritualis , quae per illam significatur, a Deo petitur Oprecatione . Ex absolutione autem nil expectatur laturum, tanquam effectus Sacramenti , quod ad corpus pertineat; & insuper in scripturis legitur , Seunque solveris', non autem aquaecunque petieris, ut Bhautur ; nec

dinum est discipulis, Orate uisolvatur iste , sed , Solvite eum; & consequenter abibistio nequaquam in oratione ac prece consistit. Notandum hic est ita permoveri hisce argumentis quam plurimos , ut omnino doceant ab lutionem nullam esse , quae indicati Vo , vel imperativo modo non pronuntietur. At qui censent adhibitam olim suisse sormam deprecati am , respondent potuisse hanc quoque ex Christi institutione esticacitatem habere , adeo, ut ad illius prolationem , non per modum impetrationis communem ceteris precibus , sed ex opere operato peccata remitterentur; atque ita sormam deprecativam fuisse actum judicialem . Potuisse Dominum hujusmodi ahsblutionem instituere, non inficias tho ς instituisse , ex pervetustis monumentis non colligo . Itaque hoc unum affirmo , Romanam Ecclesiam praeseribere foris mam absolutionis indicativam , ct hanc proinde esse optimam , atque inuiolate servandam e num ab Apostolicis ad haec nostra tempora talam mutationem subserit, ut ex deprecatoria evaserit qualis est hodie, non arbitror adeo esse exploratum , quemadmodum plurimi existimarunt: sed hac de re penes doctiores judicium esto.

PROP. II. Sacerdos absolutionis formam pronuntians non declarat

peccata a Deo iam esse dimissa , sed ipse auctoritate a Christo accepta

eadem peccata relaXat.

Id contra haereticos statuit Triden trium Concilium sesLXIV. can.9.

Si quis dixerit, absolutionem saeramentalem sacerdotis non esse actum iudicialem , sed seduis ministerium pronuneiandi or deelarandi remissa

esse peccata eonfitenti, .... anathema sit. Ac probatur primo ex EUangelica auctoritate, & omnium Patrum consensu: Christus enim dicens Apostolis , e feeipite Spiritumsanctum , Duorum remiseritis pereata , remittuntur eis , ere. insigni facto , verbisque perspicuis contulit illis potestatem remittendi S retinendi peccata , sicuti etiam universi Pa tres tradiderunt. Ita docet ipsum Generale Concilium sessi xi V. cap. I. idemque hoc ipso volumine prolixa dissertatione fuit demonstratum . Atqui exercere potestatem & peccata dimittere, nisi velimus verbis apertissimis vim in serre , ct fucum inducere, est aliquid praeter venue, ac zzmissionis enunciationem. Igitur ex Evangelii, & Patrum auet

SEARCH

MENU NAVIGATION