Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 8. In quo de sacramenti confessione, & satisfactione, necnon de reliquis sacramentis differitur, ac pertractatur

발행: 1745년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

. De Theologicis Disciplinis ,

tum redit ae suscitatur, partim ex iustitia, partim ex Dei lic ralitate. Ex liberalitate quidem , nam Deus seipsum sua largitate dignatus est facere debitorem retributionis , dum singulari gratiae beneficio impium pistificavit: ex justitia autem , nam aequum est, ut quae promisit, adis impleat. Ad quartum dicimus non deesse Theologos percelebres , qui

tenent opera per peccatum mortificata beneficio poenitent iae ad eumdem gratiae ct gloriae gradum reviviscere : at nos subscribimus S. Thomae docenti quaest. 89. art. ad 3. quod bona opera per peccatum moristificata hoc sensu reviviscant, quod peccati impedimento sublato , per ea rursus homo aeterna vita dignus esscitur. Quam vitam si decedens

in gratia consequatur , habebit essentiale praemium beatitudinis, &pceni: entiae. S ipsis operibus debitum . Quod si per poenitentiam non

accipiat eandem caritatem , quam amiserat et minor erit in co beatitudo essentialis , cuius quantitas caritatis persectioni respondet; sed maior erit beatitudo cecidentalis correspondens majori honorum operum amplitudini. Disendum sinquit S.I homas cit. art.f. ad 3. quod ide, qui per paenitentiam resurget in minori earitate, eonsequetur quidem praeismiam essentiale, secundum quantitatem earitatis in qua invenitur : h hebit tamen gaudium majus de operibus in prima earitate factis , quὀm de Operibur, quae in feeunda feeit; quod pertinet ad praemium occideπ- tale. Legi potest Estius in xv. dist. t s. l. 14. Sylvius in quaestionem 89. p. art. s. ct Gonet disput. art. g. Ad ultimum dico disparem esse rationem inter peccata remista per poenitentiam , ct bona opera mox tificata per culpam , ut proxima thesi explicabo PROP. III. Peccata per poenitentiam remissa per subsequentem culpam minime redeunt, nisi , ut inquiunt Theologiseeusdam quid, sen

su mox declarando

Sunt in peccato actus transis Conis pertransiens , macula ct aeternae damnationis reatus permanens, genus aut species unum ab altero peceato distinguens, atque effectus consequentes, animi hebetudo, maior in peccatum pronitas , temporalis animadverso ac punitio, ali que id genus plura . Certum est actionem transeuntem non redire ς ea dem peccata secundum genus , aut speciem considerata posse iterum admitti ; ct post culpam remissam manere temporalem poenam luendam , vehementiorem carnis luctam , & infirmitalcm quamdam animi atque languorem. Quaeritur ergo , num idcm peccatum redemi quantum os reatum damnationis aeternae, ita, ut post remissionem , si peccator rur sus a gratia decidat, culpa quae dimissa suerat illi iterum imputetur 'Hoc sensu peccatum non redire tenemus cum majori parte Theologo rum . Primum quia fides docet in renatis non redire per actualem culpam originale peccatum , alias non tolleretur , scd tegeretur potius, ac rursus prodiret: unde S. Prosper ad a. objectionem Gallorum ait: Qui

reeedis a Grisso, er alienus a gratio finit have visam, quid nisi tu per

242쪽

LEH vigesimi quarti Pars altera Cap. XIV. a 3x

dhisaem eadis 3 sed non in id, qaod remissum es reeidit, nee in Origias ali pereato dam Oabitur et qui tameo proρter postrema erimina ea morteo tetur , qua ei propter illa , quae remissunt, debebatur. At eadem peccati originalis , & actualis, quantum ad praesens attinet, videtur ratio . Nam sicut originale peccatum per lavacrum baptismi, ita actuale per sacramentum Poenitentiae omnino dimittitur ac deletur Deinde ipsa remissio peccati in hoc sita est, quod non amplius imputari possit ad vindictam Se damnationem , alias non diceretur peccatum dimissum, sed potius supplicii executio suspensa ae dilata , ut bene sapienterque iadis . 22.3. I. ratiocinatur Gulielmus Estius. Quando ergo peccatum vere dimissum est, nequit redire quantum ad reatum damnationis aeternae. Praeterea quotiescunque nobis peccatum dimittitur, applicatur

nobis fructus passionis Christi, cujus mortis pretium jam Deo oblatum est in peccatorum nostrorum satisfactionem . Solutum est ergo in remissione delictorum debitum illud , quod peccando contraximus . At Deus fidelis & justus nequit a nobis repetere debitum , pro quo S pre lium solutum est , & applicatum , & acceptatum; cum nec repetere illud posset, etiamsi non intersuisset haec pretii solutio , quia non decet principem summum ae liberalem ea, quae gratis largitus est, re ν a-re. Insuper Gelasius Papa , prout citatur a Gratiano de Poenit. dist. lo. num. 24. Divina elemestia , inquit, dimissa pereata in uisionem ulterius redire non patitur . Demum hoc inter hona Opera per peccatum.

Mortifesta, atque inter peccata dimissa intercedit maximum latissimumque discrimen ς quod honis operibus in Deo patr.tis ex certissima ipsus Dei pr , missione . Sex iustitiae aequitate debetur merces, ct ideo peccatori non confertur, quoniam culpa ponit impedimentum repromissae beatitudini: ideoque bona illa opera non abolentur omnino , ted adhuc in Dei acceptatione ac promissione persistunt; quoniam Deus vult illis coronam impertiri, ct ne impertiatur in causa est peccatum, quod eum sit opus humanae malitiae, facit quidem ut homo ob ipsius peccati reatum sit irca pax retributionis . at non potest Dei promissionem , liberalitatem . iustitiam , ct inviolabilem aequitatem pervertere aut im-

mutare. Peccata e contra remissione abolentur omnino, nec persi verant vel in homine, vel in vindice Dei justitia; quoniam homini insun ditur gratia S inhaerens caritas, purgans animam , & delens peceat imaeulam et Ilaus vero sibi pretio sanguinis Filii sui. quod pretium homini ea remissione applicatur, ad juris apices satisfactum esse fatetur ἔipsaque remissio , cum sit opus divinum ac maximum , non solum ab Oiet peccatum ex partu impii infusione gratiae sanctificantis,ucrum etiam illud extinguit ex parte Dei satisfactione justitiae, condonatione culpae, ietione, ut cum Apostolo loquar, ebirographi. Quare bona operAE orti ara dicuntur, peccata vero remissa , deleta, consumpta . Ilis

oro Postrema objuetio praecedentis propositionis plane soluta est ἀ

243쪽

. De Theologicis Discipllius

Redire nihilominus peccata dicuntur secundum quU, ut Ioquuntur Seholastici, idque non una de causa. Redeunt enim primo, quat nus in peccatum relapsus iterum damnationi subjicitur. Ulterius reiadeunt , in quantum Deus novis sceleribus provocatus poenas illas infligit, quas remissa culpa luendas esse diximus de satisiactione pertractantes . Redeunt rursus eo quod impensium remissionis beneficium aggravat peeeatum , ct dignum reddit illud acerbiori supplicio. Pariter redeunt, quatenus impius rediens ad reproborum societatem , si eum. his damnetur , ex remitarum Peccatorum recordatione, aliorumque iniquorum consortio, vividiori sensu & stimulo atrociori pungitur &Iaceratur . Dicuntur item redire, quatenus ad Sacramentum accedens S absolutionem accipiens ea conditione, ut ipse quoque proximo ill tas injurias remittat, si perseverat in odio, consequi non potest impensae absolutionis essectum , ut colligitur ex Evangelica paraboIa Matth. xviii. de qua S. Pater Augustinus in priori libro de Baptismo cap. itanum. go. Redire dimissa peccata , ubi fraterna caritas non est, aperistissime Dominas in Evangelio doeet, de illo servo , quem eum invenisset debitorem decem militum talentorum , depre uti omnia dimisit: ule autem eonfervum suum, qui ei debebat centum denarior, eum miseratus non fui fit, iuessit eum Dominus reddere quae ei dimiserat. Redeunt denique peccata , in quantum aliqua speciali titulo opponuntur acceptae remissionis heneficio , quod praesertim convenit fraterno odio S injuriarum ultioni, apostasiae a fide, S a catholicae Ecelesiae communione,

contemptui sacramantalis consessionis , ac dolori de praemissa Pinnitentia concepto, iuxta versus a D. Thoma I. p. q. 88. art. a. productUs et

Eratres odit, apostata D, spernitqae fateri, Paenituisse piget; pristina eulpa redit.

Facillime autem his diluuntur argumenta, quae probare videntur oppo. situm : de quibus plura Estius dist. 22. f. a. Sylvius tom. iv. in art. a. quaest. 88. Gavardi de Poenit. q. a. art. a. 9 Leonardiis Vanroy cap. L. quaest. 3.

CAPUT XV.

De Sacrammi Poenitentiae Ruibus nondum in hac Feriatione explicatis.

XxI. A D finem huius libri tandem aliquando perventum est: partesi L enim omnes huius Sacramenti, ct quidquid ad illas pertinet,

fidei controversias, disputationes Scholasticas, disciplinam Ecclesiae, do eumenta Patrum, & Poenitentiae ritus lustrare, ac perpendere non prα termisit. Quaedam tantum remanent dicenda de congruo S decenti pro

, ex

244쪽

Libri Triosmi quarti pars altera Cap. XV. 233

exeipiendis fidelium consessionibus, extra necessitatis casum, Ioco.

Confessiones itaque Iaicorum,& praecipue mulierum,audiri debent in Leo Gelasiae patenti. Statuerunt id S. Edmundus Constitui. cap. i .

Coneilium Coloniense anno I 28o. cap.8. Biterrense anno I 246. can. 6. Nemausense anno I 284. Narbonense anno Iss I. n. s I. Misiolanense anno is 6s. Constit. p. z. cap. 6. Narbonense anno I 6o9. cap. I 6. Ritua-

Ie Romanum , Sacramentale Ambrosianum , Sc. Laudatum Coloniense Concilium excommunicationis poenam addidit: In locir, inquit, obissetiris re tenebrosis confessiones non audiant, nec extra Delesiam, nisi in magna meostate, vel infirmitate. Contrarium faeientes sententiam exeommunieationis se noverint ineussuros. Ministrorum sacrorum sedes,

quas Confessionalia dicimus, ex praecitata Narbonensi Synodo debene prius inspici ae probari a Diseresanis, aut Generalibus eorum Visariis:& recte eorum formam describit Aquense Concilium anno is 8s. praecipiens , ut haheant utroque ex latere asseres , ct lamisam minutis fora-miuibus instructam, a parte consessarii velum nigri eoloris, ne illius aspectus videri queat, .ppensas interius tabellas easuum tam Roma.no Pontifici, quam loci Urdinario reservatorum, & exterius V.Cru- et i imaginem aut pictam, aut diligenter expressam in carta. Hanc .sermam , de qua Tom. xv. Conciliorum pag. I I3 s.confirmat omnium fere Ecclesiarum consuetudo. In Ecclesiis , non autem is Merario, auis

diendas consentiones laicorum eadem Concilia, Ritualia, ct sacerdotum institutiones iure declarant, quod locus iste non plebi, sed sacerdoti sacris operaturo patescat. I I. De tempore inquit praelaudata Synodus Mediolanensis tom. Cone XV. pag. 262. Saeerdotes, nisi ex eausa necessaria, malieres ante solis ortum, vel post ejus Oeessum eonfitentes non audiant. Eadem verba leguntur in Sacramentali Ambrosiano pag. 9o. atque in peculiaribus omnium sere Episcoporum praescriptionibus S mandatis. I I I. Postremo quantum ad consessarii habitum spectat, Nemausensis

Synodus jussit, ut Saeerris eapaeium indutum in capite teneat, θ' etinium inelinatum . S. Franciscus Salesius in Instruct. Consess. cap. a. me

Iocrumentam , inquit, adminiserabitis induti togam ct superpelliseum. solam babentes in eosio , ct pileum in evite , in apparenti, dr eo pi- euo Deo eoosidentes , faeie amisabili simul or gravi. Superpelliceum &Mlam , ct hanc violacei coloris praescribunt quoque Concilia Medioianensia S. Caroli, Constitutiones Synodicae Beneventanae vincentii Mariae Card. Ut sitii, postea Benedicti XIII. Rituale Ecclesiae Bonon. g. 26. ct Rituale Romanum Pauli v. in quo tamen additur, proat ις us, τοι

245쪽

α3 Theologicis Disciplinis

keoram feret eonsuetudo . Regulares autem Romae stola dumtaxat utuntur . Consessarii, cujuscunque conditionis sit pinnitens. sedere debent, ut postulat judicis ministerium S auctoritas. At pcenitentes , quamvis olim ununtiando peccata sedcbant, prout demonstrant Antiquus Ordo Romanus , Sc Rituales libri editi a Martento & Morino, idque etiamnum sit in more positum apud Graecos, teste Allatio lib. a. Consensius Eccl. Occid. & Oricnt. cap. 9. num. 6. in Latina tamen Ecclesia nunc genuflectunt: nam & olim poenitentiam petebant ad terrania prostrati, eoque corporis situ sese impositioni manuum subjiciebant. agando autem ad sacerdotum interrogationes , admonitionesque audiendas eis, ut sederent, indulgebatur ἰ non in scamno aliquo, aut sella,

sed humi assidebant habitu corporis humili & lacrymabili. Uetat dentisque ordo Romanus De Capite jejunii, ne viri arma, ensem , aut baculum deserant: additque in Instruct. S. Carolus, ne utantur Iasicivo capillorum ornatu, aut palliis intextis auro. Cerussatas autem sueatasque mulieres non audiendas, non tantum docet eo loci S. Carolus , verum etiam affirmant innumerae Synodi, quas collegit Tract. vi. cap. 9.quaest. 9. in sua Morali Theologia Franciscus Genetius . At quonia uia

alibi de his dictum est , libro finem illum imponam, quo ab luitur ab Augustino egregium opus de Civitate Dei: Etibas paravi, vel quibus nimium es, mihi jubeant; quibus autemsatis es, non mihi , sed Dο-

246쪽

DE THEOLOGICIS

DISCIPLINIS

LlBER TRICESIMUS QUINTUS

In quo agitur de Sacramento

UNCTIONIS EXTREMAE.

NCTIONIs EXTREMAE Sacramentum , quod recto or

dine post Poenitentiam Iocari domonstrat ratio a Tridentino Concilio producta, ubi sessione qua tadecima de his duobus Sacramentis simul pertractans docet Unctionem hanc non modo eiusden Poenitentiae, sedct totius Christianae vitae, quae perpetua poenitentia esse debet , a Patribus conium mativum existimari et id , quod praeterea con. sirmant quae de Sacramentorum Evangelicae legis numero ct ordine in tricesimo libro conscripsi: Unctionis , inquam, Extremae Sacramentum Tractatu hoc Theologico, prout ingenioli mei patitur imbecillitas&lassitudo, exponetur atque illustrabitur. De illo namque antiquiores Scholastici ieiune admodum & exiliter disputarunt: & iuniores itidem , si Ioannem Launsum , qui nec etiam recentissimus est, aliosque Perpabeos excipias , non accurate omnino, neque studiosissime arimo Launoli opus de sacra infirmorum Unctione valde prolixum , in sitione omnium sere Ritualium librorum ad molem illam excrevit; in digetque spongia non uno in loco propter menda, quibus scatet , uni cuique Iegentium , dummodo traditiones Ecdlesiasticas , sacrosque ritus penitus non ignoret , ultro S quam taciliter occurrentia. In his propterea erroribus refutandis , EIvendisque permultis quaestionibus, necnon dilucidandis rebus aliis , quae in sua nondum luce positae vide-

247쪽

13s Theologicis Disciplinis

hantur, impendi, hortantibus quoque & impellentibus viris praesta tissimis, aliquantulum temporis; ac dedi operam, ne liber iste quintus aeteieesimus aut hrevitate desiderium pareret , aut prolixitate fastidium equod an recte S utiliter secerim, an potius inaniter & infructuoseo , quum homines saepenumero decipiantur in iis, quae ad seipssis pertinent judicandis, hujus rei, atque tenuitatis meae beae conscius , tibi, L ctoe doctissime, & humanissime, definiendum aestimandumque com

mitto

C A P UT PRIMUM

Demonstratur EXTREMAM UNCTIONEM esse verum, ac propriumn avx legis Saeramentum. S 4eramentum , de quo hoc in libro disseritur, impellatur a Latinis

Saeramentum exeuntium, ductiosae rati ODI ,sarea Ductio, & communiter Unitio extrema ἔ a Graecis vero exviis, sanctam oleum , si Ariis, oratio unctioni olei eοπμπει, itemque -- οσις , postrema un-Hio. Latina haec vocabula occurrunt in Poenitentiali rheodori, in Deinereto Ivonis , ct in Capitui. Caroli Magni e Graeea autem apud Areudium , Allatium, Protosyncellum. Definitur hoc sacramentum sequenti, aut consimili definitione : Extrema unctio essareum er m eum signum a Chriso inintutum , quo per unctionem otii benedi , in orarisηem, seu formam praeseriptam , baptizaris aegrotantibus confer tur gratiasancti eans, eosque eonfortans , ut aequo animo ferant morbi molestas , frangantque daemonis insidias , ct imperas; neenon, si illis expediat, merentur ab infirmitate eorporisque languore . Atque haec definitio proximis disputationibus quoad partes singulas explicabitur tin ipsa enim communis sacramenti ratio , ae Extremae Unctionis materia ct forma propria , necnon subjectum , & effectus comprehendun tur ἰ quae omnia peculiarem requirunt disquisitionem . Principio itaque inquirendum est, an Unctioni extremae conveniat

ratissaeri ex avsiei signi a Christo instituti, videlicet, Saerameπti. Negant id Lutherus in libro de Capti .. Babylonica , affirmans distapulos per unctionem, quam Marcus v i. i I. ct Iacobus v. t 4. commemo rant , solam corporis salutem fuisse operatos, ideoque miraculorum

dono cessante cum primitiva ct Apostolica Ecclesia, hanc quoquς Un ctionem exolevisse: nec alio nomine aut titulo appellandam sacramen tiim , nisi in quantum di Wina virtute sanabat corporis aegritudines, aut ad summum in ampliori saeramentorum significatione, uisant, inquiti te, solii or aquae GUeerasis er adspersio . Similia scribit Calvinus liba V. Instit. cap. 19. num. i8. quo etiam in loco Extremam Unetionem

248쪽

Liber vigesimus quintus Cap. I. a 3Z

voeat Saeramentum finitam, est histrionicam hypo eri . His consentiunt Kemnitius , Melanchthon , Dallatus, atque, ut brevi dicam, omnes posteriores haereticit qui in Apostolis duplicem potestatem dis inguentes , unam ordinariam, quam dicunt potesatem verbi, praesertim stam in annuntiatione Evangelii, alteram extraordinarianis , idest , virtutem miraculorum, S ad quam referunt Unctionem hanc , S manuum impositionem , aiunt priorem potestatem in Ecclesia perseverasse , alteram desiisse . Quidam tamen callidiores haeretici animadvertentes etiam post tempora Apostolica Didictionem infirmorum fuisse adhibitam , asserunt perperam continuatam fuisse post sublatum donum sanationum , & quocunque tandem jure obtinuerit, nunquam veri S cramenti honore ac dignitate fuisse potitam: ita nempe scribit in libro

IV. de Sacram . cap. 2 . Calvinianus minister Cham ierus . Non recensui autem inter haereticos , qui hoc Sacramentum negarunt, Valdenses, nec Niclesitas , qui hus praeeunte Guidone Carmeli ta , in Summa de haereticis , S AEnea Sylvio in libro de Origine Boenrorum, errorem istum impingit lihro de Extrema Unctione cap. l .Emianentissimus Bellarminus. Non enim desunt viri docti, qui constantis sme assirment, ab his quoque haereticis septem Saeramenta , ideoque S Extremam Unctionem , fuisse recepta . Certe quod pertinet ad Valdenses , hi Sacramentum hoc eum reliquis professi sunt in Confessionaeis Fidei ad regem Uladislaum . Niclesiis item hujus erroris & haeresis nequit apertissime revinci . sive ejusdem Trialogus, sive sessio vi II. Synodi Constantiensis , sive Thomae Waldensis scripta , in quibus ipsius

icies continentur errores, legantur, & expendantur. Orta itaque est opinio contraria , ex quo revera praenominati haeretici Sacramentum istud contempserint: quod partim eorum causa factum est, partim vero avaritia S rapacitate preshyterorum. Illi namque negarunt mi nistros improbos posse Sacramenta conferre , ut dixi libro x . p. g. Hi autem , nimirum presbyteri, eo devenerant, ut divites tantum Dero oleo inungerent, ct neminem sine pretio, ac non nisi decem luminaribus elucentibus; quem morem insectatur, reprobatque in Statutis Synodalibus anno I 29 . Gulielmus Andegavensis Episcopus . Continentur haec statuta tom. x r. Spici legit, & p. z. Antiq. Rituum lib. I. eap. 7. Edmundi Martenit. Hinc Waldenses occasionem arripuerunt anserendi Sacramentum Unctionis extremae factum esse ultimamsupe

biam : atque hoc est, quod de valdensihus prodidit cap. s. Raynerius. Eam ob rem innocentius tu. epist. 78. lib. i. hanc a Ualdensibus ad gremium Ecclesiae redeuntibus prosessionem edendam praescripsit: et Milo.

nem infirmorum eam otio eonservio veneramur . Hussitae pariter, atque

Wicle fi gregales ad Ecclesiam revertentes, ut mandat susso ultima Synodus Constantiensis , interrogandi sunt, an credant quod peccet mor

249쪽

tionis, vel extremae Darii nis. Hi ergo haeretici Sacramentum, de quo instituitur disputatio , contempserunt, non denegarunt , ut in Ilisto. ria Variationum demonstrat Meldensis Episcopus, nos praemonuimus lib. XXX. cap. s. Sc XXXI l. cap. l. Legi etiam potest Iuenin differt. . de Sacram . q. a. cap. I. S I. B. Du-Hamel tom. Vt r. pag. 6. Ad refellendos haereticos , qui huic Sacramento bellum indixere , sacra Scriptura, S Traditione certandum est. Ex Scripturis decretorium est quod habetur in Catholica Iacobi Epistola paullo post expendendum. Quidam tenent pertractari de Unctione Extrema etiam cap.vI. Narciet at id negant Bellarminus citato libro cap.2. Estius in dist.23.f.r. Sylvius in quaest. 29. Supplem. art. I. Tournely q. I. art. item I. ut mittam nonnullos veteres Scholasticos eo Ioci laudatos a Bellarmino. Peris multi nihilominus tenent etiam apud Marcum agi de Uninone extrema, non solum Catharinus S Maldonatus , de quibus eo loci Tournelius ;verum S Patres capite proximo proserendi, aliique Theologi praestan. issimi. Testatur autem Bellarminus sibi priorem opinionem ideo magis arridere, quod alteram amplexi sint Lutherus, Calvinus, ct Kemnitius . Vcrum jure Bellarminus hac in re a Launolo reprehenditur im. Opere de Extrema Unctione cap. i. observat. xi. Quid enim Thomae Valdensi , Alphon de Castro , aliisque, quos sibi Bellarminus fatetur esse adversarios, quid, inquam his cum Iuthero, Calvino, &Chemnitio 7 Haeretici isti propugnantes sententiam, quae negat Extremam Unctionem esse Sacramentum , idcirco ajunt apud Marcum S Iacobum agi de eadem Unctione , ut inde inserant Iacobum non esse acci piendum de Unctione Sacramentali, quemadmodum de Unctione Sacramentali non loquitur Marcus . Catholici e contra non pauci Extremam Unctionem inter Sacramenta accensentes contendunt de Unctione Sacramentali locutum fuisse Marcum, locutum suisse Iacobum; quod non est eamdem cum haereticis opinionem amplecti, sed adversus haereticos directe pugnare, illosque ex propria opinione refullere Lu- therar inquit Launoius) Calvinus se Xemnitius peceant non minus , qaando eamdem apud Mareum er Paeobum Unctionem eo Me eontes-dunt, ut saeram infirmorum Unctionem e numero Saeramentorum d Dant . Dui ante eor eamdem esse utrobique Unctionem pararunt, Sacra mentum Me neutiquam expunxere, immo retinuerunt, θ' frequenta

rum esse in Delesia Dei tradiderunt. Quae in seriptis Lutheri, Calvini, , Xemnitii nova sunt, abjisior quae antiqua , ct aσtiquorum Pot μ'

fant, retineo. Cetera , quae vir asperrimi ingenii addit contra praestantissimum Controversiarum Scriptorem , utpote ab indole, qua ego a natura comparatus sum, aberrantia, silens praetereo. Consulto quin

stionem illam, An apud Marcum & Iacobum aeque sermo sit de Unctione Saeramentali , arbitrio disputantium reliquit Synodus Tridentina, definiens sessi x Iv. cap. I. Unitionem infirmorum esse vere & proprie Sacramentum a Christo institutum, apud Mareum quidem ins οὐ m.

250쪽

Liber Τrigesimus quintus Cap. I. 23s

peν Deobum satem e vostolum ae Domini fratrem fidelibus eommendarum , ae promulgatum. Quo in loco , quid significent ea verba, reum quidem insinuatum , an peractam husus Sacramenti institutionem, an designationem quamdam atque praenunciationem , potest merito dubitari. Ne itaque contra haereticos pugnemus invalidis incertinque argumentis , eos apertis Iacobi verbis, S inviolata traditione Majorum exagitabimus, quaestionem de unetione apud Marcum descripta ad Scholarum dissidia. S. ad caput proximum amandantes .PRop. I. Ex Catholica Iacobi Epistola invicte demonstratur Extremam Unctionem esse verum ac proprium novae legis Sacramentum In illa enim Epistola cap. v. l . S i s. legitur : Isfirmatur quis is

τοbis indueat presbsteror Delesiae , edi orent super eam et er oratio fidei solviabit infirmum, dr aueviabit eum Dominus: ersi in peeeatis es, remittentur ei. His sane verbis exprimitur quidquid necessarium est ad

verum Sacramentum constituendum. Enim vero habemus rem sacram

aesensibus subjectam , oIei scilicet unctionem , atque orationem pres byterorum , quae duo huius Sacramenti constituunt materiam di formam . Habemus etiam , etsi non expresse , aperta saltim consecutione inserendam, institutionem Dominicam ς non enim Apostolus in epistola ad omnes Ecclesias ubique terrarum dispersas, unde & Catbolla dicitur , non ad unam tantum , vel alteram conscripta , praxepisset, ut milionis hujus ritus observaretur, nisi illum accepisset a Domino Sacramentorum auctore . Qu*mquam si Novatores hoc tantum vellent quod institutor Extremae Utichionis suerit beatus Iacobus , modo assererent id ab Apostolo factum Domini auctoritate & mandato, error laret tolerabilis , ct communis etiam nonnullis scholasticorum, prout diximus pertractantes de Sacramentorum Institutione cap. 8. libri tri- smi . Ac tandem in Apostolicis illis verbis, ut cap. a. sessi. xlν. d elarat Tridentinum Concilium , explicatur Sacramenti huius res atque

effectus, dum illis verbis, Et oratio fidei salvabit infirmum , demonstratur hae dumoσe delicta, si quae adhuc expianda sint, abster

gi. & aegroti animum alleviari, ut morbi incommoda serat, atque tentationibus daemonis calcaneo, idest , vitae extremis insidianti facilius resistat, necnon sanitatem corporis , si tamen aeternae si Iuti expediat , divina operante virtute consequatur . Hinc eadem Synodus kidit hunc canonem de Sacramento Extremae Unctionis , primum: Si quis dixeris, extremam unctionem non esse vere ct proprie Sacramentum a Chrso Domina nostro institutum , ct a beato Deοιο Apostolo pro

mulgatum et sed ritam tantum acceptam a Patribas, aut figmentum bu- manum, emathema sit. Opponunt I. Haeretici r Nullum est momentum, quod petitur ex libro perperam intruso in Canonem Scripturarum sinetarum, ac talem

esse catholicam Iacobi Epistolam .

SEARCH

MENU NAVIGATION