Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 8. In quo de sacramenti confessione, & satisfactione, necnon de reliquis sacramentis differitur, ac pertractatur

발행: 1745년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

α88 De Theologicis Disciplinis

hene multis. inde Innocentius ibidem docet non tantum a presisteris sed ab Episeopis etiam hoc sacramentum posse conserri, cum ambigi nequeat . quin Epistopis liceat, quod presbyteris commissum est . At v, detur imperceptibile, potuisse Decentium dubitare, an ias esset Epist m exercere ministerium illud, quod promiscue ab omnibus, etiam. Iaicis , adimpleretur : & Innocentium si credidisset etiam Iaicos esse sacramenti hujus ministros, responsionem illam daturum filisse, licere Episeopis quod licet presbyteris ἰ & non potius hanc alteram expediaetissimam . dum agitur de inungendis aegrotis , hoc omnibus singulisque competere , Fpiscopis , presbyteris, laicis . Praeterea Innocentius par ticipium ungendo absolute posuit : habet autem in hac syntaxi ut plurimum passivam significationem, veluti si dixeris cum Poeta Eclo

ga v III.

aut Georgic. I.

Civit enim vires psallatim , uritque videndo

Aegrotus insuper non a seipse inungitur, sed ab alior ideoque ea verisba , In sua , aut Dorum secessitate inungendo , passive accipi debent , R non active. Habet denique haec responsio majorem probabilitatem, quam habeat praecedens ἰ quoniam undito, quae interdum extra sacramentum pia devotione peragitur, non fit oleo infirmorum ab Episcopo selemni ceremonia consector de quo oleo proculdubio loquitur Innocentius . Vera est ergo Ian senii, S Bellarmini responsio, aut saltim a Launolo perperam lacessitur. Ouod vero idem Launoius opponit eae comparatione haptinni, solutum a nobis est Volumiae vr .pag. tr. Ergo veniamus ad Bedam: qui, ut diximus supra pag. 4r. censet in cap. U. epistolae Iacobi agi non selum de Unctione Extrema, sed etiam de Ω-cramento Poenitentiae, propter verba illa, quae labsequuntur. απφιemini alterutram pereata vestra: ac praeterea non tantum litterati senis exponit praecedentia , IUrmatur quis in vobis, ere. de corporum aegritudine, sed insuper de languoribus animi; sive ut ejus utar verbis, de infirmaute vel tarpore , vel Me. Rectissime itaque monet, ne ad tu niores , minusque doctos reserantur causae imbecillitatis, quoniam prudentiorum consilio uti debemus , tum in distutiendis ignorantiae tene bris , tum in conscientiae morbis curandis: at paulo post verba. quπobjiciuntur, ait, Et Oreuisuper eam , augentes eam oleo in nomiue

Domini, ct oratio fidei salvabit infirmum . me ct Apostolos ferisse is

angelio legimus, sune Ecclesiae eonsuetudo tenet, ut infirmi oleo Mnseerato amantur a presbyteris, er oratione comisaste sonentur : qu*peculiariter de hoc sacramento dicuntur. Ad exempla autem Mona

chorum Aegypti, S. sanctae Oenovesae dictum paullo supra , & fusius

cap. 1. Prop. I. ad 4. AtDisiligod by Corale

302쪽

Liber Trigesimus quintus Cap. VIII. 28s

At Launojus inquit , Thomam Waldensem Iib. a. de sacramentis cap. 363. memorata Uerba Bedae sic accepisse , ut ubi non est iacerdos , quilibet Christianus possit esse Extremae Unctionis minister , haud secusae mextrema neesitatis ar nevis sieear Christasae vetala hutlaaνeis . Nec juvat, ait Launojus , cum Soto, aut Bellarmino respondere densem praeter opinionem omnium sentire, & a cunctis refelli r quoniam secundum illum Caldensis librum legerunt, probaruntque exeommissione Martini V. Cardinalis S. Petri ad vincula, ct Bernardus Episcopus Cavellicensis: quorum approbationem in litteris ad ipsum Thomam maldensem idem Martinus v. his verbis confirmavit, keee. pimus volumen seeandum de Sacramentis, quod per solemnes viros viderier examinari fecimur , fleui primum, quod pariter fuit ab omnibus eoisis

mendatum . Adde paullo post proferri a valdensi haec Augustini verba, ct tiens ariqua infirmitas superveneris, eorpus erDnguinem Chris. ille , qui agrotat, aeripiat: cir tiae corpus tam suam ungat: at VIad quod seriptum es, impleatur in eo, Infirmatur quis in vobis Z ere.

Resp. revera a Thomae valdensis mente recedendum fore, ut stri-tunt Bellarminus , Soto, & Eslius, si ille existimasset posse hoc sacramentum in articulo mortis ministrari a laicis , ubi deest sacerdos r neque enim ita volumen illud commendatur, & approbatur, ut nihil omisnino deviare possit a veritate, sed ex quo Vitclesistas, S Hussitas egregie consulet, horumque erroribus catholicam doctrinam opponat,

hane vero vindicet, S illustret, quamquam huic aliquando inserat , uti in hoc Ioco, haud recte libratas opiniones . At potuit vir praeclarissimus existimare, quod urgente mortis articulo unctio fieri deheaea laicis , si presbyteri adesse non possint, quemadmodum nonnulli interpretantur verba Innocentii; non tamen, ut crediderit illam unctionem a lateis factam esse sacramentalem et ad cum plane modum . quo supra pag. io diximus fuisse complurium opinionem , ut in moristis articulo, si desit copia sacerdotis, consessio fiat Iaicis. Non eninimal densis affirmat Unctionem ita a laico factam esse faeramentatim ἔ& licet asserat comparationem baptismi, haec tamen ita latelligenda est , ut similitudo versetur in commendatione ritus, non in sacramenti ratione. At verba a Thoma V aldensi tanquam Augustini producta , sunt beatissimo Protoparenti supposita , utpote quae exscripta sunt ex Ithro de Rectitud. Cathol. Conversat. in Appendicem Tomi v I. rejeocto. Ouidam insuper eo loci legendum putant, uvatur , non , AN

gat: quod Estius ait habere Codices emendatiores et atque in Editione Maurina pag. 268. legitur: Oleumque benedictum fideliter ab Rele petat, unde eorpus suum in nomine Christi unguat: quae verba demonstrant hoc in loco idem esse ungere, ac, minonem petere. PRop. II. Dubitari nequit, an Episcopi, quum S ipsi presbyteri fine, valeant aegros Unctione lacramentali delinire: immo S ad illos

303쪽

maxime, nisi aliis ministeriis detenti essent munus hoe pertiueret; unde ad Parochos attinet, iisque absentibus ad presbyteros alios . Quod affrmo de Episcopis, demonstratur verbis Innocentii priami eitata ad Decentium epistola cap. 8. ubi ait: Illud superfluum idemus adiectum , ut de Epiycopo ambigatur, quod presisteris cerae non dubium est. Nam ideirco de presbieris dictum est, quia Epyevi Meupationibus aliis impediti ad omnes languidor ire non possunt. Cete-νtims Episeopas aut potest, aut dignum ducit aliquem a se visitandam benedisere , ct tangere ebri ate , Me cunctatione potest, euiar sipsum ebri a eonficere. Ne te permoveat vocabulum chrismatis, reis

cole quae scripsi cap . prop. r. Quod vero scribit Innocentius, habetur etiam can. 72. Concilii Vormaciensis , apud Ivonem p. a. cap. 7s. ct in decreto Gratiani dist. 9s. cap. 3. Idem probatur testimoniis Theophylacti, Oecumenii, Bedar, aliorumque affrmantium Apostolos hoc sis cramentum administrasse, prout diximus secundo capite. Dcmonstra. tur inia per exemplis aliis; narrant enim historiae Carolum Magnum ab Episcopis suisse inunctum , idemque legimus de S. Ferdinando Cain stellae & Legionis rege, de Mathilde imperatrice, aliisque apud Edmunis dum Martenem lib. I. de Antiq. Rit. cap. 7. Idem ostenditur ex quo Apostolicis temporibus etiam Episcopi appellarentur presbγteri, quamouuam inter presbyteros essent gradu . & auctoritate praestantiores ;quod demonstrabo cap. ii. libri proximi: immo S S. Pro et de Ingratis aequivalenti nomine appellavit Episcopos, scribens de illis , qui damnaverant Pelagianam haeresim ν . Sed eum mille senum prudentia pervigil οώm, Oe. demum nonne Episcopis competit cura, atque regimen animarum Illud autem , quod addidi de Parochis, indubitatum est, cum ad illos spectet sacramenta fidelibus administrare. Quis autem de sacer dotibus aliis Z Dicimus valide quidem sacerdotes omnes hoc sacramentum conserre, sed ad licitam administrationem necessariam esse iurisdictionem in infirmum , vel ordinariam , qualem habet Par hus, vel delegatam, qualem haberet is, cui hcκ munus Parochus ipse committeret . Etenim in Clement. de Privilegiis lib. I. tit. 7. cap. I. Religiosi,

uui elericis, aut laicis sacramentum Unctionis extremae. . . ministrare.on babita paroebialis presisteri Ilaentia speriali praesumunt, sententiam excommunicationis incurrunt ipso facto. Eidem censurae ac pornae subitet regulares , qui aegrotantes inungunt in extremo vitae periculo , Parocho absente, censet Navarrus in Manuali cap. 27. n. IOI. sed eo in casu aut regulares, aut presbyteros alios excommunicat lonem in Clementina inflictam nequaquam incurrere sentiunt meliori la

ne iudicio Sylvius in praecit. quaest. 3I. Soto, Nugnus , aliique ab I pio Sylvio laudati, Gonet disp. r. art. a. Natalis Alex. cap. V. Regula X. Tournely u.a. art. 4. Atque ut asserit Aurelius Piette q. s. haec est com

304쪽

Liber Trigesimus quintus Cap. VIII. asar

munis Theologorum sententia. Quorum momenta ea sint , quod Cl mentina illa edita fuerit ad frenandam , cohibendamque licentiam e rum . qui violarent, & invaderent Parochorum iura, quibus in easti necessitatis nulla sit injuria , nulla insertur laesio : ac rursus quod incredibile sit Risse mentem Ecclesiae ut mortem subituri destituerentur ia eramenti huius praesidio. Addit Nurnely a v. Concilio Mediolanensi Iraescribi , ut si Parochus impeditus sit, aut moram agat, ct aliud in- et mortis periculum , Mesacramentum faeerdos alius adminiybet. ANbitror autem ego intelligi eo in casa instantis periculi Parochi rati habitionem , qua excommunicationem vitari docent Caietanus in Summa V. Exeommunieatis, S Cardinalis Toletus in Instruet. sacerdotum

Tract. ult. cap. I.

PROP. III. Diaeonus neque hujus sacramenti minister est, neque illi hoc ministerium suit ab Ecclesia aliquando permissum . Adversus Launoium , qui stribit aliquando concessum diaconis, ut morte urgente infirmos inungerent, haec propositio probatur ex positione priori, in qua ostendimus auctoritate divinae scripturae, definitione Tridentini ConciIii, atque traditione, Se usu Ecclesar perpetuo, solos presbyteros huius sacramenti ministros esse. Videtur praeterea nobis Launojus aliqua ratione deterius, quam haeretici faciant .

errare : nam cum presbyteri nomine aliquando aetate provecti, ali

quando autem Episcopi ac sacerdotes alii significentur, pessime haereistici verba Iacobi Indueat presisteros Delesiae, in priori sensu accipienda esse contendunt. At diaconi nec ratione aetatis, nec ratione

sacerdotii appellari possunt presbyteri. Praeterea quando diaconi sese

presbyteris aequiparare ausi sunt; illorum arrogantia canonum auctO..ritate, & Patrum increpationibus fuit acerrime castigata, prout constat ex canone i8. primae Synodi Arelatenss, S ex canone item 28. Nicenae , atque ex Hieronymo Epist. ad EvangeIum , ct Comment. iacaput ult. Ezechielis, necnon ex Auctore qq. vet. ac novi Testamenti, inter opera Augustini. Et tamen diaconi cum multa praesumerent supra id quod postulat illorum ordo, scilicet porrigere communionem presbyteris, in medio istorum sedere, atque in domesticis conviviis henedictionem presbyteris impertiri: nulli bi tamen invenio attentasse illos ministerium hoc ex tremae, Et sacramentalis Unmonis, tam per spicue, ac tam expresse presbyteris Ecclesiae demandatum . Insuperest communis Theologorum sententia , excedere potestatem diaconi

hoc sacramentum administrarer est autem maximum veritatis argumentum omnium prorsus Theologorum in eamdem assertionem una

nimis conspiratio . Addit S. Thomas rationem Theologicam petitam ex Auctore libri de Eccles Hierarch. cap. s. quod diacono compet Misbium vis purgativa , non illuminativa , nimirum diaconi munus siesdoles disponere ad dignam sacramentorum susceptionem, aut ab ista

305쪽

De Theologicis DiseIplinis

immundos, repellere, non autem illuminare per gratiar saeramentalia collationem , baptismate excepto, in quo ob maximam eius necessi. talem habetur peculiaris dispensatio, ut necessitate impellente , non

a diaconis solis , sed & a laicis possit administrari. Docet haec Angeli.

s Doctor I. p. q. 67. art. I. ad a. q. xxx I. Supplementi art. a. ad i. S lib. IV. contra Gentes cap. I. quo in loeo etiam ad Uertit non requiri ad sacramentum hoc conserendum ut mini iter sit Episcopus , proptereaquod per Extremam Unctionem non tribuitur, quemadmodum per Confirmationem Si ordinem , perfectio flatus. At Launotus in Explicatione traditionis circa hujus sacramenti

ministrum cap. 2. obser Vat. 2. Plurima monimenta producit, ut evinis,cat aliquando diaconis concessum, ut Extremam Unctionem conferis

rent . Ea sunt, quae commonstrant permissum fuisse diaconis in neeeia statis casu confessionem infirmorum excipere, iisque viaticum dare , ct consequenter sacra Unmone eos delinire. Eiusmodi sunt Epistola Cypriani Ia. in qua S. Martyr affirmat posse urgente exitu exomologe-sm fieri apud diaconum; quod Iacobus Latomus Doctor Lovaniensis in libro, quem edidit de Poenit. an. isso. scripsit accipiendum esse δε GUUsoue peceati: Concilii Eliberitani canon Ia. Gelasius in Codice cam Romanae Eccl. cap. 8. -vetus Pontificale Romanum, Auctor libride divinis ossiciis, qui tribuitur Aleuino, cap. II. Burchardus lib. XI x. decreti cap. Is Ivo p. I 6. cap. i6a. Stephanus Aeduensis de sacram. Altaris cap. 7. Concilium Eboracense an . it 94. Concilium Londoniensean. Iaoo. Concilium Andegavense Ia 3. Addit Launoius cap. Atres , Extra de Furtis; verba Tertulliani cap. I . de Baptismo, ubi ait, cuique licere in neeessitate baptizare , sicubi aut Dei, aut temporis, sat personae eonditio eompellite quae scribit Epist. 34. Cyprianus agnoscens in diaconis De erdotii vigorem , ct optatus in I. contra Parmenianum libro appellans diaconos in tertio Deerdotio constitutos. Ego verb, quum haec omnia in Launso singulatim , S accurate legissem, plurimum miratus sum cruditi viri confidentiam , qui sibimet persuaserit tanta monumentorum copia insipientibus sucum facere, crassissimumque errorem verbosissima loquacitate venditare . Enimvero in nullo ex productis a Launoto tostimoniis minima extat Vocula , quae Unctionem extremam commemoret; sed omnia de communione S de viatico agunt, & quaedam de susceptione poenitentium; Tertullianus autem solummodo de baptismo. Si ergo haec omnia probarent aliquid; profecto hoc unum evincerent, posse diaconos in eX- trema necessitate excipere confessiones & absolutionem largiri: quod est adjicere errorem errori, & haeresim haeresi. Neque enim loca illade administratione sacramenti poenitentiae accipienda sunt, neque de absolutione sacramentali; sed tantum de reconciliatione quadam Canonica, prout susu, lateque demonstravi praecedenti libro cap. 4.hας

306쪽

Liber Trigesimus quintus cap. VIII.

omnia praeoccupans, & elidens. Atque ut liberalissimus sim, & Lau-nojo concedam posse diaconum constitutis in magno vitae discrimine conferre sacramentalem absolutionem quod falsissimum, ct fidei catholicae contrarium esse contendo, J insulse tamen hinc inferretur , idem assirmandum esse de Unctione sacramentali : quum haec non sit eiusdem necessitatis , cujus est sacramentum Poenitentiae . Infirmorum autem communio , quum haec non sit sacramenti consectio, sed tantum dispen satio, non excedit diaconi lacultatem. Qua de relegi poterunt uae scripsi libro xxxiii. cap. 23. Unus restat Latomus, qui in Trast. e Poenit. scribit utique S. Cyprianum tam necessariam peccati consensionem, & Ecclesiae reconciliationem credidisse, ut in perieula mortis,

o in absentia Episcopi, furerdotis diacono eonfiteri eonfutuerit: sed

minime asterit talem consessionem scire sacramentalem , immo nec necessariam dicit, caute usus verbo, eonfulserit. Fuit enim Latomus in ea sententia, quae tenet, ubi deest sacerdotum copia, confitendum aliis ad exercendam humilitatem , contritionemque excitandam . In eodem quippe libro de Poenitentia , ejusdemque Lovaniensis editionis an . Isso. quam Latinoius citat, pag. 32. Sis atque in altero Tractatu de Consess. secreta pag. o9. IlI. & It 6. Latomus ex variis Cypriani lo.

eis demonstrat solis sacerdotibus solvendi, & remittendi peccata potestatem suisse collatam . Verum, ut dixi, Ioannes Launoius haec detorquens ad sacramenti Extremae Unctionis ministros, scurriliter ineptie

PROP. II . Quamquam iuxta variam Ecclesiae disciplinam ad inun. gendos infirmos aliquando plures presbyteri simul convenerint; attamen potest Extrema Unctio conferri ab uno tantum presbytero, idque nec epistolae Iacobi, nee definitionibus Ecclesiae, neque invaria. bili traditioni adversatur . Diversam hac in re suisse, atque etiamnum esse disciplinam Ecele-sae evidentissime demonstratur . OrientaIes enim , ac praesertim Graeci solent ad sacramentum hoc ministrandum vocare septem presbyteros , ac videntur tres, aut duos saltim indispensabiliter requirere, quod sicut Episcopus non ordinatur ab uno, ita infirmus ab uno non sit sacro oleo deliniendus, ut in libro de Sacramentis ait Simeon Thessalonicensis. De his pluribus presbyteris ungentibus eumdem aegrotum pertractant Arcudius lib. v. Concordiae, Aliatius de Consens occid.

Eccl. cap. I 6. num. Is . Goarius in Euchologio Graecorum , aliique permulti. Etiam S. Thomas cit. cap. I. contra Gentes ait coningruum esse , ut infirmorum unctioni multi sacerdotes intersint, ut oratio totius Ecelesiae ad effectum huius sacramenti obtinendum coadjuvet. Mediolanensi Concilio p. z. cap. 6. sanctus Carolus paro Chos admonuit, ut Extremae Unctionis sacramentum ministraturus ,

RRot sommode potest, presbyteros de clericos adhibere studeat, su

307쪽

αρε Theologicis Disciplinis

perpellicto Indutos , qui ipsum edi misissraurem ct preeouae . platatis

Mationisque stadis in eo ministerio adjuvent: quamquam S. Carolus, immo & S. Thomas non videntur pluribus illis sacerdotibus tribuere propriam sacramenti administrationem , quae sita est in decumbentium

unctione, atque in prolatione verborum, quae formam sacramenta. lem constituunt, non autem in aliis precibus, v. g. Litaniis, ac Psalmis Poenitentialibus, iuxta Rituales libros eodem tempore recitandis. At non desunt exempla quamplurima extremae Unctionis administratae ab uno duntaxat presbytero, ut S. Eugendi, qui floruit sexto labente saeculo, sanctae Maurae, cui solus Prudentius Tricasinus sacramentum istud contulit, aliorumque, de quibus citato loco Marten ius. χο-niam verb Caivinus lib. 4. Institui. cap. i9. nos non tantum repreehendit . quod infirmorum Unctionem non senioribus aetate , sed sacerdotibus committamus; verum etiam quod pluralem numerum ad deineorem p cum, non propter Ecclesiae orationem praescriptum esse ar-hitremur; ante Calvinum autem Igaldenses ideo sacramentalem hane tinctionem neglexerint , quod h contra plures presbyteri ad eumdem infirmum advocarentur e operae pretium nos facturos esse putamus, si quemadmodum fatemur posse, dum infirmus inungitur , permultos ex presbyteris clericisque interesse , necnon aliquando presbyteros plures peregisse sacram ceremoniam unctionis, ita demonstremus nullo ex capite repugnare. quin hoc extremae Unctionis sacramentum ab

uno tantum presbytero administretur .

Atque in primis non infertur ex Iacobi Epistola plures presbyteros ad hoc sacramentum conferendum necessario requiri. Utitur ille

quidem numero multitudinis, dicens, Infirmatur quia in vobis Z in- eat pretDteros Ecelesiae r at primb inusitatum non est in sacris litteris poni per figuram, quam OH ώγεν, sive permutationem dicunt,

pluralem numerum pro singulari. Ita enim Mail. xxv I r. 44. legitur, Latrones, qui eruet i erant eum eo, improperabant ei: quum tamen constet ex Lucae XXI II. 39. Domino conviciatum usum duntaxat δε

his , qui pendebant , latronibus. Lucas itidem citato cap. versu 36. inquit, Iliadebant autem ei edi militer, aeeedentes, er aretum screπ pes ei; ac similia Ioannes xl x. 29. tametsi id ab uno sectum narrent Matthaeus Xxv I I. 48. & Marcus xv. 36. Addi possunt exempla alia ex ipsis haereticis petita: nam Glassius Lutheranus de Verbo canone si . docet de solo Herode accipiendum esse, quod legitur Matth. I . zo Defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri: R Grotius Arminianus de selo Daniele interpretatur quae habentur in Epist. ad Hebr. π I. 3 I. Obturaverunt ora leonum, quae interpretatio est optima , &Ionge antea tradita ab Augustino lib. I. de Cons. Evangelistarum cap. t 6. Dicant modo qui adversus Catholicos non habent praeter nuda Mikteram quid opponant, cur Iacobi verba non possimus pariter ρος Cooste

308쪽

Liber Trigesimus quintus Cap. VIII.

e.ollagen explicare Sane Estius Comment. in Iacobum expositionem hanc probat; eamque confirmat phrasi altera Augustiniana et nam sanctus Pater serm. 3 3. de diversis, num 324. scribit quamdam mulierem. quae a beato Stephano vitam infinii suo mortuo precibus impetrave inrat , tulisse eum os preroteror baptizandam, idest , ad aliquem presbyterorum . Deinde Iacobus presbyteris totam erga infirmos alitonem trihuit, scilicet, non Orationem tantum , sed etiam unctionem; inquit enim, Et oresrsuper eum ungentes eum oleo , ere. At haeretici necessariam non putant unctionem a multis presbyteris iactam: cur ergo multos aiunt convocandos ad orationem Z Insuper si demus Iacobum revera de multitudine presbyterorum filisse locutum juxta consuetudinem primitivae Ecclesiae, quando ad infirmum presbyteri, & aliquando etiam Episcopi clericis comitantibus accurrebant; non proinde sequitur, quod multitudinem hanc postulet sacramenti necessitas r imismo in multorum numero, quamvis unus sacerdos unxisset infirmum , omnes tamen illius administri , adstantes, precesque iungentes , illum quodammodo dicerentur inunxisse; eo serme pacto , quo S. Cyprianus ep. 33. ait, Aurelium ordinatum suisse a se , ct a collegis, qui praeses. res aderant, idem proxima epistola repetens de Celerino Linore : sive quemadmodum in reconciliatione poenitentium manus ipsis S a presbyteris , S a diaconis imponebantur: quia nimirum solemni ceremoniae adstabant, ct aliquid omcii impendebant complures, tametsi unus Episcopus ordinaret , atque unus sacerdos absolveret. Perperam itaque insertur plurium presbyterorum necessitas ad hoc sacramentum administrandum ex quo Iacobus usus fuerit numero multitudinis. Neque id inferri potest ex traditione Patrum, aut ex auctoritato nonum , quo duplici praesertim Iumine utimur in ambiguis script rarum locis interpretandis. At quantum ad Patres attinet; nullus adhuc productus est, sed nec produci potest, qui scribat sicramentum istud ab unico presbytero administratum esse nullum Sc irritum. Quantum vero'ectat ad canones,extant in Collectione Gratiani bene multi, quibus assertio nostra munitur . Hujusmodi sunt cap. Illud, dist. 9s. num. g. unde colligitur posse ab Episcopo, qui unus in qualibet cyce-cesi est, sacro oleo Ianguidos deliniri: cap. omni, de Consecrat. dist. . num. ia . ubi idem de Episcopo asseritur: cap. Ab isfirmis, xxvii.

q. 7. num. I. in quo eodem prorsus modo agitur de reconciliatione, Scde Unctione infirmorum. Neque haec ex incertis rivulis promanarunt: nam primum capitulum exstriptum est ex Epistola S. Innocentii ad Decentium sepe laudata: alterum ex Concilio Martini Bracarensis cano- De s I. ac tertium ex Poenitentiali Theodori Cantuariensis Epistopi. Ab uno insuper iacerdote inungendos aegrotos praescribunt canones colle.

Si ab Aelfrico, dc deereta pro Benedictino Ordine undecimo vertenteissulo collecta ct diaeta a Lain co , cap.-Ejusdem veritatis argu

mentum

309쪽

De Theolo eis Disciplinis

mentum exhibent invictissimum , non tantum hodierna Delassae RG manae disciplina, ct Rituale jubente Paulo V. an. r6ι . fiamma dilugentia editum & a Probatum , quo utuntur modo Latinorum Ecclesiersed in iuper vetustissima Pontificalia , ct quae ex vetustioribus proeusia fuere, in quibus praescribitur ut unus sacerdos indutus sacris vestibus, atque inferioribus clericis comitatus , facula , aut taeda praecedente . procedat ad inungendum aegrotum et cujus generis sunt antiquissimus Codex Dominicanorum Parisiensium , ctapt*male Viennensis Ecclesiae, Manuale Laudunense , Catalaunense , Ambianense, Atrebatense, ali que a Launolo typis cilita Volum. r. pag. 497. & sequentibus . A quia hiis omnibus proferendis abstineo, propterea quod propositionem hanet nostram definierunt duo Romani Pontifices, Alexander III. & BENEDICTUS XIV. quorum primus cap. , in U. Decretal. tit. M. de verhorum significat. num. 34. inquit, Sacerdos uno praeseMe eter eo , er etiam Iolus potes iusirmum ungere . Alter vi ro in Constitui. Etsi postoralis , super ritibus Graecorum , I. v. num. I. ait: Nec refert, utrum eadem extrema muro per unum, vel plures presbyteru

at, ubi hujusmodi viget Gnquetudo, dummodo eredant, , abstrari , illud Iaeramentum servata debita materia er forma ab uno presistem valide , ct licite eo ei. Denique nec ratio adest ulla, ob quam ad validam , licitamque

huius saeramenti administrationem exigatur multitudo presbyter rum . Nam , praeterquamquod nulla firmior Theologo est ratio , quam ea , quae ex productis haetenus monumentis depromitur: quae ad rituum solemnitatem & condecentiam pertinent, sicut a nemine contemni debent quando Ecclesia praecipit prohatque illorum praxinia; ita ejusdem Ecclesiae dispositione atque arbitrio tolli possunt ae pero

mutari, prout demonstravi lib. xxv. cap. 23. Deinde vero sacerdos,

qui sacramenta administrat, Christi Domini , qui una per na est, vi cem gerit: ideoque licEt inferioribus ministris congrue, apteque iri

conficiendis sacramentis utatur, dum tamen unus sacramentum con

scit atque administrat, ct e clero alii tanquam famuli adsistunt, ia-dieio quidem nostro effulget amplior quaedam sacrae ceremoniae majestas, ct sacerdotis dispensatoris mysteriorum Christi decus S auctoriatas: ideoque praesens Romanae Ecclesiae disciplina quam maxime con gruens est divinorum ministeriorum amplitudini. ac dignitati. PROP. V, Debet idem sacerdos , qui sacro oleo inungit infirmos, proferre verba , quae sacramentalem serinam constituunt. Dixi hujus capitis initio, Edmundum Martentum in variis Ri tualibus observasse, quod aliquando unus presbyterorum oleum ap plicabat infirmis , ct alius presbiter formam pronuntibat: quamqua communior usus semper viguerit, ut vel omnes presbyteri delin rentsingulis partes, omnosque formam proferrent; vel unus unam , alter

310쪽

Liber Trigesimus quintus Cap. VIII. s

alteram partem inungeret, simulque formam debitam enuntiaret. Sed videtur mihi quaestionem hanc perspicue , ac breviter dirimere Franciscus Sylvius, qui in art. a. quaest. 3 i. Supplementi lim scribit: Si plures ita ministrent, ut uno ungente alter proserat formam, nihil fit: quia dum materia proxima sacramenti est actio ministri, ut ablutio, fgnatio , unctio; illa debet ab eodem determinari per formam . Si vero unus unam unctionem faciat cum sua forma , & a Ilus aliam etiam cum propria forma; sicramentum subsistit et sive id ob neci nitatem .

fiat, ideoque licite , sive extra illam , & illicite; quale aliquid etiam

in eonficiendo Eucharistiae sacramento potest accidere, dum consecrato per unum pane , alius Vinum consecraret, priore sacerdote per mor-hum, aut per mortem deficiente; ut beatus Thomas admonuit 3. p. q. 8 I. art. 6. ad i. & huius Supplem. q. 29. art. a. ad 3. is Hactenus Sylvius tom. Iv. pag. Venetae edit. 4s9. Prosecto autem ab eodem sacerdote , qui unctionem adhibet , sormam verborum pronuntiandam esse declaratur in Constit. nuper laudata super Grari orum Ritibus , cadem sectione v. n. . his verbis: Idem sacerdos materiam adbibere, formamque pronasciare respeiiive debet: ae propterea qui tingis idem dieat formam respondentem, Me alius uvaν, edi alias formam pronuτ-eiet. Haec optima, & firmissima Pastoris Summi doctrina confirmatur ex dicendis sequenti libro xx τι I. de sacramento ordinis , ubi cap. r I. thes 9. demonstrabimus irritam esse ordinationem factam ab Epistopomanum imponente ordinandis, S ab alio sorma ordinatiqnis prolata; quamvis inter ordinationem, atque inter unctionem infirmi, necnon ablutionem baptizandi videatur interesse differentia aliqua eo loci explicanda .

At dices : modo fieri Diuit, ut In quibusdam perantiquis

Pontificalium eodicibus ille ritus irrepserit, ut uno sacerdote ungente alius formam pronuntiet Ritus namque huiusmodi colligitur ex C dice Rodradi libri Sacramentorum Gregorii Magni, ut inquit eruditus

Respondeo, etiamsi Menardus praeditaim rItum in ipsa notat lo one non improbet, atque inde scribat confirmari opinionem illorum , qui dicunt validum esse baptismum, si uno verba proferente alter meris gat, vel aquam infundat; de qua opinione scripsi lib. xxx . cap. ia. quaestiuncula 4. arbitror nihilominus sacram infirmi unctionem iuxta ritum illum peractam sacramentalem non esse : ct divinare mihi videor ex quo fonte fluxerit idem error . In Codicibus enim libri Sacramentorum melioris notae, prout apparet ex PP. S. Mauri castigata editio. ne tom. Ir I. pag. 23 s. habetur, unum sacerdotem , dum inungit infirmum , pronuntiare illam formam , Davo te da oleo sancto, de qua . supra cap.6. propos a. ac deinde pag. a 3 . legitur,Multi enimDeerdoter

SEARCH

MENU NAVIGATION