장음표시 사용
311쪽
α,3 De Τheologicis Disciplinis
eramentalis forma describitur , sed admonentur illi sacerdotes ut erucem faciant de oleo sanctificato , dicentes tantummodo, In nomine
Patris , ct Filii, ct Spiritussancti. Ex quibus tria insem e primum
est, juxta hunc librum Sacramentorum , unctionem factam ab uno sacerbole cum forma respondente, Inungo te ere. esse Unctionem Dersis mentalem, utpote cum forma simul S materia peractam ἔ aliam autem unctionem a multis sacerdotibus factam, aliquando fuisse peractam abnque sorma sacramentali, quo in casu fuit ritus duntaxat Sceremonia; aliquando vero cum serma respondente cuilibet unctioni quinque sensuum, atque in illo castu unctiones singulas fuisse saeramentales, prout dixi cap. v. thesi I. Alterum , quod inferci, illud est , in Codice Rodradi, ubi describitur forma, ct unctio facienda a sacerdotibus, qui sermam ipsam non proserunt, describi unctionem postremam eere-mιnialem duntaxat, qualis habetur citata pag. 237. non vero unctioncm sacramentalem pag. 2 3s. Ac tertium consectaritim meum est, optimum ceterisque praeserendum esse ritum a Latina Ecclesia probatum. utpote in quo idem sacerdos ungit insirmum, & profert Hrmam : unctio quinque sensuum non praetermittitur; ct unicuique unctioni, ut sacramentalis sit, propria forma respondet: nihil tandem desideratur, quod necessarium sit vel ad sacramenti substantiam , vel ad rituum.
perfectionem, vel ad conditionem ministri, de quo dictum satis .
De m , quibus Extremae mmonis sacramentum admini andum est.
AFfirmant communi sensu Theologi Sacramentum, de quo pertractamus , cum iis , qui gravi decumbunt infirmitate juxta Iacobi Epistolam, atque S. Matris Ecclesiae traditionem sit conserendum , atque institutum sit ad animum adversus insidias daemonum erigendum, roborandum , & ad tergendas actualium peccatorum reliquias οῦ minime illis administrandum esse, qui sanitate fruuntur, ac nulla Occu pantur infirmitate , sicuti nec pueris ante usum rationis , Sc nondum baptizatis, impaenitentibus, ct Ecclesiastica communione privatis. Atque haec omnia traduntur etiam in Rituali Romano, & in Calcchismo num. 9. quibus in locis ab hujus sacramenti participatione insuper excluduntur , qui graviori morbo non affecti subeunt vitae periculum, ut inituri navigationem , aut praelium, & qui capitis damnantur , &ad supplicium rapiuntur. Sed quoniam Calvinista Dallaeus in pestilentissimo opere adversus duo sacramenta , quae perficiuntur unctione sistud nempe exeuntium, & aliud quo consignantur Neophyti, cap. 17 pλg. Diqitigod by Coosto
312쪽
Liber Τrigesimus quintus Cap. IX.
dast. etiam infantibus olim datam fuisse Unctionem extremam. inde inserens hanc non ad animarum sanctificationem , sed tantum ad
morbos depellendos , quibus tam adulta, quam tenella aetas assicitur, fuisse institutam; Graeci autem non decumbentes tantum, verum etiam valentes corpore , atque poenitentiam agentes consecrato oleo linire solent : idcirco tum adversus Dallaei haereticam calliditatem , tum contra obtrudentes consuetudinem ritumque Graecorum , firmandum est thesi proxima commune Latinorum Theologorum assertum . . PROP. Infirmis tantummodo, iisque adultis, extremae Unctionis
saeramentum conserendum est A. . ν cId enim primd demonstratur Iacobi Epistolae testimonio, tur quis in vobis, cte. in quo tria notor Primlim quod Apostolus posteaquam stiperiori versu 33. Trisatur quis in vobis , dre. egit de aegritudine & languore animi, hujusque remedium attulit, dicens , Uret: Aequo animo es Z psallat. Proximo versu 34. descendit ad aliam speciem affictionis, quae est adversa corporis valetudo, demoni trans quo spirituali remedio infirmi opus habeant: ideoque de infirmitate comporis est accipiendus. Alterum , quod Graeca lectio habet, A' is me. ιιών - Infirmatur quis in vobis ὶ Graeca autem vox , de mor-ho graviori intelligitur, prout constat ex Matth. X. 8. XXV. id. Mar et v l. e6. ad Philipp. a. et . quod etiam notavit Grotius . Addam ve-rd magis perspicua ς nam Ioan . IV. 46. ubi Iegitur, C us II ur 3vrmabatur Capharnaum, extat in Graeco, I . . . - Καπερνα 14. XI. a. lcgunt Latini , Cujus frater Lazarus infirmabatur , Graeci Vero , - . Λαζα is ibidem versuis Latini, nee quem amar, 3nfirmatur , ct Graeci, ἴδε ἰν νιμι, -: ac versia 6. apud nOS, Ut ergo audivit quia infirmabatur, Sapud Graecos, δε δε λουσων οτι αδες , ac demum AE . ix. 37. in Vulgata, tu infirmata moreretur , in Graeco - textu, α et σασιώ μοθω-: in quibus locis manisestum est agi de gravioribus corporis infirmitatibus, ct ubique apponi verbum ad εο ν. Tertium , quod noto , est, quamquam hoc verbum ambiguae laret sit enificationis, coarctari ad commonstrandam gravem corporis infirmitatem iis , quae subiiciuntur , Et oratio Meisamabit infirmum, xvi ἐ
nibus . idem ac, deficio, lasesco, ct mraviore infirmitate laboro . . Probatur et: definitionibus Ecclesiae t Florentinum quippe Concilium , sive Eugenius IV. in Arm. Instruct. HOesaeramentum, inquit. nisi infirmo, de eius morte timetar , dari non debet, Ac Trident. seis. Ni v. in doctrina de hoc sacramento docet, Christum Dominum extremae Unctionis sacramento Anem vitae tanquam praesidio quodam firm/ gno manteisse . Idem innumeris aliis Ecclesiasticis monimentis firmatur. Etenim Innocentius I. in Epistola saepe laudata ad Decentium ait verba
Iacobi accipi, vel intelligi debere de Melibar aegrotantibar : Conci-
313쪽
lium Aqui ranense an .sed et fideles unctione sacrati olei linienἀdos esse, cum isfirmitate depressi fuerint: idem statuunt Aelseleus in
Collect. canonum ad 'risinum num. 32. David Nannetensis Episcopus in statutis Ecclesiasticis inter opera Launrii tom. i. pag. ss . Capitu- Iaria Caroli Magni lib. VI. pag. 7s. Theodorus in Poenitentiali cap. Ab
infirmis, xxv I. quaest. vi I. num. I. Synodus Lemovicensis an.
aliaeque permultae. Quibus accedunt Rituales libri Ecclesiarum Oeei dentalium t Rituale enim Lingonense in lucem editum an. s I. admorinet deliniendum aegrotum, quando graviter infirmatur idem legitue in libro Trecensis Ecclesiae procuso an. 3s9r. In Viennensi autem in lucem emita an. rs 7. habetur : me saeramentum datur sosis infirmis , adultis, ct paenitentibus, O qui Dut in perieulo mortis. Romanum denique conlirmatum a Romano Pontifice Paulo V. an. I 6i . Debet hoe feramentum infirmis praeberi, qui eam ad Uum rationis ρervenerint, tam eraviter laborant, ut mortis perieulum imminere videatur, θ' iis,
qui prae senis defieiunt, or is diem videntur morituri, etiam sine alia
infirmitate. His vero Ritualia omnia posterioribus temporibus udita consentiunt. Ad probationem ergo ex Iacobi Epistola depromptam
aecedit altera desinitionibus Conciliorum, & praxi universae Occide talis Ecclesiae subnixa. Confirmari potest propositio monimentis Eeelesiastieae historiae
quam plurimis; nam cui optima valetudine fruenti hoc sacramentum apud Latinos collatum suerit , nunquam mihi contigit adinvenire. At adinveni e contra , ct frequentissime legi administratum graviter decumbentibus . Collegit Launoius exempla ejuscemodi hene multλ ,:S. Eugendi Abbatis Iurensis , qui e vita migravit an . Christ. sio. Rem-herti Archiepiscopi Remensis, qui decessit anno 888. Hereberti Coloniensis Episcopi, quem mors abstulit an. Ioao. aliori imque multorum squi paullo ante mortem fuerunt sacra Unctione delibuti. His tamen illustriora sunt, quae leguntur de S. Leone IX. qui hoc sacramento ma nitus , & die obitus sui praenuntiato decessit anno rosa. x I. Kalend. Majas , ut in ejus vita narratur a miberto Archidiacono , ea inscripti. ne tumulatus , quam refert ad eumdem annum Caesar Baronius sVictriae Roma dolet, Nono viduata Leone , Ex multis talem Ois habitura Patrem rde beato Tironensi Abbate Bernardo, qui fatis cessit anno dicujus praeclara gesta litteris consignavit Gaulaedus Monachus: de S. Malachia demortuo, anno ii 48. apud eximium vitae ejus scriptorem S. Bernardum abbatem Clarevallensem; atque ut praeteream alios in numeros , de praeclarissimo Francorum rege Philippo Augusto, qR anno I 223. cessit e vita, cujus res gestas complectens heroico Carmi
ne, quod Philippidor titulo inscripsit, Gulielmus Brito Armoricus shaec XI t. libro canebat:
314쪽
Liber Trigesimus quintus cap. IX. 3ο a
Cumque oleo sancto, iam moriturus , inunctar Puata , quem Iacobi eommendat Epimia, ritam,
Stramine supposito morientum more jaeeret. laee autem exempla tum ob gesta magnorum virorum , tum ob auctorum . qui illa mandarunt litteris , celebritatem, tum demum quod non adeo recentis aetatis sint, non abs re fuerit apposuisse. Et quamquam hactenus inter occidentis fines vagati sumus ; hahemus nihilominus Orientalium testimonia , quibus revincatur consue ludo inungendi quo libet poenitentes, & nulla , aut levissima infirmitate gravatos ἰ si tamen haec sit uinctiosaeramentalis , quod a nonnullis negatur. Ac primo producere possumus ipsum Euchologium , ubi saeri olei benedictionem , ct formam Unctionis praescribit, illam nempe, πάτερ δε α , ιαν , qua supra et quum sit evidens utramque suisse institutam pro laborantibus corporis raritudine . Deinde Emmanuel Calecas apud Arcudium lib. U. Concordiae cap. 4. scribit, Euctetaeoo esse postremum sacramentum . & tanquam spiritualis curationis sigirutum, quoniam ἰnfirmate deeumbentibus adhiberi illud oportet, ἔτι me -οῦσι ---- δM . Idem asserit Iob Monachus seribens, Iu extremis rupirationibus nobis administrari debet Euctetareu, -- τῶι --
briel Philadelphiensis institutum hoc mysterium pronuntiat pro ἰllis quι tu infirmitate deeambunt, A. σμώθων- ramu- . Sed vi de Arcudium pag. 38et. 8 sequentibus . Quum autem satis dixerim de infirmis et neeessum non arbitror sermonem instituere de parvulis ante rationis usum in vitae discrimen adductis. His enim nulla ex formis supra recensitis convenire potest ἰquippe neque sensuum illecebris noxia delectatione indulserunt, nequo egent superno auxilio ad repellendas insidias daemonum , qui imagini hus bonorum mmmutabilium menti rationalium hominum illudunt. Etsi autem simitatis corporalis ipsi quoque capaces sunt; haec tamen non est sacramentorum, quae sunt instrumenta gratiarum, praecipau sectus: ac pro secundario tantum , atque temporali fine sacramenta conferri non debent. Hinc Ritualia, quorum plura superius laudaVi, vetant saeramentali unctione deliniri puerulos, immo quaedam sunt, quae ea igunt quatuordecim annorum aetatem, S insii per bis. s. Martini Turonensis hunc versum inscriptum habet, Octo deremque annos saltim ' liniendus habebis r verum ante hoc tempus servescentis adolescentiae, ut potest delinquirr sensias, ita saluberrimum est hoc spiritualis medicinae remedium .
Et quo' de infantibus dixi, idem proculdubio de iis, qui ante usum
rationis in amentiam , aut phrenesim inciderunt, asserendum est ; nisi mr temporis intervalla polleant ratione, R arbitrii facultate. Op
315쪽
3oa De Theologicis Disciplinis
Onpones I. Puerulis hoc sacramentum dandum esse. & se holasti- eos . ciui id negant, errare scribit Maldonatus de Sacram. tom. a. pag. et ix Quod probat primum , quoniam in antiquis auctoribus nulla prorsus reperitur exceptio, sed affrinatur aegrotis omnibus dandum esset deinde quia Nicolaus Cusanus in I. ad Bohemos epistola inquit , olim in Ecclesia non tantum adultis, sed etiam infantibus tam collatum ἔdemum quia id rationi valde consentaneum ei; nam si Eiicharistia dabatur infantibus, ut dabatur, quanto credibilius est datam suisse illis Unctionem extremam Haec Maldonatus , quae nobis opponit Calvi-
Respond. Maldonatum errare , suisque verbis revinci ς nam quaeli. 'r nast Ei I. probat quam maxi- formam illam precatoriam , in qua hahetur , D Deat tibi Deus : atque pagina proxima scribit ,, non esse dubium, q i in remissio peccatorum sit hvsus sacramenti effectus Draecipuus, quia omnia sacramenta per se pertinent ad animum , per cidens ad corpus. si Maldonato ergo latente , insantibus nec brma huius sacramenti potest aptari, neque praecipuus effectus conserri. Aurationes autem , quas proseri, dicimus ineptissimas illas esse , ct nihil
di imI enim fetalitur ex lacobi Epistola, ex Concilior'
statutis , & ex communi Ecclesiae praxi, quibus non minus, ac scholasticis, illa Maldonati affertio repugnat et quod n ec patitur Calvmista Dallaeus haec scribens citata pag. Adversarios infantibus unctionem suam adhibere neque verum est , neque sane consentanelim . Neoue duod fingit Maldonatus , soli scholastici suum illud oleum infantibus negant. Idem ille Cusanus, vir sui saeculi praestantissimus , riui insantes olim inunctos ait, modo idest, aevo suo ungi eos ne-
,i Et Bellarminus, qui Iesulta suit, & quidem purpuratus , eos non solum nunc ungi, sed & omnino ungendos negat. is productisquVotium Iemitis aliis, idest, Gregorici de Valentia, Martino Becano , RAestidio Coninck, is Sed tanta fuit c subjicit Calum ista Maldonati
istius superbia , ut prae se uno reliquos omnes, etiam suarum part luna,m tala: pro ἰotidem umbris habuisse videatur. Nos tamen , qui
sicuti ne saria Dallaei dogmata , ita stili procacitatem detestamur, contenti erimus modesta hac responsione , recedere hac in parte a Mai: nato, viro alioquin doctissimo, Theologos universos: quod etiam de Nicolao Cusano dictum volumus; tametsi hunc redarguit comment. in Iacobi epistolam ad verbum , Ddueat, Cornelius A Laede, ignorans , aut dissimulans Cusano Maldonatum suum sub se ipsisse. si ultro velimus concedere etiam parvulos aliquando sui me inuncto excusare , assentiar quamlibenter, & erit iudicium hoc de uiris Catholicis temperatum magis, ac prudens. Atque his secunda etiam rdispungitur. Nam tertia petita ex comparatione Eucharistiae , Diqitigod by Corale
316쪽
Liber Τrigesimus quintus Cap. IX. 3Q3
Dacta est; quum pueri recipere possint augmentum gratiae , non auistem remissionem actualium peccatorum: tametsi de communione paris .ulorum memoria repetenda sint quae scripsimus lib. xxxi i I. cap. I . S cap. 6. opp. 2. Graeci etiam poenitentibus , qui valent corpore , aliisque nulla stravi infirmitate detentis hanc sacram Unctionem ministrant. Resp. Areudium acerrime hanc Graecorum consuetudinem insectari, propterea quod S sacris litteris, S Graecorum scriptorum testimoniis adversetur et atque haec Amudii responsio nititur momentis adduinctis a me paullo supra . Recedunt tamen ab hac sententia Arcudii post Goarium in Euchol. pag. 432. iuniores quidam Theologi, ac respondent, unctionem illam non esse saeramentalem, sed ceremonialem duntaxat, quoniam, etsi in illa adhibeatur ea sormula, αγιε, ωρἰ, o e. haec tamen multiplicem sensum patitur , & ex adjunctis circumstantiis colligitur in paenitentibus , sanisque sacram ceremoniam adhiberi. non sacramentum . Similia nos diximus de sorma sacramenti Confirmationis lib. xxx I l. cap. 9. Potest responsio haec adhiberi . Verum pro sententia Amudii facit plurimum , quod vir Graecus , si potuisset consuetudinem illam desendere, secisset utique: tum quod Ioannes Nathanael apud ipsum Arcudium pag. 38 . consuetudinem illam Graecorum , quorumdam illitteratorum audacia , ct turpis lucri gratia inductam dixerit: postremb, quod forma Graecorum πατι - α ρε,
quamvis nostra amplior, exprimit nihilominus animi, corporiiqile
sanitatem, nec patitur ambiguum sensum , qualis subest verbis illis , divaesium SpiriturDucti: de quibus tom. vi I. pag. So.
Agitur desacramenti Extremae t nunti multiplici esseau .
S Acramenti hujus enectus explicat sacrocincta synodus Tridenti nasess. xlv. cap. a. his Verbis : Res porro , ct effitas hujus sacramenti tuis verbis explieatur, Et oratis fidei falsabit infirmum, dr a Ieviabit eum Dominus , ctsi in pereatis sit, dimittentur e; . Res etenim hae gratia es Spiritus sancti: eujus unctio delicta , si quae sint adhue expianda , ae peeeati reliquias abstertit, dr roti animam ulieviat, erconfirmat, magnam in eo divinae miserisordiae foetam excitando : qua .nfirmus sublevatur, er morbi ineominosa ae labores levi 2s fert et dr ten-vrionibus daemonis ealeaneo insidiantis Deilius resipit: ct sanitatem eorporis interdum , tibi saluti anima expedierit , eo equitur . Sunt igitur effectus extremae Unctionis, primus quidem peccatorum remissio, alter reliquiarum peccati abstersio, tertius prostrati animi alleviatio, & ere- quartus demum pristinae valetudinis, si animae expediat, restitutio. Prior Diuiligod by Corale
317쪽
Pelor effectus, sive peccatorum remissio perspicuὁ insertur primbo verbis Iacobi, Si is ρe aris sis, remittemur ei ς in quibus frustra
opponit ab haeretici conditionalem particulam, diximus in primo capite: seeundo ex praecitata Tridentini doctrina, necnon ex canone a. ejusdem sese. xiv. Si quis dixerit , sacram iUrmorrum auctisuem Maconferre gratiam, nee remittere peccata , nec alleviare infirmor et vj rhema sit: tertio ex Patribus , quorum testimonia in priori capite proia ducta sunt e quarto ex huius sacramenti forma, quae exprimit peccata sensuum ossiciis patratae quinto eκ ipsis iacrarum uastionum ritu, eum perungantur organa sensuum, quibus anima noxiis imaginibus linia huitur , S ad pravas cupiditates allicitur. At quaerunt hoc in loco Scholastici, quaenam peccata emeaeitate hujus sacramenti remittantur & an haec remissio sit effectus eiusdem sacramenti primariur, Mectus nempe ille , cujus gratia extrema G. Qio fuit potissimum instituta. Thom istae cum Doctore Angelico q. xxx. Supplem. arta l. censent praecipuum sacramenti hujus effectum est L. contra proximae mortis pericula infirmum corroborare , dei ide vero, S ex consequenti peccata, si aliqua residua sunt, sive venialia sint .
sve mortalia, detergere . s. Bonaventura, Scotus, aliique tenent v
nialia peceata hoc sacramento per se primo deleri,& inde consequi animi allevationem. Sunt autem prioris sententiae probationes hujusmodi rIacobus ApostoIus de hoc sacramento pertraAans initio commemorae gratiam, quae infirmum sanat , ct oueviat , postea remissionem peccati, neque absolute , sed illa conditione apposita , Et si is pereritissit. Deinde nullum sacramentum per se videtur institutum ad deis tenda venialia peccata, quum haec pluribus remediis possint expiari. Insuper si remissio peccatorum esset extremae mmonis effectus princeps , non tam aegrotis, quam sanis conferendus esset, ae poenitentihus praesertim; ideoque longe melius se gererent Graeci, qui poenite
res omnes inungunt, quam Latini eos tantum, qui decumbunt, delinientes . Praeterea omnia peccata actualia delentur per se a sacramento poenitentiae, ideoque pro remissione actualium petatorum nul- Ium aliud sacramentum erat instituendum. Haec argumenta Divi Tho mae testimoniis firmata, ct dialectices artificio contexta legi possunt apud Gonet disput. a. articulo unico, sive apud Sylvium in quaest. xxx.
Supplem. art. I. concl. s. aut Thomistarum alium quemlibet. His addi
potest quod censent verisimilius permulti haud vulgares Theologi, quihus subseribit 3. p. tom. a. disput. I S. sere 3. Suaresus. etiam beati Gsimam Virginem , cui sane nullum peccatum erat dimittendum, eX'tremam Unmonem suscepisse; quamquam Gabriel, Paludanus, Victoria, Echius, aliique sentiunt oppositum : horumque opinis vide tur mihi probabilior, tum quia Deipara nec etiam adversus daemonum iasidias praemuniri debebat insitonis sacrae praesidio; tum qui
318쪽
Liber Trigesimus quintus Cap. X. 3os
sullam per sensium ossicia animi aegritudinem torporemque contraxerat , tum demum, quoniam nec formo , qua Graeci , Latinique utuntur , nec alia consimilis sanctissimae Dei Genitrici poterat convenire . Contraria autem sententia innititur momentis paullo supra productis et nam ex Iacobo Apostolo, ex Tridentino , ex Patribus , alisque ex forma, Se ritu ejusdem sacramenti evidentissime apparet illius vipereata deleri: idque osse praecipuum sacramenti essictum magna proinhabilitate suadetur, primum ex eo quod idem esseditis priori loco Tridentina Sinodo recenseatur . Tum ex Catechismo Romano num. l . ubi inter huius sacramenti fructus priori loco connumeratur gratia , quae peeeata leviora remittis . Ulterius, quoniam sacramentum istud est spiritualis quaedam sanatio, ideoque debet vi sua delere peccata il-Ia , quae non spiritualem mortem , sed languorem S infirmitatem inisserunt, venialia scilicet, non mortisera. Legi potant pro hac sententia S. Bonaventura, Scotus, ct Alensis in dist. a necnon Mastrius
Quid mihi videatur inter has extremas , oppositasque sententiaqverisimilius, dicam posteaquam secundum ae tertium hujus sacramenti effectum explicavero. Sed priusquam hoc praestem, animadverten dum puto, colligi ex utriusque sententiae momentis, peccata, quae Unctione extrema per se diluuntur, non lethalia esse, sed vestalis . In hoc enim consentiunt omnes , ad infirmitatis praesidium , ad superanda mortis pericula , ad animi curationem , ct ad gratiae augmentum , ncn Vero ad regenerandum in Christo filios Adae, ad suscitandum oppretas culpa morti sera , Si ad conferendam gratiam primam hoc sacramentum fuisse institutum . Nititur Estius dist. as. q. rv. hoc demonstrare ex huius sacramenti forma, qua dicitur , Indulgeat tibi Deus quiequid deliquisti, ere. proptereaquod in scripturis minora plerumque peccata , qualia sunt infirmitatis & ignorantiae , delicti vocabulo
significentur, ut Psal. xvi II. i 3. & κη ν. 7. Sed haec ratio non admΟ- dum emcax est: quum revera nomen commune sit gravioribus ct levioribus culpis , & pro mortiseris accipiendum sit Sap. x. I. ad Rom. Q as. & ν. i . ad Ephes. II. I. ad Coloss. II. I 3. atque in locis aliis quamjurimis . In Epistola autem Iacobi legimus τὰ g Wiar, quae vox pariter sensum patitur ampliorem . Idem Estius argumentum illud petitum ex significatione densi, quo utitur in Ouarto , relatat comment . in Epistolam Iacobi, l. Rursus alii, ubi etiam ait Iacobi verba extendenda esse ad omnia eujuscunque generis ρeeeuta , eompreheum etiam ineώ-rionibus, ct assectibus vitiosis. Verum quod ad vitio s affectus attinet , hi comprehenduntur nomine reliquiarum peccati ζ de quibus infra ἰ quomodo autem sacramenta vivorum aliquando iudirectὸ conserant primam gratiam, dixi libro xxx. cap. al. Expeditior est ergo ra-
319쪽
3co, De Τheologicis Disciplinis
tio , quam affert citato num. a 4. Catechisinus Romanus quoniat . nempe exitiales eulpae Paenitentiae saerameπto Duuntur; neqae enim hoe jacramentum primario ueo ad graviorum criminum remumsem iri
situtum est, sed N aptismus tantum , dr Paenitemia visua Me e iant. Ex his verbis eruitur, quam infirmum sit argumentum illud, quod peccata venialia possint absque sacramento deleri: non enim extra socramentum delentur vi alicujus signi efficacis, ad hoc a Christo instituti, sue ex opere operato, sed per modum impetrationis, propter Fcclesiae preces, ct devotionem fidelium, ut diximus de aqua lustrali
tom. v . pag. 76. ac praeterea non id tantum efficit Extrema Unctio . sed consert etiam inhaerentem Spiritus sancti gratiam , infirmos corro borantem , S contra insidias daemonum praemunientem . Ouamobrem assentiri non potamus Bel Iarmino cap. 8. de Extrema Unellone affirmanti non ficile probaturos nos hane Unctionem esse Sacramentum .
si ad delenda venialia peecata suisset a Christo instituta. Effectus alter, ut ad illum deveniamus, est ρereati reliquias ab
stergere . Sunt autem hoc in loco peccatorum reliquiae languor ille .ct aegritudo animi, quae multiplicitate peccatorum contrahitur. Eseperimur enim ex multitudine peccatorum augeri in nobis vulnus conin 'cupiscentiae , ac mentis caecitatem , quae duo, ut possimus insidias do monum illecebrasque vitare, sanari debent , maxime in agone postremo . Accedit timor mortis inditus cuique hominum a natura, quo ne, dum morbo affictamur, atque mors imminet, animus Opprimatur, infirmus consortandus est supcrno gratiae auxilio, atque ita erigendus, ut possit sese ad caelestia con ertere . Ita enim dicitur infirmus saerata Unctione verbo, etsi minus Latino, usitato nihilominus in sacris litteris, prout constat ex Isaiae IX. I. Ionae I ..& AEt xxv I r. 38.Huic autem verbo respondet in Graeco Iacobeae epistolae textu quod ad animum pertinet, & idem sonat, ac peliare rorporem, tristiariam, ae negligentiam . Ex quibus colligitur non tolli effracitate sacramenti languorem & aegritudinem, quae inducitur morborum acer bitate, sed quae contracta est perniciosa criminum frequentatione. Leguntur apud Alcuinum in Carmine de sententia Dei hi versus ad Chrinum Redemptorem nostrum directi , Multipliei exanguem trabimar pra valuere visam: Nullum aliud. praeter te unum, suamen habem/mnuod si sane medieo eurabit vulsera fotu Gratia desigηato oleo τFelletur vesidas meaeiearo tarpore unguor . Profecto hunc Iacramentalem effectum explicat materia proxima, scilicet unctio ; quemadmodum remissionem peccati commonstrat forma,
prout diximus paullo sit pra Consequitur esiectus tertius, qvi pariter in verbo illa , aueviabit,
320쪽
Liber Τrigesimus quintus Cap. X. 3OZ
eomprehenditur, nempe confirmatio animi , hiliusque excitatio ex magna in Dei misericordiam siducia . Ablato enim languore illo, quo infirmus assciebatur, atque discussa tristitia, quam parit turpitudo pecc ti ct formido poenarum et exhilaratur, ct alaerior es icitur, expectans tranquilla mente adventum Domini, nec adeo angitur memoria scelerum praeteritorum , ut experiatur miserrimam illorum calamitatem , de quibus legimus Sapientia: Imar. Venient is peeeatoram Dorum cogitationem timidi , ct tradurent tuos ex adverso iniquitates ipsorum. Tribus hisce effectibus expositis, facile definiri potest qualis eorum sit primarias . Indubitatum est, hoc sacramentum institutum fuisse
per modum curationis , ac praesertim ad expellendam animi lassitudinem , atque ut Davidica utar phrasi, ad sanandos eontritos tarde. Mais nisestum quoque cst, infirmitatem illam torporemque spiritus, aut pravorum habituum, aut plurimorum leviorumque criminum inhaesione induci & severi. Certum est insuper in qualibet sive corporis , si e animi curatione primum causas morbi tollendas esse, saluberrimis m dicamentis adhibitis . Denique extra controversiam positum est, ideo Dirituali unctione infirmos fore sanandos , ut extrema pericula superare valeant, & vitent callidi hostis insidias. Hi ergo effectus, si aD tendantur singuli in suo ordine, praecipui ac primarii aliqua ratione sunt omnes. Sanatio enim spiritualis est id, cuius gratia hoc sacra-imcntum suit institutum; atque in hoc sensu subscribendum est S. Tho- Inae. In cadem sanatione debet primum tolli quidquid est spiritualis infirmitatis origo, ct ita prius absterguntur peccatorum reliquiae, ut censent S. Bonaventura , Scotus , Durandus . Si finis habenda sit rati virtus gratiae, in quantum corroborat adversus insidias daemonum , proXimumque mortis periculum, erit pariter effectus primus. Hac autem distinctione facillime diluentur argumenta superius posita . Ultimus effectus cst eorporis sanitas, si haec tamen animae sit profutura et ita enim de infirmo sacra unctione delibuto loquitur Synodus Tridentina, Et sanitatem eorporis interdum, ubi saluti anima expedierit , consequitur . At quaeri pote st, cur non semper infirmus huius sacramenti virtute convalescat, quemadmodum semper , nisi adsit obex, spirituales effectus, idest, gratiam, animique iuvamentum assequiquitur. Quidam respondent sacram unctionem respectu postremi hujus essectus non habere rationem sacramenti, cujus est certum ac determinatum effectum producere, non conditionatum, atque suspensum : sed potius esse saeramentale quoddam, S ex genere corum, quae non perpetuo Sc constanti ordine , sed per modum publicae orationis rem sortiuntur, cujusinodi sunt aspersio aquae benedictae, aliaque plura , quae Ecclesiae precibus consecrantur. Atque haec responsio traditur ab Estio dist. 23. q. s. & a Sylvio q. I l. Supplem. art. a. Respondent alii non esse tribueadum sacramenti vitio, si aegroti pristinam valetudinem nonia