Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 8. In quo de sacramenti confessione, & satisfactione, necnon de reliquis sacramentis differitur, ac pertractatur

발행: 1745년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

338 De Theologicis Disciplinis

existimne, quod olim extra sanctuarium conferrentur; multi de-muin , quibus subscribimus , censent majores Ordines dici, per quos jus datur propius ad altare accedendi , sacra peragendi, aut presbyteris rem divinam facientibus intime adstandi . Sunt igitur quatuor minores ostiariatus , Lectoratus, Exorcissatus, ct Acolythatus . Ex praecodentibus duobus capitulis manifestissimum est, quatuor minorum ordinum mentionem fecisse Romanos Pontifices Cornelium , Caium , ac Silvestrum, Synodos perantiquas, Laodicenam, Carthaginensem IV. ac Toletanam I. necnon auctorem Epistolae ad Antiochenos , Epiphanium in Expositione Fidei, Scriptorem operis de vi I. Eccl. Grais ilibus apud Hieronymum , aliosque vetustiores . Ostiarii praeterea m minit S. P. Augustinus sermone 46. num. 3 I. ubi scribit ministros stare ad ostium templi interrogantes ovem Christi quarentem eregem suum , idest, fidelem introeuntem , an Paganus sit, vel Christianus , ct curantes ne eatethumenus irruat Sacrainentis et ubi S. Pater redarguit

Donatistas , qui a communione per Ostiarium etiam Catholicos repel- Iebant . Meminit Ostiarii S S. Gregorius Nazianzenus orat. I 8. in Iaudem S. Cypriani, scribens suisse hunc in Ecclesia-, quod Latinus interpres reddidit aedituum, seu ostiarium; etsi proprie is dicitur Grae cis θυρωρος , sive sis vis . In illa Nari geni oratione Cyprianus Carthaginensis confunditur cum altero Nicomediensi, in quod supra dixtismus impegisse Graecorum alios. In dubia quoque Ignatii ad Polycar-Pum emota pag. 97. Commemoratur , quasi , divinus eursor,

cujus muneris orat convocare ad sacras synaxes , nec desunt, qui hunc

cursorem interpretentur Osiarium . Eginhaesus in vita Caroli Magni Ostiarium appellavit Panitorem , scribens hunc tenere in Ecclesiastico ordine locum ultimum . Mitto Isidorum , Amalarium , Rabanum , Ivonem , aliosque quamplurimos . Levoratin , idest, secundi ordinis Ecclesiastici, praeter monimenta iam producta, mentionem faciunt Graeci omnes, apud quos hie ordo primus omnium confertur. Promotum ad Lectoratum a Me-1etio S. Ioannem Chrysostomum , & deinde adscendisse per singulos of i gradus affirmat Marcellinus Comes . Idem de se ipsis tradiderunt

orat. 32. Naalangenus , ac Theodoretus in Philotheo. Ex Latinis ordinem hunc laudarunt Tertullianus , qui de Praescript. 4 I. carpens haereticorum ordinationes leves , prout idem inquit, ac temerarias , Itaque, ait, alius hodie Episeopus, alias eras r hodie diaeonus qui eras lector , hodie presbditer qui erat lateus . Ex quibus refellitur supinus error Centuriatorum Magdeburgensium asserentium neminem ante Cyprianum commemorasse Lectores . Ipse utique Cyprianus Lectorum , horumque ordinationis meminit ep. a . in qua scribit Saturum a se ordinatum esse Lectorom , ct Epist. 33. S 34. in quibus agit de Ordinatione duorum insignium Lectorum, AureIii, & Celerint.

372쪽

Liber Τtigesimus sextus Cap. IV. 3 ys

Commemorantur itidem Lectores in Historiis Donatistarum , praesertim vero ubi agitur de Paulo Cirtensi , & de Munatio Felice, cui ille prodidit sacros Codices asservari a Lectori lius. Extat S de his mentio in Actis Martyrum Cibalitanorum , ubi Pullio dicitur primieerias Leis

Πιrum . S. P. Augustinus lectores ipsos commemorat serm. I . num. i. 1erm. I8. num. s. serm. 67. num. t. serm. 2Is. aliisque in locis frequenter. S. Paulinus de Felice ad Clericalem statum transeunte lib. iv.

inquit et Instituit servire Deo, nee gratia pauperta fuit, ct quantum sistebat eorde eastaei

Lueis hians animur. tam largiter insua traxis Dona Dei: primis Lector servivit in annis, Inde gradum e it , eui munus voee fideli A Jurare malor, eo fueris pellere verbis . Ex his Paulini Versibus confirmatur tertius inter minores Ordnues , scilicet Exorei latur: de quo etiam Tertullianus ad Scapulam ,

Firmiliantis Epistola inter Cyprianicas s. Cyprianus Epist. a. S 76. Hilaritis de Synodis, Eusebius Vercellensis in Epistola ad Episcopos Italiae , Hieronymus comment. in Epist. ad Titum , ct Venantius Fortunatus lib. x. poemate as. in quo videtur Exorcistas insimo loco constituere scri hens, De Irone daees veniunt. de milite priseeps, Ut reliquos taeeam , Passinianus erat.

Me ct in Ecessa , Grisio tribuente, refert , De moreissa aliquo Posti alis honor . Plura de Exorcismis dicta a me sunt Iib. xxx I. cap. ultimo, quae nunz

praetermitto.

Acoluthi, quorum nomen Graecum est, ct idem senat ac pedisse

sequor, cetiamsi Isidorus lib. v II. Orig. cap. 32. scribat, Aeol)rbi Graece, Lative Cerofera ii dieuntur a deportandis eereis laudantur a Cypriano ep. 28. ss. 38. 79. a Hieronymo in Epistola ad Nepotian una, ab Augustino cpist. i 9 i. a Gregorio Magno lib. vi i. epist. 7. Malunt nonnulli dicere Arebios , --- , vocabulo deriWato cx .e, privati-VO, Sc καλ- , impedio ἰ quod Acolythis L s sit ab sique ullo obstaculo azzedcre ad ministerium altaris . Sed cum Acolythus a Caio Pontifice sequens dicatur, & sere ubique cum aspiratione scriptus sit, retinenda

est prior etymologia . Adeas, si plura desideras , Haliter , & Morinum de sacris ordinationibus, Menardum in Sacramentarium Gregor ii, Martentum de Antiquis Eccles. Ritibus , Si in Glossario Du.Cangium . Etenim de istorum ordinum nomine, ac vetustate , si haec pauca ad-d-ntur iis, quae secundo capite dicta sunt, mihi videor fatis superque dixisse. De Diuitigod by Corale

373쪽

3cio De Τheologicis Disciplinis

De Ostiariis , Lectoribus , Exorcistis , & Acolythis , eorumque ossietis, & ordinationibus legi possunt Ordo Romanus , Isidorus, AI-

inus, Amalarius , Rabanus, Stephanus Eduensis, Ivo Carnoten iis , & recentiores paullo supra Iaudati et Hugo itidem lib. a. de Sacram. Nagister in i v. dist. 24. S. Thoma q. 37. Supplem. S. Bonaventura , &veteres alii, atque recentiores scholastici. Qui omnes tradunt off-cium optaru esse aperire, S claudere sores templorum , infideles dicere, ad divina datis signis convocare Christianam plebem, arcerε' excommunicatos & derisores sacramentorum, eres, quae in Ecclesiis continentur, custodire, & iuxta Pontificale Romanum, aperire Ii-hrum ei, qui praedicat. Consertur propterea hic ordo traditione cla-υium ex antiquissima consuetudine, ut constat ex canone 9. Concilli iv. Carthag. habiti praesente , ac suffragante S. P. Augustino . L fibris autem munus est, novi S veteris testamenti ibros distincte reeitare , cantare lectiones , panem, no vosque Ductus benedicere, & . iuxta Dominicum Sotum , ct Catechismum Romanum num. I 6. etiam prima fidei rudimenta tradere Catechumenis . Consertur propterea hic

ordo traditione Codicis, in quo psalmi, aut divinae lectioncs contineantur. Mirum quibusdam Scholasticis crucem figere quod in Pontia ficalibus hene multis habetur , Letiorem oportet inere ea, qua praedia eat: unde Gabriel Vasquea disput. 236. de Ordine cap. a. sese torquet in amovendis lectoribus ab ossicio concionandi. At primum praedicare nihil aliud hic sonat, quam publiee dicere, & alta voce E suggestu pronuntiare, quod recte accipi potest de cieris lectionibus, a quarum distincta pronunciatione lectores a Rabano Pronuneiatores dicuntur, &8b Isidoro Proetimatores. Deinde animadvertit Isaac Haberi in Ponti LGraecorum pag. 39. in vetustissimo Codice legi, Ei, qui praeduat non, ea, qua pradicat: immo S in recentioribus nonnullis scriptum invenimus , Ea quα vel ei, qui praedicat. Olim quippe Lector Opulpito legebat praescriptam ab Episcopo Evangelii, seu alterius Scripturae partem , quam postea idem Episcopus interpretabatur, atque exponebat, ut constat ex Epistolis II. & 34. sancti Cypriani, atqu

ex sermone 67. S.P. Augustini, num. I. ac sermone I o. de Temp. nunc 23 s. numero itidem I. In altera quoque Apologia Iustini prope finem legimus Antistites admonitionem ad populum habuisse , --ἀμνου --γ---, pausam faeiente Lectore. Ignorant ergo veterem disciplinam , qui suspicantur huic ordini at Iigatum olim ministeriuin concio nandi, aut cantandi in solemni Missa Evangelium. Exoret istae potostas

ac munus est super energumenos manus imponere, ac daemonia a cor

poribus obsessis ejicere , fundere aquam in ministerio, ac populum

Inonere, ut qui non communicat, ceteris locum cedat. Ordinatur

Exorcista traditione libri, in quo exorcismi conscripti sunt. Ex Pontia ficali Romano, S ex iv. Concilio Carthastinensi constat Exorcis iam posse Disiliam by Corale

374쪽

Liber Τrigesimus sextus Cap. IV. 3σI

posse tam baptizatis, quam catechumenis manus imponere , si ener- tumeni sint; ex quo non sequitur impositionem manuum factam catechumenis, horumque eXOrcitam , antequam baptismate abIuerentur , pertinuisse ad EXorcistarum Osticium, cum omnes illi non fuerine energument, arreptique a contaminatis spiritibus. Ad acolythos demum spectat ceroserarium serre, Iuminaria Ecclesiae accendere, ac vinum , & aquam ad Eucharistiam ministrare: ideoque acOIythorum ordinatio peragitur porrectione candelabri cum candela extilicta , Murceoli vacui. Et li re quidem ex sola lectione Pontifiealis Roman

perspicua sunt. At dissicilior est quaestio, num quatuor m res tardines sint graiadus ab Ecclesia instituti, ne statim Clerici ad sacra ministeria proνει herentur ἰ num vero sint orat πιι proprie dicti, & sacramenta grais iam S characterem conferentia . Minoribus quippe ordinibus inesse: sacramenti rationem , saltim ut probabilius , tenent cum D. Thom q. 3 s. art. 2. Suppl. Omnzs sere Thomistae, & cum S. Bonaventura Se Seoto dist. 24. singuli Scotistarum et aceedunt ex Nostratibus Argenti has in eamdeni distinctionem , Gibbon disput. 22. Gavardi q. I. art. Girken q. 2. dub. I. Vanroy q. E. Piette q. p. qui duo tamen scite prurienterque oppositam sententiam ab omni censura vindicant . Idem sen, tiunt Paludanus , Richardus, Estius, Sylvius , atque omnes sere an

liquiores scholastici, Cajetano, Durando, Francisco Victoria , UaG, quio , aliisque perpaucis eAceptis. Fallitur propterea Witassius dum

A. v. ist. I. ait sententiam , quae negat minores Ordines esse sacramenta , osse sententiam communiorem , magisque deceptus est Mald natus aflirmans tona. 2. de Sacram . pag. 22s. esse non communiorem is sed communem opinionem . Fatendum tamen in eam abiisse complures is inter quos principio connumerandus est Morinus 3. p. Exercit. X I. qui

de hoc argumento prolixe Sc luculenter dictruit; S: cui subscripserund

uentu q. . cap. I. TOurnely q. 6. art.S. Le-Droint lib. VI I I. cap. I. alitaque ex Sorbonicis plurimi. Nec videtur aliud sentire Natalis Alex. nam de Ord. cap. I. art.q. sententiam D.Thomae laudat duntaxat; opinionem Ero alteram priori loco recenset, multisque argumentationibus co

roborat . Videtur in eamdem propendere noster Lupus in decreta S. Gregorii VII. pag. 832. I. cdit. Sententiam ergo nostram dicturi praemittimus nullam esse viam conciliationis inter has duas e diametro oppostas opiniones, uti Morinus, S Le-Droint excogitarunt. Ille squ idem ait, propugnari posse quod minores Ordines sint sacramenta quaedam aπalogica, atque imperfecta ; nec aliud sensista antiquos scholae magistros , qui stripserunt plenitudinem ordinis in uno sacerdotio residere , atque aliis Ordinibus inesse spiritualis potestatis partem aliquam , ct rationem quamdam partium, quas integrater appellitant.

Hi ter autem inquit minores Ordines . si in origine accipiantur . S qua MVIII. Z a tenus

375쪽

De Τheologicis DisciplinIs

tenus comprehenduntur in Diaconatu, in quo sita est saeri mInisleelisaeerdotibus exhibendi plenitudo ac potestas, sacramenta quidem esse,seeus vero, si divisim ac separatim accipiantur. Hae , inquam, ineptae sunt conciliationis viae . Nam minores Ordiuer , ut in diaconatu comprehenduntur , commentitii prorsus sunt, nec diversi ordives dici possunt, nec etiam diversi gradus Ecclesiastici: immo nullus eri equaestionis locus , nisi disceptetur de ordinibus, ut constant propria materia & sorma, eisque competit peculiaro aliquo Lministerium , nisi forte dicamus olim cum diacoἰratu collatos simul fuisse ordines inseriores , ut diximus paullo supra de ordinationibus Graecorum. Quod

autem analogiee tantum , ac similitudinaria quadam ratione dicitur sacramentum , a sacramenti natura, essicientia , ac dignitate penitus excidit, atque inter sacramentalis, ritusque reiicitur, nec divinae diacendum est, sed Ecclesiasticae institutionis . Sit itaquePRop. I. Plausibilis est, catholica , & ctiam probabilis sententia,

quae negat minores ordines esse vera ac propria sacramenta . Probatur pri md ex numero, do se ina , ct celebritate Scriptorum sententiam eamdem propugnantium, quorum plerique post Tridentinam Synodum floruerunt, nec tamen unquam UeI ab Apostolica Sede, vel a viro aliquo probo ct erudito suerunt censoria nota perstricti Norum autem scriptorum quamplures paullo ante laudavimus . Coninfirmatur ex Doctoribus contrariam opinionem amplectentibus, eam namque contineri intra probabilitatis fines ultro concedunt; atque

inter illos unus percelebris, idest, Est ius dist. 24. I. 8. scribit: De minoribus ordinibus, qui nos ita prope ac majores ad sauciuis fanAorumaeeedunt, magis tolerabilis , imis probabilii est vivio , qaod non sui

proprie faeramenta ia Praeterea praecipuum momentum eorum , qui minores Ordines inice sacramenta recensent, petitur ex definitionibu2.

Conciliorum Florentini, ac Tridentini, quae ordialem proprium sacra. mentum esse declarant, eumdemque ordiuem in septem dividunt. At hinc nihil aliud invicth eruas , nisi hoc sacramentum esse certa fide te.ἀnundum , ct rite ad sacerdotium per varios gradus adscendi, non autem quod omnibus hisce gradibus ex aequo sacramenti ratio conveniat. Adde , quod aliis in locis advertimus, Florentinam Synodum tradi- disse Armeniis non. tam dogmata , quam Ilitus Romanae Ecclesiae , cui iidem Armenii per omnia consentire cupiebant, ideoque exposuisse Ordines qui a Latinis conseruntur, ipsorumque ordiuum materiam Asormam,. in quibus tamen a Romana dissident orientalium Ecclesiae. Tridentinum autem Concilium ad extirpandas haereses , non ad scholarum dissidi a finienda adunatum, damnatis Novatoribus negantibus

Ordiuis saeramentum , & gradus hujus septem deridentibus , suas opinatione s reliquit scholasticis; quod & fatetur Historicus praestantissimus lib. XXI. cap. I p. his vzrbis: Neque Θ nodus deelarac omnes of dines Diuilired by Coosl

376쪽

Liber Digesimus sextus Cap. IV. 3σ3

dines esse gradus ex ordinatione cirim, O non mere ex orduathue D. etesiae, eum adhuc ad hodie um Qque diem in quaestione versetur, ausenes Ordines insitati fuerint a Christi , G au ideirco omnes simi fa-eramenta, dr imprimant ebaracterem , quod de minoribus ordinibat negatur a Gabriele Vasquea eum insignium Theologorum cohorte. Atque husus opinionis momentum primum est, quod revera se-rtem ordinum distinctio, ac priorum quinque ad Diaconatum & Presbyteratum additio , Ecclesiastici, non autem divini fuerit instituti, ac probabiliter Cati Pontificis, cujus decretum produximus cap. 2. prop. I. Alterum momentum est, quod doctissimis viris fatentibus , inter quos Magister Sentent. Petrus Blesensis, aliique a me laudati eodem cap. prop. a. necnon Anibrosiaster in Epistolam ad Timotheum , ct Amalarius lib. a. de Officiis Eccles cap. 6. ceteri ordines sacerdotio, S diaconatui adjecti fuere , ut ad Deerdotalem stradum productior esset adisseensas . Tertium est istud, quod Urbanus II. in Concilio Beneventano apud Ivonem p. V. Decreti cap. 2. inquit: Meros ordines dirimas

Diaeonatum , ct Preso eratum. Hos siquidem solos primitiva legitur 'Gessia habuisse: super his folir praeeeptum eApostolieum habemus. Similia legas apud Hugonem Victorinum lib. I. de Sacram. p. I. cap. 13 Proximum autem momentum est, quod Graecorum Pontificalia ex quatuor minoribus ordinibus selum Lectoratum commemorant; nulla autem ratione credondum est, tres Ordines praetermissuros Orientales ,

si illos putassent institutos a Christo , & ad sacra inenti dignitatem evectos . Nec inde sequitur Lectoratum sacramentum esse, quoniam hunc ordinem Graeci quoque agnoscunt, ct conserunt; nam ct Psaltem Or dinant, cum tamen Psalmistatus consensiu omnium non sit proprii no minis sacramentum . in intum argumentum illud est, quod se penu mero ad masres Ordines promoti quidam fuerunt, minoribus prae termissis . De Chrysestonio, Theodoreto, & Naaian Zeno dictum se pra ex Lectoribus constitutos fuisse diaconos r Paulinianus monachus, S frater S. Hieronymi per multos diaconos apprehensus , diaconus primum , deinde Presbyter ordinatus est , ut ipse Epiphanius narrat Epistola 2x. inter Hieronymianas r idem legitur de Macedonio Eremi-ia , quem in presbyterum ordinavit Flavianus Eniscopus Antiochenus apud Theodori tum in I hilotheo cap. i 3. Sin. lia ibidem hahentur cap. 3 s. de Fremita Acepsima , ct cap. 29. de Eremita alio , qui Sala manes Nuncupabatur. Alia exempla vide apud Marium citata dissert. XI. N. 2. Postremo haec sententia etiam ratione suadetur; principio enim

mel a clericorum minorum etiam laicis committuntur: deinde a m P ior potestas consertur initiatis per Tonsuram , quam conseratur pornranores Ordiues, Sc nihilominus Tonsura , a nobis inter si cram Di minime recensetur: praeterea minores ordines reseruntur ad laczrdo'

377쪽

tionem ritus Sc ceremoniae, non sacramenti: ae tandem non alla ratione minores Ordines in Ecclesiam videntur inducti, nisi ut ad sacer indotium digniores tantum ac adulti promoverentur, nec illo fungeren- . tur tyrones & neophyti; ct consequenter ordines isti ad Eeclesiasticam disciplinam , non ad Christi institutionem fiant reserendi. Haec sunt praecipua Ioannis Morini argumenta ; nam apud Recentiores ni is hil invenies aliud , quod hac in re omiserit idem scriptor accuratissimus . Ac nota iisdem omnino argumentis expungi a lacramentorum numero ctiam subdiaconatum. Hac tamen sententia in suo lumine I collocata, sit Pstop. I l. Verisimilius est quatuor minores ordiner-saeramenta.

Demonstratur primo: nam etiam quatuor minores ordines a Conciliis, ac Patrihus dicuntur conserri ab Episcopis per ordinaιionem di ordinationis autem nomine nihil aliud significari videtur, quam vera sacramenti collationem . Carthaginiensu enim Concilium iv. tam Carione a. g. & 4. in quibus pertractat de ordinatione Episcopi, Presbyteri , & Diaconi, quam proximis quinque , hac phrasi utitur , Subdiaconus eum ordinatur , e-οθibus eum ordinatur , Exoresa cum ordinatur, cte. d. quod sedulo notandum est, cum agit canone I de Psalmista , ac proximo de consecratione sanctimonialis , a nomine ordinationis prorsus abstinet. Intelligit ergo nomine ordinatio vir, non cuiusque ministerii, aut gradus , ct ritus collationem ac persectionem, sed rem aliquam longe sublimiorem . Ad haec Florentinum Concilium de sacramentis pertractans, Senam, inquit, sacramest mos ordinis, euius materia es illud, per cujus tradisionem confertur ordo ς ac recensitis rebus, quibus apud Latinos conseruntur ordinex

maiores , Et similiter , ait, de aliis. Desinita pariter sacrae Ordin xionis forma , ct producta illa , per quam sacerdotii ordo confertur , subjicit, Etsie de aliorum ordinum formis. Videtur itaque sub gen rati appellatione ordinis , ct quidem Meramenti, non tantum sacrO-

verum etiam minores ordines comprehendere . An verb argumentum

hoc diluant, vel potius confirment, qui reponunt in FlorentinN Sy- modi verbis illas particulas , Cujus materia SY. reserendas esse ad UO Cabulum proxime praecedens , scilicet, ordinis, judicet Lector . Tridentinuin quoque, tametsi quaestionem scholasticam noluit desinire, an hanc sententiam propcndisse manifestissimum est: sess. enim xx I II. Cap. I. docet ordinem vere est e sacramentum , nec loquitur expressi a de sacerdotio , aut de diaconatu, sed universim de sacra Ordinatione, qzae verbis er Ruis exterioribus perficitur. Item cap. 4. agit de Eccle siastica Hierares ta , in qua praeter Episcopos , ac sacerdotes comprinhendit eeteros Ecclesiasticos eradus , ac declarat nec popudi, nec cujus vis saecularis potestatis consensum, vel alidioritatem requiri in ordia

vasisse Episcoporum, Deirrisam, eeteroruin Ordinam. Postquam

. vero

378쪽

Liber Τrigesimus sextus Cap. IV.

vero tan. 2. definivit prater Deerdotium esse tu Delesia eatboliea aliorOrdines, majores O minores, per quos velut per gradus quosdam in Deerdotium tenditur , proximo canone, nulla limitatione apposita, statuit ordinem, sive saeram ordinationem esse vere , ω proprie saeramentum a Christo Domino insitutam . Et canone 6. desinit in Ecclesia esse hierarchiam divina ordinatione institutam , quae eonstat ex Epi- feois, Presisteris , O ministris ἰ ministrorum nomine comprehendens reliquos omnes ordines, prout explicaverat cap. 2. & 4. Etsi erisgo Tridentini Patres consulto abstinuerunt a definienda quaestione adiaphora , quod iterum satemur ἔ nihilo tamen minus videntur in singulta ordinibus agnostero veram rationem ordiuis,sacramenti proprietatem, ac divinam ordinationem , ideoque non sunt institutionis duntaxat E elesiasticae, iH opinantur plerique recentiorum et immo &expresse citato c. a. Tridentinum declarat non sacerdotes tantum ac diaconos, sed etiam subdiaconos & in minoribus ordinibus constitutos, atque uniuscujHque eorum propria miniseria ab Use Eecubiae Miris is usu fuisse ;quo apertissimo testimonio refelluntur , qui asserunt olim duos tantum extitisse ordiues, presbyteri scilicet, Si diaconi. Praeterea S. Cyprianus Lectorum ordinationes in praecitatis Epistolis recenset ,& ordinatos. ita Lectores appellat plebi aniversa pro bonoris sui claritape eo plauos cquod sonare videtur aliquid nudo ministerio legendi praestantius . Si autem Lee oratus sit Sacramentum , cur non alii ordines S. Hiero inronymus initio libri adversiis Vigilantium invehitur in Episcopos , tu,

non ordinant maeonos , nisi prius uxorer duxerint, er usi praegnanter uxores viderint Clarisorum, Christisaeramenta son tribuunt. His aurem verbis tam ordinationem Diaconi, quam aliorum Clericorum inaugurationes inter Saeramenta recensere videtur . Ac S. P. Augtistinus in libro de Bono conjugali cap. a . num. Im demonstrat vinculum nuptiale non solvi , etiamsi filii non procreentur, comparatione or

dinatioreis , scribens: Duemadmodum si fiat ordinatis Curi ad plebem

- νοπ regandam, etiamst plebis eongregatio non subsequatur , manet tamen in illis Ordinatis saeramentum ordinationis : ct si aliqua en*ι quisquam ab Umio removeatur , saeramento Domini semel imposito noraearebit. Augustini autem aetate in usu missu ordiostiones quoque minorum clericorum constat ex praecitato ConciIio IV. Carthaginiensi . Insuper etiam inferioribus ordinibus imprimitur ebaracter sacramentalis et Idque infertur ex iisdem Augustini verbis . Hoc idem probatur'. 3 s. Supplena. art. 2. a S. Thoma , ex quo nunquam minores ordine Merentur, atque iisdem ordinibus clerici constituantur supra plebem in aliquo gradu spiritualis potestatis , ad quod requiritur signum distinctivum : assirmatque Thomas hanc sententiam esse communiorem.

Potest hoc idem eonfirmari ex Pontificali Romano: in quo Tit. de Dr-Hnibur eonferendis liter cerixas Potitificu; edhortationes in omuibus

379쪽

3 De Theologicis Disciplinis

ordinationibus faciendas haec habetur: Moeat ordinandor, quoi Disseamenta, quibus ebarιGer imprimitur , tangant. Postrermo non deis sunt argumenta rationibus satis obviis suffulta : quorum unum est . in singulis ordinibus adhiberi materiam ct formam, non qualescunque , sed quae exprimunt potestatem ministerii, in ordine ad Sacramentum Eucharistiae : alterum, quod nisi sacramenta forent, meque characterem imprimerent, sed essent solummodo gradus ac ministeria ς Omnino per excommunicationem , aut depositionem delerentur &amitterentur , atque absoluti, vel restituti in gradum pristinum , itersim Ordinarentur , quod praxi S consuetudini Ecclesiae repugnat: tertium vero , quod in Ecclesia alia ossicia plurima inveniuntur, puta custo dum , sacristarum , cantorum, &c. ideoque si ordines essent hujus , aut consimilis generis deputationes ac ministeria; frustra septem . non plures ordines communiori sermonis consuetudine dicerentur: postremum denique, quia definitione Summi Pontificis BENEDICTI XIV.

Graecus iam prcsbyter ordinatus , veniens ad ritum Latinorum tenetur suscipere ordinem Exoresatur: ct ex cap. Sollieitudo . dist 3.n. i. sive ex Rescripto Alexandri II. ad Episcopum Constantiensem, ordina-etus ad diaconatum, & presbyteratum , Subdiaeonatus ordine postpοβο , tenetur subdiaconatum ipsum suscipere e ideoque non in gratiam tyronum minores ordines sunt instituti , ut inquiunt recentiores Theologi, sed habent dignitatem atque praestantiam suam, ob quam non debent ratione aliqua praetermitti . Fateor haec argumenta non esse demonstrativa ; sed nec talia sent, ut vulgo existimantur , quae in propositione praecedenti suerunt producta : imo, s cum his comparentur, longe debiliora. Primum enim tantummodo probat initio Ecclosiae propter sacrorum ministrorum is exiguum numerum , non suisse definitum inter unum & alterum ord uem aliquod temporis intervallum , & sepenumero Diaeonis dema data suisse inferiorum clericorum ministeria r quae fidelibus multiplic

tis unicuique Ordiai gradatim suscipiendo commisit Romanus Pontifex Cajus . Et quidem quae de ipsb leguntur, non institutionem ordinum , sed distributionem ossiciorum significant: nam ct verba perspicua sunt , ct septem ordines a Cornelio, qui sedit ante Caium, distincte connumerantur, scut ex dictis apertum est . Quamquam , etiamsi Caius diceretur sentem ordines constituistis, ficulnum esset fractumque primum illud momentum; siquidem demonstratum est Vol .v II . pag. 3 Verbo constituere non temper commonstrari priorem institutionem. At

momentum aIterum refutatum est cap. a. prop. a. Refellitur etiam au

ctoritate antiquissimorum scriptorum ordines singulos commemoran tium et ac si nulli quoque suppeterent, iis, qui dicunt subdiaconatumsac minores ordines non fuisse in primitiva Ecclesia , praeponderare de

berent Tridentini Patres, qui docent oppositum . Verum & illorum di Ha

380쪽

Liber Τrigesimus sex tus Cap. IV.

ela possunt commode accipi aut de ordinibus saeris , aut de pluribus uni diacono commissis ossiciis. Tertium verb nullius est roboris ἰ nam& de sacris Ordinibus Urbanus pertractat , ac de Iege continentiae , quae his tantummodo annectitur. Dici etiam potest , collationem subdiaconatus, atque minorum ordinum relictam suisse Ecclesiae diis spositioni & arbitrio, & idcirco Urbanum amrmasse , quod de his non habemus prae tum G Uoneum c Quod sequitur, dispunmim, contritumque est positione secundi capitis tertia. Proximum quoque momentum facillimae est solutionis, sive asseramus cum Francisco Hallier dici ordinatos in presbyteros , aut diaconos, qui eadem. die omnes Ordines inferiores cum presbyteratu, vel diaconatu suscepere et sive fateamur viros quosdam nominis celebritate , ac sanctitatis. fama conspicuos per fastum, ut aiunt, fuisse ordinatos, quod postea legibus Ecclesiasticis suit inhibitum. Atque ut videas, quam infirmum sit hoc

argumentum , quod tamen in adversariorum sententia praecipuum est ;nota, si illud vim haheret aliquam, inde consequens sore, nec diaconatum esse verum ordinem ac sacramentum , quod ex Catholicis unus affrmavit Durandus, neque potest absque magna temeritate deo sendi. Cum enim allata exempla attente perlegerim, adnotavi Macedonium , Acepsimam , S Salamanem, de quibus I heodoretus in. Philotheo, sive in Historia Religiosa, ad sacerdotium suisse promotos, diaconatus ordine praetermisso. Vide operum Teodoreti Volum. I. pag. edit. Cramoisy 8Is. 84 .& 8set. Subjesae itidem rationes satiles sunt, atque ineptae . Ad i. enim respondit S. Thomascit. q. art. q. ad 9. laicis nouconvenire minorum ordinum ministeria ex ossicio , sed eis quandoque permitti ob clericorum desectum , aut negligentiam .. Ad 2. constateA capite proxime praecedenti. Ad I .. neganda est aequiparatio ς catechismus enim & exorcismus sunt solae ad baptismum dispositiones: singulι autem inferiores ordines non solum ad sacerdotium disponunt, sed etiam conserunt spiritualem aliquam potestatem , clericos, a Iaicis se- Cerriunt, S imprimunt characterem . Ad 4. denique respondemus Ecclesiam , ne statim neophyti in Sacerdotum numerum cooptarentur acta tuisu inter unum ordinem , & alterum praefixum administrationis tempus , ut constat ex decretis antiquiorum Pontificum ἰ non. ver in stituisse Ordines aliquos , qui in primitiva Ecclesia minime extiterint. Atque ex tam facili ac plana oppositionum solutione opinio nostra magis verisimilior redditur, ac probabilior .

COROLLARIUM.

Solvitur ex dictis etiam quaestio de Sacramenti Ordinis institutib-ne. Nam quemadmodum certum est ordinationes presbyterorum , &diaconorum esse proprii nominis Sacramenta cquod magis proximis dise

SEARCH

MENU NAVIGATION