Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 8. In quo de sacramenti confessione, & satisfactione, necnon de reliquis sacramentis differitur, ac pertractatur

발행: 1745년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

η sa De Theolo eis Disciplinis

Itaque nullas esse. & cassas ordinationes Anglorum demonstrant docti viri ex eo quod Anglia destituta sit Eniscoporum legitiina succensione . Parherus enim , quem Angli reconsent inter Antistites Cantua. rienses, aliique cum eo consecrati, i Elisabetha dignante, in Londinensi hospitio, quod appellabant cieanidem , noli ab En scopis liniti mis, sed a GuiIelmo Bario. , a Ioanne Moraro , ct a Milone Covero dato umbratili quadam ceremonia consecratus sirit, ut ego quoque .scripsi tom. Ul. pag. I 69. Hos vero Episcopos non fuisse apparet ex Actibus Parumenti a Raymero collectis,in quibus eo temporis Episcopatum trihus his ordinatorihus attributum antistites alii occupabant . Accedit quod alii aiunt Parherum consecratum suisse Lamhethsar, hec inter se Angli ipsi scriptores conνeniunt: & qiuod anno dumtaxae 634. Protestantes produxerunt supposita quaedam hujus ordinationis acta, quae nunquam antea proferre ausi fuerant. Verum cum hoc arissumentum pendeat a factis, in quibus scriptores discrepant , non via detur penitus Os haereticorum obtundere . Quamvis enim nuper dicta de ludicra . consecratione Parheri confirmari possunt a Nostratibus t stimonio Hardingi, Henrici Fitz-simons, D. Champney, aliorumque Anglorum scriptorum ἰ affirmant tamen alii, consecratum fuisse Paris

kerum an. Is I9. mense decembri in Cappella palatii Archiepiscopalis amethensis , Gulielmum BarIOν suisse pridem Episcopum Asaphensem , tunc vero temporis Cicestrensem electum , .. apostatam Ioannem

Scoraeum Cico strensem olim , sed iam electum Heresordensem, . S Milonem Coverdalum tunc Exoniensem sedem tenuisse , ideoque -nii mirum , si in Collectione Raymeri his diversi Episcopatus adscribantur e publicas demum tabulas, hujusque ordinationis regesta contrectasse, ac perlegisse Alexandrum Fayrcloth , ct Thomam Lath a ait Iesu itas , aliosque Catholicos, qui huius rei veritatem testati sunt in litteris con-ecriptis ad Thomam Fit χ- herberi Romae degentem: idque Io enum , Nasonum , Godminum , aliosque Anglos apertissime demonstrasse. Cum mihi interim desint ad hos refellendos certissima monumenta, &alioquin cum viris pertinacissimis agendum sit, diu immorandum non

arbitror in investigando loco impiae hujus consecrationis, in distutienda praedictorum Episcoporum auctoritate, ct in fide Catholicis scriptoribus concilianda, atque unice ordinationem illam nullam irritaminque fuisse contendo spectata firma consecrationis.

Haec si haereticis credimus, fuit quae praescribitur in Rituali Edua dit si Henrico Fitz-simons , aliisque, fuerunt haec tantum Verba se eipe potestatem verbum Dei erre praedicandi: quae verba Ioannes Scoraeus protulit, super caput Paskeri primum , deinde Grindalli, codice sacrorum Bibliorum imposito. Uantum ad ritum formamque Eduardi', istam ad consecrationem , & ordinationem litiscere P. Cou rayer, aliique pluribus argumentis conantur suadere: quae ad haec capita

482쪽

Liber Τrigesimus sextus Cap. XV. σ3

pita reducuntur , orationem impositioni manus adiunctam sitis esse

ad sacras ordinationes perficiendas : non eodem. verborum complexa constare orationem illam. in . singulis mundi Ecelesiis : unam ah altera

variare: id jus inesse unicuique nationi, ut ritus , & quae ad disti plionam spectant, pro circumstantiis temporum valeat permutare: subinstantialem quidem immutationem verborum ossicere sacramentorum integritati; at non accidentariam , & quae nihil addat fidei contra rium: necessum non esse, ut in verborum sormulis exprimatur omnis sacramentalis effectus , immo nec requiri probitatem fidemque ministri. Atque haec omnia: facillimum est nostris quoque dissertationibus Comprobare , . nec opuscst perWolutare quas P. Courayer tanto moliatus est ingenii ni Q. Commendo autem , plurimumque Iaudo illorum operam qui in huius hominis consutatione stilum exercuerunt: sed non video cur necessum sit in hisce momentis. discutiendis immorariis Omnia illa argumentorum capita admitto , illo tantum excepto, quod Per quemcunque Pastorem mutari possint ritus Ecclesiastici, ac multo minus , quod in Anglia contigit, per regem impuberem , per laicos, per seminam r. hoc enim damnatum est sess. vi I. Tridentini can. Iῖ. Sca me refututum lib. XXX. cap. 23οῦ.

Ergone factae ab haereticis Angliae praestilibus ordinationes probandae erunt id vero minime gentium. Ewidentissimum est, praedictam Eduardi sermam , si non expresse haereticum , ambiguum tameta sensum habere; non enim exprimit, cur Electo consecrator supernas vires, facultatemque apprecetur . Immo si attendantur praemissae ce remoniae, iuramentum quo Rex Angliae decIaratur supremum Eccleissae caput, professio haereticorum dogmatum , ac promissio in his populum in si uendi verba illa, Deus omo potens, qui baue tibἰ volun- ωιem eoncessit, eoueedat insuper vires a Desitatem ad hae GPeteiter prassanda , idem sonant, ac si diceretur, Adsit tibi Deus, ut desendas primatum Regis, ut conculcos . nostolicae sedis auctoritatym , ut propugnes Novantium.blasphemias, ut commissam tibi Nebem sedueas . F aec ne formosacramentalis Altera ususdem est generis , immo R deterior fidem enim paucioribus verbis exprimit, ac ulterius significat Episcopos & sacerdotes ordinari tantum ad Gλuisserium Ser. hi, ut contendunt haeretici . Jam verb statutum a nohis est libro xxx. cap. ia. in firmis sacramen orum , quae it rasium patiuntur ambiguum .& quae verborum vi neque sacramenti essectum , neoue C mmunem Ecclesiae intelligentiam significant, attendundum esse propositum , animumque proserentium :: quod maxime dicendum est deforma ah haereticis Angliae instituta adversus ritum. Romanae Fcclusae, atque adcommonstrandum conferri in ordinatione ministrorum potestatem Q-lius verhi. Constat cuim hanc formam ita, atque hac de causa indu-

iam , ac permutatam, non Christum Dominum auctorem habere,

sedi

483쪽

De Theologicis DisciplinIs

sed homines iniquissimos. Illud praeterea a nobis demonstratum est

non tantum formam tali nequitia, ac tanta pravitate animi fabriea t m , verum etiamformam alioqui legitimam , si verbis constet a qui- vocis , non esse forma ac meutolem, si a circumstantiis , ab intentione ministrorum, a praecedentibus, vel subsequentibus ceremoniis asstactum alium determinetur, ita, ut nec etiam illa formula Confirmationis, Signaeutam doni Spiriuusancti, qua utitur Ecclesia Graecorum in reconciliandis venientibus ab haeresi , satis sit ad saeramentum constituendum , ut Volumine UI . pag. I go. dictum est: atque id multo magis est assirmandum deforma dubia, adversus Catholicae Eeclesiae praxim ritumque introducta , ct proeuia in ossicinis haeretico. rum. Quae cum ita sint, absque ulla haesitatione pronuntio, formam

Ritualis Eduardi non sussicere ad sacram ordinationem , tum quia ambiauitate verborum, animoque conserendi selius verbi ministerium eonflata est; tum etiam, quia attentis iureiurando, & professione Electi determinatur ad significandam collationem sapernorum auxiliorum , quae sibi adsutura peroptant hecerodoxi ad sacramenta. & Fideldostmata conculcanda , id, quod satanae, non divini Spiritus opus est . Hoc itaque argumentum , quod utique nulla adversariorum machinatione subruitur. movet die ad nulla , iasirmasque judicandas Anglo.

rum consecratiode φ . - - . R.

Me non latet plura alia argumenta a Theologis nostris contra A retorum ordinationes proserri . Sunt illa, quod Ecclesia nunquam hin iusmodi ordinationes probavit: quod potestas ordinandi, non a Reis

ste, sed a Christo Domino, & a potestate Ecclesiastica proliciscitur: ouod ebaracter ordinis consertur propter Corpus Christi, Eucharistia adesse negahant Angli, stib Eduardo Zuvinglianis addicti rnuod ministri Angli nullam intentionem habent, nisi constituendi Rcois ministros: quod non existimant Ordinationem esse sacramentum,nenue habent amplius Eucharistiam , & sacrificium, cuius gratia fa-eerdotium fuit institutum. Collegit, produxitque omnia haec argumenta Antonius Boueat disert. 1. de lacris ceremoniis art. I. Habent haec vim suam. praesertim si omnia simul complectantur. ReponerVtamen quis posset, congruum non esse, ut Ecelesia in gratiam Anglorum edat decretum aliquod , posteaqliam plura edita fuerunt circa Ordinationes aliorum haereticorum, & ulterius Iulius II l. facultatem te-cit Re inaldo Polo S. R. E. Cardinali absolwendi, & deputandi ministerio Altaris iam ordinatos in schismate . Quod tamen imelligendum est de ordinatis in schismate Henrici; ordinati uni in in schismate Euvara nova indigebant consecratione: ideoque caute Romanus Ponti fiex ait, Ordines illos , aut male suisse collatos; nunquam sicilicet lunEduardo, male sub Henrico . Quare Nicolaus Sanderus lib. a. de schil m.

Angi. pag. 3so. ait a Polo confirmatos suisse solos Episcopus

484쪽

Libet Τrigesimus sextus Cap. XVI.

RhIsmate factos. Ceterum haereticos extra Ecclesiam vera sacramenta retinere, eorumque perfidiam non obesse imprimendo characteri , dummodo cum intentione faciendi quod facit Ecclesia Christi adhibeant debitam materiam, lamamque legitimam, nequit a sanae mentis Theo-lago denegari.

CAPUT XVI.

De iis, qui adseror Ordines I promovendi .

Nendum nunc de ordinandis, sive de hujus saeramenti subiecto

Scholastici hac in re quaestiones quatuor instituunt, An sacramenti ordinis capax sit semineus sexus, an masculus nondum baptismate regeneratus, an infans ante usum rationis, an adultus invitus atque reluctans. Permultas alias pertractant qui saerorum canonum lectioni dederunt operam . In iis itaque, quae primi sunt generis, ver sabini ur aliquantulum. PRop. I. Nequeunt mulieres suscipere ordinis sacramentum. Ex aliis hujus operis nostri dissertationibus thesis ista consequiatur. Libro cnim XXX. cap. I 3. demonstravimus non omnes Christi fideles esse ministros sacramentorum , aut sacerdotes, sed quos Christus primum , deinde Apostoli, postea horum suecesibres Episcopi consecrariant, in quorum numero nulla recenseri potest mulier, nec omnium dignissima, ct Salvatoris nostri purissima Genitrix, ut haeresi 9. ait Epiphanius. Ostendimus itidem lib. xxx r. cap. I r. adversus Pepi I etianos , ct Collyridianos non posse mulieribus sacrificii, solemnisque haptismatis jus competere , illortimque haereticorum ,uti & Marcionissarum faera ministeria seminis committentium temeritatem atque insaniam fuisse compressam a Patribus,quod constat ex Tertulliano de Bape. cap. I . Epiphanio cit. loco, S haeresi 49. necnon magno Parente nostro Augustino de haeres num. 27. Rursus xxxi II. Iibro cap. I 3. resutavi mus quae de oblato a mulieribus sacrificio commentus cst Hugo Gro lius. Producta ergo his in locis valent ad positionem hanc roborandam . Sunt tamen in Theolotorum libris prohationes ad id confirmandum aliae. Prima est, quod Apostolus i. ad Corinth. XIV. S r. ad Timol. II. I 2. non permittit mulieribus palam docere , cum hoc tamen non sit munus sacrorum ministrorum praestantius. Altera, quod nec clericalis tonsurae semina capax est, quoniam citata ad Corinthios Epistola xl. 6. scribit Apostolus, Ttirpe est mulieri tonderi, eiquQPrazypit ut semper incedat velato rapite. Proxima, quod nec in veteri lege Ecclesiasticunt munus demandatum si seminis ; in novo aute a stamento neque ultimae Coenae adsuerint, ubi instituta Eucharistia . εἰ Apostoli consecrati. Posti ema, quae est S. Bonaventurae in I v. dist.2s

485쪽

σσ De Τheologicis Disciplinis

quod Mediator noster, cusus legatione , & vice sacerdotes languntur, vir fuerit, non mulier. His addi potest cap. Saeratas Deo , dist. 23. ex Isidoriana Soteris epistola ; cui consonant quae de Sotere leguntur apud An stasium , Constituit, ut nulla mouacta pallam sacratam eontingeret, nec ineensum poueret infausta Ecclesia. Item quae habentur cap. Mulieres, dist. 32. exscripta ex canone II. Concilii Laodicent. celebrati circa annum Is . Quae objici possunt, nullius sunt momenti. Aiunt enim opponi nobis quae Ecclesiastica Historia resert de diaconisiis: sed nullo dia-eonissas fuisse ordine insignitas vidimus superiori capite vi i. Addundi non repugnare mulieribus politicum regimen: vcrum alia est ratio, politiei regiminis instituti hominum arbitrio , & alia Ecclesiastici, longe persectioris , quod Christum Dominum habet auctorem ; praeseristim quod juxta Philo phum lib. I. Politic. feminarum principatus eorruptela es reipubsieae. Vide Estium in I v. dist. 2 s. q. 7. Inqu iunt de ' nique praeeste monialibus Abbatissas : at harum munus nihil est aliud,

quam cura quaedam domestica sacrarum virginum, quarum contubernio , ut scribit S. Thomas q. 79. Supplem. art. l. viri uti nequeunt .

Nihil nobis dicendum de seminis, quas ad aras Ethnici aeque , ae viros ad mi serunt, ut in VI. de legibus inquit Plato : non enim vindi- .eandi sunt insani idololatrarum ritus. Sciendum tamen est, Aegyptios, . a quihus Graeci hauserunt superstitionem , sacerdotium viris tantum. miaci commisisse , teste Herodoto in Euterpe; quod divinis Hebrae tum institutis , quae daemon auctorr idololatriae imitari curavit, magis: est consentaneum . Apud Romanos quoque olim sacerdotia nos foisse promissus scribit Livius lib. X. Historiarum et immo semper seminae suerunt ab ara Herculis. sequestratae; Vestales verb tantum constitutae ad ignem custodiendum , id, quod Levit. VI. I 2. viris , non mulier

bus demandatur . .Pmp. II. vir non baptizatus suscipiendi sacramenti ordinis inea-

pax est . .

Enimvero Baptismus sera emorem est ianua, nec po- est Feclesiae iuribus, ministeriis , ct facultatibus frui, qui nondum insertus est illius corpori. Vide quae de subjecto Confirmationis scripsi

lib. xx xl l . cap. 8. Praeterea nuu quam invenimus Ecclesiam ratos habuisse Ordines non baptizatis collatos : nemo enim non damnat ordi nationem Xanaiae , quem non baptizatum Petrus Fullo Antiochenus Patriarcha Eutychianus consecravit Episcopuin, de quo prope finem v. x oluminis , ubi agit de Conciliabulo Moguntino , decretisque Gregorii VII. noster Lupus, ordinationemque hujus generis Georgianorum schismaticorum , cujus meminere Tract. v I. de Bapt. q. 3. Ver ecllus, & quaest. itidem 3. ejusdem Tractatus Farva ques. Ad haec Ni- escha Synodus canone xl x. de Clericis Paullianistarum baptietatis ab G que

486쪽

Liber Trigesimus sextus Cap. XVI.

. ue anctae Trinitatis invocatione inquit, Reba iactι ordinentur, quoniam irrito baptismate ordinationes quoque sunt nullae . Extat insit per in III. Decretes. tit. 43. antiquissimus canon, Si quis presisterordinatus deprehenderis se nos esse baptismum, baptizetur , ct iterum ordinetur. Similia Innocentius III. cap. Veriem, eodem titulo. Quo in loeo videtur utique Innocentius in dubium revocare rationem illam paullo supra productam , quod Baptismus sit iundamentum, S ianua viliorum sacramentorum t sed haec dubitatio spectat peculiarem illum Casum hominis nati, & educati inter catholicos, in quo, loco haptismatis, sussciebat ad salutem sincera fides. Haec tamen scuti emrore detecto exigebat collationem baptismi, ita postulabat ut ordia natus absque baptisinate iterum per singulos ordines usque ad Deerritium promoveretur , ut Innocentius eo loci Episcopo Ferrariensimandavit.

Unum est, quod videtur thesi huic adversari, id nempe quod lib. V. Nisi. EccI. cap. 22. ait Socrates: Iu arbe Alexandrisa Lectores ροWalta absque ullo diserimine fiunt tam Careebament, quam fideler . Verlim id nulla ratione de Lectorum S Psallentium ordinationibus accipiundum est, sed tantum de legendi, & canendi munere , quod interdum laicis quoque committitur: neque enim Socrates-, aut istorum commemorat, immo immediate prosequitur, omnia Bus tibique Eeelesiis fideles ad Ordinem hune promoventibus, ν -Has ἐκπιπιῶ πιποῦς εἰς si ταγμα τουτου vide pag. edit. I ales. 287.

PROP. III. Quaelibet aetas 1ussieit ad recipiendum ordinis

Herem.

Certam quidem aetatem ad canonicam ordinationem exigit m do Ecclesia , ut infra dicam et sed nihilominus quantum ad ordinis eoa- oHerem pertinet, pueruli quoque S infantes illum , si ordinarentur, susciperent, etsi nondum ratione ac libertate uterentur: quod amrmant antiquiores omnes Theologi , uno excepto Durando in iv. dist.2s. q. a. cujus opinionem amplectitur q. q. de Ordine art. q. Tournelius, haud negans se adversus communem scholasticorum mentcm sentire , eo quod Durandi assertio magis ad Ecclesiae praxim sibi videatur accedere . At in eorum sententia, qui minoribus ordinibus adtribuunt sacramenti rationem , haec propositio ex veteri disciplina fit evidens. Constat enim ex primo canone Toletanae secundae Synodi, olim parentes ab infantia puerulos o ιο eleneatur mancipasse: quod ex Epi- solis siricii & Zosimi, necnon ex canone I9. Concilii tertii Cartha nensis demonstrat p. 3. de sacris Ordinat. Exercit. XV. num. s. Ioannes Norinus 'ubi vir eruditissimus praeterea advertit , mancipationem hanc

factam non fuisse absque clericali toniura , S primi ordinis collatione. Martentus eamdem sententiam propugnans de Antiq. rit. lib. r. cap. 8...art. 3. Producit aeterius exempIa S. Felicis Nolani. de quo Paulinus,

487쪽

468 De Τheologicis Disciplinis

D primis Dinor servisit in anaris , clericorum in tantilis aetatis, quos in Vandalica persecutione pulsos in exilium narrat lib. v. cap. 9. Viactor Vitensis, scribens pag. 78. edit. Ruinari, Inter quor quamplurimi erant liuores infantuli , & Euthymii Abbatis , qui, auctore i eius Vita Cyrillo Scytopolitano , triennis baptizatus est, tonsus in cicissicum , & ordinatus lector. De Eugenio item I. ad Petri sedem evecto an . legitur in libro Pontificali fuisse clericum a euuabalis. Plura autem lectu dignissima scripsit hue spectantia in Notis ad Anastasiunia form 4. pag. 6o. vir praestantissimus Ioannes-Franciscus Baldini : qui alaea quae Martentus ac Morinus mandarunt litteris, addidit perantiis uum monumentum , marmoream scilicet capsulam , in qua cum ossi-κulis Maximi pueruli adinventus est anulus, cum rescriptione, MAX. Aguta. illius ordinationem exprimente , non quidem ici diaconum, sed in Linorem clericum , cui pariter Levitae nomen tribuerunt antiis qui . Haec autem omnia ad puerum, qui nondum pervenit ad usum

rationis, extendi nequeunt ἱ nam infantia ad septimum usque annum

computatur.

Ergo si loqnamur de infantibus ante rationis usum , duo tantum vix allatis exemplis produci possunt, Euthymii, Zc Eugenii: quorum ordinationem ratam & validam fuisse probatur insuper ex cap. 2 sta no- iis, De clerico per saltum promoto : ubi iubetur ad diaconatum promoveri , qui hoc ordine praetermita ordinatus fuerat facerdos, non amen iteratis ordinibus inserioribus, quos infra annos diseretionis susceperat. Hi ergo Ordines valide primis pueritiae annis iuerant colis

Iati. Atque haec argumenta urgent Durandum , qui dist. 24. q. g. cenis

det in minoribus quoque ordinibus imprimi charaver m , etiamsi quaesione praecedenti in solo sacerdotio agnoscat plenitudinem saeramenti .

alios autem ordines appellet Deramentalia. Scholasticorum probatiis inde petitur, quod sacramenta imprimentia characterem nullum requirant in suscipiente actum , ut rata sint, ac subsistant: quod constat insicramentis Bapi mi, & Confirmationis. Hac ratione utitur S. ThomaSq. 39. Supplem. art. 2. Scotus, S. Bonaventura , Richardus , Paludanus, noster Argentinas , Estius , aliique permulti in IV. dist. apopponebat Durandus , non posse parvulum sieri sacerdotem , veIEpiscopum , ideoque nec sustipere alios Ordines. Addebat requiri ad sacramenta intentionem aut propriam , aut interpretativam , quarum meutra est in puerulis et parentum namque voluntas dici potest voluntas interpretativa parvulorum in iis tantum, quae sunt de necessitate salutis , cujusmodi est haptisinus . Adiecit TOurnelius, nullum in universi Traditione occurrere eXemplum ordinationum hujusce generis. Inqust praeterea sacris ordinibus adnexam esse legem continentiae , ad quam nemo ante usum rationis potest adstringi.

At m nee o haec diluuntur. Nam quae Tournelius obiicit,

488쪽

Liber tigesimus sextus Cap. XVI. 4 s

verbo diluuntur uno: primum exrmplo Eugenii, ' Euthymit; alterum distinctione sacramenti a suscipientium obligationibus; quas in . hypothesi nullas fore concedimus. Vide Cardinalem Gotti q. s. dub. 3- . a. haec perspicue e plicantem. Itaque ad sola Durandi argumenta respondendum est. Ad quorum primum reponunt aliqui eum D. Th ma , ad Episcopatum requiri ut suscipiatur cura Pastoralis, & spirituale coniugium cum Ecelesia contrahatur, ad quod utique necessarius est actus voluntati s praecedens: at diversa est aliorum ordinum ratio; hi namque conserunt spiritualem potestatem , quae insundi potest ante quemlibet rationis usum. At sicut in ceteris Ordinibus, ita in Episca-patu distinguere possumus potestatem & characterem a munere,assere tes huius, non illius infantulos consecratos fore incapaces . Id optimς Sotus, Paludanus, aliique plurimi distin xcrunt: atque ita quoquo intel Iigendum D. Thomam censet citato in loco Vincentiuς Cardinalis Gotti, idemque post Soto tradiderat Gonet disput.' num II. Ad alterum dicimus requiri ad susceptionem characteris intentionem suscis

pientis in adulto dumtaXat,non autem iri parvulo, ut constat ex cap. Ita

libri tricesimi. Nec verum est, quod de intentione interpretativa in quit Durandus:nam sacramentum Confirmationis non est de necessitatu salutis . & nihilominus possent lactantes pueri ab Episcopis consignari. Hoc unum fatemur, quod baptizati in infantia tenentur ut adoleverinι servare Christianam legem , sed ordinati in infantia non siibjicerentve Ierihus clericorum . erum haec disserentia inde oritur, quod unus. quisque perveniens ad usium rationis tenetur consulere propriae saluti, ideoque baptizari, Christo nomen dare , ct legem servare Evangeliis cam, non autem tonderi in clericum , ordinari, ct caelibem vitam . ducere. Recole quae scripsi lib. XXXI. cap. I 6. agens de Pareto ptimo.

ειον. IV. Nequaquam subsistit Ordo collatus homini invito pentatus ac reluctanti.

Sunt quidem nonnulli, qui adinvenlentes In Melesiastim historia exempla complura virorum , qui dicuntur promoti ad ordines inviti, hoc ita aeceperunt, quasi valida foret ordinatio facta subjecto nolente, repugnante ct coacto . Videntur in ea sententia fuisse Auxilius in opustulo de Ordinatibnibus Formosi, S B. Morinus de sacris Ordinat. p. .

Exercit. x I. cap. z. quibus subscribunt Florentius De Cocq. de Ord. sect. 4. Vanroy cap. I. q. a. aliique numero pauci. Norisius quoque in L. Bmnia Fr. Maeedo n. 28. Ioannes Salinas adnot. in Vitam Augu-nini scriptam a Posidio cap. 4. & Auctores alii quamplurimi asserunt olim in usu fuisse positum , ut inviti promoverentur ad ordines : sed ii

minime appellaverunt invitor reluctantes omnino & constatissime repugnantcs , sed humiles, a populo apprehenses, & nihil ea de re cogi, tantes raptos , oblatosque Pontifici. cui tandem sponte acquieverint. Exempla, quae invitorum ordinationes comprobare videatur , lim

489쪽

De Theologicis Disciplinis

sunt: Cypriani, de quo Pontius in ejus Vitat Gregorii Narlangenii

de quo ipse Naaianaenus in Funere Patris , & Orat. an. in Iaudem Bain. filii : Nepotiani, de quo in illius Epitaphio Hieronymus e S. P. Augustini, de quo citato in loco Possidius: Paulini, de quo Epistola inter Augustinianas 3 s. Mitto exempla alia hujus generis plurima. At tria dissiciliora sunt, quae opponuntur, idest . Pauliniani , Macedonii Eremiis, S Bassiani Ephesini: quibus alia duo addenda sunt, Salamanis Ascetae, & S. Gregorii Thaumaturgi. De Pauliniano itaque fratre a Hieronymi S. Fpiphanius Epistola inter Hieronymianas G. nunc I Io. inquit : Ignorantem eum , ct nullam penitus habentem suis elonem, per multor diaeonos apprehendi jussimus, edi teneri os ejus, ne forte li- herari se cupiens adjuraret nos per nomen Christ,stprimum diaconum ordinavimus, proponentes ei timorem Dei, ct eompellenter ut minia 'aret. Et post pauca et Et eam ministraret in sanctis saeri iis, rursureum ingenti di ultate tento ore ejus ordinavimus presbterum, drivulimus ut sederet in ordine presbyterii. De Macedonio autem Theodoretus in Hist. Relig. P. as, narrat a Flaviano Episcopo Antiocheno de montis vertice per speeiem objecta aeeufationis addasnum, admotumque altari eooptatum fuisse in numerum Deerdotum : cumque per

Ela liturgia hoe illi quidam indicasset, senorabat enim prorsus quid exissent, primum quidem eonviciis verbisque asper i Aerepasse universos, Minde arrepto baeuo , quo propter senium innisus inredebar. Pontia frem ipsum , ct Hior qui aderam inferatum, rarum ordinationem bam sibi montis vertium. erepturum . De Bassano ipsemet in Epistola ad Ualentinianum S Marcianum Impp. quae extat Act. x r. Concilii Chal- . edonensis , narrans quomodo a Memnone Episcopo Ephesino ordin xus suerit Episcopus Evaetorum , Oo- inquit uos aequiescebam, sed ab hora tertia usque ad sextam coram altari me plagis affixit, θ' sanctum Gangeliam ct auare savuine est impletum. Vide tom. IV. Concit. pas. 628. Haec vero iunt exempla pervulgata magis S obvia; .sed alia sint eorum , qui consecrati sunt, non inviti tantum , sed absentes quoque fugam arripientes, inter quos S. Gregorius Neoca'sariensis Episcopus , cognomento Thaumaturgus . Hunc PhedimuSAmasenorum Anti stites, eam manu eapere non posset, ct adfare o rium addaeere, interjecto spatio triduani itineris, Aeo impositionis ma suum sermonem adhibeus ordinavit, ut Tom. a. pag. 9 6. scripsit san mus Gregorius Nyssenus t & consimili ratione consecratum se Pre sbyterum S. DanieIem Stylitam a Gennadio Constantinopolitano ani madvertit Lupus in Scholiis ad Epistolas variorum patrum pag. .a 3 Postremum denique exemplum erit Salamanis, de quo Theodoretus in Philotheo cap. r9. narrat, quod Epistopus illum ordinaverit, non repugnantem tantummodo, sed prorsus instium , eonfrina, scilicet,

sorte tugurii, in eao Iarctat , per quamscissam partem iuressus ordi

490쪽

Liber Τrigesimus sextus Cap. X D. 7 L

uationem peregit, nullaque a Salamase expressa voce disressit, iussitque diruta Haec Theodoretus Tom. III. pag. 8sa. His exemplis addunt rationem, proptercaquod baptizatus est Ecclesiae subis ditus, ideoque compelli potest ad Ecclesiasticam dignitatem, maxime si id necessitas postulet, eo modo inquit Vanroy , quo vir relia giosus ad monasterii regimen , & civis ad consulatum coi'pelli potest institus, quando id exigit necessitas ordinis , aut reipublicae. Vera tamen est propositio prout statuimus libro xxx. cap. IS Ibi enim produximus verba Innocentii III. cap. Majores, ubi ait: IIle , qui nunquam eonsentit, sed penisus contradixit, nee rem , ne Garricterem fuse it Iacramenti. Respondet Uanroy Innocentium de solo baptismi sacramento locutum esse , ac disparem esse rationem de haptismo ac de ordine, quum nemo antequam baptizetur sit Ecclesiae iubditus , ideoque ab Ecclesia nequeat ad suscipiendum aliquod ministerium compelli . At Lilitur vir clarissimus: nam eo loci Innocentius refellit illorum sententia mi, qui asserebant, quod sacramenta , quae per se fortiuntur ctum, si baptismus ct ordo , eeteraque ilia , non solum dormientibus er amentibus, sed invitis er eoutradicem

tuus , etsi που quantum ad rem . quastam tamen si characterem tam

frustur . Quod ergo de Baptismo . idem de ordine ab Innocentio III. statutum est. Immo potior de ordine , quam de Baptismo videtur ratio. Eatenus quippe noluit Dominus, ut homines baptismate tinge rentur inviti, quoniam:noluit aliquem per vim subjici Ecclesiae , ct coaete legem Evangelicam profiteri et tametsi extra Ecclesiam nulla sie salus, & baptismus , atque lex Evangelica sint ad salutem penitus ne-eessaria. Subiici autem impositioni manuum , Si exercere Ecclesiasticaministeria , id consilii est', non praecepti: nec qui ad baptismum venit , aeque se obstrinxit ad legis praecepta , ct ad consilia servanda. Perperam ergo asseritur posse hominem cogi ad ea , quae in eius optione suerunt relicta , quando nec ad praecepta summopere necessaria compelli potest. Accedit, quod sicut ante haptismum unusquisque est sui iuris, ct liber omnino ad suscipiendum eumdem baptismum , vel permanendum extrae Ecclesiam et ita post haptismum , ct Ecclesiae unitionem , facultate pollet Iiberrima, ut laicis, aut clericis adnumeretur ζ quares extra Ecclesiam positus nequit invitus ad baptismum impelli , neque unitus Ecclesiis compelli potes ' ad ordinem clericalem. Hoe ulterius dῆmonstrat Lupus insigni Ecclesiasticae Historiae monumento: quum . . enim post Ephesinam Synodum Firmus Caesareensis Episcopus armata manu venisset Thyanam loco Eu herii a Patrihus Ephesinis e sede dejecti alium conlecrasset in Episcopum Thyanensem et is affirmans se per vim fuisse ordinatum; indutus clamyde cum laicis in theatrum ludos spectaturus ingressus est', nemine id prohibente, quod singulispersuasum foret hujusmodi ordinationem nequaquam subsistere . Atquo

SEARCH

MENU NAVIGATION