Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 8. In quo de sacramenti confessione, & satisfactione, necnon de reliquis sacramentis differitur, ac pertractatur

발행: 1745년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

De Theologicis Disciplinis

id ipsa eontraria exempla confirmant. Etenim priorIbvs Delesiae seculis, quando exiguus erat numerus esericorum , eo quod Ecclesiastici. gradus plus oneris, qu m commodi afferrent , & Christiana humilitas illos tantummodo dignos sacerdotalis honoris existimaret, qui eius dem honoris semetipses profiterentur indignos ς consuevit populus probum aliquem virum sirbito, & per vim tenere, eumque ordinandum Episcopo praesentare . Id vero in Ambrosio, in Paulino, in Nepotiano, in Augustino , atque in aliis plurimis factum est. Hi tamen minime ordinabantur, si perseverassent inviti, ae penitus reluctantem sed Episcopus illos hortabatur, monitisque ae precibus percellebat . donec praeberent assensum . Multi cinquit Augustinus epist. I 3. ad Donatum ut Episcopatum fuseipiant, texentur inviti, perdueuutur

ineluduntur, eustodiuutur, patiuutur tanta quae volunt, donec eis ades sit . Iuniar suseipiendi operis bovi. Uoluntate ergo non aecedente , mi nime ordinabantur. Hinc de Pauliniano ut iisdem exemplis utar,

quae objiciuntur scribit citata Epistola S. Epiplianius: Valde quippσοbiatebatur , iuignumse esse conte laus. Vix ergo eo usimus eum, persuadere potuimur temποuiis Scripturarum, cir perfa oue mandatorum Dei. Vides repugnantiam ex humilitate ortam ς vides humilitatem perseasionibus tandem cedentem: neque vero , quod Pauliniano , ceterisque per Vim raptis os teneretur, coactionis indicium est , sed potius argumentum aliud necessarii consensus . Cur id quaeso No nulli cum tenerentur a plebe, iurabant se inservire nolle altaris mini sterio, atque ne periurii fiercnt, hi nunquam ordinabantur. Extae in Epistola Basiliana ad Amphilochium canoti x. iurarauι se οὐ nationem non admissuros; si eam detrectent, se cogantur pejerare: atrue in ipsemet Epistola S. Epiphanii, Pussimur teneri os ejus, ne for σiberari se cupiens adjuraret nos per nomen Christi. Hac de causa Pinianus , dum a plebe per vim raptus oblatus foret Augustino , ut ordinaretur , inquit se velis populo jurare, quod si esset ordinatus invitus .

ex friea disrederet et & ita non fuit ordinatus . Vide Augustinianam epistolam Ix6. ad Albinam. Ad vitandum ergo periurium , os in invitis ordinationibus tenehatur. At quodnam, obsecro, periculum periurii, si nunquam cessisset ordinandorum. voluntas Quod etiam

de Bassiano narratur, sententiam confirmat nostram : nam cur ab

sors tertia usque adsextam ita caesus est , nisi ut tandem assentiretur rUnum restat Macedonii factum, quod aliquam praesesert difficultatem . At primum ipse Theodoretus pag. 8 36. scribit: Srimur δεησhaud laudandam mahis visum iri hane narrationem: apposui tames me morabilem iudicans, at idoneam ad mentis eius simpIlaitarem, anim que puritatem demonstraudam . Deinde Macedonius inscius quidem erat, Sc rei, quae agebatur, ignarus, sed sponte altari se admoveri passus est, ct cum sacra Perageretur ceremonia , prorsus tacuit: Plus ess

492쪽

Liber Τ riges mus sextus Cap. XVI. 673

anum , inquit loco citato Innocentius IH. expresse eon tradisere , qπam Minime eonsentire . Dixi hoc duntaxat factuna esse ambiguum , ct dinficultatem pati aliquam : enimvero Salamanes adeo se divinae voluntati eommiserat, ut libens sineret in se agi quidquid aliis placeret; quare illum nec renitentem , nec annuentem incolae illius vici ex una in alteram domunculam transferebant, nulla unquam ab eo, sicut in illius ordinatione contigit, expressa Core. Exempla autem Gregorii Thauma-

turgi, & Danielis Stylitae , ct si quae sunt alia iis consimilia , miranda sunt, non in controversiis hujusmodi proferenda. Si enim probarent aliquid , etiam evincerent posse ordinari absentem , & ahsque manuum impositione. Igitur hujusmodi ordinationes aut divinitus contigerunt, ut consecratio Amphilochii Episcopi Iconiensis, qui dicitur ordinatus ab Angelis, de quo tom. v r. pag. aut saltim in viris illis, postquam extraordinariis hisce consecrationibus facti sunt certiores suae ad 1acerdotium vocationis, suppleti fuerunt ritus ordinationis facramentalis . Servatum id in Gregorio Thaumaturgo colIigitur ex ipsa narratione Nyseni, qui citata pagina 9 6. subjicit: Post hae iis, quae legitime fieri flent, super illain perariis. τάτω ο νου ματ ε αυτν τελε. Getas. Paritas denique producta a Vanroy nil aliud probat, nisi in maxima necessitate aliquos posse teneri, praesentari Episcopis, S ministerio altaris deputari; quemadmodum cives cogi possunt ad politicum regimen : sed in utroque disparitas est maxima , quod potestas Ecclesiastica inhaeret animo, in quo nemo patitur violentiam. ς regimen autem Reipublicae in exteriori ministerio coactioni subjecto sis tum est. Atque de coactis Ordinationibus hactenus.

CAPUT XVII.

De iis, quae in Ordinandis 'crequiruntur .

PAucis multa comprehendam pertractans modo de conditionibus Ordinandorum , quas proponere fusior i stilo munus eorum est,

qui omnes Conciliorum canones, Romanorumque Pontificum decreta colligunt atque expendunt. Breviter ergo attingam vocationem , arretem, conditionem, scientiam, probitutem, titulum, proximamque praeparationem . Da VOCATIONE.. Nemo , nisi a Deo vocatus , dehet Ecclesiasticis ministris accem. i . Primuna quia sibi Dominus hujusmodi ministros elegit; tum Levitas quando instituit sacerdotium carnali successione acquirenduΠαν, tum Apostolos novum condens testamentum spiritali gratia cumula

493쪽

Τheologicis Disciplinis

tum. Deinde quia Apostolus ad Hebraeos scribens cap. v. monet, nequis si hi Ecclesiastici muneris honorem semat, nisi qui voeatur a Deo tanquam Maron, Proposito singulis exemplo Christi, qui nos semet- 'fum elari avit, ut Pontifex fieret, sed a Patre praedestinatus fuit , si esset Deerdos secundum ordinem Melebiferieb. Praeterea quia Ecclesiasticae militiae adscriptis opus est adstare aItaribus, plebem instruere ,

caelibem vitam agere, sacramenta conficere, tractare divina, aliaque adimplere, quae absque peculiari Dei auxilio dignδ exerceri non possunt. II. Hujus vocationis indicia sunt curarum saecularium abie-Go, divini cultus studium singulare, atque intentionis, & propositi rectitudo . De priori enim inouit Apostolus a. ad Tim. II. 4. Nemo mi Iitans Deo implicet se negotiis Deularibus : de altero Tridentinum Couine ilium sess. xxi II. de Resorm. cap. 4. Prima tonsura non initientur . . .

de quibus probabilis eonjectura non sit, eos non saecularis iudieii fuaeiendi fraude, sed ut Deo fidelem cultam praesent, hoe vitae gesas elegisse et de

tertio sapientissimus Augustinus lib. a. de strin.Domini in monte cap. I 6. Si propterea evangelizamus ut mandaeemur, vilias babemus Evangenum . quὸm cibam. III. In praelaudata vocatione perseverandum est et id enim monet Apostolus in priori ad Corinthios vi t. ao. Sc ad Ephesios iv. I. Antiqui etiam canones prohibent, ne semel inter clericos deputati ad militarem expeditionem, vel munus aliquod secuIare peris transeant , sub anathematis poena. Vide Chalcedonensis Concilii cano nem septimum , Turonici quartum , & Triburiensis septimum ae vicesimum . Hujus anathematis meminit quoque , ut adhuc persulentis S. Raymundus in Summa et unde Gaspar Iuenin in Comment. Hist. R dogmat. differt. IX. q. 8. cap. 4. inseri nunquam ante saeculum xt i r. indultum suisse clericis etiam in minoribus constitutis a clericatu reis

cedere .

Da AETATE ORDINANDORUM.

Infantes & puerulos olim tonsura initiatos demonstrat I. propositio capitis praecedentis . Factum id vel pietate parentum , vel noxia Ecclesiasticorum Beneficiorum cupiditate. De hac legendus Christianus Lupus Commentario in can. a. Tolosani Concilii celebrati sub Victore II.Contenti erimus exscribere verba SScrnardi ex Epistola 42.

Seholares pueri, imberbes adolescentuli obsanguinis dignitatem promoventur ad Eeelesiasticas dignitater, er de sub ferula tranferuntur ad prineipandum presbyteris , laetiores interim qaod virgas evaserint ,

quam quod meruerint priueipatum. Ordinabantur nempe immaturae aetate, ut Archidiaconatus , ceterasque acquirerent praeposituras. Attulit huic malo remedium Τridentina Synceus, praecipiens sess. XXI II. de Res. cap. 6. ne prima tonsura initiatus, aut etiam in minoribus Or-Diuiti co by GOrale

494쪽

Liber Trigesimus sextus Cap. XVII. q7,

dinibus contat tutus ante deeimam quartum aunum beneficium possit obtinere : sessione autem proxima cap. I a. ne ad dignitates quascunque quibus animarum cura subest, promoVeatur qui nondum xxv. annum attigerit et ad ceteras , quibus nulla subest cura animarum , qui munor sit avnis Acir I. Uerum haec ad collationem beneficiorum . Quod ad minores Ordines attinet, artas illa requiritur, quae Epistopo via deatur idonea commissis ossiciis accurate adimplendis . Subdiaconi antega. diaconi ante 2 p. presbyteri ante as. aetatis suae annum inchoatum nequeunt ordinari, ex Tridentino cap. I 2. sess. xxi ri. Veteres tamen neminem ad diaconatum promovebant ante annum ets. quod colligiatur ex can. I 6. concilii Agathensis, l4. Trullani, Io. Toletani IV. necnon ex Novcllis Iustiniani, cxxiii. cap. II. Hujus rei Romanus Pontifex Zacharias epist. II. illam rationem attulit, quod is lege veteri ab annis et s. Levita in tabernaculo servire mandantur: eamdem que rationem Hieronymus scribens ad Theophilum Alexandrinum amtat adscendentibus ad sacerdotium. In promovendis ad presbyteratum olim requirebatur citas triginta annorum, ut liquet eX canone XI. Concilii Neocaesariensis, xv I i. Agathensis, & xix. Toletant xv. Haec modo aetas necessaria tantum est in consecrandis Episcopis, quos Auctor Constitui. Apostol. lib. II. cap. I. desiderare videtur annorum

quinqua inta. At constat permultos ad Episcopatum promotos misse iuniores, Gregorium Thaumaturgum riusque fratrem, Acholium Thes. salonicensem, Theodoretum, Remigium Remensum , Eleutherium Illyricum; immo S Timotheum, cui Paulus I. Epist. IV. I 24 NeMo ass-

esentiam tuam eontemnat . DE ORDINANDORUM CONDITIONE

Cautum a priscis seculis fuit, ne ad supremos Ecclesar gradus promoverentur neophyti juxta monitum Apostoli prima ad Tim. I ii. 6. Vide secundum canonem Nicaenum , ct in Decreto capp. Quoniam multa. Meur neopbditas, dist. 48. Nec ordinandi qui seipses aliqua

Parte eorporis mutilant, ct qui carnali vitio repugnare nescientes sese abscindunt, ut de origene narrat Itb. vi. H. E. cap. 8. Eusebius , de Leontio Antiocheno Socrates lib. I i. cap. I 6. atque de haereticis, quos Valesios dixere, in libro de haeres num. 3 . Augustinus. At ordinatos legimus apud laudatum Eusebium lib. v m. cap. 32. Do theum quemdam ab utero matris eunuchum, Tigrim ctiam a barbaro dominoeXcisum, de quo lib. v I r i. cap. V. SOZomenus, necnon illorum plures, quorum in Deciana persecutione concussum femur, oculusque

dexter e ssus. Hi neque opificii Dei hostes , neque falsa pietatis sentatores dici poterant, cuius rei causa ne ad clerum perveniant, Prohibet canon vi I. secundae Synodi Arelatensis, atque χαι. ea Ap

495쪽

4 σ Theologicis Diseiplinis

sol ieis. Idem dicendum de insigni macula notatis, quos ab altari et rani

Iex vetus amovebat, Levit. xx I. i . Vide canones dist. 49. collectos a Gratiano . Praeterea non ordinandos qui militiam sectarunt, constat ex Epistola xxi ii. sancti Innocentii I. ad IIispanos , ex canone vi II. Concilii Toletani primi, atque ex ipss Imperatorum Iegibus in Codice Theodos lib. v ii. tit. go. Vcti tum praeterea tum canone Aposto inlico 83. tum io. Toletani primi, S So. Concilii Illiberitani, aliisque hujus generis plurimis, inter clericos absque dominorum assensu servos, & libertos adsciscere . Curiales item , decuriones, ct in forens hus exercitationibus versatos ad sacerdotium adscendere non sinunt antiqui canones. ut laudata Epistola xx III. demonstrat Romanus Pontifex Innocentius . Ex Apostolorum praescripto non licet digamum ordinari , propter sanctitatem feramenti , inquit S. P. Atigustinus de Bono conjugali, cap. 18. Huius praescripti testem habemus Terti illianum de Monogamia cap. II. de Poenit. cap. 9. & de Exhori. castitatis cap. . Epiphanium in Exposit. si dei num. 2 i. Hieronymum epist. a. ad Nepotiatium, & I i. ad Gerontium , Ambrosium de ossiciis lib. I. cap. s. Se Gennadium de Eccl. dogmat. cap. 72. unde depromptum c. Maritumia irruxν, dist. 33. Ob clericalis ordinis honorem ac dignitatem statutum quoque ne ordinentur illegitimo concubitu procreati: quod tamen factum post sextum saeculum scribit Auctor operis de Re sacra.

ΠAnt. tom. 2. pag. 29ῖ. EX his autem colliges, quam recta sint, &oequitati consona quae asserri solent a Theologis, S ICC. de bregalaritate pertractanti biis

DE SCIENTIA PROHOIT INDORUM AD ORDINES .

Vellem, ut unusquisque disceret ex Notificatione essita Bononiae die i6. Iunii an . 1 3 s. a sapientissimo illius Ecesesiae Pastore , nunc totius Christiani populi Parente beneficentissimo, Doctore integerrimo , atque Pontifice glor-osissimo, qua scientia instructi debeant accedere ad Episcopum ordinandi. Nam qui illam perleget, quid praescribant vetusti canones , quid Tridentina Synodus , quid in Constitutione so stillat mini rit Innocentius XIII. percipiet facillime. Cur in promo

Vendis ad minores Ordines Tridentina Synodus sessi xx i II. de R CBrm. cap. l . requirat, ut saltem Latinam linguam intelligant ἰ in promo vendis vero ad majores necessum fit explorare, num ad docendum po

Pulum, S ad sacramenta ministranda idonei sint, illisque Scholasticae, seu moralis Theologiae, aut Iuris Canonici studiis danda sit opera, exquisite praelaudata Notificatio commonstrat. Doctrina autem arprime necessaria est sacerdotibus, de quibus Malachias II. I. La bia sacerdotis custodient seientiam: Oseas iv. 6. euia tu scientiam re

putisi , repeMIM tei ne sacerdotio fungaris mibi ; atque Apostolus I.

496쪽

Liber Τrigesimus sextus Cap. XVII. 677

ad Tim. IV. II. Attevde lectioni, exbortationi, doctruae . Hujusmodi necessitatem comprobant rationes multae, quas in aureo opere de Sacerdotio lib. IV. cap. producit Graecorum Patrum eloquentis simus Ioannes Chrysostomus . Prior est, quod sacerdos curandis variis animorum assectionibus aptus idoneusque esse debet, quod nonnisi Evangelicae doctrinae usu, atque exercitatione consequi potest: altera, quod illi Judaeorum, gentilium, S haereticorum, qui artificiis innumeris nos impetunt, conatus sint reprimendi: tertia, quod concionibus , ct disputationibus habendis ad popul una intentus atque aptissimus esse debeat. Haec Chrysostomiis prolixiori, cultissimaque oratione . Lege & Nazianzenum de Fuga sua, Hieronymi ad Nepotianum epistolas, atque vicesimam secundam Leonis Magni. Inter clericorum studia commendanda principio est, ut epist. I. nunc I; . ad Volusianum , ct Tract. 3. in Ioannem docet S. P. Augustinus , lectio, & meditatio Scripturarum sanctarum : post Scripturas tempus lectioni Patrum impendendum est; unde Hieronymus ad Heliodorum scribens Nepotianum suum laudat, proptereaquod data quavis occasione recitanuveterum testimonia , Ilud, aiebat, Tertulliani, istud C priani, hoc Las Liviii, illud Hilarii es. Sie unaetas Felix, ita Visiorinus , ita

have modum es locutus Arnobius. Idem Hieronymus epist. I I. ad Damasum reprobat in sacerdotibus pronunciationem carminum bucolicorum , & canon xvi. Concilii quarti Carthaginensis libros gentilium . Turonensis Mi. Synodus, c. g. inquit: Episcopo nefas esse sevorare canones, ct librum beati Gregorii Papae de cura pastorali. Haec pauca mu produxisse sat erit

DE PROBITATE CLERICOR Uu. Requiritur praeterea in ordinandis morum probitas , eo quod ipsustera ministeria exercere debeant, ct vitae exemplaritate Iaicis praelucere . Hac de causa vetant canones ordinationem peregrinorum , quos eorum miniwe si evinita vita, inquit canon a4. Illiberitanus. Paci ratione publicε poenitentes ad clericatum admitti prohibent can. XX concilii secundi Arelatensis, ri. Tolutant primi, &LXVIII. quarti Carthaginensis . Siricius Papa in litteris ad Himerium rationem assert pulcherrimam , quoniam nullam debent gerendorum saeramentorum Urumenta susscipere, qui dudum fuerint vasa vitiorum . Innumeri itidem canones ordinari vetant apostatas , homicidas , adulteros . Vide ea n 6 i. inter Apostolicos, 9. concilii Neocaesariensis , 2. Nicaeni, 3 o. Illiberitani , necnon Origenem lib. I. contra Celsum, Cyprianum ep. 68. atque Innocentium I. epist. 22. ad Episcopos Macedoniae . Idem de sceneratori hus , & usurariis statuit canon i4. Basilianus, ct cano 67. concilii i v. Carthaginensis . Duo autem hinc inseras: unum. quis

497쪽

8 De Τheologicis Disciplinis

veteri disciplinae cohaereant, quae doctores catholici tradunt de Irreis ealaritare ex delicto , alterum, quam scite , quam sancte Leo Magnus epist. 8 . productis Apostolicis verbis r. ad Timoth. v. 22. Manas eho

nemini imposueris, haec scripserit: mid es autem eira manus imponere , nisi ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meis

ritum laboris, ante experientiam disciplinaesaeerdotalem honorem triabuere non probatis

2Butar, quo in primis Ecclesiae saeculis cIerici ordinabantur, fuit

addictio uni tantum Ecelesiae, atque sacro ministerio in illa exercendo, cujus gratia portio eis ab Episcopo debebatur Ecclesiasticorum redituum , oblationumque fidelium; unde promanarunt Beneficiorum collationes . Tanta in ordinationibus hoc titulo peragendis adhibebatur circumspectio , ut sexto Calcedonensis synodi eanone qui absolutὸ crinarentur nusquam ministrare possent, ad Episeopi ordinautis injuriam . Hinc Tertullianus de Praeseripi. cap. 42. haereticos arguit, quod

eorum plerique Ilae matre, sine sede, orba fide , nee Getestas habeπς,

quarum scilicet titulo ad sacros ordines promoveantur e virique etiam sanctissimi, Hieronymus Sc Paulinus, a reprehensione non fuerunt immunes , quod absque titulo consecrati essent presbyteri. At multa de hoc ordinationis titulo in praecitata Tertulliani verba , ct in cano nem v I. Chalcedonensem Christianus Lupus. Extat quoque apud Gratianum dist. Lxx. hoc caput depromptum ex canone is. Concilii Placentini sub Urbano II. Sanctorum eanonam statutis eonsua functione decernimur , ct sine titulo facta ordinatio irrita habeatur r quem Cano nem num Urbani si dubitat ibidem Lupus: at dubitationem eliminat volumen x. Conciliorum CoIIect. Labhci pag. 6o . Porro ex hujus tituli praescriptione factum est , ut clerici de una ad alteram Ecclesiam. absque licentia Episcopi transire non possent , ac si transirent, a Cle ricali gradu dejecti eommunionem tantum lateam perciperent, ut con sat ex III. canone Concilii Antiocheni, xxi. Arelatensis primi, 'primi Carthaginesis, X tr. primi Toletani, aliisque permultis. Insuper canone Lii. concilii Agathensis communione privantur presby

teri , ct diaconi sime Disevistii litteris divagantes. Ex quibus appa

ret , quantum vetus disciplina expostulaverit, ut clerici omnes essene Eeclesiae suae ministeriis addicti. II. Tametsi autem hoc tantum titulo clerici olim ordinarentur: tamen ob exiguum beneficiorum numerum

evenit, ut titulus in majoribus duntaxat ordinibus necessarius judica retur , & beneficii loco substitueretur parrimonium; id , quod vir prae clarus Thomassinus de vet. & nova disciplina p. a. lib. I. cap. 9. de monstrat in usum fuisse receptum a saeculo duodecimo. Et revera in Dissiliaco by Corale

498쪽

Liber Τrigesimus sextus Cap. XVII. Is

Lateranensi Synodo sub Alexandro III. eodem saeculo ceIebrata legimus Episcopum , si aliquem absque titulo ad iacros Ordines promoveat. debere illi tandiu necessaria subministrare , donec ei in aIiqua Ecclesia assignentur militiae clericalis stipendia , nisi tamen talis ordinatur de sua, .eI paterna baereditate subsidium possit habere. Quare eum patrimonium loco beneficii constituatur ad labsidium , honestamque viis tam clericorum ἰ optime sacra Congregatio Concilii anno is 39. dem nivit non posse pro titulo patrimonii, industriam, S lucrum ordinandorum computari; nec sat esse, si in arte pingendi excellant , si Ludiana agistri sint, ac doctorali laurea insigniti: immo nec patrimonium in ibonis mobilibus constitui posse, eadem sacra Congregatio sanetvit die

29. Novemb. an. I 67o.Praeterea ex quo patrimonii titulus sit probeneo ficio supplementum aliquod , beneficium vcro impendatur pro ministerio Ecclesiae exhibendo, aperte consequitur , neminem selius patrimonii titulo ordinandum esse, nisi pro Meessitate , vel eommoditata Getesiarum , ut definit Tridentina Synodus sess. xxt. cap. a. de Reformat: atque id per epistolas S. Congregat. Concilii die i 3. Maii uniwer-ss Episcopis inculcari iussit fel recordat. Innocentius XI. Atqui plura desiderat , perlegat Notificationem Bononiae editam die r. Februariian. i 34. a beatissimo Pontifice BENEDICTO XIV. a me quidem Deisquentissime, sed nunquam satis laudato . III. Quoniam ii , qui religiosam vitam profitentur solemnibus votis emissis , mancipantur divino cultui, altaris ministerio, & Ecclesiasticae vitae, atque monasteriorum reditihus, vel fidelium cleemosynis sustentantur, parum a priorum seculorum clericis videntur absimiles; ideoque religiosae paupertatis titulo promoveri possunt ad sacros Ordines : quod etiam innuit praeeitatus canon Chalcedonensis , in quo nulIum ordinandum esse decernitur , rasi speetaliter is Ecessa eivitatis, vel pagi, aut in Mart rio, aut in Monasterio qui ordinaudus est pronustietur: atque id postmodum constitutiones aliae quamplurimae confirmarunt. Π:iatur ergo

sacrarum ordinationum triplex est, Beneficium, patrimonium, & pr sessio Monastica.

At praeter haec, susceptumque baptismum , necnon sae. mentum Confirmationis, quod clericali tonsiurae praemittendum demonstravi lib. XXXII. cap. 8. necessum est, ut sacris ordinibus praecedant exemC. tia spiritualia prout S. Carolus statuit in Mediolanens Concilio an. Os 76. ac postea Alexander Papa VII. an. i 66a. servandum iussit in Romana, & Suburbicariis Ecclesiis, quod deinceps I. nocentius XI. RClemens item XI. ad universas italorum dioeceses extendi mandarunt.

Hinc S. P. Augustinus a Valerio Hipponensi Episcopo extemplo , ct hac

499쪽

8o De Τsi pologicis Disciplinis

praeparatione non praemissa preSbyter ordinatus, enixe precatus est, ut idem Antistes sineret illum certo dierum intervallo , priustitiam Ordinem exerceret, praeparari ac disponi, Petexdo ut S. Pater inquit epist. i 48. nunc a I. n. q. qaareudo, pulsando , oraudo, legendo, plangendo . Ex qua Epistola cap. e re omnia , dist. o. pertractans de laboriosis ac dissicillimis sacrorum ministrorum ossiciis, exscriptum

fuit. Atque de his quoque nos plenissime initituit Notificat. edit. it. Ianuarii an . I 4o. Pontifex Maximus; cui humillime, quicquid ab ipso didicimus, acceptum serimus.

CAPUT XVIII.

DUO essicacitate sua ordinis saeramentum produeit, gratIam nimiarum , Sc ebara Aereu. De Gratia prolixe egimus libro xx . capite i9. & duobus seqtientibus, ubi de sacramentis universim disserentes explicavimus quaenam lim: gratia sit, quid praestet, quomodo producatur. Ex primo etiam capite husus libri constat gratiam sacra ordinatione conferri: id enim docet Apostolus iii utraque ad Tini theum epistola , confirmantque Patres, Nagian genus , Chrysostomus, aliiqite ibidem producti. Haec sacramentalis gratia tam ad sanctificationem ornatumque unimae, quam ad sanctὶ exereenda Eeclesiasticaministeria tribuitur, cum interiorem animum attingat, invisibili vii exornet, in meliorem traUmutet, calamque transcendat, ut utamur eorumdem sanctorum verbis. Sed vide hujiis voluminis paginam 326.

necnon proxime consequentem.

Prolixd quoque pertractavimus de charaetere, praecitato libro tricesimo cap. 22. quo in loco etiam disputavimus necessum ne sit constitui illum in re aliqua ρ see distincta ab anima . Peculiariter vero characterem ordinis demonstrant quae in hoc ipse volumine pag. ga S. ct insequenti producta sunt, & quae intcgro capite quartodecimo anferuntur ad demonstrandum Ordinationes rite peractas permanere,& nunquam usu iterandas . Igitur sat est, si quae suis in locis fuerunt

disposita , in memoriam nunc revocentur. Hoc enim in capite, quo niam ubi nulla impellimur causa, abstinemus a pisolixitate verborum, nil aliud nobis praestandum est, quam exsicribere Tridentinum cano nem quartum sessionis tertiae ac vicesimae, ad effectus illos, quos nu per commemoravimus, pertinentem: Si quis dixerit, per sacram

ordinationem non dari Spiritum Dudium , ae proisse frustra Disco pum dicere, e eje Spiritum sanuum ς aut per eam non imprimi ebaracterem, vel eum, qui Deerdos semel fuit, lateam rursus Ari posset ;

500쪽

Liber Trigesimus sex us Cap. XIX. q81

CAPUT XIX.

De quibusdam serarum Ordinationum Finibus in haedi natione nondum exposuis.

ETsi per singulos ordines discurrens plura attigimus, quae in huius

sacramenticeremoniis, ritibusque servantur; nonnulla sunt tamen, quae in hoc postremum caput reiecimus, ut eamdem methodui in universe hoc opere teneremus

Da sAcRARUM ORDINΛTIONUM TEMpora. Igitur primum de tempore, quo sacri ordinem conferuntur,cendum est. Affrmat Gelasius Papa in epist. ad Episcopos Lucaniae fa cras presbyterorum Se diaconorum ordinationes deberi tantum exerceri in jejunio quatuor temporum , mediana quadragesimae hebdomadae , ct sabbati dominicam resurrectionem praecedentis: quod Post modum Gregorius II. . q. ad clerum, plebemque Thuringiae, Ur hanus II. in Concilio Claromontano, Leo IX. ad Archiepssicopum Barensem, Zacharias in Epist. ad Bonificium, Innocentius III. epist. I 48. Iibri iv. aliique Romani Pontifices, ct Conciliorum canones tradiderunt . Pertractant de his Lupus Volum. rv. in a. canonem Tolosani concilii, Martene de Antiq. Eces. Rit. lib. I. cap. v I II. art. 4. atquπex Theologis Iumin quaestione postrema viii. dissertationis . Gela sum omnium primum sacris Ordinibus conserendis praestituisse Plemnium quatuor ieiuniorum tempora opinatur in Vitis Pontis Romanis pag. I 28. Antonius Sandinus: Paschalius autem Ouesnellus in notis ad epist. io. Leonis Magni censet sacros ordines collatos fuisse quolibet die dominico, S Binghamus haereticiis Anglus lih. 1τ. Originum Ecclesiasticarum cap. 6. l. 7. indiscriminatim quolibet hebdomadis die , laudans pro sententia sua Isaacium Habertum in Pontificale Graecorum P.VI II. obserUat. 4. Sed arbitror horum sententiam falsam esse. Enim vero fatentur & ipsi Romanos Pontifices ad Simplicium usque, prout constat ex libro Pontificali, ordinationes celebrasse mense Decembri ob proximam Nativitatis Domini solemnitatem, ut inquit de Divinis sciis lib. I i. cap. i. Amalarius. Ex quo autem veteres Pontifices indecimi mensis jejunio sacros contulerint ordines, minime sequitur non potuisse illos conferre in aliis quatuor temporum sabbatis, quemad modum optime advertit in suis ad Linum adnot. Bencinus. IVo etiam Cainotensis noluit in sesto Purificationis ordinare presbyterum , quemadmodum idein scribit epist. s8. quod hoc prohiberent Paterni canoneι, e postolica consitusio: ac nemo ignorat quantum Io

SEARCH

MENU NAVIGATION