장음표시 사용
551쪽
habeat speciale : altera , ut alium deputare non possit, nisi hoc eidem specialiter sit commissum e tertia, ut idem procurator antequam
contraxerit, a domino non fuerit reuocatus, cum per revocationem
cesset consensus, sine quo matrimonium firmitatem nequit habere; idque verum est, licet tam procurator , quam ea, cum qua contraXit revocationem hujusmodi penitus ignorarent. Post Tridentinum Concilium , ejusque promulgationem requiritur conditio quarta, idest , ut matrimonium contrahatur coram Parocho, ac testibus; & coram his pariter, si contrahatur per litteras , legantur ipsemet litterae, a tem per se , vel per procuratorem praesente, S in eum , cuius litterae leguntur, consentiente . His conditionibus adhibitis matrimonium, ratum esse in ratione contractus probatur, quoniam nihil ei deest quod requIratur ad contractus validitatem, scilicet, neque eorum qui conjunguntur consensio , neque conditio aliqua naturali , aut humano iure adiecta Dixi tamen, in ratione e tractas ς enimvero multi probabilius existimant, tunc matrimonium in ratione sacramenti perfici, quando principales contrahentes consensiam per procuratores praestitum innovant coram Parocho, atque is super eos profert ea vel ha, cto, in matrimoniam conjungo. Hanc sententiam propu gnant Caietanus tom. r. Opusc. Franciscus Victoria q. 244. Canus lib. vlli. cap. s. Sylvius in quaest. 42. Supplem. art. I. vanroy cap. ult
q.: aliique Theologi praestantissimi. Sunt quidem aliqui docentes oppositum , proptereaquod censeant omne matrimonium validum in ratione contractus inter fideles esse sacramentum, & sacerdotis verba esse eeremoniasia , nec pertinere ad formam ct sacramenti substantiam: shd praeterquamquod nullum aliud sacramentum adinvenitur, quod perficiatur, nisi minister materiam formamque exhibeat in s:ibjecto praesente, complures verisimilius existimant aliam contractus , aliam vero sacramenti rationem esse , atque istius ministrum esse parochum ,
formamque verba paullo supra descripta: de quo inserius cap. x. datis opera di .utabitur . . I
Ex umtur guriam alia, quae spectant ad matrimonii
contractum. THeologorum quidam existimarunt susscere ad matrimonium
trahendum consensum exterioribus verbis exprestum absque ime -νlari animo, Ied non apparenti , atque ouulta simulatioue ς requiri enim ad conjugium, ' ad contractum quemlibet, ut consensus ver bis , aut fgnis sequi valentibus innotestat, res certissima & extra con
troversiam posita est, quum irritus & nullus sit contractus, quando
552쪽
Liber Τ rigesimus septimus Cap. IV. 13t
itinius voluntas alterum prorsus latet . IlIorum autem theologorum momenta haec sunt: Principio Magister in iv. dis . et . ait matrimonium contrahi, si sponsi verbis explicant, quod tamen csrde nou vo-Iunt. Deinde est inter recentiores celebris sententia, quae asserit necessariam non esse ad sacramentum perficiendum intentionem internam , sed externam sat esse, dummodo seria sit nec luserie res peragatur . Est insuper civilis & canonici iuris proloquium vulgatissimum. Praus 9 dolus nemini debent patroeinari : patrocinarentur autem fraus & dolus ei, qui simulate contraheret cum muliere, si necessa ria foret consensio animi, siquidem impune uxorem duceret, ct cum illa haberet consuetudinem; si autem ab illa sejungi vellet, posset
fugam arripere, atque in extera regione aliam mulierem legitimo conubio sibimet copulare. Rursus si verba exteriori tantum sono pro- Iata sussciunt ad detrahendum et quare ad contrahendum nequaquam
susscientὶ Facili demum negocio, nis matrimonia hujusmodi firmissima censeantur . noterunt coniugia quaeque di tui : sebortis enim inter conjuges dissensionibus , quod accidit quan frequenter, fas erit viro, aut mulieri assirmare sde invitos consensisse in conjugium, ac propterea nullum istud esse, ac sel.endum. At praecedens assertio evidentissime falsa est, & communiori ac saniori judicio refellitur . Enimvero ipsum consensus vocabulum actum interioris voluntatis significat r atque in proloquio item versatur , Matrimoniam nou eoitus Deit, sed voluntas , ut habetur XXVI l. q. a. num. r. Canones quoque idem statuunt; nam Innoc. III. Cap. falernitati, de Sponsalimus , n. 2 s. interrogatus a Brixiensi Episcopo, utrum ex Plis verbis matrimonium contrahatur, respondit, quod matrimonium in veritate contrahitur per Iegitimum viri & mulieris consensum , sed necessaria sunt quantum ad ficelesiam verba consensum exprimentia de praesenti: ubi aperte verba exterius prolata ab interno consensu distinguuntur . Atque id Innocentius confirmat e. emplo puerorum , qui per sola verba non eontrabunt , eum intelligavis ur minime consentire. Idem Innocentius proximo cap. Tua nos, desinit suisse irritum coniugium viri, qui nomen proprium simulavit. ε finxit se vocari Joannem , non eredeus esse conjugium, eo quod ipsnon et cearetur Me nomise , nee haberet propest tam contrahendi, seccopulum tantum exeqtiendi earnalem: produxitque Pontifex rationem
illam , Oniam ex altera parte dotasDummodo afuit, ct defuit omnino conjeνθι , sine quo eetera nequeant foedus perficere eoniugale Insuper Clemens v III. declaravit matrimonium initum a nobili quadam semina cum viro item nobili ac primario , animo eiuslem seminae a connubiis alieno, quamquam viro liberos peperisset, nullum Censendum esse , S requiri novum consensiim utriusque coram paro
553쪽
s3a De Τheologicis Disciplinis
sunt de hae Clementis declaratione Paulus Comitolus lib. I. Resp. Moe.
q. igo. Basilius Poncius lib. I v. de Matr. ca'. 24. num. 4. Sc Vanroycap. 3. q. 7. Accedit auctoritas S. Thomae Gibentis in iv. dist. a . q. t. Evregis verborum sine interiori eonsensu matrimonium nos Deit.
Similia S. Bonaventura in eam leni dist. art. a. q. a. Postremo cum ominnis contractus sit actus humanus , nemo contractum aliquem facit, nisi haheat voluntatem contrahendi. Haec tamen omnia intellige des ,ro interno I nam quantum ad externum pertinet, quum Ecclesia , hominesque de internis iudicium proserant, quatenus verbis aut signis aequivalentibus patefiuntς existimare debent adesse animi coα- sunsionem , ubicumque verba externaque signa non desunt. Facillimum autem est argumentis in contrarium allatis respondere Ad primum namque reponimus Magistrum refutari iis, quae pro mimo paragrapho idem subjicit demonstrans auctoritate canonum, a Patrum , solo consensu voluntatis, S pactione coniugali matrimonium contrahi. legatur l. aeuod autem eonfensur . eadem dist. 27. num. 6. I d a. rcsp. sententiam illam circa intentionem e&tertiam omni argumentorum genere suisse a nobis oppugnatam cap. 16. libri XXX. quam quam latissima est disparitas inter consensium, qui eX natura rei necessarius est ad contractum , atque internam intentionem, quae ex institutione Christi requiritur ad Sacramentum. Ad p. dicimus contra hentibus absque animi consensione non patrocinari dolum & fraudem; sed praeter niaximum animae detrimentum , quod subeunt retinendo non suam , ac se fornicationis crimine polluendo , subjiciendos fore gravistinus animadversionibus, si non demonstrata coram Ecclesia prioris conjugii nullitate, aliud contraxerint et teneri etiam ad muli Crem , quam deceperunt, in uxorem ducendam, ut dicam infra. δd 4. dicimus selis veri, is detrahi famae proximorum, quoniam verba per se alienam existimationem laedunt ac denigrant: at la verba non sussiciunt ad contrahendum, quoniam per se non est iciunt animorum Consensum. laeditur enim fama narratione quandoque menti ci; sed consensus non esscitur nisi unanimi voluntate. Ad ult. respond. non
poste matrimonium di sibi ψi, nisi iudicio Ecclesiae, quae, ut dixi, ubi
verba signaque praecesserunt, praesumit interfuisse consensum et de quo Mon physicam quidem, sed moralem tamen certitudinem habet , eo Prorsus modo, quo solemnia virorum religiosorum vota, tametsi in abro conscientiae absque animi deliberatione facta essent, ideoque nul a , ab Ecclesia tamen legitim emissa censentur .
Sed oritur alia quaestio , nam qui absque isterior; eonsensu matriamonium coutraxit eum femina , teneatur illam dueere , se quomodo is scri possit ξ Ad hanc vero e taestionem respondemus simulatorem ad se imum illari ducendὸm teneri,nisi sorte cum alia postea contraxerit, aut
554쪽
Liber Τrigesimus septimus Cap. IV. 133
ipse quoque gravi deceptione virum ita laeserit, ut injuria iniuriae ponsit eomparari. Et ratio est, quia juxta sententiam Theologorum , quos laudat Sylvius in quaest. 47. Supplem. art. 4. eatenus dicitur simulatori, de quo est sermo, dolum aut fi audem minime patrocinari, quatenus ad eam ducendam, quam decepit, in utroque sero tenetur : in sora scilicet externo propter verborum significationem, cum Ecclesia judicet verba ab interiori consensu non fuisse divulsa et in interno auteni propter damnum , atque iniuriam, qua assecit mulierem a se dec piam . Haec enim si alteri vellet nubere, aut non posset, quum dissi- .cillimum soret demonstrare scelerati conjugis simulationem ς aut salistem ob divortium male audiret, & violatae pudicitiae damnum pater tur . Deinde simulator, cum aequitatem & justitiam violaverit, omnino ad satisfactionem tenetur ἰ qua autem ratione poterit satisfacere . nisi deposita smulatione, concordi animo in conjugem accipere, qtiam
improbe sesellit & circumvenit Z Id quomodo executioni mandandum
sit, constat ex num. praecedenti. Innovandus est enim consensus utri
que, cum prior contractus suerit nullus ac irritus: quod diximus quoque a Clemente VIII. suisse statutum . Neque dicas consensum alterius virtualiter perseverare, ideoque iussirere , ut qui ficte contraxerat , in matrimonium consentiat et nec requiri , ut simul consensio utriusque exprimatur , ut docent S. Thomas , Paludanus, Richardus, aliique veteres Theologi in dist. 29. libri I v. Sent. nam post Coneilium Tridentinum , sicut consensus debet fieri coram parocho ac testibus, utroque conjuge adstante ς ita , si nullus suit, necessum est ut eadem ratione innovetur & convalescat. Sed lege Vanroy quaestionem hanc erudite pertractantem cap. .de contraditu matrim. q. 9.
III. Tertia quaestio est, an filii fuseepti is illo matrimonis simulate eo
tracto tanquam legitimi habendi simi ὶ Legitimos esse assirmamus , dummodo matrimonium bona fide contractum fuerit ab uno ex conjugibus fraudem alterius ignorante et ac praeterea non clandestine initum sit , Od coram testibus & in facie Ecclesiae. His enim duabus conditionibus positis matrimonium , quod putativum appellant, non amrre M iis praeiudicium aliquod , aut damnum haereditatis docent iureconis sulti omnes in v. Decretal. tit. i . cap. Cum inter, num. 2. ubi Alexander IlI. definit filios conceptos a parentibus, qui publice, ct sine contradictione Ecelesiae inter se contraxisse noscantur, etiamsi postea matrimonium solvatur & nullum judicetur, attamen Iegitimos habendos esse, in bona paterna haereditario iure succedere, & de parentum sicultatibus esse nutriendos . Similia habentur cap. Ex tenore, eodemeit. num. 34. Ratio est, quoniam si matrimonium contrahatur in f Cie Ecclesiae, iure praesumitur bona fides: unde Ioannes Sarisburie
s. ep. 89. ait: Pareis interdum mansuetudo legam bis ab ignorastia
555쪽
haereditatis damno liberat, quos Delesiae per ignorauliam deceptae eon jungit auctoritas . Etiam leges civiles legitimos esse declarant filios ex viro & uxore susceptos , s publice eontraxerunt, qualecumque impedimentum dirimens matrimonia postea innotescat; si tamen filii, iit dixi, ante conjugii Blutionem concepti sint: immo nec haereditario jure privari possunt, si mater accusata de adulterio spurios esse fateatur: quoniam tanta est matrimonii dignitas ac potestas, ut si semel in Ecclesia cum hona fide contractum fuerit, quotquot non separatis coniugibus nascuntur filii, proprii ac legitimi censeantur. Vide Ma
tham de secress Ieg. p. I. q. l8. Basilium Pontium lib. a. de Matr. cap.8. Menoch. de Praesumpt. lib. v. praesumpl. 3. num. Io7. Em. GouZalezin tit. I . libri I v. Decret. cap. a. IV.
Quaestio quarta est , quibur verbis evrλἰ debeat eonfessus mactrimo uiatis Respondemus autem exprimendum esse verbis . ut canones ac Theologi inquiunt, deprUeπti ἰ quibus nempe uterque contrahentium significet se nunc in conjugium , Si translationem potestatis in corpus sirum assentiri. Hoc enim inter sponsalia, & matrim nium interest, quod illa sunt futurarum nuptiarum mentio St promisesio , matrimonium vero est ipsa maris & seminae conjunmo , consorintium vitae , & divini humanique juris communicatio. Si tamen contra. hentes consensum tali ratione exprimerent, ut signiscarent se ab eo
tempore ut maritum uXIremque invicem habituros matrimonium
contractum esset de praesenti, ex cap. Ex parte, de Sponsal. 8: mor. num. 9. quia licet verba juxta grammaticae syntaxim futuri essent temporis , praesentem tamen Consensionem acceptationemque significarent . In mutis surdisque juxta cap. Cum apudsedem , ibidem n. 23. pro verbis nutus sussciunt; cum enim a matrimonio contrahendo nullo iure prohibeantur, quod verbis non possunt, signis valent declarare. si ad alterum decipiendum unus contrahentium ut tur erbis ambiguis , prout dictum est num. i. & ab Innoc. III. definitum Cap. Tua nos, matrimonium contractum erit solummodo in foro jud
An ad Ece lam ornet impedimenta matrimonii scurare, atque in iis dispensare.
VErumenimvero permulta sunt alia, quae matrimoniales contractius enervant, ct inanes irritos que reddunt, & quae matrimonii impedia Diuit tred by GOrale
556쪽
Liber Τrigesimus septimus Cap. V.
pedἱmenta appellantur. De quibus priusquam contracte & summatim agam, praetermittenda nequaquam est illa quaestio, penes quas resideat auctoritas ejusmodi impedimenta constituendi. Lutherus enim, Calvinus , S prolixius Marcus Antonius de Dominis in Iibro quintoede Christiana Republica scripserunt nullam Ecclesiae facultatem inesse
conditiones, & causas apponendi, propter quas aliqui nequeant matrimonium contrahere, in eam sententiam adducti ex quo matrimonium sit contractus civilis, ct ad effectum naturalem , corporeumque pertineat, ae propterea causae ad matrimonium ipsem spectantes non
sint a spiritualibus iudieibus pertractandae. Quum verb haereticam illam opinionem damnaverit Tridentina Synodus canone 4. sess. XXIV. Si qtiis dixerit nolesiam non potuisse constituere iNedimenta matrimo innitim dirimentia , vel in iis eonsiliaeudis errasse ; anathema sis, Rcanone I 2. Si quis dixerit eausas matrimoniales ποπspe Iare ad judices Ecelesiasteos et anathema sit: Ioannes Launoius Dollior Sorbonicus iaopere quod inseripsit, De renia tu matrimonium potesate, distorta v cabuli acceptione contendit Ecclesiae nomine comprehendi Regum personam . S per Ecclesam induci impedimenta, quae inducuntur per re ses . Id vero ineptissime a Launo, dictum est, cum alia Ecclesiae, alia autem civilis secietatis sit ratio. ct longissime discrepent iudex Ecclesiasticus ac saecularis. Inquirendum est ergo quid hae in re Ecclesim auctoritas, quid principum potestas valeat: quod brevi dissertatione praestabo, nam qui ampliorem desiderat, adire poterit Bellarminuta, de Matrim. cap. 32. Basilium Poncium in opere de Impedimentis matrimonii distincto ab altero, quod de hoc sacramento conscripsit, Ioannem Gerhais adversus Laurarium, Du-Hamelium lib. a. de Matrim. cap. a. ut mittam Iuenin, Nurnelium, Le-Droitit, aliosque recentiores..PRop. I. De matrimonio , quod sacramentum non est, sed contractus tantum civilis, cujusmodi est quod inter infideles contrahitur, p test Magistratus & Princeps saecularis causas assumere, & constitueraimpedimenta.
Etenim Magistratus & Principes habent auctoritatem serendi leges , quae ad reipublicae bonum conducunt: hujus autem generis sunt contractus omnes civiles; igitur principes ac magistratus possunt circa omnes contractus civitis legem ferre. At matrimonii impedimenta statuere nihil est aliud, quam legem aliquam serre circa contractus civiles t id ergo auctoritatem potestatemque principum non excedit . Praeterea matrimonium , nrout a sacramenti ratione ieiungitur, est contractus civilis, quo conjugium ineuntes potestatem sitorum corporum invicem sibi tradunt: atqui iacularis potestas habet auctoritatem leges condendi, ut contractus , quibus rerum domi. nium transfertur, fieri non valeant nisi sub certa forma. atque
ςςrtia personis; igitur hoc idem a potestate saeculari circa matrimo nium
557쪽
sas . De Τheologicis Disciplinis
nium deeerni potest. Confirmari ct explicari potest haee ratio comparatione contractuum venditionis, alienationis , emptionis, in quihus certum est nonnullos politici regim nis constitutionibus declarari& reddi ad contrahendum inhabiles. Quot denique Ieges ad matrimoisti;um spectantes transactis saeculis conititutae fuerunt Romanorum Imperatorum, aliorumque principum auctoritateὶ sat cst perlegero
titulum primum ac secundum libri vigesimi tertii Digestorum, idest. d. Sponsalibus, S de IUsu nopriarum, in quibus titulis leges hujuGmodi comprehenduntiat.
Opp. Ouae sunt iuris naturae,legibus humanis minime subiiciuntur.
At eontractus matrimonii sunt juris naturae. Itaque contractus mistrimonii nequaquam humanis legibus subjiciuntur. Resp. l. Matrimonialem contractum post sussieientem humani generis propagationem , ut di Nimus primo capite, non esse juris naturae praeceptum , siquidem non omnes tenentur ad contrahendum , sed esse iuris naturae institutionem ad commune reipublicae commodum ordinabile , cujusmodi sunt contractus reliqui. In his vero, quae jure naturae omnibus non praecipiuntur , humana Ieges vim S directionem habere debent, quatenus ad illas spectat expendere, ac definire quaenam utilia & percommoda sint civili societati, quaenam vero noxia , & adversa . Secundo respondeo in contractu matrimoniali , quemadmodum & in ceteris , aliquid inveniri quod Iege naturae institutum est, scilicet, quod sint voluntarii, quod non fiant per vim S coaete, quod snt de re justa nec repugnante : aliquid vero, quod hisce conditionibus a natura proficiscentibus additur a Iocorum ., temporum, & personarum circumstantiis , puta, quod fiant adstantibus testibus , post pubertatem , & ab iis, qui nullo votorum vinculo sunt obstricti . Primum , quod ex naturalis juris fonte immediate , promanat, immutabile omnino est, nec subjicitur humanarum legum dispositioni: alterum vero mutationi subest , atque hoc est , quod principum auctoritati committitur, Stratum ac firmissimum esse deis
bet, quotieseunque communibus naturae praeceptionibus non adverseis
tur, ted illas dirigat perficiatque, & reipublicae utilitatem , quam ipsum jus naturae praesertim intendit , superadditis constitutionibus non impediat vel minuat, sed promoveat magis & augeat.
PROP. II. Statuere impedimenta matrimonii, atque de hoc pr
ferre iudicium, posteaquam ad Sacramenti dignitatem evectum fuit, pertinet ad ius , ct ad auctoritatem Ecclesiae.
Ita definivit Tridentinum Concilium citato canone 4. & longe antea Concilium Senonense sub Clemente VII. celebratum, in decretis fidei cap. i . Probatur autem multiplici argumentorum genere . I. Primum depromi potest ex Apostolo scribente in ri. ad Corinth. VI.ra. Priore iugum ducere cum insidelibus : quae verba etsi a multis ac
558쪽
Liber Τrigesimus septimus Cap. V. 3 I
piantur de jugo , & Vinculo consuetudinis , idest, communi hospitio , mensa , convictu; possunt tamen rectissime accipi de conjugio , quum nulla si major eon siletudo quam illa , quae inter virum uxorem que intercedit. Atque ita sane hunc locum interpretatus est lib. I. adversus Iovinianum pag. Is 2. edit. Martian. praestantissimus Ecclesiae doctor Hieronymus . Qui haec Apostoli Verba comparans cum aliis, quae leguntur in I. ad Corinth. vi l. i8. ubi mulier fidelis cum viro infideli permittitur habitare, ait, ignoseere Apostolum insideliam conitinitioni , habenres maritum in orbium postea erediderunt; mu iii, Christiana essent, nupserant gentilibus: ac paulo
infra subiicit, quod Christianae omnino nos liceat Disuleo nubere . At que id Hieronymus recte ab Apostolo praeceptum fuisse commonstrat exemplo Abranam i, qui adiuravit servum in femoresuo , unde Christus nasciturus erat, ne filio seo Isaac uxorem adduceret alienigenam: ex foedere inito a populo Dei l .EHrae x.Io. de non des ,nsandis filiabus suis populo idololatrae, neque ex hujus genere foeminis in conubium Queondis; verbisbue Malachiae prophetae et . ii. Contaminavit Pudor
sanct eationem Domini, dilexis habait filium Dei alieni. Id
vero non est aliud, quam impedimentum , quod appellatur euisu dissiparitas. II. Proximum est argumentum auctoritati Patrum inni- Num . Tertullianus enim de Corona cap. 33. Coronaut Onquiranuptiae sponsos et ideo non nubamus Ethnicis, ne nos ad idomatriant asinque de eant, a qua apud ilior nuptiae Deipiunt. In secundo ad Uxorem lihro idem Tertullianus totus est, ut demonstret in Evange- Iica lege prohiberi ne matrimonium jungatur cum insidelibus: quod nuper diximus docuisse quoque Hieronymum . S. P. Augustinus libro X de Civit. Dei cap. 16. scribit, dubitet honesius θοe tempore etiam eonsobrinarum prohibita esse conjugia 3 Antiquis enim Roman
rum Iegibus coniugia inter consobrinos legitima censebantur, teste Cassiodoro libro v II. variar. Iect. cap. 46. & quamvis postea damnata fuerint in Codice Theodosano l. a. de incestis nuptiis, eo tamen loci Augustinus docet, hoc quod terrena civitas statuit propter maltiplican das inuitates, numerum propinquitatis augendum, reprobari a caelesti civitate, ob padicitiam eo valem, quae ab iis continere de-het , quibus debet verecundum propinquitatis honorem . III. Demonstratur proposito perantiqua Ecclesiae consiletudine, eo quod a priscis saeculis ad haec usque aut Romani Pontifices, aut Concilia matrimoniorum impedimenta decreverint. Siricius enim Papa in Epistola ad Nimerium vetuit ne monachi, aut sacrae virgines connubia contrahant quam id neu silea jara condemnent. Innocentius I. ep. 9. ad Proinhum sententiam protulit de conjugio viri, cujus prior uxor de capti vitate reversa fuit, quod idem profecto est, ac definire quod ait
net ad lixamen. Leo Magnus Epist. 9 a. ad Rusticum definivit Episco-
559쪽
s 3 8 De Τheologicis Disciplinis.
pos, & presbyteros, qui cum essent laici vel lectores uxorem duxerunt , debere ab operibus nuptiarum cessare , non autem repudiare
conjugium et non esse duplicationem connubii , sed profectum honestatis , ancillam a toro abiicere , ct uxorem certae ingenuitatis accipere: non erraturum sore qui filiam suam habenti concubinam in matrim nium dederit ἔ nec idem istud esse , ac illam coniugato in matrimonium locare. Gregorius Magnus lib.x I. Epist. indict. iv. ep.64. Augustino Anglorum episcopo interroganti ad quotam generationem fideles possint cum propinquis conjungi respondet non attendendam esse legem Romanae Reipublicae permittentem , ut sive fratris, sive sororis , seu duo. rum fratrum germanorum, vel duarum sororum filius S filia miseea tur, sed vel tertia vel quarta generatione connubia fidelium licenister jungi r a secunda omnino abstinendum esse et cum noverca misceri gravissimum esse scelus; cum . cognata quoque prohibitum esse conjugium . NicoIaus item I. ad Consiulta Bulgarorum , qui Romanorum Imperatoruin ditioni minime subjiciebamur, cap. 3. consanguinitatis. gradus praescripsit, inter quos iungere connubia non possent. Ouid vero canones statuerunt Z Saeculo IV. . Eliheritana Synodus celebrata anno 3 is. sive, ut aliis placet, Ios. canone i s. statuit ne Christianae virgines Gentilibus in matrimonium. locentur: idem proximo canone iis de crevit de puellis non conjungendis cum viris haereticis, nisi hi adsidem Catholicam venerint: & canone 6 r. & 66. docuit incestas esse nuptias cum sorore uxoris suae,aut cum privigna. Ancyrana Synodus an. . 3 l .can. xl. sancivit nullum esse matrimonium cum desponsatis pueIlis a viro raptis quamvix raptor delibaverit florem virginitatis ς &Neocaesariensis. eodem anno coacta can. I. confirmavit impedimentum. Ordinis, S can. a. abjiciendam usque ad mortem dixit mulierem, quae duobus fratribus nupserit . . oecumenica Synodus Chalcedonensis an. r. can. I.6. tradidit non licere monacho , Sc νIrgini Deo consecratae nuptialia iura contrahere Agathensis an . so6. canone 6 I. plures consanguinitatis gradus assignavit, qui incestam reddunt coniunctionem, Ee declaravit nequaquam coniugii nomine deputandum esse, si quis relictam fratrix carnali commixtione polluerit: si quis frater germanam. uxoris acceperit: si qui&novercam duxerit di si quis consobrinae se secta. verit:s quis avunculi, aut patrui filiae, vel privignae suae misceatur. Conis
cilium Lateranense Iν. an. Ia s. cap. so. impedimenta consanguinitatis intra quartum gradum coarctavit. Tridentinum denique an. Is 63. sess. 24. can. I. anathema intorsit in eos , qui dicere audeant non posse
Ecclesiam constituere ut plures gradua consanguinitatis & assinitatis, praeter illos, qui exprimuntur in Levitico, impediant & dirimant matrimonium : quod sequenti canone 4. sancivit universim de reliquis
impedimentis,. declarans ulterius cap. I. de Resorm. matrim. nulla &irrita matrimonia clandestina, quae antea vera Sc rata suere. IV.
560쪽
Liber Τrigesimus septimus Cap. V. 339
Confirmatur propositio ex ipso jure canonico , quod ante Tridentinum Concilium, atque ante eXortam Luthera nam haeresim, non tantum plura matrimonii impedimenta constituerat, verumetiam definierat causas natalium S legitimationis pertinere ad forum Ecclesiasticum , cap. Tuam , de ordine cognit. num. Neminem praetextu consanguinitatis posse propriam uxorem abiicere, & adhaerere alteri , doneo Episcopi causam examinaverint, cap. Multorum , XXXV. q. 6. num. IO. Ecclesiae, non autem magistratibus impedimenta cognationis spiritua- Iis esse enuntianda , cap. Tua nor, de Cognat spirit. num. 7. Matrimonia in Ecelesiis contrahenda esse, S per presbyteros proponenda, conpetenti termino praefinito, ut intra illud qui voluerit, & valuerit. legitimum impedimentum opponat, cap. Cum inhibitio , de clandest. desponsat. num. I. aliaque statuerat bene multa, quae cap. proXim O,S quentibus ad lectoris memoriam revocabuntur. V. Neque enim
dici potest Ecclesiam aut postremis saeculis, aut violata Principum ia-πisdiction& imi tumuli unpedimenta .matrimonii sibimet arrogaste ς
quandoquidem ex praemissis Conciliorum , & Pontificum Romanorum statutis manifestum est, ius illud perantiquum esse ac perpetuum, &quod caput est, eorumdem principum approbationibus, factis, te gibusque firmatum. Vigilius enim Romanus Pontisex, qui Petri cathedram conscendit anno s o. Theodeberto Francorum regi separati nem indixit a vidua fratris sui, quam duxerat in uxorem . Leo III ad summum Pontificatum evectus an. 9s. per legatos suos egit ut Philippus Augustus reciperet in conjugem, legitimam uxorem suam, quam iiijuste repudiaverat ἰ atque idem Leo irritum declaravit, diremitque conjugium Henrici I. Castellae regis cum filia regis Lusitaniae propter consanguinitatis impedimentum . Gregorius V. renunciatus Pontistae Naximus an. 996. nullum irritumque pronuntiavit matrimonium Ro-herti Franciae regis. & Bertar illius consanguineae, separato quoque ab E lesiastica communione Archiepiscopo Turonensi, qui praesuerat nuptiis illis incestuosis. Honorius III. inauguratus Romanus Ponti. ex an. lai s. ad se advocavit causam natalium Adelae reginae Cypri, ex qua causa pendebat alia de successione comitatus Campaniae, prooptereaqus' exeeptis iuerisimitatis pendeat a valore matrimonii,de quoad solum iudicem EGIesiasticum spectat sententiam serre: atque ne in Iroducendis istiusmodi exemplis lectorem vexem diu , assiciamque moestia, Clemens VIII. an. Issa. amplitudine summi Pontificatus adauctus adegit Henricum huius nominis IV. ad dimittendam Margaretam reginam, Cum qua contraxerat post repudii sententiam a judicibus Ecclesiasticis pronuntiatam . Ipsi ergo saeculares principes, S praediti
quoque monarchica auctoritate consessi sunt, matrimoniorum causas
ad forum Ecclesiasti eum pertinere . Ul. Quid Z quod ipsi stipremi prin- ipes decernentes aliquid attinens ad matrimonii causas, illud Juri