Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 8. In quo de sacramenti confessione, & satisfactione, necnon de reliquis sacramentis differitur, ac pertractatur

발행: 1745년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

sso De Τheologicis Disciplinis

ret: id ea quae modo dicta sunt non enervat. Etenim quod ad conia.

pium Liae pertinet et ratum istud fuit, quando illam Iacob primogeni tarum consuetudine inspecta, quam deceptus compresserat, sciens aelubens maritali affectu compleXus est: quantum pertinet ad henedictionem Isaac οῦ res fuit plena mysterii, suumque effectum sortita est primum ex Dei intentione, deinde ex animo ipsius Isaac, qui postmodum Gen. XXV I. 34. confirmavit benedictionem ipsam datam Iacobo : & quantum spectat ad sacramenta reliqua ς haec non sunt con intractus , nec aliud in ministro requirunt, qtiam intentionem faciendi quicquid facit Ecclesa. Qiyae igitur de errore perflna & eouditionis diis cta sunt nuper , nil patiuntur dissicultatis, etsi de conditione iterum .

At secus de errore fortunae, θ' qualitatis asserendum est ἰ quum enim error iste directe non spectet ad contractus matrimonialis substantiam, sed ad ea tantum, quae addititia sunt atque accessori ;stat cum tali errore vis S robur contractus, ideoque hinc firmitas connubiorum non enerWatur . Si quis ergo ducat mulierem pauperum, ignobilem, & corruptam quoque, viroque subactam, quam amuentem divitiis, praeclaro genere ortam , ct mares non expertam putabat; is adhuc conjugii vinculo plerumque constringitur. Dixi autem plerum- oue: enimvero si non vir in seminam , aut semina in virum consentiat, sed conditione apposita . dummodo hae fortuna bona, aut hae qualitates personα intersint; tunc error qualitatis transit in errorem personae, eo quod assensus non seratur in virum hunc , aut in hanc mulierem utcunque, sed in virum, aut mulierem, hujusmodi qualitatibus praeditum, his praerogativis ornatam . Nihilotamen minus si de qualitate ac fortuna in desponsatione pertractaretur , in conjugio

autem ineundo absolute praestaretur consensus; ut recte adnotarunt Navarrus cap. 22. num. 32. Pot eius lib. 4. cap. 2I. Sylvius in q. s l.

Supplem. aliique Theologi praestantissimi, solet ratum legitimumque

connubium; quoniam error qualitatis non assideret directe persona in, quae nulla conditione adjecta reciperetur in individuum communis vitae

consortium.. a . . -

Quid vero si in contrahendo error facti, & lcientia Iuris interiit, idest, si contrahentes falso arbitrantes ligari se impedimento aliquo dirimente, E. G. consanguinitatis, si ve amnitatis , quod tamen nullum re ipsa sit, ineant connubium, nec ignorent hoc propter impedimunmtum illud esse irritum Z Non ossicere eo in casu errorem, qumst matrimonium , censet, & variis argumentis probare nititur lib. 2. disp. ra. Thomas Sanchea . At facile argumenta illa cνertuntur , si animadvertamus contrahentium consensum,cum sit actus voluntatis utentis deliberatione sua, ac libertate, pendere a iudicio mentis ς ide lues mens non judicet posse firmari conjugia, neque haec firmari

572쪽

Liber Τrigesimus septimus Cap. VI. ' et

dhliberato legitimoque consensa. Neque enim ad rem facit quod eo loci ait Sanchez, haereticum baptizare, quamquam baptismum censeat esse ritum superstitiosum , ct omni essectu carentem ς siquidem hinc non sequitur, nequaquam posse haereticum illum habere intentionem faciendi quod in Ecclesia Christi creditur sacrum & religiosumat quae sola intentio , ut didium est alibi, necessaria est in ministro sacramentorum . Ualeret nihilo tamen minuς cum illo errore facti conjugium , si contrahentes conditionem illam apponerent, Si possumus, o que impedimentum sud nou umit: proptereaquod consensus conditionatus firmitatem habet suam , quotiescunque ipsa conditio adimpletur. Vide lib. t ν. de Matrim. cap. as. praestantissimum Augustinensem Theologum Basilium t oncium . . Et quoniam matrimonium , seu consensum eo Mitἰonatum com-- memoravi οῦ non abs re erit ad mem ,riam lectorum revocare quid de hoc scribant moralis Theologiae Tractatores . Docent hi cum S. Thomaq. 4 . arta s. ratum esse connubium si conditici sit de praeterito , vel de

praesesti, sit in exemplo, si vir mulierem ducat hac conditione , Si dives er , si nobilir, si vieto et dummodo puella his conditionibus praedita sit quoniam statim dominium corporis sui alter in alterum trans

fert, neque amborum Consensus aliqua ratione suspenditur. At si conis

ditio sit de suturo, E. G. Tecum eontrabo, si pater assentiatur , si δε-

tem promittat ἰ contractus nullam ante conditionem extantem vim habet: unde Bonifacius VIII. in Sexto cap. unico, de Sponsalibus , definit quod si ante conditionis eventum vir cum alia muliere per verba de praesenti contraxcrit , , cum hac secunda remanere debeat, & nulla

hinc oriatur publicae honestatis justitia . Insuper si conditio sit de twpossibili, aut re turp/ , E. G. Si assentiator pater defunctus, spaterna bona subripias , si oeeidas fratrem, quae conditiones substantiae matrimonii non adversantur , jure canonico pro non adjeiris haberi debent aut constat ex cap. Si eonditiones , . de Condis. appositis r quamquam si 'Contrahentes Vere in animo statuant se nolle in coniug um, assentiri iisdem conditionibus non extantibus ; in interiori conscientiae soro defectu consensus matrimonium sit nullum , ut docent unanimi sensia Theologi , ipsaque consensus ratio demonstrat. Si autem inserantur conditiones contra substantiam conjugii, V. G. si alter dicat alteri, απ-rrabo te eum, si generatio vem prolis evites, vel donee inveniam aliam honore vel facultatibus ditibrem, aut si pro quaestu adulterandam te tradan, definitione Gregorii ix. praecitato capitulo, Sι eonditiones, matri monialis contractus caret essectu . Eadem hahentur cap. Solet, xxx t I. q. a num. 6. S apud Augustinum de Bono coniugali cap. s. Illae autem conditiones censendae sunt adversiri sub lautia matrimonii, quae repugnant tribus ejusdem matrimo. iii bonis enumeratis cap. I. scilicet ,

proii, fidei, sacraαecto ; eo quod coniuges sibi invicem tradant corporis

573쪽

De Τheologicis Disciplinis

iugalem fidem sese alteri commiscendo, Sc nexu aretissimo atque indit solubili copulentur.

DE IMPEDIMENTO CONDITIONI s.

Conditio , quae matrimonium dirimit , non est pactio certam Iesem in se continens , de qua nuper dicebamus; sed est status servitutis quam alter contrahentium ignoret, ut dixi superius agens de errore personae . Nunc ergo de couditione hoc sensu accepta sermonem instituens praemitto, olim civili iure coniugia servorum fuisse nullata , tum apud Romanos, ut constat ex libro xxxii. Digestorum tit. a. tum apud Longobardos lib. II. tit. I a. ter io. necnon apud Gallos Lege Salica , tit. 34. I. 2. Immo nec inter liberam & servum Rqmano iure nuptiae subsistebant ἰ nam libera, quae post trinam admonitionem. sibi faetiim a Decemviris ab homine servilis conditionis non se subduxisset, cogebatur una cum illo venire in domini potestatem . Libertinam quoque, idest, δ servitute manumissam lege Iulia & Papia ducere prohibebantur Senatores eorumque posteri, itemque Senatoris filiae libertos, nisi sorte ob corporis quaestum , vel artem ludicram foedassent generis sui claritatem . Alicubi tamen serviles nuptiae permitte. bantur , aiebatque prologo in Casinam M. Accius Plautus,

Servive uxorem dueeor, aut poscentsibi pNovom attuurunt, quodsit nusquam gentium .

D b e in nosera terra , tu e pulta. Inter Christianos autem , quamvis hi servilis sint conditionis, connubia prohiberi non debent, ideoque sunt rata, quamquam invitis & contradicentibus dominis contracta fuerint. Ita definitur cap. Dignum est, de Conjugio servorum , num . r. & xx lx. q. a. n. 8. Ratio apertissima est, quoniam io Christo Iesu me Iudaeus es, nee Graeus, nee servus, nec libor, nobisque unas es pater, prout habetur eadem q. s. cap. Omnibus. Idcirco Iustinianus an . set . abroMns antiquas Romanorum leges l. Si quis, Evi. d. declaravit Iegitimum fore connubium , Si quis ancillam suam libertate Asaverit, eamquesbi fetaverit in matrimouis in . Pipinus item Gallorum Rex, ct Concilium Uermeriense, seu potius Compendiensis Synodus an . s6. statuit esse ratum verumque conjugium , si scemina ingenua acceperit servum non ignorans quod servus esset. In Synodo quoque Triburiensi apud Burchardiam lib. I x. cap. 7s. statutum fuit non posse solvi conjugium, si ingenuus qui ingenuam duxerat occasione divortii seipsum alicujus domini servum secerit. Atque in Synodo Cabilonensi ann. 8 Is .ca

574쪽

Liber Τrigesimus septimus Oap. VI.

none go. definitum fuit, ut coniugia servorum non dirimantur, etiamsi illi diversos dominos habeant, sed tu uxo eofagis permanentes domiis nil serviant suis, dummodo conjunctio fuerit legalis, Sc voluntas d minorum accesserit. Atque , ut dixi, hoc etiam quod postremo dictum est de voluntate dominorum , nullam modo vim habet ex praecitato cap. Dictam est, ct propter rationem ibidem insertam. Quare si quis objiceret, dicens laudato Cabilonensi canone, immo & M. Sandu Basilii ad Amphilochium, irritas declarari nuptias servorum praeter domini sententiam contractas; recte illi responderemus abrmatam nune esse pristinam illam consuetudinem , quae Christianae libertati adwersa-hatur, iIlamque ab Ecclesia suisse aliquandiu toleratam , ne servi initi conjugii praetextu ab exhibendis debitae servitutis ossiciis censerentur

immunes. Quare etiamnum , si servi matrimonium contrahant, tenentur dominis suis obtemperare , non autem ab invicem separari; qu niam coniugii vinculum jure naturali firmatur, servitus autem inducta est jure humanor nec servus tenetur ad cedendum iis, quae sunt proprii juris, sed tantum ad obsequia illa impendenda, quae exigit jus ei. vile. Quare si semina sit strva domini in provincia commorantis , &vir servus alterius habitantis in alia provincia, existimat Auctor Glos.

sae in Decretum , xx IX. q. a. cap. ulc. aut compellendum eme unum dominorum, ut servum suum vendat alteri, aut unum servorum rediia mendum esse ab Ecclesia.

Quum haec omnia locum habeant in matrimoniis, quae scienterct libere contrahuntur a serWis ς restat, ut impedimentum eonditionutunc intercedat, qnando liber ignoranter contrarie cum ancilla, Rex quo ancillam esse cognovit, nunquam in matrimonium consensit. Atque hoc est, quod definitur eapp. Dignum est , &, Ad nostrantis , De conjug. serv. num. I. & 4. Idem statutatur cap. Si quis ingenuus, XXXIX. q. a. num. 4. Hujus impedimenti ratio est, quoniam error conditionis versatur circa rem spectantem ad matrimonii substantiam; quia libere contrahens putat posse alterum conjugem tradere fibi plenania corporis sui potestatem, quam ob conditionem servilem tradere nequit: ac praeterea ossciis, negotiisque in obsequium domini exercendis imis pediri potest a filiis enutriendis atque instruendis, necnon ab uxoris individua constretudine, S contubernio. Quoniam tamen servilis conditio potest consistere cum lihero contrahentium assensit, neque pro sus imp bilem reddit coniugii actum; si ingenuus ancillam ducat, quam talem esse sciebat, & s militer ingenua servum, sciens quod servus esset, ut dictu in in paullo supra , ratum & legitimum erit connubium, prout habetur capp. Si qair ingenuus, S, Si femina, XX X. q. 2. ac rursus si liber cum ancilla ignoranter contraxit, ct postquam audivit ancillam esse, carnaIiter illam cognovit, tanquam uxorem eam retinere debet maritali affectione, iuxta cap. De Con-

575쪽

s s De Τheologicis. Disciplinis.

iugio serv. n. 2. Neque his obstat capiae μύum, XXXII. q. 2. n. Ir ..ubi Leo Magnus ancillam ab uxore ingenua secernit: ibi namque , ut constat ex titulo sermo, est de ancilla fornicarta , non verb ducta . in uxorem

Hle nonnulli quaerunt, num libera sit proles , quae nascitur ex uno tantum parente conditionis servilis et ac respondent Theologi cum S. Thoma Q. LI GSupplem. art. 4. quod partuysequitur uterum, idest, siIius est ejusdem conditionis,. ac erat mater, quando filium concepit, aut peperit: quod utique consentaneum est Iuri civili L et s. is Destatu ιοm. & l. . c.De rei vendit: immo S Iuri canonico, cap. Liberi, xxx I r.

q. 4. num . .&cap . Indecens . De natis ex libero ventre . Nihilomianus hac in re servandam- esse provinciarum consuetudinem decrevit Uibanus III. cap. Licet, De coniugio serv. num. 3. . DE IMPEDIMENTO, V. OTI

Votum , cujus nomine Theologi intelligunt deliberatam promis. Conem factam Deo de meliori hono, hoc in loco est illud ,. quo aIiquis proponit ac vovet caelibem. vitam agere se oblatione corporis sui Deo facta .. Est autem votum duplex, idest simplex , S solemne .. Votum Glemne, quantum. ad dirimendum matrimonium postea contractum , illud est, quodsolemnieatum fuit per susceptionemDeri ordinis: aut per professionem expressam vel taeitam fouam alleu; de religionibus

per Sedem Apostolicam approbatis. Reliqua vota ,. etsi quandoque matrimonium impediant contrahendum, ct quanto manifestus sunt emissa , tanto propter plurium Raudalum er exemplum, darior positentia trans-arsoribus debeatur: non tamen reseindere possunt matrimonia post eou-rracta . Atque haec vota sunt, quae in his controversiis, appellantur

simplieis

Itaque vota simpluia matrimonium non dirimunt, sta impediunt tantummodo , prout constat ex praecitatis verbis , quae sunt Bonifa eii VIII. in Sexto , De voto, edi voti redempt. necnon eX capp. Meminimus , S , Rursus quidam , Extra, Qui clerici, vel voventes: item que dist. xxvii. I. cap. Si vir simplex totum: quamquam in Pinnit. Theodori, unde capitulum ilIud depromptum est, voX desidereturo. votum autem esse impedimentum dirimens matrimonium , constat ex Decreto , capp. Neqse viduar. Chrso . Viduas , quae Bontonea - di qnis sacro, aliisque , xxvi I. quaest. ν- Ex decretalibus ii idem, capp. Meminimur. Cossaluit - Rarsus quidam . Insinoante , lib. lv. tit. 6. similiter ex Extravaganti, EAntiqua, Ioan. XX II. tit. 6. Sc demum ex can one 9. sese. 34. Synodi Tridentini .. Quod si opponas, undenam inter simplex, ct solemne votum discrepantia ipsa intercedat, quum utrunque sit promissis Deo facta, ac simplex etiam irrita re Diuitirco by Corale

576쪽

Liber Trigesimus septimus Cap. VI. N F

.dat sponsalia postea ineunda; primo haud incongrue respondebimus . id nobis manisestum tesse Ecclesiasticis definitionibus: deinde verb dicemus, ita comparari ad invicem votum smplex Sc solemne, semisponsalia &matrimonium depraesenti, adeo, ut in voto simplici inistelligatur quaedam servandae virginitatis promissio; in solemni autem coniecratio quaedam , suique corporis traditio facta cEesti sponse, atque spiritualium Muptiarum perfectio. Quπropter scuti s nsalia futuro solvuntur per sequentia depraesenti, nisi priora per , malem

copulam transierint in matrimonium , iit habetur cap.Mentem ad muct cap. Is dem, De Sponsal. &Μatrim. ita vota smplicia, quae sunt promissio tantum, & spiritualia quaedam sponsalia, dirimuntur per contractum matrimonialem de praesenti, in quo praeter promissi rem adest dominii translatio, corpori filiae in alienam potestatem traditio . Quod de voto solemni dictum esst, valet quoque de votis simplicibus, i uae post biennium emittunta lavitii Societatis Iesu , ex Constituticine Grestorii XIII. quae incipit, e censente Domino , I 8. eo quod illi simplicitius votis emissis veri .snt reIigiosi, ac tales ibidem

a Gregorio declarentur . .

Haud levis inter Theologos movetur qua Rio, num Iemne restiagionis votum dirimat matrimonium ex fui natura, an iure duntaxat Ecclesiastico. Nostrates quidam cum Basilio Poncio lib. vi I. cap. IV.ε seqq. Vanroy cap. i v. q.4. & Gavardi q. 3. art.2. docent solemni vinto dirimi matrimonium iure Ecclesiastico . non autem iure naturali caut divino : eamdemque sententiam propugnant Theologi alii complures. necnon praestantissimi Iurisconsulti, inter quos Emman. Gonzaira in . xv. Decret. tit. 6. cap. 4. R Zegerus Va Espen. P.2. I. C. tit. 13. cap.4. num. 3. Ac primdm constat solemnitatem voti exsola eos utisne Ee-elesiae fuisse inventam , quod S asserit loco praecitato Bonifacius VIII. Deinde illud discrimen inter votum solemne, S si mplo, quorum munum , non alterum coniugia dirimat, primb inductum videtur can. concilii Romani celebrati anno II 39. sub Innocentio I. Praeterea statuitur can. 6. Moncilii Chalcedonerita, iuxta versionem Isidoli., Sprout habetur in Decreto , Axvi I. q. I. num. 22. Posi lari humami rem virgini S monacho, qui postquam se Deo dedicaverunt, matrimonio iungantur. Alii autem priorum seculorum canones iujusmodi matrimonia poenitentiae quidem , interdum excommunicationi Ghjiciunt, sed nunquam irrita esse declarant. Insuper S. P. Augustinus de Bono viduit. cap. io. rejicit sententiam illorum, Rui asserebant, Dis

oram a sensio proposito feminarum , se inmuerint , non esse onjugia:

quod S habetur cap. Nuptiarum , eadem q. n. 61. Existimant tamen alii votum solemne ex sui natura dirimere matrimonium et idque docent S. Thomas q. s3. Supplem. art. a. S. Bona

Ventura, Maior, Soto in iv. dist. 38. aliique Theologi praestantissi-Αaaa ' mi et

577쪽

De Τheologicis Disciplinis

mi r quod probant ex eo quod per hujusmodi soIemne votum homo

abdicaverit a se corporis sui potestatem, eamque tradiderit Deo: &ex quo votum simpleX propter vim promissionis dirimat sponsalia , Ueoque votum si lemne ob praedictae potestatis abdicationem , ac tra. ditionem Deo saetam, di luere quoque debeat ac dirimere matriamonium ἔ atque id propter proportionem , quae intercedit inter sponsalia & nuptias ex una parte, ex alia vero inter Votum simplex atquesblemne. Haec aliaque plura argumenta collegit Syl vius in art. a. st. sI. Supplementi. Ut ut res se haheat, ainliramur nunquam sanctimon alium, monachorumque eonjugia rata suisse: ideoque si nulla ham sunt lege duntaxat Ecclesiastica, hane legem fuisse longe vetustiorem , quam Pon- eius noster crediderit. Et quidem canone 16. Se r 9. Concilii Toletant primi eelebrati Stilicone primum Consule , idest , an. 4oo. definitur

devotam , quae maritum acceperit, non admittendam ad poenitentiam, neque ad communionem , αδ adbae vivente viro esse vivere e erit.

Innocent ms l. in Epistola ad Victricium scripta an. 4oq. virginibus , quae velatae non fuerint, ait aliquanto tempore fi nupserint paenite piam vendam esse ; sed addens, nondum saero velamine tectae , di monstrat harum coniugiis non ulla ratione indulgendum . Hujus autem peneris non selum innumeri extant canones, verum & leges Ioviniani, Honorii, ac Theodosii ad νersus illos, qui matrimonium

eum saeratis virginibus ausi suerint attentare. Atque hos canones, legesque differt. t. proaem. in Volum. cap. ro. & in scholio ad can

nem 36. Chalced. Christianus Lupus industriδ collegit, S illustravit.

Neque vero iis opponitur aut adductum ex Augumno testimonium , aut canon ille 6. Chal donensis . Nam S. Pater commodo eXplica.tur de voto simpliei; quamquam locus dissicillimus est, multorumque torquet ingenia , ut cit. VoIum. pag. 72. inquit Lupus et Chalcedonentis autem canon veia conjugia monachorum sacrarumque virginum deciprat irrita , prout testantur Theodorus Balsamon . Arsenius monachus, ct Stephanus II. Romanus Pontifex pag. 6η. ejusdem dissertationis ab eximio I uro producti; atque iacultatem dumtaxat dat Episcopis vis μ' remis νυMεν -- , exercenda in illos humanitatis, absolvendo scilicet eos ab excommunicatione ob incestas nuptias contracta . Ex priori sententia facilius intes igitur, quomodo summus Pon lisex in voto selemni dispensare queat, nimirum, quia lege tantum Ecclesiastica tale votum dirimit matrimonium : sed nihilominus dispensare posset quamquam votum esset impedimentum dirimens natura sua: quemadmodum dispensare potest in matrimonio rato, non consumma

to, ut censent Theologi probatissimi.

578쪽

Liber Trigesimus septimur Cap. VI. s 7

DE IMPEDI HsNTO COGNATIONI L.

Cc natio, de qua in praesenti, triplicis generis est, uataralis, ιὸ-galis, spiritualis. Consanguinitas nataralis ab Ostiensi in Summ 4. iv. de Consanguin. hac definitione explicatur: Confavulsitas essuineulum personarum ab eodem stipite dessendentium, vel astendentuιπcaruali propagatione eontractum ς eamdemque definitionem approbant Theologi omnes cum Divo Thoma in t v. dist. s. q. I. art. L. Stipes autem, sive radix, vel truneus est persena illa, a qua consanguinei originem ducunt, aut in qua colligantur, ut respect u duorum fili xum pater , duorumque nepotum avus : constituuntque maritus SeuXor , utpote uva earo , ejusdemque generationis origo , stipitem ve, truncum unum . In consanguinitate Canon istae ae Theologi gradus lineasque distinguunt: & gradum appellant maiorem, aut minorem distantiam, qua consanguinei vel a communi stipite, vel inter seduviduntur lineam vero productionem ilIam , & ordinatam consa , guineorum collectionem , qua ab eodem stipite descendunt , atque ad eumdem reseruntur. Atque est linea huiusnodi duplex, recta nempe ac tranquerso , sive tallateratis: & recta item ascendentium una, altera descendenthun . Lisses recta est collectio persenarum, quarum una procreatur ab alia: quae adinstar scalae dicitur linea descendentium, si astipite progrediamur ad posteros ς atque ascendentium , si a posteris revertamur ad stipitem . Transversa & eollateralis linea est, in qua unus non descendit ab altero, sed ab eodem stipite ambo, ita, ut eκ latere sese mutuo respiciant: sic avus , pater, filius in linea recta constituuntur; fratres & sorores, patrueles, con brini in transversa . lGradus consanguinitatis hac ratione Jure Canonico distinguuntur . Primum in linea ructa tot gradibus unus ab alio distat, quot in eadem linea connumerantur per nae, una dempta, scilicet, steluis stipiter sic pater distat a filio gradu unico, ct avus a nepote duobus. In linea colla terati, si aequalis ea sit, nimirum ex utroque latere sita communi stipite eadem distantia; tot computantur gradus, quot δυutroque latere sunt personae , dempta itidem una, nimirum stipite atque ita duo fratres, aut sorores uno gradu, illorum autem filii gradibus duobus ab invicem distant. At si linea collateralis inaequalis sit, idest ex uno laterum plures, ex altera pauciores persenae enu merentur ἰ tot computandi sint gradus , quot sunt personae a latere magis distante , stipite pariter non recensito; utque i a frater S s Ootis filius secundo inter se distant gradu, filii autem consobrini MI patruelis, a con brino vel patruele parentis sui gradu tertio. Hanet Computandi gradus consanguinitatis rationem tradidit Zacharias Papa, seu potius Bonifacius Moguntinus m. 43. apud Magistrum Sent. in I

579쪽

sue 8 Τheologicis Discisinis

demque probavit Alexander II. an. ro6s. cap. Sedem postili-

eam , ibidem num. a. necnon an . Σῖ . Gregorius IX. cap. , qui asipite, De consanguin. ct aflin. finali. In jure alitem civili, atque in

ordine ad adeundam haereditatem , in computatione graduum , nox. excluditur communis stipes , .ac duo fratres E. G. duobus gradibus distinguuntur , non autem uno .

Non una semper suit in prohibendo consanguineorum confugio Eeelesiae Catholicae praxis e suerunt enim connubia aliquando Circumscripta septimo gradu, ut constat excan. ro. Concilii Aurelian. an.S38. ex Concilio Romano sub Nicolao II. an. io6s. aliisque Ecclesiast, cis definitionibus , quae habentur capp. De a nitate. Nullam in G,oque . Progeniem suam, Se. Icxxv. q. a. Attamen S. Gregorius in Epistola 64. lib. xi. ad Augustinum Anglorum Episcopum resp. ad Iuterrogat. 6. indulsit , ut rertis, vel quarta generatione 'fideles jungerenatur, ubi tamen multi codices habent, in quarta veὶ quinta , sicut Seextat in cap. inadam lex , apud Gratianum ibidem num. ao. Sed idem Gregorius epist. i . lib. X I v. ad Felicem Messanensem Episcopum de indulto illo scripsit: hod in his eis lorum genti indabimus , nons mam dando , sed eonsiderando ne Christianitatis bosam quod ea erant, imperfectum dimitterem, egimur. Iam vero in Lateranensi Concilio sub Innoc. III. cap. so. prohibitio coniugii inter consanguineos ad

quartum gradum coarctata fuit, quod .& insertum mit in I ν. Decret. tit. 34. cap. Non debet, 4 confirmatum a Tridentino sess xx i V. cap.s. Quaeri solet, quinam consanguinitatis pradus jure naturali diriniat matrimonium et di quamquam varia sint hac in re placita Theologorum , videntur tamen nobis probabiliora esse quae sequuntur. Principio in primo gradu lineae rectae, idest , inter patrem & filiam , aut inter filium, & matrem sunt nuptiae ipso naturae jure prohibitae a id

enim commonstrat communis hominum persuasio, rererentia parenti hus debita , necnon,exempla ferarum , quarum plerasque a lasciviendo in parentes abhorrere scribunt Aristoteles lib. s. His . animal. cap. 4 . S Varro tibia. de Re rustica cap. I . Et quam Wis nonnulli Persarum in tam enorme scelus prolapsi fuerint, ut matribus quoque admixti sint; id tamen, tanquam probrorum omnium maximum Tertullianus in Apol. cap. 9. Hieronymus lib. I. contra Iovinianum , Clemens Alex. in I. Paedagog. cap. 8. aliique plurimi detestantur . Ninc Ambrosius ep. 28. ait: Ne pater Aliam suam aeeipiat uxorem interdi-Hum est jure natura , interdilium lege seripta in cordibur Busirum . Civili autem lege non possunt nuptiae consistere inter eas permnas . qua in numero parentam liberorumve sunt, si te proximi, sue ulterioris gradus sim, usque ad infinitum ἔ ut habem e l. Nuptiae, ff. De ritu nuptiarum , num . s I. Deinde etiam in primo gradu lineae transversie , idest, inter fratres atque sorores, videtur nobis matrimonium ad

580쪽

Liber Τrigesimus septimus Cap. VI.

versari iuri naturae, tametsi oppositum sentiant Thomas Sanchea lib.

disp. sa. necnon Ponesus l. .c.32. Etenim S.I'. Augustinus lib.xv. de Civ. Dei c. i6. perversas appellat ethnicorum legerim permittunt fraterna

fugia ; uti secerunt Athenienses , qui probarunt aliquando connubia fratrum, ut inquit in Octavio Minutius: quamquam Iege solonis fas erat

ducere germanar uterinar tantummodo , at non eodem patre progenitas. Romani vero nunquam morem Atheniensium recepere.Uidetur Tridentina Synodus hoc iuris naturae impedimentum agnovita nam deis siniens nunquam tu feeundo gradu dispensandum esse, nisi inter magnos principes , ct ob publicam causam , supponit is primo gradu nunquam omnino, ct quacunque causa impellente dispensationem conredi. Apparet demum in aliis gradibus, nullum iure naturae impedimentum adinveniri: nam, ut habetu capi Gaademus De divortiis, ni im. g.

Innocentius Tertius definivit paganos, qui uxores duxerunt M. vel tertio veι ulteriore gradu sibi eonjunctar, post conversionem suam posse insimul remarere ,. co quod in praemissis gradibus a paganis,

qui constitutioni hus canonicῖs non arctantur , matrimouisis lieite 'eontractum. In quibus autem gradibus Iure di Wino prohibeantur connubia , constat ex cap. XWι II. Levitiei, atque ex versibus , qui apud nonnullos Interprete leguntur in Commentariis eiuslem capitis r ta , soror, neptis, matertera , fratrix'uxor, Et patrui eo ax mater, privigna, noveres , .

Uxorisque soror . privi i nata, nurusque, atque soror ρatris eo unxi Lege vetautur. Cognatio Letalis illa est, cimae ori ur ex adoptione, scilicet, as sumptione perinar alienae in filium , . aut in nepotem proprium, facta ab iis , qui filiis aut nepotibus carent. Iis autem adoptare fas est, qui filios naturaliter procreare possint, non autem frigidis,& naturaliter impotentibus, prout definitur lege civili 2. T de adoptiose. Qui men ex accidenti duntaxat impotentes sent ut spadones , ct sacris ordinibus' initiati, extraneos filios adoptare possunt , modo attingant vicesimum quintum annum , ct valeant de propriis bonis disponere . Feminis vero ex peculiari tantlim Principis privilegio adoptare fas est. Duplex autem adoptionis genus distinguitur, arrogationis, scilicet, Se simplieis adoptionis . Arrogatio, quae ita dicitur . quoniam adoptatus rogatur an habere velit adoptantem in patrem , & adoptans item interrogatur an velit habere arrogandum in filium, requirit principis auctoritatem p ac talis est roboris , ut adoptatus transeat in M. testatem adoptantis, & constituatur illius haeres , ac si. naturalis esiste filius, adeo, ut etiamsi pater illum ex haeredaverit, teneatur ei quartam bonorum suorum partem relinquere, iuxta Iuris civilis Institui. lib. t. tit. xi. Simplex autem adoptio est . quae fit absque Principis rescripto,. aut sine imperio Magostratus, per quant adoptatu'

SEARCH

MENU NAVIGATION