장음표시 사용
431쪽
biles; quam Cartesio, qui ea omni cognitione & sensu mulctat . Nam & futura praevidere , & media quae ad finem ducunt , conferre , & deliberare quodammodo videntur . Neque canis in mensam, si altior sit, statim exilit, sed pri-m n in proximam cathedram , hinc inmensam ascendit . Uerum illud ratiocinii aut deliberationis magis umbra quaedam est quam verum ratiocinium quod non adeo angustis finibus coercetur, sed cogitationibus longis sublimioribus continetur, quarum aliae aliis sunt connexae . Sic fetis spirituum motu ad agendum impellitur clim satur est, is venationem murum non eligit , nisi novi objecti occasone quadam, aut alia determinatione excitetur; idque tam subito, dc tam precipiti quadam ratione efficitur, ut nullus sit deliberationi, aut Hectioni locus . Potest quidem selis idem fere agere, atque infans mollitur,cum eum aviculae insidiari videmus: cognoscit enim quod vult facere, suo quoque modoratiocinatur, tametsi nondum rationis usu
Iam affectus ipsi in bestiis ut in homini Ebus sunt conspicui, neque ii citra cognitionem esse possunt . Quid enim cupiunt , aut metuunt, nisi bonum, aut malum imminens & cognitumὸ Quod ver5 passiones omnes ex solo spirituum motu, non ab anima pendere contendunt, id minimἡ concedimus : nam canis herum tam animoso non defenderet, si omni cognitione destitueretur: affectus a motione corporea, aut
spirituum agitatione initium ducunt: sed
432쪽
cum illa commotio ad animam pervenit , ct ab ea cognoscitur; tum sua utitur cognitione, ut exploret media & rationes qui bus assectus ipse expleatur; tum ii si untur corporis motus, qui citra perceptionem intelligi minime possunt. Cum castores in Canadensi regione instante hieme tam solerter domos ex ramis arborum extruunt prope fontium origines cum molem aquae profluenti opponunt, ut in stagni modum s statur cum duces instant operi, & tardiores verberant: an soriste haec omnia citra ullam cognitionem , aut sensum perficiuntur ' eodem quidem modo omnes tecti sua in loco paulo accliviore aedificant, tabulatis ea distinguunt, oblonga spiracula , quo subire possit aer, in parte summa relinquunt , sub aquam cum opus est, se recipiunt; idque manifeste probat non proprio ingenio, non rati ciniis, sed instinctu ab Authore naturae accepto ad agendum eos impelli: verum citra aliquam cognitionem haec fieri non posse crediderim. An sorti nobis argumenta quςrenda sunt quibus persuadeamus bestias exteriore & interiore sensu, ac memoria donari Anasinus cum est in praecipi ti loco, nec verberibus promovetur, nullo periculi sensu, nullo timore mortis assicitur ' i Quid de memoria dicam, quanta est in equis, in canibus, in sim iis Θ Habent enim,
inquit Aug. LIo. Confessionum c. IO. ---νium et pecora , ω aves , alioqui non cubilia nidove repeterent , non alia multa quibus suescunt: neque enim assuescere valerent ullis
433쪽
rebus ni per memoriam . Sed frustria tempus terimus in iis probandis quae omnibus sunt noti ssima . Itaque o eotionibus faciamus satis. Diluuntur obestiones. p. I . nihil esse in brutis nisi corporeum& extensum : sed cognitio aut perceptio non est corporea, neque affectio, aut inodus rei extensae: cum ea nec dimensiones habeat , nec figuram: neque enim perceptio aut Cogitatio quadrata vel rotunda , uti nec longa vel lata concipi potest: ergo in brutis nulla est perceptio, ac ne illa quidem quae sensibus tribuitur: cum perceptio nihil habeat cum extensione commune, cum utriusiaque ideae sint omnino diversae . Atque haec velut demonstratio non Cartesio tantum , sed & plerisque melioris notae Philosophis videtur . Nec tamen dissicilis adeo est
responso . Itaque res. neg. mai. Nam quae in bestiis fit perceptio, est corporea dc extensa; cum nihil nisi corporeum dc per imagines Corporeas percipiant. Sic motus rei extensae seu cor poris , est modus , seu affectio Corporea , nec motus est corpus quoddam : neque enim corporis substantia motus accessione auge- turet est tamen quid corporeum . Itaque substantia corporea dimensiones suas habet, dc figuram, non item modus cujusque substantiae corporeae. Quod autem de sensu , aut de perceptione afferunt , ideam rei percipientis nihil habere cum rei extensae idea commune. Per- s. . ' ceptio-
434쪽
reptionem & extensionem toto genere dis ferre : hoc ipsum de motu dici potest , qui tamen est modus Vel accidens corporis: fatemur enim perceptionem , uti & motum , non este de ratione corporis : sed hinc non sequitur, utrumq eidem subjecto inesse non posse . Nam idea medici diversa est abii dea musici : hoc tamen non obstat quominus idem homo simul & medicussit & muscus, tametsi musica homini quatenus est medicus, non convenit. Non disias mili ratione extenso S perceptio eidem substantiae inesse pollunt : quamquam perceptio forte non est modus substantiae quatenus est extensa , atque ut loquuntur ,
reduplicative: sed nihil prohibet, quominus substantia quae est extensa , ut ajunt, specificative , eadem & sentiat& percipiat res singulares & corporeas. Sed identidem id obtrodunt , essentiain rei cogitantis in ipsa cogitatione , aut saltem in sola cogitandi facultate esse positam : ut essentia rei extensae in extensione posita est . Cum cogitatio ipsa sit prismum quod in re concipitur , & unde reliquae manant illius & proprietates & funisitiones: cumque extensionis & cogitationis duae sint distinctae & totales ideae, quarum
una nihil habeat cum altera Commune, palam cst ambas esse insociabiles , nec rem extensam cogitare posse , aut vicissim.
R Φ. Quod jam alibi respoiasum fuit , sed id majorem fortata lucem postulat ,
duas esse , &distinctas ideas rei extensor, ct cogitantis : discrimen autem omne ex ipsis attributis cogitatione nimirum & ex-PHI. Burg. Tom. III. T ten-
435쪽
etensione, non ex ipsa substantia tepetitur. Est enim substantia ex Cartesio ipso id quod nullius rei creatae auxilio indiget ut existat: diversae sunt ideae cogitationis &extensionis, ut Musici & Medici,ac discrimen omne non ex homine ipso, sed ex attributis Muscae & Medicinae est repetendum . Unde idem homo &Musicus& Medicus esse potest. Falsa itaque est conclusio
quam eruunt, quod ex discrimine attributorum inferenda sit substantiarum differentia . Neque id damus totam rei cogitantis essentiam in facultate cogitandi est e positam et non enim id magis verum est , quam totam Medici naturam in medendi facultate esse constitutam nisi sorte de M dico, quatenus Medicus id intelligas: hoc enim concedimus . Quo quidem modo extensio non erit cogitationis subjectum ;sed substantia quae est extensa , potest eadem cogitare . Nec cogitatio id primum est quod in re cogitante concipitur,sed substantia ipsa quae cogitat et ut extensio non est rei extensae natura , sed modus , aut
Uerum instant acrius, rerum distinctio nem non aliunde colligere possumus, quam ex attributorum diversitate: sed quae major diversitas esse potest quam inter c gitationem , & extensionem ρ ergo res extensa & materialis, eadem cogitare non potest. Resp. Ex solis quidem attributis nos judicare,an eadem substantia ea possit excipere : cum substantia per seipsam non Cognoscatur. Itaque intuendum est, an unum
436쪽
attributum exigat, vel excludat alterum ;aut si inter ea nulla sit aut repugnantia, aut indivulsa societas et exclusio.aut exigentia . Sic idea circuli excludit ideam quadrati , idea albedinis non includit extensionisi deam: corpus rotundum non excludit corpus quietum , neque id in suo conceptu involvit . Sic ut nobis quidem videtur, perceptio extensionem non includit, nec penitus excludit; atque eadem substantia utroque modo extensionem & perceptionem potest excipere. Neque id intollectu dissicilius est, qui duo modi adeo diversi,nec tamen oppositi eidem substantiς instat,quam quod substantiae ita diversis Tam arino nexu in e dem homine conjungantur. At enim .inquiunt, an vermis, ostreum, an exilia animalcula , quae novo micros copio deteguntur, percipiunt, imaginantur, meminerint .
Resp. Id nobis incertum esse penitus an cogitent, aut percipiant sed ea sentire non dubium est ; nihil enim absurdi est si sensus citra vim imaginatricem in nonnuli is admodum imperfectis ani malculis reperiatur , ut vita est in plantis sensu destitutis . Hinc Aug. lib. ἔ2. de Trinit. Nam cum aliquid oculis cernitur , continuo M ejus imago
in spiritu ,ed non dignoscitur facta , ni cum
ablatis oculis ab eo quod per oculos videbamus , imaginem ebus in animo invenerimus . Et si quidem stiritus irrationalis es veluti pecoris , hue quo oculi nunciant o si autem anima rationalis est, iam inteli tui nuntiatur. Cum autem in
vermibus sensus admodum rudis sit, & impersectus , nihil necesse est in iis vim imagi-
437쪽
natricem agnoscere, quae rerum imagines aut formet, aut conservet.
Sed molestius inquirunt an non potuerit Deus bestias & cognitione & anima destitutas condere, cum sola partium dispositio idem possit essicere,qubd praestaret anima λ Eamdem de homine moveri quaestionem posse, an Deus potuerit essicere, ut eadem substantia corporea subjectum esset cogitationis intellectualis. Non hoc loco quaerimus quid Deus facere potuerit , sed quid effecerit, quem rerum statum condiderit. Quod autem plerique Cartesiani solent objicere , metuendum esse ne homini Omnis cogitatio aut perceptio adimatur , si
nulla sit in bestiis: id utique nihil est . Quis
enim homini persuadeat, nihil eum percipere,nihil cogitare. Quare ejusmodi ratiunculae ex utraque parte sunt abjiciendae. Sic illa ratio qua plerique utuntur e X. bonitate Dei desumpta , meo quidem judicio nihil habet roboris : negant bestias si sensu donentur & cognitione , tam miseras esse oportuisse: cum nihil promeruerint , ac subjusto Deo nemo miser esse possit, nisi mereatur, ut passim docet Auia gustinus . Uerum hic ad unam Dei bonitatem animum intendunt, non ejuS potentiam &summum in creaturas dominium considerant: deinde bestiarum labor cum voluptate conjunctus est : tandem in gratiam hominis conditae sunt, ac saepe puniri debent, ut cum canis herum momordit . Quare missis his ratiunculis e Morali aut
Metaphysica desumptis ad physicas & s
438쪽
p. . Nullam esse perceptionem quae non sit spiritalis , quaeque in seipsam non reflectatur: cum omnis perceptio sui, praesentia animam assiciat ; cum video ἰ mea visio sui sensum essicit, eam adesse animus
citra ullam reflexionem admonetur. Cum itaque perceptiones suas bestiae percipiant, perceptionem earum esse spiritalem fatendum est et atque omnis perceptio m
terialis omnino est inutilis ; quid enim ,
an ex iis motus corporis adeo artificiosi ducuntur λ Ut cum fallente vestigio lapsuri nos tanta arte , quanta vix ab homine in Mechanicis erudito explicari potest , continemus. Ejusmodi actiones nec intel, lectus lumen, nec voluntatis nutum expectant ; sed omnino praevertunt. An foriste ex lensibili perceptione discimus quaiadam corporis partes sic esse promovendas 1 centro gravitatis , ut corpus libratum insequilibrio permaneat Θ Atque ut concedamus perceptiones alias in se reflecti, alias non item , an forte hinc sequitur perceptiones non reflexas, easdem esse materiales 8 Atque ut sint in bestiis hujus generis
perceptiones sensibiles , an forte harum non erunt consciae, nec bestiae se sentire cognoscent δη eo. Non eam esse primam & summam inter perceptiones spiritales, & materiales differentiam , quod illae sint cum reflexione conj unctae , materiales non item. sed quaedam sun t perceptiones , quae ci ca materiam , tamquam objectum suum versantur, quae ab ea pendent, & sunt λη-
sibiles , ut perceptio colorum , aliae non
439쪽
item. Sic alia est vis animi qua dolorem ex ictu baculi percipimus, alia qua utrum dolor in malis habendus sit,disseri mus. Itaque longe major est intereas perceptiones, quae sensibiles dicuntur, & materiam cognatio, qu1m inter perceptionem spiritalem dc materiam ipsam Quod autem aiunt perceptionem omnem ab anima percipi , &sui praesentia quodammodo lui l ensum essicere, perceptionem ipsam cum objecto perceptJconfundunt , cui nomen perceptionis, quatenus cognoscitur, saepe tribui solet; Sic itaque perceptio omnis ab anima percipitur , eo ipso quod praesens st. Sed reflexam perceptionem hoc loco accipimus pro mentis operatione priori superaddita, qua se cognoscere animadvertit . Haecque in bestiis non occurrit. Cum infans pilam currentem videt, tum illius perceptio non est spiritalis; sed cum adultus sirim perceptionem cognOscit, tum spii italis illa & reflexa cogitationaturam animi spiritalem demonstrat. Nec inutiles sunt perceptioneS materiales quas bestiis: tribuimus , licet ex iis bestiarurri motus mechanici eXPlicari non possint. Si e ubi per angustiorem trabem incedimus, ac nimis in unam partem inclinamus; tum. pondus quo in eam partem trahimur , entimus , atque hic sensus essicit , ut in partem alteram corpus retrahatur: ut canis igni propior vim caloris percipit, quo sensu admonetur, ut longius recedat. Nec perceptiones i liae sen sibiles nos. docent quo artificio corpus in aequilibrium restituatur, ubi pene collapsum est . Uerum iaquμ
440쪽
quidem est in omnibus serἡ quae agimus, Nec scribendi voluntas me docet qui spiritus, ct per quos tubulos in digitos ad pi
gendum mittantur: & tamen ea voluntaxessicit ut scribam. At quid prosunt cogit tiones bestiae, quarum non est conseia, cum percipere se nesciat Uerum quidem est. canem verberatum nescire quid sit dolor: sed dolorem tamen sentit, ut homo ex vulgo , tametsi is doloris naturam nesciat; sed, clamat, & dolore assici manifestis. indiciis
p. s. Moveri tantum, aut figurari corpus potestis ὀn rem percipere, aut sibi exhibere; quantumvis illud exagites , aut adlummam tenuitatem exaltes,. aut pulchrae imagine imprimas, numquam ad eum persectionis gradum illud perduxeris, quem perceptio exigit: ergo &substantia corporea nihil percipito D. di . ant. interia ex se quantum vigsit tenuis aut lucida, vim percipiendi habere non potest , C. ex conditoris voluntate& certa illius lege corpus organis su is. instructum,& ad certos usius destinatum vim sentiendi aut percipiendi vi suae compositionis habere non potest, N. Quod si enim
figura, partium apta collocatio, motus denique tam admirabiles effectus in machinis procreant, quae ad solam materiam ex se inertem referri non possunt: cur sum must. rerum Artifex non potuerit animantibus vim motricem, aut sentientem , aut animam denique quae Corpus regeret, quaeque
- objecta corporea perciperet, imprimere ' ocumque id fiat modo, certum videtun