Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

Tertia Conclusio. In viventium generatione plures animae non ita sibi mutuo succedunt , ut una adveniente pereat altera. Probatur conclusio . Id omnino videtur

alienum a ratione hominem prius plantam fuisse , tum belluam, tandem hominem: Ergo ubi vivit aut sentit , iam anima intellectualis adest . Sic moriente homine una cum anima rationali reliquae , si quae sint, discedunt. Confirm. Illud minimὸ necesse est ut m riatur animal; & sentiens anima recedat, clim anima rationalis infunditur : tum enim istus perficitur, non destruitur; nec series illωcorruptionum ullo nititur fundamento. Hinc foetus baptizatur, ex quo - motus aut vitae principium in eo percipi, tur: ac si expectemus dum corpus ad fumetiones animae rationalis sit apto dispostum, non quadraginta dies, ut volunt, sed

plures anni erunt expectandi. . .

p. . Non in suo ditur anima prius quam ψorgana sint conformata et ergo prius vivitre sentit scelus quam anima rationali informetur . Iam quaerunt quid fiat de principio vitae & sensus , cum advenit anima: si remanet , ergo non una sed plures sunt animae ; si recedit , sunt igitur plures successivo.

Respondet vir doctissimus P. Fabri sim

402쪽

TRACTATUS III. Aor

tum primo vivere , tum sentiente anima donari: sed quae prius fuit vegetatrix anima , aut forma, cum sola esset, jam fit potentia, aut facultas animae sentientis , ei que subjicitur . Cum autem anima ratio. nati S creatur , non perit principium illud vi tae, aut sensus , sed formae rationem non amplius obtinet, estque potentia animae rationalis, cui subest ut formae; non enim ante fuit homo, quam anima in corpore crearetur , & unum esse hominis una forma constituit . Quae responsio satis est probabilis , saltem in eorum opinione , qui antis

mam rationalem nondum adesse volunt , cum vivit & sentit scelus, donec pars cerebri media formata fuerit. Illud enim satis est verisimile; quid enim aliud in tanta

rerum obscuritate quaeri potest λ non an,

te corpus esse menti humanae praeparatum,

quam praecipua animae sedes fuerit absoluta: tum enim demum potest esse utriusque partis in alteram esticientia : Nam ab ea

parte mutuum ab animo in corpus commercium incipit.

Inst. Potentia aut facultas nihil est aliud

quam accidens: sed forma status,antequam adveniat anima rationalis, non est accidens quoddam : ergo fieri non potest ut potentia sit aut facultas animae rationaliS.

p. Vim illam sentiendi in homine potentiam dici , non quod si accidens physicum, sed quia est vel ut instrumentum animae, eique subordinatum quodq se ad agendum non determinat, sed ab altiore pendet principio : ac forte nihil est praeter spirituum contextum. In bestiis formae substantialis

403쪽

tialis habet rationem: nam speciem iis tribuit , & est primum actionum principium et sed ubi anima rationalis accesserit , huic omnino subjicitur, nec amplius sermae, lectpotentiae tantummodo , aut instrumenti munus obit, neque esse, aut naturam specificam homini tribuit: tametsi quarumdam operationum principium est : unde & potentia operatrix dici potest . Opp.2. Animam sentientem a parentibus traduci,non item rationalem: ergo sentienti animae succedit rationalis o Hinc Aristoteles negat simia animia fieri Θ bominem. I eo. Simul non fieri animal & hominem

quoad operationes,C.quantum ad naturam aut substantiam, N. Utrum autem a parentibus anima sentiens traducatur , magnRitidem est quaestio. Sit itaque

sumta Coneis .r Animam sentientem 1 parentibus tradu- et , defendi utcumque potest, non item animam rationalem - . MProbatur prior pars conclusionis. Nam

oui plures in homine animas, aut simul, aut sibi succedentes agnoscunt, iidem satis probabiliter tueri possunt animam sentientem a parentibus traduci , eamque esse quasi vinculum quod mentem cum Corpore conis nectit: praesertim cum foetus crescat , &vitae operationes edat , priusquam organa sint sermata, & rationalis anima infunda. tur. Quare illud satis est verisimile , animam sentientem ex parentibus transfundi, ne injuria patris nomen homo esurpare vi-

404쪽

TRACTATUS HI. OI

deatur, si nihil praeter materiam praebeat . Quod si vero eam quae nobis videtur probabssior, sententiam tueri volumus, eamisdem animam quae sentiens prius suit, adumniente anima rationali manere ut faculis. tem,aut potius ut instrumentum animamne

illud quidem a vero abhorret,in homine, ut in brutis materiam jam utcumque in partes delineatam,& vi plassica instructam , te

nuioris vitae non expertem tran undi. Pars a Itera concIusionis ex iis quae de natura animae jam sunt explicata, facilὰ cobi igitur : constat enim non a parentibus d ri animas , sed ab uno eodemque patre ,&Deo , qui Iegem rationemque nasce di tenet solus . Quod ipse Lucretius fate.

ri videtur:

Denique coele sumus omnes semine oriundi , Omnibus ille idem parer s.

Quocirca neque ex anima mundi deceris pitur anima rationalis, ut visum est Plat nicis, neque ex spiritali quadam materia in mundi origine procreata, ut corpuS ex prae jacente materia componitur: ut aliquando dubitare visius est Augustinus: nam ut ipse ai t, xuid illa es materia L quod nomen, P mspeciem in rebus conditis tenet Vivit, an non ZSi vivit , quid agit 'Itaque anima non propagatione. vel eductione, sed sola creatione producitur, Nam solus Deus, ut ait Scriptura , si irnpiritum

ninis iueo. Sic Eccl. II. Revertatur puisis in serram suam , unde erat s Epiritus υ- eat ad Deum qui dedit illum . Ceterae au-

405쪽

tem formae ex terra & aliis elementis prodeunt . Unde in Genesi cum de ceteris se mis procreandis agitur , producat , inquit Deu s, terra animam viventem in genere suo ,jure enta θ reptilia besias terrae. Sed ubi me tis humanae procreatio describitur , non terrae, aut aquae fit mentio, sed eam a Deo infundi apertissime declaratur . Formavit Deus bominem de limo terrae. ω inspiravit infaciem ejus spiraculum vitae. Quo vero tempore

anima corpori infundatur, Deus solus haec noverit , cujus munus est quod spiramus , qu6d vivimus, quod vigemuS. Sed, inquiunt , si pater rationalem animam non transfundit , quo juro effectrix

causa filii dici potest 'Rev. Patrem causae effectricis titulo non excidere, licet formam non procreet: nam materiam disponit, & infusionem animae quodammodo exigit; imo illius conjunctionem cum corpore essicit, idque maxime, si vim sentientem proli communicat . Sed Deus humanae illius communionis leges ipse constituit. Nam ea conjunctio ab Authore naturae est instituta, ac prima illius causa est divina voluntas 'ut secunda causa est necessaria causarum secundarum

series a voluntate Dei instituta, ut diser te explicet D. Calty lib. 3. Anthropographiae . distant & molestius inquirunt, quomodo natura spiritalis cum corporea uniri aut conjungi possit. Responsum jam a nobis fuit in tractatu secundo, cum de unione, ut Vocant, materiae & formae ageretur. Neque aliud in re

406쪽

maxime abstrusa nobis occurrit , nisi animam intime praesentem esse corpori cum illo unum quid & unam naturam integram eiscere moto corpore eam moveri , eamque regere subjectas sibi facultates ac nihil demum ei deesse quominus cuncta obeat formae munera . Quod autem animae & corporis conjunctionem dc nexum etiam efficit , est ea lex ab Autho- re naturae sancita , qua perceptiones animi certi corporis motus, &vicissim qua iadam corporis motiones certae cogitationes mentis consequuntur : ut in Logica fuse exposuimus. Naturalis vero illa necessitudo animae cum corpore est cum toto corpore, quo illa sentit, cui revera jungitur. Non enim cum eo necessitudinem habet quatenu Sextensum est , cum ea sit dimensionum expers, sed quatenus est capax exercendae in eam actionis quatenus scilicet est suis organis instructum : nec manet ea conjunctio , nisi quamdiu manet utriusique essicientia ; nec recedit anima , nisii cum praecipuum aliquod corporis Orga- ' num deficit. Sed cur Anquiunt, anima non poterit a parentibus traduci.

D. Id fieri non possie, quod sit spiritalis& indivisibilis : est enim tota in gignente , nec pars illius in genitum transire potest :quia ex respiritali & indivisibili nihil potest decedere. Rursum urgent.Si anima est in divi sibilis, quomodo per totum corpus diffundi potest ὸ Quod si vero, ut visum est Alberto , alicui parti, ut cordi aut cerebro inside ibi

407쪽

o6 META PHYSIC E

quomodo erit corporis forma , & cum eo tam arcte coniungitur PR p. I. Animam in corpore virtualem , non formalem habere extensionem , ut de Angelis diximus. Anima igitur corpori suo adest, & per corpus diffusa non mole, sed

virtute. Eit enim contactu virtutis , ubicumque agit, non contactu molis. Agit autem anima in corpuS , cujus parteS movet

aut sistit,ut libuerit: & quaecumque res in aliam agit, huic praesens ades Nam si loco abest, perinde se habet, ac si non esset. Est

igitur mens humana in corpore non mole extensa, non enim est corpus, nec corporis modus, sed virtute extensia,quatenus in singulis corporis partibus quas informat, tota agit. Etiamsi anima uni tantum corporis parti potissimum inesset , ut multis etiam Peripateticis videtur , nihilominus

eam corporis formam futuram: ut visus , quamvis certae corporis parti addictus , totius tamen animalis est facul tas, non solius organi cui insidet is Sic anima cum sit intimum motus Principium, aut certo id quod omnes motus determinat, formae rationem obtinet : sive per totum Corpus

diffundatur, ut nobis videtur; sive in aliqua tantum corporis parte, quaecumque illa sit, insideat : atque ut gemmR in annia. lo, aut rex in civitate regia , ita mens in organo phantasiae, cum qua adeo cohaeret, sit collocata. min etiam , ut multis videtur, anima sentiens in brutis ossa, ungues,cornua, pilos non informat,cum in his partibus nullus sit

408쪽

TRACTATU III.

sensus : sic anima rationalis erit corporis sorma , & intimo cum eo coniuncta , quamvis non sit per singulas diuusa paristes : quod ex arce in qua residet , quaecumque geruntur in corpore , cujus d minatum sortita est , sublimis intueatur; quod administrae facultates illius mandata perserant . Hinc per oculos objecta cernit, quas per senestras pellucido vitro obductas , ac perceptio omnis in cerebr tamquam in mentis regia perficitur . Interirim id certum est re inconcussum, me tem esiis sui corporis formam , non modo assistentem sed informantem . Nam

in ter corpus dc animam tanta est conia xio , ut mutua sit unius in alterum actio: corpus enim novas in animo excitat cogi

tationes ; intellectum Zc voluntatem vario modificat ; atque illa corporis animique communio non fluxa est , & momentanea, sed firma , diuturna , atque , ut loquuntur , habitu ipso , non atiu tantum inest . Forma vero quae assistit tan

tum modo , agit quidem in id cui adest , sed ab eo nihil patitur: non agit corpus in Angelum , sed vicissim . Est demum illa corporis animique conjunctio homini essentialis; Quamdiu enim est homo, sem,

per manet mnxuaessicientia animi in cor-

409쪽

INtellectum quoque solent in duas vires

partiri , scilicet , in eum quem agentem vocant , quique species e phantasm tis exsculpit , & in passibilem , qui eas imagines excipit . Itaque videamus anne-eesse sit intellectum in duas vires secare . Sit igitur Prima Conclu o. Nullus est intellectus agens a passibili distinctus. Prob.cones. I.Nec natura,nec usus intellectus agentis explicari potest. Nam si est cognitionis particeps, cum intellectu passibili Omnino confunditur, nec d mersa est ab eo facultas. Quod si nihil percipit, nihil intelligit, non video cui usui esse possit, aut cur intellectus nomine donetur. a. Ne illud quidem cogitatione assequi mur, qui fieri possit ut intellectus agesns o speciebus corporeis alias omnino spiritales& intelligibiles , velut per distillationem Oamdam extrahat. Quantumvis enim eas collustret, spiritales essiciet numquam: nec demum formare species ullo modo potest, nisi eas cognoscat: cum omnis cognitionis natura in hoc posita sit , ut mens objecti quod percipit, depingat imaginem . Consem. Iam ostendimus alibi facultates animae ab illius essentia non distingui tergo

410쪽

ergo nihil necesse est duplicem intellectum comminisci: cum una & eadem facultas, diphantasmata illustret, & cognitionis actum

exerat . Nam actiones vitales in principidi unde exeunt, recipiuntur, ac nemo sensum agentem a patiente discriminat: vitalis enim

facultas ad agendum seipsam promovet, simul agit & patitur. Confirm. Iterum: quod si intellectus agens nihil percipit, quid eum admonet in ipso velut limine adesse phantasmata , quo illa

omnibus exuat materiae conditionibus , dc abstractas rerum imagines intellectui passibiali nescio quomodo imprimat, ut is velut seminibus fortus notiones suas exprimat: &quo magis mirere, non formas originales , sed umbratiles tantum rerum species conspicit' imo ne eas quidem cernit, cum nihil percipiat . Sic intellectus agens est quodammodo actu omnia , ct tamen nihil est actu: non enim est actu intelligens; neque est res ipsa intelligibilis, cujus rationem non complectitur; sed miro quodam modo phantasmata irradiat, cum ipse si caecus. Haec sane non solum sunt intellectu dissicilia, sed

male cohaerent.

Quare in idea, seu in perceptione rei duo

sunt observanda: unum, quod sit accidens, aut qualitas , aut modest= quidam menti adhaerens, aut ab ea.p ωςn , tumque amente ut ab effectrice causa pendet e alterum , quod rem unam potius quam aliam exhibeat : hoc utique vocant esse obiectivum , seu intentionale; estque, ut diximus, vς--lut determinatio motus. Non enim ideae mentis sunt inter se diversae, quatenus ab ea Phil. Burg. m.Iu. S pen-

SEARCH

MENU NAVIGATION