장음표시 사용
421쪽
' di ex eorum nutu haec moderetur . Ac si credimus Platoni , mens non potest pulis chra a non pulchris secernere , nisi regulam pulchritudinis , aut aequalitatis in-
Id vero passim probant SS. Patres , ut
prae ceteris accurate explicat P. Thomam-nus , ex impectione veritatis incommuta
bilis numerorum & figurarum, di ex illius consultatione . Quidquid enim audimus ab homine, etiamsi magistri aut horitatem habeat , an id verum sit, intus consulta- mus , & luci veritatis intime assentimur. Unde & regulas justitiae , sapientiae &co quodammodo inspicimus . oculus quidem mentis per peccatum sauciatus est , nota effossus . Ex luce superstite & quasi crepusculo post Adami peccatum , corusca tiones quaedam momentaneae nesss Gl-gent: nam oculus mentis sensibilium umbris innutritus lucis impatientia laborat', in
Intelligibilia vero per se ipsa intelligi ,
non per vicarias sui species constanter docet Aug. Nam ubique sunt, menti intima . Unde supervacaneum esset rei praesen Atis,&intimae imaginem elaborare . Ueritas aeterna semper inest menti; sed mens
non semper ipsi vacat ; sensibilia possunt videri, & non haberi : sed veritatem habet, quisquis videt. Nihil cognatius veristati quam mens ; nulla vero imagine repraetentari potest, nulla species eam imitari, se laesi sui similis. Unde species creata si quaest, eam obscurare potest, non illustrare. Neque tamen ii sumus, qui Deum in hac vita
422쪽
TRACTATUS III. Artuita a nobis videri etiam per subita, & intercisas coruscationeS arbitremur . mems
enim , inquit ipse , me videbit vivet . Quanta quanta sit lux illa divinae naturae, quae nobis splendet, eam non ni si minute , obliquῆ , & caliginose videmus in hac vi ta . Nam ut pulchre Vir mox laudatus, Midei disciplina aenigma est creaturae cujusque vel praestantissimae repraesentatiost culum est . Quod si autem si quaedam iuia tellectionis scintillatio, raro ea contingit, di est momentanea ; simul datur, &su trahitur. Ea claritas, aut fulgor phanta matum undique insilientium caligine con funditur . Repentina fulgurant lumina: nox tamen es . Quod a longe suspicamur , non videmus; coram est dc splendidum, sed
accedere oportet; nec tam intuemur, quam ad intuendum invitamur : ex parte enimcdgnoscimus , ut docet Apostolus. Quid quid veritatis nobis affulget , ex
Deo est : nec tamen Deum idcirco videmus. Nam daemones veritatis regulas contuentur. Unde ejusmodi veritas magis auditur, quam cernitur . Hinc Aug. docet l. a. d8 serm. D. in monte, mirum non esse
quod Deus testante lib. Iob. cum diabolo se locutus , cum animas impiorum quotidie alloquatur . Et serm. I 6. de diversis advertit in lib. Job. cautissime dici quod diabolus in conspectum Dei venerit, non DeuSin conspectum diaboli . Non enim is videt Deum , ac totum illud genus videndi Deum , de quo saepe Aug. est symbolicum sunt enim spiritalia symbola quibus Deus eminus conbicitur.
423쪽
Illud vero inter Adami visionem & no. stram discriminis esse existimat Thomam. nus, quod illa ad libitum perennis esse possist nullo phantasmatum fluctu , vel curarum aestu obstrepente. Haec vero est momentanea , statim recurrentibus phantasmatis; rara, & dissicillima. Utraque tamen videri potest symbolica; nulla quidem interposita imagine, sed ipsa longinquitate caliginem inducente , nec Deum sicuti est videre permittente. Unde ut ipsi quidem videtur, Peripate- eici animam humanam ad materiae conditiones dejecerunt,& mente carnalem hominem fecerunt; Platonici carne mentalem. Hi finxerunt hominem qualis esse debet,& qualis fuit ante quam laberetur . Illi naturam non distinxerunt a poena , integritatem a ruina. Qubd mens superne irradietur , quod cuncta non intelligat per phantasmata,quod sensibus dominetur, haec videtur suprema lex naturae, & ad animi dignitatem pertinere. At vero quod mens
corporalia primum consulat, haec forte est ordinis perversitas , & naturae aegritudo. In medio posita non potuit labi , quirad infima descenderet. Erraverunt, inquit, Platonici, sed excusabilius, quod culpam hominis non viderint; erraVerunt Peripateti.
ci , sed foedius, qui dignitatem animae quasi
luto asperserunt, ac mentem corpori subjicere , quam corpuS menti vindicare maluerunt . Verum ad institutum nostrum re
p. Qui contendunt nos corpora per species distinctas ab ipsis perceptionibus intelib
424쪽
telligere, rem percipi non posse, nisi praesens sit menti, per seipsam, vel per imaginem. Sol vero, aut aliud corpus non adest per seipsum , non igitur percipi a mente potest nisi per imaginem.' p. Solem adesse menti, & ab ea percupi : licῆt non sit praesens localiter, sed obj Etive ', perceptio enim est ipsius repraesentatio: nec mens solis imaginem, sed solem ipsum percipit. Cum circulum in univer sum cognosco , nulla est illius praesentia localis aut in mente , aut in cerebro. Si quae si enim in cerebro depicta circuli imago, haec singularem & determinatum ci
culum , ad quem mens non attendit, omnino repraesentat.
Sest', inquium , quae contuemur objecta si ve speculis, sive acie directa, haec per imagines a visone disti iustas cernimus , eaque coram adesse necesse est : Atqui eadem est
ratio eorum quae mente percipimus.
Resp. Nos imagines ipsas, q uar ab objectis
manant , proprie non cernere, sed in is objecta intuemur. Non enim video imaginem quae in fundo oculi delineatur; cumque in speculo imaginem videre mihi videor , tum meipsum intueor in speculo, non meam imaginem. Urgebis. In homine est memoria quaedam, quae nobis cum bestiis non est communis: ergo manent in mente ipsa impressae rerum
Resp. Memoriam rerum etiam sensibilium, quaeque homini prepria est, & reminiscentia vocari solet , in eo maxime esse positam, quod ex multis phantasmatis, qua
425쪽
terebro sunt impressa, mens ea seligat quibus indiget, reliqua quae turmatim erumpunt , abigat . Meminerunt vero bestiae com phantasmata eo sere ordine quo subjerunt connexa solent recurrere; nec se me minisse percipiunt, nec quae sibi opus sunt re jectis aliis eligunt; nec quaerunt abdita in cerebri cellulis,aunt inventa recognoscuu t. Cum autem quae sunt lin cerebro vel ingravescente aetate, vel morbi alicujus vi delentur, tum Omnis memoria excidit: magno sane argumento species rerum intelletiui impres las non remanere.
HUjus temporis Philosophos in tres ve
lut partes divisos videmus. Qui Carte sum sequuntur , omnem cognitionem, imb, ct sensuum bestiis adimunt, easque ut machinas, seu automata a summo Artifice elaborata considerant. Alii e contrae non cognitionem modo, sed & rationem
brutis tribuere videntur, nos m Ediam inter extremas opinionem sequemur . Sic itaque . . Prima Concluso.
ptione quadam donantur. Multis argumentis probari potest con clusio, quae quantum fieri poterit contrahe mus. I. Non minus videtur certum be- a stias
426쪽
stias aut sentire, aut percipere, quIm certum est eas oculis , auribus, & aliis ad sentiendum aptatis organis esse praeditas . Non enim est verisimile bruta oculos abi Autho- re naturae accepisse, tametsi non vident,nec
percipiunt quicquam; aut nihil ea esse aliud quam machinas, quae nihil sentiunt, nihil
a. Nihil est serδ quod ab experientia, Icommuni hominum sensu , &ab ipsa evidentia magis abhorreat, quam sensum, &cognitionem bestiis adimere. Fieri enim vix
potest ut canis v. g. Venaticus per compendia viarum leporem inseqnatur, aut lepO- res ipsi per varios flexus canes insequentes eludant ; aut bestiae aliae aliis struant insidiar , ut quae ex praeda vivunt, si omni omnino cognitione priventur. Hoc sane numquam venat ores qui serarum artes, & astu tias norunt, in animum suum induxerunt: non enim eos fugit quam vafri sint veteres lepores prae junioribus; ut canibus per varios cursus illudant f ut in sua recurrant vestigia ; ut per medias aliquando oves penetrent; quo vervecinus odor vincat odorem pedum; ut cervus dolosus soleat alium sibi defesso supponere . Nemo tantam se tertiamin automate potest bona fide agnoscere, quantam in equis, canibus, si miis, elephante , & omnibus pene animantibus
mus initinctum illum citra ullam cogni
427쪽
tionem , aut percςptionem intelligi non posse. Instinctu naiurae canis ad venandum impellitur: sed nisi in eo esset velut docilitas quaedam, predice olfactu aut visu deprehensa, tremulo caudae motu venatorem
Verum, i Niunt , canes longa assuetudine, verberibus etiam, aut blanditiis , &aliis artibus sermantur, Ic instruuntur. At hoc ipsum videtur Omnino evincere bestias nec sensu , nec perceptione destitui. Nam illa institutio, docilitas, plagarum quae acceptae sunt, memoria, metus impendentium , praedae ipsius cupiditas citra sensum , cognitionem, appetitum , Voluptatem, dolorem denique intelligi non possunt : nec subtiles , & exquisitae quaedam rationes apud nos plus valere debent, quam ocul O-rum testimonia, mille experimenta, Omnium pene qui hactenus extiterunt, consensio. Uerum id nunc non agimus, ut rem apertissimam vel rationibus , vel sensuum
evidentia demonstrandam aggrediamur. Cum tamen paucis abhinc annis conscripti ea de re complures sint libri , ac praecaeteris unus de anima brutorum Gallico sermone elaboratus , in quo Author omnem sensum & cognitionem bestiis adimit :cui opusculo responsum fuit ab optimo ,&
ut si Hujus operis ante alterZm hujus
b 's tum visum fuit, quae in eo codice IIOndum edito suis quidem , sed eruditZad-
428쪽
modum scripta sunt, si in pauca conserretit cum re postularet judicium quoque no- , strum, ordinem, & responsiones adhibere
Princim igitur quo hςc tam celebris quς-st io agitari possit,ea videtur adhibenda regula, res dubitas & obscuras ex similibus po-
tius explicare oportere, quam ex incertis conjecturis, aut ex rebus omnino incognitis divinare. Illud vero nos non fugit , multas a nobis actiones cum cognitione exerceri, quae iis sunt consimiles, quas bestiae exerunt ' nam & oculis videmus,& au ribus audimus, ct tactu, aut gustu , aut odoratu percipimus.Quamvis mechanicum artificium organis nostris non desit: cur igitur bestiis sensum omnem, aut perceptionem detrahimus, quod nobis persuadeamus ea quae agunt, ex mechanica partium dispositione ab iis fieri' 2. Cum rei naturam, & quem in hoc universo locum aut gradum nacta sit, diagnoscere volumus, ea cum aliis rebus gra' du proximis seu in superiori gradu, seu, in inseriori sint constitutae, est conserenda ,
ac videndum in quo ea res cum vicinis con-
eniat, in quo itidem ab iis dissideat. Itaque bestis cum infantibus & plantis conser-
λ, Hr ouid cum utrisque sit commune, In quo ab us discnfidi rip iudicari ἰnec latis earum nat uram assequemur, si eas tantummodo ad machinas, aut horologia exigamus,
Hanc utique viam ubique insistit Augustinus, neque is negat , aut nos ipsi inficiamur cujusvis animalis corpus admirabilem
429쪽
bilem esse machinam suis organis apta mymulta ab iis fieri citra cognitionem ullam: ut multa quoque ani ma nostra essicit, cujus non est conscia. Nutu quidem, & imperio voluntatis, & loquor, &scribo, &ambulo; sed quem ab animo motum, aut impetum accipiant spiritus, ct nervi, P nitus ignoro. Quare cognitionem, & moechanicam partium dispositionem conjungere Oportet, non unam ab altera divellere. Machinamentum, inquit Augustin. de quantitate animae, configuratio quaedam coriaporis coaptar. Verum ea non sola, & citra cognitionem fiunt; aut animam ipsam excludunt : nam ut idem subjicit ; e, nuru
animae , ω nervorum quodam macbinamento , et pondere eorporis con unt.
In consormatione scelus nullus quidem est cognitioni locus: sed cum videmus corpus sponte sua ingredi , quae sibi opus sunt, quaerere; quae noxia fugeres aliis insidias struere cum telis tenebrosum locum captat, ubi a mure quem venatur,videri non possit,& iisdem prorsus utit ur organis, quae ad reSpene similes adhibemus, an quisquam bona fide sibi persuadebit, haec & infinita prope quae nostris quotidie Oculis observantur , non modo citra ullam perceptionem , sed
etiam citra omnem sensum sola M. in organorum stri Hora Periaci.
Neque illud verum est, quod identidem afferunt, nihil animae trsbuendum, cujus ipsa non sit conscia , & quod non noverit ad se pertinere. Loquimur enim &scribimus, cum volumus, & eos motus anima e
ficiis qua autem ratione ii fiant , penitus
430쪽
ignoςat; dummodo de fine, &executione rei faciendae vel minimum cogitet , statim
omnes machinae rotas, quas non magis perspectas habet, quam motus ipsos, ad agendum impellit , dc determinat. Hinc pulchre Aug. l. a de ordine, ex eo nos quoque certis dimensiomibus , et ratione linguam dentibus , palato accommodamus , ut ex ore li-rerae ac verba prorumpant, nec tamen cogitamur cum loquimur, quo motu oris id facere debeamus. Paulo ante dixerat: Non ergo numerosa faciendo , sed numeros cognoscendo meliorsum bemis: ubi innuere videtur opera quidem rationabilia, quae numerosa vocat, a brutis fieri, quorum rationes non perspiciunt: tum subjungit , at me non aliώd pecori praeponit, nisi quod rationale animal sum .
Itaque non sensus, atri cognitio , sed ratio solatios a bestiis secerime. In libro de quantitate animae ratiocinium quoddam insantibus & brutis largiri videtur , sed rationem, quae est quas ratiocinii finis , uni homini concedit. Cum rario, inouit, sit quidam menetis aspectus. Et infra : L atiocinatio autem es rationis inqui irio , id es osse ius illius , pδr ea quae aspicienda sunt u otio . Lua re isa opus est ad quaerendum , ratiocinatione nimirum ἰ illa ad videndum s Sed tutius tamen est ut rationem omnem, sic ratiocinati O-nem bestiis detrahere, ut infra cum de coingnitione brutorum agemus diligentius, probabitur . mamquam huic potius atlantirer sententiae quam eximius cum viveret
Philosophus & Medicus D. de la Cham bre luctur, in brutis rude quoddam esse ratiocinium circa res particulares, & sensibiles a
