Menologion ton euangelion eortastikon sive Kalendarium ecclesiae Constantinopolitanae 1000 annorum vetustate insigne ... cura Steph. Antonii Morcelli accedunt quatuor evangeliorum lectiones in codice variante. Volumen 1. 2.

발행: 1788년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

successorem habuit, alter quartus ab hoc fuit . nec vero, quamquam inversus temporum ordo est, sine aliqua caussa id statuent;

quum Graeci sequiores hoc die Cyrillum saltem cum Athanasio conjungant, et Menologium Basilianum hunc hodie praeserat titu-

re perpensa, non illi mihi in Aegypto, sed domi, in ipsa nempe regia urbe quaerendi esse videntur. quum enim hic nullo apposito distinguantur, & Athanasii quidem certa sollemnitas, ceterorum nulla designetur propria, quorum etiam Natalem alio die apud Aegyptios et Graecos celebrari constet; eos ego potius ιαπλως cieri crediderim, quod domi noti essent, et ad Constantinopolim

spectarent . utrumque autem ad saeculum V. pertinuisse censeo, equibus Alexander auctor et parens Monachorum Acoemetorum fuit, Cyrillus Hegumenus eorundem e quorum monasteria Menae Patriarchae aevo insignia erant, ut Synodus ab eo Coacta demonstrat.

opinionem hanc meam confirmat memoria sancti Marcelli Abbatis, de quo egi ad diem xxvii IV Decembris . nam si Constantinopolis Marcellum venerabatur , cur negligere Alexandrum debebat , quo ille magistro tantum profecerat . quique in ejusdem vita, ut a Bollando animadversum est, O vir sanctus et summis virtutibus praeditus suisse dicitur. nec mirandum est, si Cyril Ius Alexandro praeponatur : nam , si quid video , hoc factum est , quod Cyrilli corpus Constantinopoli erat, Alexandri in monasterio trenaeo prope littus urbi oppositum in Bithynia: itaque minus hic, quam ille ad Constantinopolitanos pertinebat. sed tamen de Alexandro, qui antiquior suit, primum dicam .i II Alexandri illustris memoria est, quamquam is Superiori

aetate Tille montium virtutis suae parum aequum Censorem inve

nit. 8 vita enim ejus a Monacho Acoemeto nitide accurateque perscripta ad nos usque pervenit, quam Bollandus Latine edidit , et Commentario excoluit. hanc, quia, diem ejus natalem nullis in fastis consignatum reperisset, in diem xv. hujus mensis retulit; ut cum discipulo ejus Ioanne Calybita celebraretur : in quo , ut vides , a die natali ipsius sive festo parum aberravit. de patria nihil certi traditum, nisi quod in Asia natum apparet, in qua item multis rebus gestis inclaruit. sed Constantinopoli etiam diu vixit, Ct apud Menae Martyris aedem monasterio praesuit trecentorum

32쪽

ιο COMMENT. DIURNO R. LIB. v.

Monachorum , quorum bona pars ex aliis coenobiis ad eum coi fluxerat . at quum plurimos in urbe regia adversarios nactus, mal audiret, et in judicium quoque vocatus, quotidie traduceretur, in Bithyniam ad Gomon cum suis Monachis sibi concedendum duxit: ubi maxime constitutam a se familiam ordinavit . et ακου πονολογιοιν instituit, ut Monachi in decurias divisi psalmodiae sic operam darent , ut alii aliis succedentes perpetuam facerent , nulla diei vel noctis parte a divinis laudibus vacua et cujusmodi exem' plum ante aliquot annos Romae prope vicum Merulanas in religiosissimo virginum Helvetiarum collegio revixerat . atque illic Alexander vita etiam svnctus est . anno CCCCxxx. aut non multo serius maturiusve , quemadmodum Tille montius 9 ostendit: cor pus ejus , quum ibidem conditum esset, translatum deinde est ad monasterium Irenae uin , quo Philothei cujusdam hortatu Ioannes Abbas Alexandri successor Monachos traduxit , eoque in loco Se pulcrum ejus prodigiis quotidianis celeberrimum suisse traditur ;ipsumque monasterium diu maxima in laude fuit . III Nunc de Cyrillo, cujus tamen vitam , si quis litteris eam mandavit , vel nondum invenimus, vel jamdiu amisimus. Abbas erat Cyrillus Monachorum Acoemetorum Constantinopoli anno CCccLxxx III Io et Studii ,' opinor . monasterium regebat, Leonis magni anno v I constitutum , de quo Theophanes : i T σαυτιν ετει κ . qui consul fuerat anno CCCCLIHI' τον

Valesius tamen vel Bassiani vel Dii monasterium Cyrillo tribuit: quum Bassianeum mulierum fuisse constet , in quo sanctam Matronam vixisse alias ostendimus; Iab Mom vero του μιου Διου Theodosio magno Aug. initium habuerit , i 3 ante quam Alexander ακοιμητον δοξολογιαν instituisset . quanti Cyrillum faceret Felix HI Pontifex maximus, testes sunt ejus ad legatos suos litterae, quum

Acacii caussa ageretur, quos inaudito Cyrillo nihil agere , nihil sine ejus consilio aggredi jussit . Και γρα Φιλ inquit Evagrius, ιε

num. Ita

ita ad diem a. Nov. n. 3. z3 Men. Sili. ad diem is, Iul. et Coin

33쪽

tionibus, quarum meminit Evagrius , Is noverat Felix, quanta ille fide Catholicam doctrinam servaret, et quanta constantia Petri Mongi haeresim . atque Acacii Patriarchae ac Zenonis Aug. novitates aversaretur. itaque de Vitalis quoque et Miseni nefaria proditione ut certior est factus , litteras ad eundem contra legatos misit, de quibus nos edocet Nicolaus Ι verba ipsius reserens in epistola ad Clerum Constantinopolitanum : I 6 Euoniam factum est, sicut ipse C riuo Abbati A mitensi uribit, ut eorum praeparicatione deciperetur popuIur Christianus . Ceterum haec mihi tantum de Cyrillo Abbate Acoemetorum comperta, quibus memoria ejus illustraretur . qui de Patriarchis Alexandrinis, non de hoc Monachorum pari in Kalendario nostro mentionem fieri contendent, illud sibi explicandum esse meminerint , cur deinde in Menologiis et Menaeis nomen Alexandri omisissum sit, nec de Reditu Athanasii ullum in iis verbum legatur.

AD DIEM xx.

MENSIS IANUARII

b Memoriam sancti Euthymii hoc ipso die olim recolebat quotannis sanctus Sabas . teste Cyrillo Ssythopolitano , qui in hujus vita haec habet: s επετελει την του μεγαλώ Eυθυμου μνω ν

diem non Graeci modo omnes , sed etiam Latini jamdiu servant. Vitam Euthymii accuratissime scriptam planeque germanam reliquit idem , qui et Sabam scriptis illustravit , Cyrillus Mon, chus 3

34쪽

i. COMMENT, DIURNO R. LIB. ..chus; qui non multo post illius mortem eodem in mon asterio viis xit , et cum sancti viri discipulis versatus est . at quam Latine Bollandus, et Graece etiam Cotelerius cab C didit , a Metaphraste esse putatur, qui tamen Cyrillum ad amusiam sere sequutus sit: a

Cyrilliana autem omnino esse Videtur, qua in non multo post iaAnalectis suis vulgavit Montiauconius , primum eorum opusculo inrum, quibus rem litterariam auxit. Natus erat Euthymius anno CCCLxxviI' quem mors Ualentis Aug. consequuta est. sud initium imperii Theodosii magni, quum annum ageret tertium , Deo consecratur, inquit Metaphrastes , et gradus Ecclesiae omnes emensus , anno aetatis vicesimo nono Hierosolyma venit : annis vero sexaginta in solitudine exactis, quum esset annorum nonaginta novem excessit e vita anno xvI. im. perii Leonis Aug. id est anno CCCCL IlI' Dionysiano . mendum

esse in numero annorum, quos Euthymius vixit, jam animadvertit post Bollandum Tillemontius, qui Lxxxxv I fuisse ostendit. cs mirum autem in eo numero lapsum Metaphrastem , quum et inire rationem facile posset , et Cyrilli contextum ob oculos haberet , in quo diversa tradebantur . equidem vexatum potius illum Metaphrastae locum crediderim , quam ab eo in supputatione erratum

dum est. de funere Euthymii, cui Anastasius Patriarcha Hierosolymorum , Clero secum et militibus ad custodiam deductis, interfuit , multa stabinde habet Metaphrastes , qui et de prodigiis post mortem ab Euthymio patratis prope solus disserit et Cyrilli enim codex integer ad nos non pervenit. II Etsi vero Euthymio patria suit Melitene in Armenia minori, vitaque ab eo Hierosolymis traducta est; magno tamen in honore . cum alibi, tum etiam Constantinopoli fuit : cujus me.

35쪽

moriam hodie in templo Sophiano splendide celebrabant. 6 an et aedes illic aliqua dicata fuerit, minus liquet.

MENSIS IAN VARII

I' Timotheum hoc die passim honorant Graeci: Latini inter se discrepant . nam Usu ardus quidem Graecos sequitur . Codices Hieronymiani tribuunt diem xxviI Septembris, Beda, Ado , alii xxinI Ianuarii , Uuandelbertus xvI- Maji : inde pronum est arguo mentari, Natalis ejus diem ignotum esse. At virtus ejus Paulli Apostoli testimonio nobilitata est . cujus et discipulus idem fuit, et socius periculorum , et particeps curarum maximarum: quae tu Singula apud Tillemontium ci ma. xime recognoscere poteris . Sunt et Acta martyrii ejus , quorum auctor Polycrates, at non is , qui Ephesinae Ecclesiae Episcopus fuit, Victoris Pontificis maximi aevo: neque enim quispiam veterum ejusmodi opusculum Polycrati adscripsit . sexto quintove saeculo ea litteris mandata, censuit Tille montius: a quae a Pho. tio quoque lecta, apparet, nec tamen cum Polycratis nomine. a Martyrem eum Ephesi occubuisse , Omnes consentiunt, cujus item urbis primus Episcopus habetur. ibidem sacrum Timothei co pus humatum esse, nec longe a Ioannis Apostoli sepulcro . Me.

1I Ceterum Constantii Aug. temporibus Reliquiae Timothei Constantinopolim 1ranslatae sunt, et in Apostolorum tempIo comis positae . diem Τranslationis consignat Theodorus Lector s προ

36쪽

34 COMMENT. DIURNO R. LI B. v.

quae in Chronico Alexandrino Iuliae sunt, Sive μυγι Πανεμ. A .

de anno nulla controversia et ubique enim adscribitur consulatus Constantii Aug. viiI et Iuliani Caes. id est annus CCCLvI qui eum proxime antecessit, quo Reliquiarum Andreae et Lucae Translatio eandem in aedem peracta est. Sed tamen Paullinus Nolanus Translationem utramque Conis stantino patri aperte tribuit: cujus versus, quia simul regiae urinhis laudem continent, libens describam . sunt autem ex carmingxI in sanctum Felicem . secundum Mingare illi editionem . Nam Constantinus proprii quam conderet urbem Nominis , ct primus Romano in nomine regum Christicolam gereret, divinum mente recepit Consilium , quoniam Romanae moenibus urbis Aemula magni lair strueret tunc moenia caeptis , His quoque Romuleam sequeretur dotibus urbem, Ut sua Apostolicis muniret moenia laetus Corporibus: tune Andream depexit Achivis Timotheumque Asia et geminis ita turribus exitat Constantinopolis magnae caput aemula Romae, Verius hoc similis Romanis culmine muris, tauod Petrum Paullumque pari Deus ambitione Compensavit ei, meruit quia rumere Paulli

Diteipulum cum fratre Petri. nihil utique apertius dici potuit . at non tam id a Paullino scriptum duxerim, quod Translationum tempus auctoremve ignora. Verit , quam quia sciret , rem illam a Constantino destinatam , aCaemplum sacris ejusmodi muneribus condendis paratum esse : ut

quae filius perfecisset, patris consiliis adscribenda existimaret. III Anastasii memoriam hoc ipso die celebrant Latini, deque eo praeclarum et logium habes in Martyrologio Romano, quod in Adone etiam et Usu ardo idem sere est. Acta exstant antiqua et germana , quorum meminere Patres Concilii Nicaeni 1P nonnulla ex illis delibantes. ea vero tam praeclare, inquit Solli

rus , 8b a Bollando illustrata sunt, nihil ut desiderari posse vi

37쪽

deatur. de hoc ipso Martyre Persa laudationem a Georgio Pisida

conscriptam esse , Suidas auctor est, ut Opinor , non dubius. re. pudiandam enim puto lectionem illam codicis Parisiensis at τοκμεγαν Aθανασιον , prae communi hac tis τον MNτ α AναζαGον. quum cetera, quae eidem tribuuntur, ad tempora Anastasii nostri spectent, qui martyrium fecit sub Chosroe illo juniore, quem Heraclius devicit. haec enim Suidae verba : 9 Dς Ηρακλειον τον βασιλεα A Bς τον κατα Περσων πολεμον ' ετι τε Αβαρικα καταλογα- Eγ κωμιον εις τον MNTUα Ανα σιον is De Translatione autem Imaginis ejus et sacri Capitis , quae adhuc Romae ad Aquas Salvias adservantur, testimonium in Conis cilio Nicaeno 1I dixerunt Iegati Hadriani Pontificis maximi , simul atque perlecta fuit prodigii historia, quod Caesareae in Palaestina contigerat , Reliquiis Martyris e Perside illuc adlatis : Aυτη , inquiunt, Io n εμων του ἀγιου Aνμασει scis ras σnμερον nμερας εν Pωμ' res μονας ιον συν τp τυλι , αυτου κεφαλp. atque hoc ipsum postea in Menologium quoque Basilianum ad hunc diem, quo item Ανα ἀνησιs των τιμιων λειφανων r colitur, diserte relatum est. I Uerum ad Constantinopolitanos etiam et Martyris fama, et sacri cineris ejus pignora pervenerunt: quemadmCdum ad diem xxv. Octobris Menaea indicant; quibus quoque sancte Colendis aedes viduae opibus exstructa dicitur , quae subinde gemina fuit , altera scilicet Irenae Aug. , & Constantini . filii impensis condita. II tum et saerarium eidem in sancti Philemonis templo dicatum , monuimus ad diem xmΙ- Decembris n. II totidem autem templa eidem Martyri sacra in urbe sunt: habuit et Neapolis sua, de quibus meminit MaZochius et Ia quae item , ut haec nostra, Vincentio Diacono simul dicata erant, Hispano Ma tyri celeberrimo , quem tamen Graeci serius Ieceperunt.

38쪽

36 COMMENT. DIURNO R. LIB. u.

AD DIEM xx III.

MENSIS IANUARII

It Fasti Latinorum veteres Clementem non memorant, quam

quam in Kalendario Neapolitano nomen ejus quodammodo later putat Mazochius, ci) quod socius ejus Agathangelus memoretur: quippe in eo perpetuum hoc esse ait, ut quoties duorum plurium. ve Sanctorum uno communi festo cultorum collegium occurrit, pri. mur tantum pro omuibus tacite intelligendis proponatur. De illo Papebrochius ad Ephemerides Graecas: Discopus . inquit , An rae in Galatia Clemens eum tribus Diaeonis Agathaπ- gelo , Gristopboro ae Charitone et pluribus pueris , rub Diocletiano et Maximiano marorium subiit : erius duplicia Acta Latina δε-dimus, I Graeca reservamus . Clementem et Agathangelum Romano hodierno Baronius quoque adscripsit: quos nempe Molanus an Iea receperat . ea tamen Acta Tille montio non probantur , 3 tam quae a Metaphraste sunt , in quibus Baronius ipse multa culpa bat . quam quae Bollandus emisit primus, et Metaphrasteis potiora habuit. displicent enim in iis Tille montio orationes plus

aequo longae , et quae insunt historiae veritati contraria, non ita pauca. unde planum sit , serius omnino scripta esse , quam opus erat , ne perversa illa Graecorum consuetudine , quae maxime a saeculo vHI' obtinere coepit , fabulis adspergerentur . inde porro

39쪽

AD DIEM x x i i I. IANUAR.

Theodorum , ac bene martyrium ejus ante annum CCCHIII' Conti

gisse statuit, s quo anno Marcellus Ecclesiam illam jam admi nistrabat, ut Ancyrani Concilii subscriptiones declarant. 6)II Synaxin Clementis et Agathangeli celebratam quotannis

extra urbem regiam hoc die. testantur Menaea , ac locum sic designant , εν τ' αγιωτατ' ἀυτων Mαρτυριον τὴν οντι περον εν τοις Eυδαιου , επεκεινα Αναπλου. num ibidem sacrum Clementis Caput jam adservaretur, ignoramus: sed collocatum postea fuisse in sa

crario sive Eυκτηριορ , quod Basilius Macedo in regia honori Martyris dicavit, Porphyrogennetes memoriae prodidit , 7 seque de

Ancyrano Clemente loqui, satis significavit. Ceterum de Martyrum honoribus et de eorum monumentis , quae magnis sumptibus eximioque cultu olim exstruebantur , vix quidquam hactenus commentati sumus: ut hic tandem nonnulla no- his uberius exponenda videantur. sunt enim aetate nostra ex eru

ditulis quidam inepti homines , qui veterum Christianorum pars b

moniam modumque laudant, et novo exemplo templa et Sacraria nunc aedificari clamant impensis provinciarum et Imperii Romani viribus , quae antea , inquiunt , levi sumptu et mole exigua , sine ornatu , sine luxu fiebant . adversus quos neque ex urbe Roma neque ex Constantinopoli exempla petemus: ubi omnia opera pu .hlica , et e privatis etiam pleraque magnifica erant, admonebant que , ne Dei templa minore studio mastisve rara munificentia conderentur ab iis, qui opes suas in profanis aedificiis strenue pro Q. dissent . magis quadrat exemplum e vico sumptum , quod mihi

Gregorius Nyssenus suppeditat. 8 sepulcrum is describens sancti

Maris

40쪽

Martyris Theodori Tironis, de quo egimus in Corollario voIuminis I. num. v. idque parvo tunc in vico Euchattis situm . in fini. bus Amasenorum Ponti, sacrum illud monumentum sic ob oculos ponit: Eλ.γων δε cos ) tis τι χωριον Ομοιον τουτ' , ενθα σημερον δὐαετεροs συλλογοι, ὀπου -- δικαίου 5 ἀγει - νανον ' πρωτον μεν Tp

quarto vicanorum pietas jam effecerat , qualia in opulentis urbi hus , postquam totae Christianae factae sunt, monumenta Martyrum exstructa dicemus 3 vel quis jam sine veteri exemplo esse amrm, verit , quae nunc aedes honori Martyrum exornentur, et quamvis splendide magnificeque excolantur

Hνtamina argua laboras Martyris ηοδis expres- laeens in pariata loquἰ , maximeque prodesse. sit , ae tamquam praeum amoenum et floridum lapillorum irem eoneinaaων historioa paν opus demptum exornavit r solae antra etiam pictura is pavimento , quod pedibus ealeatur, effecit a

MENSIS IANUARII

Ι- Unus hic in Kalendario nostro Gregorii NaZian reni meis moriae sacer dies, qui deinde triplex. nam Menaea tribuunt eidem

SEARCH

MENU NAVIGATION