De morbis capitis frequentioribus, quorum cognitio, et curatio ita traduntur, vt ad alios etiam cognoscendos, & curandos mirificè conducant, hoc est De catharro, phrenitide, lethargo, & epilepsia, seu comitiali morbo, libri septem. Auctore Vincentio

발행: 1617년

분량: 545페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

et Io

rebri temperie Iaesionis varia ratione . Censeo enim cum Graecis per omnes sinus,' per totam cerebri substantiam diffusas esse principes facultates,4 in eadem subiecti particula vigere, licet a se inuicem sint distinctae, ita ut unica anima sit, quae diuersarurr facultatum munia,diuersis utens med ijs, diuersa temperie exequitur,dicant alij cum Arabibus quicquid luber. An obsecro non vident in una, eadem ossis particula diuersas inesse facultates, attractricem,retentricem, assimilatricem, expultricem, quarum

licet una saepius assiciatur illaesis coeteris , nemo e Medicis propterea dixerit locis,& subiectis proprijs esse distinctas Quamobrem ut in ventriculo a diuersa intemperie diueris facultates laeduntur, ab humida quippe retentri magis,a sicca assim latrix, non tamenesia est coctricis, alia retentricis sedes: ita de principibus facultatibus statuendum esse bona Medicorum pars tenet. Sed ne discedamus a Phrenitide, an haec inflammatio non est cerebri, is em blanarum: At in ea nunc ratio laeditur sola,nunc imaginati', nunc memoria Muis unicum in Phrenitide sinum inflammatione obmderi dixerit ρ In melancholia idiopathica, seu per essentiam , quae inlcmperies est frigida,& sicca totius cerebri, unica interdum laeditur facultas , nunc ratio, nunc imaginatio. Sic igitur cenkndum est de varia laesione principis facultatis,quam I 6.de sipari. Gal. sub nomine , soniis complectitur, in Phrenitide, licet maxime omnium functionum assici videatur vis ipsa cogitatiua , seu δε-- quoniam Phreniticorum error in iudicio, sidis ursu frequentissime cernitur,raro tamen euenit, quin ad laesionem discursus, aut rationis, non sequatur pariter imaginationis offensa quamuis aliquan'do distursus laesio usque adeo velicinens sit, ut imaginationis errorem obscuret. Atqui delirium, nemine dissentiente, commune existit cum rationi,tum imaginationi sed haec omittamus. Subiectum in Phrenitide,& pars primario affecta, ut ex supra relatis constat, erit cerebrum, ita ut Phrenitis propria, & peculiaris sit ccrebri passio Cumq; cerebri dico, intelligo substantiae cerebri,non bis tum meningili. Delirium siquidem certissimum signu est cerebri male actosti quonia laesio est actionis ipsi cerebro propriae . Est enim cerebri proprium,duce illa animi parte, quae mentis,4 consilirest Particeps imaginari,ratiocinari, meminine.Quare cum haru actio

132쪽

Liber Secundus. DI Inu facultates, cum meningibus minime sint, dica Hali quam rectξ iudicet,qui Phrenitidem volunt esse solum inflammationem membranarum, non autem cerebri. Sed contra hanc veritatem multa, ea quidein non contemnenda excogitantur. In primis enim contendunt aliqui cerebri substantiam inflammationem contrahere

, nequaquam posse de qua re differentiam habemus apud Conci

liatorem. 96. Qui quidem dupsic potissimum nituntur ratione , quarum una est,quia cerebri substantia mollis,&laxa existit siquidem qua vehemeter sunt vel dura, vel mollia, alienam substat iam non possunt in se recipere,quare neq; possunt inflammari Altera eorum ratio est, quod cerebrum nullis venis, arteriis praeditum sit, cum omnino album,ac sere sine sanguine cernatur: quod si sani guine caret, neque inflammationi obnoxium esse potest. Quandoquidem,ut Galenus docet, inflammatio fit a sanguine influente in venas, arterias, primum quidem magnas, deinde paruas, ac postremo in exiguas cauitates ubi vero venae desunt,4 arteriae, ibi nullo modo potest concitari inflammatio, de eiusdem Galeni doctrina in lib.ad Glauc. Addatis pulmonem styrrhis non posse ali. ci, ut nos docuit Gal.ipse 3.de Praesag.ex puis .cap .quia pars rara est ergo neque inflammatione. Idem videtur esse dicendum de cerebri corpore . Praeterea si Phrenitis peculiaris passio est cerebri, cur Gai ex tenui meninge ortu habere tradit . de caus pulci .Quinimo comparans ibidem inter se Lethargi ,atque Phrenitidem,dicit in Lethargo magis cerebrum pati,quam membianas,

in Phrenitide contra magis inflammari membranas, quam cere-Drum Paulus Aegineta lib. 3.cap. 6.& Aetius lib. 6.cap. a. idem putata videntur,nimi um Phrenitidem fieri ex inflammatis mei n-branis. Tandem Arist. 3. de pari. anim. cap. io scriptum reliquit

diaphragma esse vocatu phrenas,eo quod ubi calidi,& semidi humores illa in parte colliguntur,mes,& ratio ot finditur,quasi Phrenitis passio sit diaphragmatis. Quod similiter legitur apud Gal. a. de Loc. alffect 3.quo in loco tradit veteres,inter quos fuit Plato in Timaeo si pium transuersum appellasse phrenas,quia quando pars haec inflammatione tentatur, Phrenitis tunc oriri solet . Quibus omnibus satisfacere non adeo difficile sore existimo, quemadmo dum vobis ex subleventi sermone constabit.

133쪽

D P renitisse

Stibiectum in brenitide cerebrum natuitur, responsoq; assertu ad contra sentientium argumenta , ct quomodo insammationem, ac delirium patiatur is LeeP. IIII.

VBIECTUM in Phrenitide dicebamus esse

cerebrum , quod verum esse ex laesis potissimum adtionibus, quae in cerebro sedem habent,facillime cognoscitur, ne dicam quod Galenus es rissime cyalibi,tum praecipue a.de Sympl. causiasti ne idipsum nos docuit dicens; Phrenitis non smpliciter ob calidos euenit humores,led cum eo phlegmonem quoq; in cerebro, ipsius membranis parit. Et I .Epid.Comm. a. tex. 3. scribit in Phrenesi inflammarid membranas, corpus cerebri. Denique q.de Prae sag ex puis . . aperte tradit cerebrum in temperum cum fluxione, citra fluxionem posse perpeti. Alex. Trallianus lib. I cap. II. cum eo alij,inter quos est etiam ipse Avicen. I. 3. tract. a. cap. I. scribunt in Phrenitide inflammari, vel membranam, vel cerebrum,ita ut defac re nemini vestrum dubitandum sit. Restat solum contra sentientium rationes confutare , si prius tamen dixero, quando scribitur cerebrum esse primarium locum, subiectum Phrenitidis,sumi posse dupliciter, de ecundu propriam substantia, prout est suis, ebranis couestitu. Vtrcq; enim modo Phrenitis semper est passio cerebri.Licet itaq;

cerebri substantia magnas cum Venas, tum arterias non habeat,

sensus nihilominus demonstrat plures venulas per totam illius substantiam disseminari,per quas nutrimentum ad ipsum deffertur, in - quibus propterea excrementa postin colligi, quae ad gignendam insammationem sunt accommodata Neque etiam adeo mollis,&fusilis est cerebri substantia,ut ad eam firmari non possint humo res D is it enim euidenter ab ossium medulla,quae pinguedini similis est,ut scribit Gal. I.de Motu musc. unde Hipp.lib. de Gland. hanc cerebri substantiam glandulosam vocat.Praeterea non est parratio de pulmone, iercbro quoniam pulmo ob raritatem raro elysipelate assicitur; at cerebrum cum molle sit,non rarum,eo frequenter corripitur . Quod vero scyrrhi in pulmonibus, terebri

134쪽

Liber Secundus . III corpore vix gignantur,verisimile inde fit, quod scyrrhus,ut vobis

omnibus notissimum est, ex crasso sanguine generatur, sed pulmo ex sanguine tenui,cerebrum vero ex humido nutritur:quare ex a- postemate cerebri etiam Phrenitis fiet, quoniam,vi scribit Avicenna, quod potest alimento extendi,potest etiam extendi praeter naturam . Sic in hydrocephalis , quos infantes patiuntur,manifeste cerebri corpus intumescit, ex aduentante aqueo humore, cideo nulli dubium sit, quin cerebri caro, ut musculi phlegmonere pati possit Mercatus tamen constanter negat,cerebrum in propria substantia vero abscessu posse inflammari sed ex receptione cuius iis humoris adeo crescere,& membranas distendere,quod inflammationem aemuletur, ita ut Arabes in alij Medici peculiare conscripserint caput de inflammato cerebro.Rursus dicet aliouis al-

lesium stripsisses .Epid.posse esse inflammationem in ceraro citra

delirium, ex eo quod in fractura capitis animaduerterit homine , in cuius dura meninge manifesta erat insammatio, non delirasse Quod Vallesij experimentum si verum est, corruit statim illorum Medicorum opinio,qui cum Serapione,& Auenzoar lib. I. tract. 3. cap. . existimant e membranis in Phrenitide apostem pati dura potius meningem, quam tenuem quorum sententiae neq; adhaerere Vnquam potui, quoniam pia meninx cum substantia mollior sit, necnon venis, arterijs reserta magis, ob hoc pariter ca- indidior, huic adictionis generi propensior esse videtur.Vnde ad Vallesium dicatis Galenum sermonem facere potissimum de tenui

membrana,4 de cerebro , quae duae partes adhaerentes cum sint, inuicem sibi communicant affectiones Et propterea scribit Gal. q. de Praesag ex puis cap. 9 cerebrum ipsum, ac tenuem membra- nam , usque adeo inter se connecti, ut neque sine membrana cerebrum, neque membrana sine cerebro laborare possit. Quod certe non videtur dicendum de dura meninge, quae cum separata sit, sola potest assici,neque cerebrum ita ei consentire, nisi magna admodum sit ipsamet inflammatio. Ad eos autem,qui dicut Phrenitidem fieri ex inflammatis membranis, respondendum,& nos idem sentire, dummodo di ipsi concedant quae mox de cerebri corpore ex Caleni doctrina probauimus.Re vera tamen locus infam- mationi magis opportunus videtur esse membrana, veluti cerebri sub-

135쪽

II De Phrenitide

substantia compat magis apta Vnde Gai. r. Epid. 2. 73. scribit

deliria fieri quando bilis per venas cerebri excurrit , fieri autem veram Phrenitidem, quado eadem bilis firmata est circa membranas . Ad Aristotelem denique quod attinet, dici potest ipsum non stribere Phrenitidem esse passionem septi transuersi, quam neomens,& prudentia sit, ut contra eum putasse videtur Hieronymus Mercurialis lib. I. cap. Is suae Praxis sed ideo ex illius laesione mentem sensumq; perturbari, quia propinquum est ijs, quae vim illam obtinent, nempe cordi, in quo ipse Arist animalim vim collocauit. Haec pro Arist.Medici aute inter quos est Gai. ex huius magni musculi infamatione Phrenitide fieri testantur, cerebro co- sertii lege impertita affictione, ut paulo insta uberius demonstrabitur . Ad causam vero eruientem Phrenitidis, spectant verba illa definitionis, a calida siccaq; dystrasia, seu inflammatione cerebri, aut membranarum in quibus quidem duo considerantur morbi in Phrenitide calida,& sicca intemperies,& tumor calidus me-branarum , aut cerebri mystrasia autem intelligitur cum materia, quae in Phrenitide non in cerebri ventriculis abundat,sed i . eius lubstantia,alias cerebrum ut pars organica, aut instrumenta- Iis afficeretur, cum hoc in ansectu,ut similare laedatur, Galeno auctore lib. . De Ioc aff. cap. 7. Calidam vero di siccam intemperiem dixi, quia sermo nobis est de vera, exquisita Phrenitide quae semper ab huiusmodi causa ortum habet. Inflammatio autem tripliciter accipi solet apud Medicos Primiim enim accipitur pro ingenti alicuius partis accensione, quae alio nomine dicitur . Deinde accipitur pro postemate ex calidis succis oborto Denique capitur proprijssime pro eo tumore, qui fit a sanguineo In Phrenitide igitur facta infumatio cuiusmodi eritὸ Certe ad inflammationem secundo modo acceptam referenda erit, nempe ad erysipelas, loquendo tamen de vera,& exquisita Phrenitide, quae est cerebri, aut membranarum eius apostema factum ex succo calido . Quare concludendum videtur exsanguine,&exbile id ipsum contingere possie, tumoremq; fieri, ubi e venis in spacia cere bri exigua eius humor transsuit . Quod quidem Aetius se vidisse

testatur. Remanet GaI Iocus ex Iq. Meth. I. qui contrarius esse

videtur; nam scribitur eo loci erysipelata minime fieri in partibus

136쪽

Liber Secundus. II intimis, sed in cute tantum L& ratio huius rei est,quia sanguis is

tuis, hiliosus facile elabitur, donec circa cutim tirmetur. Vnde paulo supra ex eodem Gai demonstratum est, veram tunc igni Phrenitidem, cum bilis circa membranas firmatur. Verum Domini, Galeni mos est, id quod raro fit, contemnere, ac si nunquam contingeret. Propterea alibi etiam dictum suit cum Galeni doctrina magis congruere, ut locus inflammationis in Phrenitide potius sit utraque meninx, ct substantia cerebri magis compatiatur.Vtcunq; tamen sit de hac dubitatione,vobis sat erit non ignorare a iam dictis curandi rationem minime alterari. Sive enim afficiantur membranae solae, quod vix creditur, si praesertim de tenui loquamur, siue una etiam cerebri corpus, quod receptissimum est apud omnes probatos sedicos ex actionum, quae propris sunt cerebri substantiae,laesione, unus scmper, ridem fere est c rationis modus . Priusquam vero hodierno sermoni finis imponatur,breuiter demonstrandum quomodo Phreniticum delirium fieri contingat . Iam patet per Hippocratem inde insania ad D mocritum, sanguinem probum maxime conserre ad prudentiam, vitiatum vero ad insaniam, necnon tam diu hominem sapere, qua- diu cerebrum quieuerit. Audite ergo Hippocratem ipsum in lib. de Morbii, ubi sic loquitur . Cum bilis commota ad venas, sanguinem ingressa tuerit, sanguinem ex contracta compage , commotione dimouet, Ierosum facit, ac calefacit calcfactus autem etiam reliquum corpus totum percalfacit, laesipit homo& non sibi constat, ex sanguinis ad serositatem transmutatione, mutatione non blita contingente similes autem sic sunt, qui Phrenitide tenentur, & ab atra bile delirant . Et non ita post subiungit. Eo vero commoto neque visum, neque auditum quiescere; sed alios alia videre, laudire, dinguam talia loqui, qualia singulis vicibus viderit, ac audierit quamdiu vero cerebrum quieuerit,iamdiu etiam homo sapit Nunc de causis,ut ita vocem, humoralibus ipsius Phrenitidis sermonem aggrediamur.

137쪽

D Phrenitide

De caus omnibus Phaeenitidis in quibus dubitationes, e .

contrarietates in doctrina Galeni, O aliorum

tolluntur Dct. V. X qua nam materia Phrenitis fiat ia tempus postulat ut pro viribus ostedamus, atque eo magis, quoMedici hac in re non ita sibi constare videntur. Nam Ges. q. de Caus puls. q. a. Epid. a. 73 immediatam Phrenitidis causam statuit bile, vel potius sanguinem biliosum, tali interpreta ntur,& et de Sympi caus circa finem,calidos,& mordaces humores, qualis maxime est flaua bilis, voluit esse causam Phrenitia disci ad quem modum scribit idem Galenus loco Epid. mox citato eundem humorem pro sola situs, aut loci diuersitate, iebrem ardentem, threnitidem facere. Nam dum flaua bilis in vas

rum spacij una cum sanguine continetur, utcunq; accendatur, contingit febres ardentes prodire, praesertim vero ubi in ventris, aut iecoris, aut pulmonis venis esseruescit sin autem in cerebru, eiusq; membranas impingatur Phrenitides inducit:Veruntamen

Paulus, quem Galeni simiam appellant omnes,triplicem ponit materiam Phrenitidis causam,sanguinem scilicet, biliosum humorem, ac bilem praeassatam, quae iam ad atram inclinat Putant aliqui Paulum cum Galeno posse conciliari, si dicatur ipsum voluisse non sanguinem purum facere Phrenitidem , sed sanguinem bili commixtum. Quae tamen conciliatio ex eo mihi non omnino quadrat , quod Galenus tantum abest, ut hanc Phrenitidis causania. Ponat,vi I. Pror clare dicat, si bili sanguis admisceatur, Phrenitides non veras,sed comatosas fieri. Vnde perpetuo Phrenesim assectum calidum, Iccum statuit, di inde febres ardentes oriri ait, veluti vigilias, quae certe ab humida materia, qualis fanguinea est, non proueniunt, multa alia sumptomata Phreniticis

familiaria in siccitatem ipsius affectus reducit , denique saepius dixit Phrenitidem tunc fieri, cum ilis principis animae sedem occupat. Iccirco quando Auic. scribit a sanguine bilioso fieri,dubio procul intelligedus de sanguine,in quo bilis potissimu dominatur.

Quod

138쪽

Quod etiam nobis significare voluit Ges 3. id. 3. dum erysipelas cerebri Phreniti esse prodis Erysipesas enim de eiusdem .

Galeni sententia I . Meth a sanguine biliois prouenit, & a. ad Glauc. r. testatur erysipelas fieri a sanguine tenuissimo, di calidissimo , quod idcm est In lib. De tum praetcr nati cap. Lo tra . dii causam etysipelatis este bilcm mill .ae, vel sanguini,ves aquoso sanguini. Et certe quando bilis expers est huiusce miscelliae, ita ut sola sit, atque sinccra, nec tumorem aliquem, nec pondus ininducere valet, ut elicitur ex lib. De plenit cap. vlt quoniam antequam tumor fiat, ct pondus perientiatur, bilis haec exulcerat, ideoque non erysipelac; sed herpetem progignit . Quamobrem non omnino sine sanguine bilis erit, qu et erysipelas facit, dicet sanguis in adeo exigua portione sit, ut illi notas non praeserat, sola tantum bilis cernatur. Responderi etiam posset, Galenum propterca scripsisse interdum fieri Phrenitide ex sanguine, ideoq; tunc aegrotos insanire cum risu, fauectum non esse adeo perniciosum , quia idem Gal. 2. De diff. febr. 9.&4. De crisi a scribit sanguinem putrescetem quoquomodo bilestere, adeo ut ille quoq; sub nomine bilis comprchendi possit. Distinctio a quibusdam hoc in loco fit de erysipelate exquisito, similiter de Phrenitide legitima, aut spuria, iotha: sic enim omnis sedatur controuersia , cinnis' prorsus dubitandi occasio tollitur, a qua non descendendum. Nos vero reliqua magis utilia percurramus . Apud Oribasium datur Phrenitis a pituita, quod quidem, quantum ego puto, de acuta, salsa intelligendum a vobis est, nisi Drtassia,Orbasus idem velit quod Auenetoa 3 Thessir, ubi scribit, quod& si calidi humores laepius hunc allectum pariunt, ijdem tamen non puli sunt, sed plegmate aquoso permisti, a quo cerebrum non denudatur: quo in loco etiam tradit a mesancholia natura. Ii Phic nitidem pone fieri . Quinimo dubitari cum ratione potest an ex frigidis, di crudis luccis generari Phrenitis queat, propter Galeni locu ,de quo infra in Lethargo,&qui habetur . Epid. seel. 3. Coa m. q3 ubi loquens de I hrenitide, cui coma iungitur, tradit hunc in modum fieri, quoniam scilicet ex horum succorum crudorum multitudine, frigiditate coma generatur, destrium veto ex acrimonia, caliditate, quam ijdem putrescentes pa-

139쪽

r I De Phrenitide

riunt, ita ut velit Galenus causari delirium etiam a frigidis hu- motibus, non tamen propria qualitate, quatenus frigidi sunt, sed extranea, quam per putredinem acquirunt, duo acrimonia, &calore, cuiusmodi delirium cim febre recenset Pip cr. in tertio illo Epidemiarum . Discrimen autem huius Phrenitidis a Lethargo ponetur infra.Et haec satis pro tepore dicta sint de causis Phrenitidis immediatis,& hi moralibus. Caust vero eiusdem aifccstus internae, sed mediatae,& naturales, sunt crasis calida, sicca,cerebri praesertim, quemadmodum clare docuit Galenus a. de Caus sympi prope finem, aetasq; iuuenilis; unde Hippocr. 3. Aphor. o. inter morbos iunioris aetatis Phrenitidem recenset; 7 eiusdem operis 3 scribit Phrenitidem post quadragesimum annum esse incurabilem Indicio enim est magnam esse causam, cum propita non sit illius aetatis. Inter easdem causas, sed praeternaturales collocati potest consuete sanguinis euacuationis r tentio , vel suppressio , aut mensium, aut hamaorrhoidum, aut sanguinis e naribus potissimum defluentis . Nonnulli siquidem sunt, quibus a primis annis ex naturae praescripto sanguis e nari bus seliciter erumpit, ut nos docuit Celsus lib. a. cap. 7. in quibus eiusmodi euacuatio supprimenda non est, nisi post transactum quadragesimum annum,de eiusdem Celsi doctrina. Inter externas vero causas, quae non naturales dicuntur, recensendus in primis aer nimium calidus, Iccus, tempusq; aestiuum, iuxta illud Mippocr. 3. Aphor. 7. In siccitatibus acutae fiunt febres vilics cit quod Alexander Aphrodiseus I. Probl. 6. refert canes In aestate maxime rabie tentari , quae rabies veluti quaedam

Phrenitis esse videtur . Quod Plutarchus perbelle nos docuit in eo opusculo Quod bruta rationem habeant, ubi probat canes non esse prorsus expertes rationis, quia rabie tenta AE tur, quae quidem rabies est veluti Phrenitis in homine, quasi canes tententur affectu rationalis ficultatis, sicut & ipsi homines ; Praeterea inter causas Phrenitidis procatarcticas reserunt Ionga mora sub Sola balneum impense calidum , series capitis frictiones , calidorum appositio , corpore praesertim plano existente, crapula, ebrietas, ira, casus, percussio, nimiae vigiliae, vehementes corporis exercitationes, assiduaeque animi

140쪽

Liber Secundus. Iasanimi curae in nimia denique in studij sellicitudo, Ab hia

enim omnibus sicciores evadunt humores, sanguis totus biliosior redditur, sicut etiam ab usu eorum in cibo, potu, quae valde calida sunt, acria, atque salita, praecipue a frequenti potu generosi, di meraci vini. A qua causa dicitur apud Moscouitas complures videri Phreniticos, propter usum aquae vitae , raromatum, quibus subinde utuntur; haec breui ter de causis omnibus Phrenitidisci nunc vero eiusdem differentias prosequi oportet, de quibus hodie agere supersedeo, legitima ex causa impeditus Disserentiae Phrenitidis, ct quaenam si vera eausa simia

iudinis Phrenitidis, cum delirio per consensum ad Diaphragmate. asct ' VI. LV RE S sunt Phrenitidis differentiae, sed essentiales magis illa esse videntur, quae dIubiecto, d causis tam sermali, quam esticiente desumuntur. Disserentiae itaque a subiecto ducuntur a cerebro diuersimode affecto, sed ante omnia a varietate partium, secundum quas laborat. Nam vel substantia, vel tenuis, seu crassa membrana , vel dextra,aut sinistra,vel anterior,sive posterior, mediave pars cerebri asticitur. Ha ciuit sententia Possidonisapud Aetium, Nemesii de natura hominis cap. I 3. potissimum Avicen cap. de Anat. cerebri imo eandem habuisse Galenum lib. i. Proret. 27. multi contendunt. Ex quibus quidcm differentijs alii aliter,ac nos dissoluunt Problema iam propositum, quomodo una ex primarijs actionibus laedatur, altera illaesa,& salua remanente. Respondent enim singulas facultates in singulis separatis cerebri sedibus, imaginationem in parte anteriori, rationem in media, memoriam iam postrema residereo . Quae tamen distinctiones ad curandi methodum , vel nihil vel certe parum conducunt . Differentiae a formali causa , quae est cerebri functio principalis deprauata,intres Cut ita dicam species distinguuntur, quarum duae simplices sunt tertia ex utrisque composita , quae omnes

SEARCH

MENU NAVIGATION