De morbis capitis frequentioribus, quorum cognitio, et curatio ita traduntur, vt ad alios etiam cognoscendos, & curandos mirificè conducant, hoc est De catharro, phrenitide, lethargo, & epilepsia, seu comitiali morbo, libri septem. Auctore Vincentio

발행: 1617년

분량: 545페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

docui supra vos ex ipsomet Galeno, dum Phrenitis inchoat, bilem per venas cerebit excurrere nec adhuc fixam in eius vessubstantia, vel membranis persistere, in qua excursione necessum est, eiusdem cerebri statum vehementer conturbari, atque confundi, rideo non sine ratione dictum fuit a me futuram Phrenitidcm indicari potissimum ex eo, quod aegri illi habent somnos

maxime conturbatos, imaginationemq; cum memorandi potentia magnopere confusam,& perturbatam . Quare Phreniticorum cerebrum eo tempore comparandum potius est ebrijs, quam ijs , qui ieiunarunt,in propterea in illis somnia nullo modo possunt esse perspicua Desiderius Iacotius,in ante eum Iacobus Hollarius Viri certe ambo impense docti in suis Comment ad loca Hippocratis iam allata,haec omnia viderunt, egregie examinarunt. In eo solum Iacoiij doctrinae minime possum acquiescere, quod postquam exacte demonstrauit ex pluribus Aristotelis locis in re bl .de Somno, vigilia,& Diuinatione per somnia, perturbari species in animis dormientium ex calore, motu, inuauis alteratione vehementiori, conclusitq; tandem ex dicti non solum . cerebri siccitatem manifesti somni causam esse, sed etiam spirituum,4 humorum tranquillitatem, sedatam morbola attectionis agitationem, caloris vehementioris vacuitatem, quae quidem omnia verissima sunt, postquam dico haec omnia docte in arei natura rimatus est, subiungit, in primo generationis Phr nitidis rudimento somnia manifesta fieri a siccitate cerebri, sed turbulentiora simul ob incendium febris coniunctum, quae opinio mihi non undequaque arridet . Non enim video quomodo eo dem tempore simul, & eodem in subiecto Phreniti de inchoante insomnia, manifesta, ratione siccitatis cerebri, Saurbulenta , propter febrile incendium esse possint , iamque satis indicaturr vobis est, ab initio Phrenitidis somnia prorsus consula apparere, omninoque perturbata spectra menti Phreniticorum olferri Quamobrem in ea sum sententia cum alijsi recentioribus primicidinis, ut Hippocrates in locis iam adclactis voluerit, quotiescunque in Phreniticis somnia lucida, terspicua appareat, bo, num semper portendere, ac significare.

162쪽

Liber Secundus . IqISignum est enim Jn manifesta remissione morbum esse, cerebri tumultum iam desinere, quando scilicet Phrenitici somnia digno stere incipiunt, quae visa sunt,nobis secura recordatione,&memoria exponunt. Sed in hoc loco discutiendum remanet, quoidOdo somnient Phrenitici,si perpetuo euigilant,& inter preetipua tam antegressa, quam conexa Phrenitidis signa vigilia recensetur. Respondent qui locum Hippocratis aliter, ac nos explanant, de insomnijs, quae Phrenitidem antecedunt,atque denunciant. In Plire nitide enim imminete, etiam si vigilia fere pri cedat,somnus tamealiquis aliquado obrepit,in quo somnia quaedam etficiunt, ut aegri ipsi exclament, perturbentur, cita excitati quod somniauerint, exponere possint Vertim nos dubitationem intelligimus de ijs, qui in media, ut ita dica Phrenitide versantur, non autem de ijs,in quibus expectatur. Quomodo ergo si vigilant,somnia patiuntur ΘAn Phrenitici commeante in cerebrum praecalidi sanguinis copia, veluti ditatuta illius organi temperie, non minus absurda,&4nepta cogitant, cloquuntur, quam dormientes Phrenitidem praeterea ex propria specie morbum esse acutum nemo ignorat,ideoq; intra acutorum terminum finiri, qui tamen limes, vel terminus a nobis praefigi non potest. Sunt enim acuti morbi simpliciter, qui decimumquartum non transcendunt, ali non exquisite acuti, qui ad vigesimum, ultra pertingunt, alij demum valde acuti, qui intra hebdomadam finem habent. Vnde iuxta hanc doctrina videmus Phreniticorum historias apud Hippocratem diuersimois de reserri. Nam Dealcis xor vigesimo primo obijt,& alia puerpera decimoquarto, alius etiam undecimo. Galenus pariter asserit aliquos quarto, quinto die obijsse. Et sic vana est, ni fallor ego, illorum Medicorum diligenti, qui disputant,virum necessario septima die pereant Phrenitici. Sed inter Phreniticos quinam periculosius aegrotant Qui post tertiue diem Phrenitide tentantur, an vero potius, qui statim a principio Phrenitici evadunt Nam . Caelius Aurelianus I.Acut.pass. primum affirmat: Verum Galen. 7. Epid. 7 . secundum magis tuetur. Dicatis tolli grauissimorum scriptorum contrarietatem , si responso sit, Phrenitidem posse considerari dupliciter,uidelicet secundum sui essentiam,& secundum curandi ratione.Si consideretur Phrenitis piout essentialis &primo

163쪽

i et De Phrenitide

primo modo,dubio prorui quae initio fit, grauior, periculosior

semper est; si autem secundum facilitatem, aut dii ficultatem c randi consideretur, grauior utique erit, quae post diem tertium, vel quartum apparet;quandoquidem cum iam natura a prςcedete morbo fracta sit,& debilitata, no potest ea serre praesidia, quae necessaria sunt,& praesertim sanguinis missionem,iuxta quem mmdum loquebatur Celsus, ut alio modo Galenus Deniq; ad pro gnosticum spectat quod quaeritur, ubi interiturus est Phreniticus, qua ratione idipsum eueniat, e contra,si sanitati restituedus est, quomodo finiatur morbus Hippocr. lib. I. de Morb.ad libri extremum videtur existimare Phreniticos non solum ex febris vehementia,sed etiam fame interire, quia scilicet cum desipiant, nihil eorum,quae ipsis exhibentur,accipiunt. Sed Avicenna suffocatos, vel strangulatos de repente Phreniticos obire scribit, quia pedum clamant, dum alios percutiunt,statim mortui concidunt,putatq; ille id ipsum euenire,quoniam facultas animalis fracta,& corrupta a morbo una concidit, adeo ut thoracem mouere nequeat,

cuius partis motu praepedito respiratio aufertur, & cum respiratione vita. Si autem Phreniticus euasurus sit e Phrenitide lagitima id acuta valde,aut fit sanguinis e naribus largo profluuio, aut copiosorum sudorum beneficio,aut multa urina cu sedimeto multo,&bono,quibus duobus vltimis modis obseruaui ego saepissime Phreniticos esse liberatos, mon ita pridem vir quidam nobilis apud Principem Sabellum,cum diu Phreniticus suisset, die vigesimaquarta minxit multum , album , multam habens hypostasim, sudauitq; sudore multo calido per totum corpus,sicque sine febre iudicatus suit; unde et Nicodem Abderitano Hippocratis comparabam aut per expulsionem materiar ad loca glandulosa post aures, aut tandem ventris deiectione biliosa id ipsum contincit,ut est apud Hipp. cal. a. in primum Epidem. 9 7 Aph. . a. de Crisibus. Hic finis est signis omnibus, ad curationem de

ueniamus.

164쪽

Liber Secundus

et scopis in uranda PDenitide, O de auxilys a Tiaetetico fonte hausis,obiter de communi errore infructu Perseo, o Persico, ct de oνdine in cibis eruando aes. X VI. curandi copos iam accedo. Phrenitis duo dicit, nempe malam intemperiem calidam,& siccam,in tumorem biliosum cerebri, membranarum eius . Quare hinc duae nobis insurgunt

curandi indicationes, quarum una est, intemperiem corrigendi,refrigerantium, humectantia usu, altera vero tollendi tumorem, vel auctam,ognitudinem vacuantibus Malum etenim ex repletione est quoniam vero etiam

Phrenitis aliquid factum, aliquid fiens habere videtur, id quod fit, debet prohiberi ne fiat,4 iam factum tolli,atque curari.Vnde operatio ista ex curatione, praeseruatione incipiendum tamen est ab ipsa vacuatione, qua facta , adhibenda erunt quae refrigerant, atque repellunt, ibi nihil amplius influit, ad factum morbum, seu ad materiam, substantiam partis,& inania eius spatia replentem vacuandam descendendum erit. Primum sese ossertvictus ratio, qua praedictis scopis satisfaciendum est Aer in primis videretur esse debere contrarius morbo,dico frigidus, lumidus, qualis parari solet a Medicis, ubi sit opus nihilo tamen laudatur magis,qui temperatus est,neque insigniter frigidus,qui naturalem evaporationem prohibeat,neq; insigniter calidus,qui adhuc magis inflammet,varietq; pro ratione temporis, aestate quidefrigidior sit, hyeme vero calidior . Nisi quispiam vestrum malit a morbi principio, quando repercutientia imperantur,&Omni

no conueniunt quae refrigerando, adstringendo, fluentes ad cerebrum humores retropellunt, aerem frigidum esse oportere , sed in alijs temporibus , ut in statu, ac morbi declinatione,minus frigidum prout necesse erit. Quaeritur autem hoc in loco, utrum aer,sive locus,in quo Phrenitici degunt,esse debeat lucidus, an i obsturus. Aliqui e veteribus tales aegrotos in tenebris continebant , quoniam hi splendore spiritus animales agitati exasperare solent, di tenebras quoque ad somnum conciliandum conducere

puta

165쪽

s 4 De Phrenitide

putarunt. Vertim Asclepiades, qui,ut dicebat Galenus, habitum contradictionis habebat, cui pariter Trallianus assentitur, Phreniticos in lumine habendos esse dixit, quia tenebrae terret, quia lucido loco sensus occupatur,& interim mens ipsa quietem habet. In tenebris vero quietis sensibus,mens altis cogitationibus, ii-

sis sese exagitat; Et hinc dicebat idcm Asclepiades nulla re magis

Phreniticos reuocari, quam musica, vel harmonia, ut constat ex Athenaeo Iacobus Fontanus lib. I.Med.pract. cap. I 3. Sunt, in

quit,qui musica harmonia placantur, quod expertisuimus in nobilissimo & generosissimo D de la Verdiere, qui cum saeuissimata, & lethali Phrenitide discruciaretur, suauissimo concentu ita assiciebatur, ut Phrenitide priuatus videretur ea vero harmonia deficiente, rursus in pristinum surorem agebatur. Sed ne a proposita controuersia diuertamus,dicendum tui meo iudicio, ex doctrina . Celsi lib. 3. c. I9. cum quo Aetius, Malisconcordant, neutrum il- lorum esse perpetuum, obseruandumq; diligenter esse,an Phreniticus magis alteretur a lucido,an vero ab obscuro aere, 'ui luce ostenditur,spirituum scilicet dissipatione, litiosi humoris orga Gmo, habeatur in tenebris,aut mediocri luce collocetur, quem vero laedunt tenebra in lucido loco collocabitis, qui utroq; pariter offenditur, mediocri luci exponatur; Vbi vires validς sunt, lucido magis, ubi infirmae, magis tenebroso iuuantur. Ad hoc etiam facit quod tradit Avicenna,oportere scilicet locum , in quo detinetur Phreniticus,carere omnino picturis, imaginibus,quoniam mens, spiritus plus tulto agitantur, inde maior insaniendi occasio praebetur. Quod vero ad cibum attinet, si in quanto illumis consideremus,cum morbus acutissimus existat,tenuissimum debere esse nemo negabit, vel ex sola ptisana hordeacea, aut pane ex aqua tantum praeparato, sed in hoc obseruandum omnino erit quod prudenter admodum praecepit Celsus, ne scilicet Phrenitici aut nimium saturentur, aut nimium ieiunent;nam ut in illis caput vaporum multitudine magis repletur, ita in his, qui nimium ictu natat,bilis faciliter excandescit. In quali ,refrigerans,& modice ad se ringens cibus idoneus erit, quo succi densati aegrius in caput confluunt. Exhibent passim Medici vel ptisanam dictam, vel cremorem ipsius, aut etiam auenae, emulsionem seminum melonum, de

166쪽

Lger Secundus aliquando emulsione seminum papauerum, deniq; panis medullam ex iure pulli gallinacei elixam. Insuper aliquot ex holeribus

tanquam utilia commendantur,lactuca,acetosa,endiuia, maluata, atque borrago,veluti succi mali punici, auraniij limonis, cyton ij,oxalidis, omphaci j Alexander Trallianus laudat in Phrentiaticis de pomaceis fructibus inter alios duracina Persica lib., c. I 3. cuius loci occasione liceat mihi nunc duo circa huiusmodi fi ctum, veluti per transennam, , ut Graeci Ioquuntur, μ ' ων breuiter annotare, atque expendere Creditur passim Romae, & in alijs Italiae Urbibus Persica dicta venenatam habere qualitatem, ut esus illorum edentibus sit valde perniciosus, vulgo dictitant olim huiusmodi fructum apud Persas summe noxium in Aegyptum translatum,caeli mutatione,& soli,factum esse esculentum. Hoc tam firmiter creditur,4 pro certo habetur, ut qui contrarium asserit, paradoxon proponere, ac tueri videatur.Quamobrem errorem hunc e medio tollere, penitus averruncare in pra senti,sumpta occasione a Tralliani loco,decreui, postmodum rem institutam persequar. Galenus itaque lib. a.de Alim.facul.cap. I9. quod quidem caput de Persicis inscribitur, nullam de hac ipsa re facit mentionem,ut unicuiq; illud legenti facile occurret. Illud sane verum est,quod idem Gai cap. 36. eiusdem libri ita habet; De Perseo.Vbi haec pariter leguntur.Hanc etiam plantam vidi in Al xandria, ex magni';4 ipsa est arboribus. Narrant autem fructum eius apud Persas adeo esse noxium,ut qui ipsum comederit interimat,qui tamen si in Aegyptum transferatur,fitcsculentus, mandi turq; non aliter,quam pyra, mala,quibus etiam in magnitudine conuenit. Hinc, puto ego, manavit primum error credentium de Persicis communiter vocatis,quod de alio fructu quem Perseum appellant, scriptum reliquit Galenus. In qua quidem opinione eo magis confirmor,quo iam pridem ante me istud ipsum literis mandauit Galeotius Martius de Doctrina promiscua cap. II. cuius propterea verba huc aikrre non grauabor, quibus res haec omnis dilucidatur Alabcha Punice,Latine Persea,est de genere prunorum,ut aitPlinius L .Nat. Hist.& hec arbor vcnenosos fluctus producens in Aegyptum translata naturam mutauit, ructus producendo salubres mechaec ut multi putarunt, est Persicus arbor, quo

167쪽

i s De Phrenitide

quoniam nusquam noxia, sed Persea venenosi pruni productrix in Persia, Auic septima quarti sicut narrauit Galenus quod arbor nomine Atabcha in Persia venenosi fructus in Aegypto plantata fluctus gignit esui aptos.Columella vero de cultu hortorum optime declarat:

Armendis, O cereolis pruni , Damasci Stipantur calathi, O pomis quae Barbara Persis Miserat, ut fama en patris armata venenis At nunc expositi paruo di crimine uti Ambrosio praebentsuccos oblisa nocendi uin etiam eiusdem gentis eum nomine dicta Exiguo properant mitescere Persi succo. Sunt igitur diuersae Persea,& Persicus,nam Persea nox ia,veneno sa, Persicus vero Persica salubria ex eadem regione produxerunt.

Sed cum pruna sunt in patria Perside venenum habent, illud in Aegypto deponunt. Persicus autem,unde Persica,ubiq; na est. Qui quidem scriptor eodem indoco subiungit Avicennam, cum loquitur de febribus Persica in quartana non prohibere, concludens nominis similitudine nos decipi, quia saepe multa talia occurrunt. Constat igitur Persicum fructum nullo pacto eu esse,de quo dicitur,ex Persia,cum ibi valde noxius esset,& venenosus,in Aegyptum translatum,& eos vehementer labi,qui inde Persicum enenatum arguunt, ideoque a mensis,& cibis arcendum esse,cum hoc omnino intelligendum sit de alio fructu consimili Perseo vocato, ut iam intellexistis. Idem legitur apud Pierium Valerianum in Hieroglyph.ut mirum sit MarcellumVirgilium Florentinum interpretem Dioscoridis,& alios cum vulgo errasse,quibus saltem illud satis esse debebat, quod tum Dioscorides, tum Galenus de utraque arbore Persea,& Persico,sub diuersis particulis locuti fuerint.Quinimo ipse Dioscorides stribit Persica poma stomacho grata esse Isi matura sint,& bonam aluum sacere Pomum Persicum innocuuaegris expeti,ait Plinius , neq; alium eo pomo innocentiorem esse cibum.Prosecto inter aestiuos fluctus Persicum ausim ego assirm re ubi probe maturus sit,4 odoratus, primum locum tenere 4 Quod Mictus genus Gai de Cib. boni, mali succi,cap. vltimo febricitantibus non inuitus concedebat;Et magnus ille Auenetoar gi

168쪽

gloriatur se melancholicos quartanarios io Persicorum usu per anasse,ut mirum non sit, si alexander Trallianus in cura Phreniticorum Persica ipsa exhibebat. Idem Pierius loco citato;Et nos, inquit, Romae aliquando lethali correpti morbo, quo stomachus nihil cibi prorsus admittebat,in immissum evomebat e vestigio, post diuturnam inardiam non alio cibo adiuti per tres continuas hebdomadas, quam singulis pomis huiusmodi in singulos dies ex vino acceptis, reuiuiscere potius, quam conualescere visi sumus. Nescio an quid tale apud Iouisi legerim euenisse Iulio II.Psit. Max. Addit Pierius . Quin medici pomum id cordi tradunt militice conferre,naturamq; aiunt cordis figurana impressisse, ut cui esset genitum parti, vel ex ipsa specie patefaceret. De qua re pro tempore haec satis erunt. Alterum vero quod in eodem fiuctu quaerimus est, an ante alios cibos,& prima, ut inquiunt,mensa , an vero post, illimo loco assumi debeat quandoquidem omnium fere communis usus iampridem inualuit, ut post alia cibaria,post alios

fructus omnes comedatur. Εκ altera tamen parte Gai. I de Aliment.facult.c. I. lib. a. c. I9. consuetudinem hanc sumendi Persica post alios cibos vehementer improbat corrumpuntur enim insuperficie natantia, quae si pilus sumantur,citius subducuntur , alijs cibis viam muniunt,quod si postrema fuerint, una secum alia quoque corrumpunt . Domini hac in re quidnam determinari possit, inihi certe adhuc non constat,quoniam ex hac ipsa diuersitate insurgitin alia dubitatio magni momenti, an humida siccis, lubricantia adstringetibus prςmittenda sint. Quandoquidem sunt, qui ad coctionis munus rite peragendum, contendunt duriora alimenta, quaeq; disti ilioris runt coctionis,primis mensis assumenda esse, iuxta quorum doctrinam usus fortasse increbuit concedendi Persica, dacticinia in postrema mensa, quod nunc passim Obseruatur.Exaduerso tamen Galenus a. deAlim. Dcul. ca Io. Pre:

postere,inquit,sumunt alimenta, qui non praemittunt humilla siccis,lubricantia adstringetibus, quae facile descendunt his,quae tarde permeant;cui Aetius,& ali quoque subscribunt.Sed si liquid preassumenda sunt,ergo a potu incipiendum erit. Quo sorsitan respexit Salernitana Schola cum dixit i

potu incipe caenam .

169쪽

i 8 De Phrenitide

Quod tamen Villanouanus de potulentis, ut iustulis, interpretatur. Ea consuetudo inualuerat,inquit Plinius,ut potus cibos pratiret, quam posteriores Medici multis de causis repudiarunt. Quinimo si vera est Gai doctrina I de Usu pari. 7. ubi tradit pylori munus esse,ut tandiu ventriculum claudat, quousque cibus sit concoctus, neq; permittat prius exire,quam sit in formam chyli redactus, haud aliter atque uterus, qui tandiu se tum clausum retinet, quandiu completus est,prosecto nihil referre videtur in corpore sano,an hic,vel ille cibus ante sumatur, quoniam cibi omnes in ventriculo a calore commiscentur, fitque una ex omnibus hyliserma. isi velint,qui hunc ordinem seruandum esse praecipiunt,ut una,vel altera hora intercedat inter cibos liquidiores, duriores, eo prorsus modo,quo scripsit idem Gal.loco citato cap.de Prunis, ea videlicet ad aluum molliendam caeteris cibis esse praemittenda, nec ab ipsis statim prandendum, sed paulo post, ita ut possint fructus distatui,& dissoluti exire. Ita enim ordo praemittendi tenuia, di liquida crassis , durioribus cum utilitate seruaretur Lyricus Latinus mora, quae etiam facilius secedunt, quam Persica in postrema mensa exhibet, dum canit Ille salubres Ae iates peraget, qui nigris prandia moris

Finiet, ante grauem quae legem arbore Solem.

sed sortasse ientaculum, non vere prandium , ut nobis in usu est, Poeta intelligit,& ita a Galeni sensu non discrepat Antecessor noster Marsilius agnatus,de re omni literarii, sed medica potissimum optime meritus Disputationem edidit de ordine in cibis seruando, in qua quidem ordinem praemittendi liquida, ac tenuia ibis,quae cressioris sunt substantiae,nulla etiam inter unum, alterum cibum mora interposita, ad mentem Galeni magnopere laudat,mordis usq; tuetur, probans similiter quae facilius,& citius concoquuntur, citius etiam per ianitoris osculum exire, aliorum alimentorum, qua scrius,& difficilius elaborantur,non expectata chyIificatione quae opinio mihi pariter summopere placet Et quantum ad Persica poma,hoc forsitan desiniendu ex eorum vario discrimine quae etenim sunt durioris, ac solidioris substantiae in fine,

x pyra, consimilia assumi debent, quae vero tenuioris, diqub dioris

170쪽

dioris in principio. De qua tamen re longius forsitan,quam de . bani, ideo in proxima ad Phrenitidem redibo. De potu in Phreniticis, deq; alijs quibusdam ad Diaetam pertinentibus. In quibus quae dubiajunt, ct controuersa apud Medicos dilucidantur aes XIII. VoMOD in his, quae ad aerem, cibum attinent, tractandi, seu regendi sint Phreniti de

correpti, in hesterna Lectione demonstratum est, nunc autem caetera magis necessalia tantummodo expendamus. In potu itaque Phreniticorum no admodum concordes Medici sunt, quoniam AlexanderTrallianus,& ante eum alij e veteribus, uti Asclepiades,& Themison apud Aurelianum I. Acut.cap. I . &46. ausi sunt vinum concedere,quos tamen Celsus damnat, ante eum dixerat Hippocr. in lib. de Inter ast ci in nulla mentis perturba. tione vinum conuenire, deniq; Galenus ad Glauc in illis febribus quidelirium, aut aliam capitis adictionem adiunctam habdivinum ipsum improbat. Accedit ad auctoritates ratio a natura rei deprompta, quia Phrenitis cerebri,membranarumq; est in lammatio, quae siue in capite ortum habeat, siue sit ex diaphrasmatis in- fiammati consensu, semper est cum insigni thoracis aestu. Freque.

tissime etiam illi symptoma coniungitur vigiliarum, di aliquando

pariter,ut notat Aretaeus I. De curan. acui. I. oris ventricus ardorct sitis Manxietas,d frigidae cupiditas, ut his nominibus mali in hoc praesidia quaeque refrigerantia, in umectantia, & aquae potu

omnino requirat Scitote ergo vinum in Phrenitide nunquam esse concedendum,nihil enim minus conuenit illi,quam vicium, acetum,ut scribit Hippocr. I. 4 de Morb. proinde dare vinum Phreniticis, perinde est, ac dare venenum. Trallianus autem, qu b de ali etiam fortasse respexeriint, dum vinum concedit, coacte id cait ad vires admodum deiectas,ventriculum frigidum, imbecillum,& febrem cinnino rcinissam respiciens. ita enim loquitur. Quin linum, quod sitim restinguat tale autem omnino erit oli-gophoron , quod ab aquae natura parum distat dare Phrenitici, Κ au-

SEARCH

MENU NAVIGATION