장음표시 사용
151쪽
ass. 9.quemadmodum quae nam pars dextra,an sinistra,anterior, an posterior, & demum quales nam actiones principes, an una, vel phrres,an Omnes laedantur. Quod omnibus ex ratione delirij manifestum fiet, prout aegri vel imaginatione, vel ratiocinio decipiuntur. Quomodocunque enim sit, nulla est in curatione varietas, n-
per ad sinciput capiti remedia adhibentur . Signa causarum mistermitto, quia tam externae, quam internae causae satis sunt manifestae, illae ex aliorum relatione, hae vero quia quando cum oculis, facie totum caput calidum, iubicundum apparet, urgent vigiliae sitis,4 similia, haec profecto calidam cerebri intemperiem, de calidos, atque mordaces humores ostendere solent Signa autem ex tempore inflammationis a symptomatibus potissimum desum re oportet, prout illa incipiunt,aut crescunt,aut vigent, aut decre-stunt. Signa hecticae Phrenitidis exacte describuntur I. Prorrh.3 3. Aegrotantes enim in ea parum loquuntur, parum mouentur, ac fere videntur quiescere, ac dormirer quod certe non alia ex
Lausa euenit, nisi quia aequalis quaedam facta est intemperies , res ad quendam velut habitum deducta est, quae nullam fere assert molestiam . Signa denique verae, ehexquisitae Phrenitidis explicantur a Galeno s. De loc aff. q. Si enim caput laboret per consensum, vel uniuersi corporis, sicut in febribus ardentibus conti git, vel per consensum a pulmonibus, pleura, vel aliqua alia parte laborante, tunc huius partis vel dolor, vel inflammatio, vel alia affectio praecessit. Accedit etiam quod illud delirium de repente, subito hominem arripit, quod in vera Phrenitide non euenit,in qua sanguis non statim in consertim, sed paulatim repit ad caput, unde varia symptomata praecedere solent, antequam Phrenitis ex primaria cerebri affectione insurgat,de quibus nos paulo ante exRhasi, di Tralliano loquebamur , iam designis agamus prognosticis
152쪽
Liber Serenitis. De Prognostico in Phreniticis , an urina inspiciendae tin assectibus capitis aecP. IX.
ROGNOSTICA lana Phrenitidis,quibus
vel salutem, vel interitum aegrotantis praedicimus, ex uniuersali methodo comprehenduntur, in qua primum vires morbo comparantur: Nam in magno morbo vires imbecillae succum bunt. Ad quem modum GaI. Ira Meth. 3. generaliter docet in omnibus internis intiam mationibus, in virium robore unicam spem salutis esse. Quantum vero morbus naturam
superet,ex coctionibus in cruditatibus saepius dignoscitur . Qua ratione scripsit Hippocr. inphor. r. Quibus urinae albae sunt , perspicuae malae, maxime si tales in Phreniticis appareant.Ostendunt enim max mam humorum cruditatem, necnon flauam bilem ad caput ascendere Unde Gai in Comm. testatur se nemine .
saluatum vidissed quo huiusmodi urina visa fuerit . Caeterum vide morbi exitu felicius iudicare possimus, morem in primis ipsius morbi spectare debemus, qui quidem exsuperuenientibus symptomatis, quae Hippocrates explicat in Prorrh. facile cognoscitur. In uniuersum tamen scitote Phrenitidem potius esse lethalem, v pote ex qua plurimi intereunt. Aliqui nihilominus etiam seruanin tu , moin ex illis, in quibus consummata est Phrenitis,quique soccos, Testucas colligunt, licet oppositum stribat Hippocrates
I. Prognost. 3. Vnde idem auctor lib. I. de Mor. intermorbos dubios Phrenitidem connumerat, qui nimirum ancipites runt, inter
Iethales, Ialubres . Quo respexit Demetrius Herophili sectator apud Aurelianum, qui Phrenitidem definiens dicebat eam ess
delirationem vehementem cum febre,desinentem in intersectione celerem, aliquando in sanitatem. Hinc Trallianus gloriatur se aliquos liberasse,& apud Gal. lib. I. Epid. sect. aa. 73. Phrenitis dicitur ut plurimum mortalis, non tamen perpetuo. Quod quidem de aliis omnibus Phrenitidis diuaerentij intelligendum est, praeterquam delectica Phrenitide vocata, a qua neminem posse in pristinam sanitatem restitui, communis est omnium Medicorum P a con
153쪽
consensus . Atqui In Phrenitide triplex illa rerum praeter naturam vehementia insignis admodum reperitur,essentia inquam, digni tatis,& facultatis . Insignis adest vehementia essentiar, quoniam . in Phrenitide magnus est recessus a naturali statu,secundum morbos,causas,& symptomata' secundum morbum,quia intemperies capitis calida,& multum vehemens, febrisq; assidue ardens secundum causam est etiam haec vehementia insignis, quoniam materia faciens Phrenesim putrida est, & mordax secundum deniq; symptomata,quod iure maxima sint,cum cerebri lanctiones princia pales corrumpantur,adsint vigiliae continus.Vehementia dignitatis di ipse maxima adest , eo quod in Phrenitide cercbrum intemperi arficitur, membranae cruciantur,in corpus totum offenditur: Tandem est etiam vehementia in Phrenitide insignis ratione sa-cinatis,quoniam in hoc affictu pulsus maiori ex parte valde pusilli sunt, unde vitalis facultas debilis arguitur , ut constat ex Gal. q. de Caus pulsi . de . Glauc. Iq. Hec vero de Prognostico Phrenitidis in genere. Verum,ut dicebam, ex aliis superuenientibus, epigenomen appellant Graeci, non dissicile cognoscitur , num ex morbo hoc euasurus aeger sit,an interiturus,in quibus quidem paulisper immorandum Ante omnia igitur Phrenitidis prauitatem,ac malum morem significant flere, perpetuo rixandi studio teneri, ut contra quae cum risu fit Phrenitis securior, seu minus maligna esse consueuit,ut nos docuit Hippoc. 6. Aphor.63. siue deueniat, quia, Vt in commento notauit Gai Phrenitis haec solo calore generatur, cum scilicet cerebrum calore intemperatum est, siue quia . mista adictio sit ex sanguine simul, hile, unde mitior morbus, ut de Phrenitide testatur ipse Gai. 3.de Crisibus. Furor siquiden ex mordacitate magis, quae mordacitas sanguinis benignitate attemperatur, ac tale delirium fit, quale ebriu humidioribus superuenire videmus. In Phreniticis quoque urinae albae, perspicuae,&quasi aqueae exitiales vocantur a Galeno 4.Aphor. 72. Quando quidem magnitudinem erysipelatis ostendunt, necnon succum omnem biliosiam, quo urinae ipsa tingebantur, rapi, trahiq; sursem ad caput. Sed hoc in loco vestium aliquis fortasse obijciet ad affectus capitis significandos nihil prorsus conferre urinarum inspectionem Galenus enim et Pror a manifeste dicit ex rinis
154쪽
nihil haberi de indicijs Phrenitidis,quia vis urinarum, inquit, est,
ut de vesicae assectibus,& renum, venarum;prςterea de robor facultatis,quae humores gignit,significet. Propterea in Progn. vrinarum ditarentias omnes percurrens nullius omnino mentionem
facit,quae Phrenitidem indicetiaContra vero esse videtur,quod Hippoc in historia Virginis in Larissa caulo cum vigilijs laborantis postquam scripsit ipsam quarto die minxisse tenue,paucum,& in is in illius urina apparuisse meorema sublime,statim inseri,ipsam delirasse. Eoq; ostendit,ait Galenus,ex his engorematis deliriu sequi;
Et in Coac.pr notatb. .sM. a. Aphor. LI. scribit Hipp.: Progresse morbo surditas , cum urinae subrubrae appareant, quae nihil deponant sedimenti,sed sublimametum habeant, emouendae mentis signum est. Idem 6. Epid. Vrinas in Phreniticis multum habentes se dimentum,tanquam maxime salutares commendat,dum ita loquitur:Vrina multam subsidentiam habens a mentis motione liberat,
qualis Dexippi fuit Quamobrem scitote hanc dubitationem tolli, si dicamus urinae signum per se nunquam ullum deIiri genus de- nunciare, ita ut inter pathognomonica signia Phrenitidis minime connumerari debeat, sed inter signa potius morem indicantia, ad prognosim spectantia, quonia quotiescunq; huiusmodi apparet
urinae,clarae videlicet,& diaphanae,si praesertim antea crassar, tur batae,& subiugales fuerint, ostendunt grauem Phrenitidem ex eo, quod calidorum humorum quidam demonstratur raptus ad superiores partes. Non tamen negandum est,quin etiam imminentem Phrenesim significare possint, ut Hipp. calenus aliquando vo luisse videntur,sed hoc omnino per accidens erit,quatenus videlicet flatuosum continet enaeorema ea prorsus ratione,qua ider . Hipp. praesente, aut futuru capitis dolore,ex turbatis vrinis praerniuciat q. Aphor. Non enim primo, de immediate illud euenire voluit Hipp. sed per discursum quenda coniecturale,eo quod multitudine
crudotu humorum, vehementia caloris exagitantis ostendunt,& ex consequenti multa in caput efferri vaporatione. Concludatis
itaq; urinas inter Phrenitica signa,quaecunqi illa sint,recenseri tantum .per accidensinon quod vel partem assectam,vel assectu ipsum eiulq; euentum per se solae demonstrare possint. Reliqua signa pro-gnollica non minoris momenti prosequar in sublequenti
155쪽
Impum Prognostica signa Phrenitidis praeter ea, quae in altera Lectione examinavimus,spectant multa etia, quae huc aikrre operaepretium duxi. Hipp. i. Pror. Mi Gripsit; Frequetes in Phreniticis permutationes mis
las omnino esse.Quod repetit inCoac. prenot.lib. Aphor. 26. dicens . Vbi variscasus subinde incidunt Phreniticis
prauum,& conuulsionem denunciat. Haec varietas autem,seu mutatio quomodo intelligendaeMultifariam Domini sed unicam Ddetur habere generationis causam, nempe traiectionem humoris , vel trans fluxionem ab una cerebri parte in aliam, in qua species quidem seruatur ait calonis eadem, verum pro laborante parte di uersa insurgunt symptomata aliquando laeso visu, aliquandolauditu, aut olfacetu, aut taetu,aliquando vero etiam facultatibus principibus,memoria,discursu,imaginatione. Vnde phrenitici perpetuo delirant, sed modis,Ermi' secundum uniuersa functionum anima Iium genera variant.Vicissim enim excandescunt, laetatur,plorat, rident, aliqua honeste, pudice faciunt, momturpia,& obscama Commiscent, quae commutatio non ex vitiosis humoribus ad clementiores,sed ex prauis ad magis prauos enicitur. Qua in re diligenter obseruandu quod modo unius facultatis actio laeditur,mo eo alterius,interdu vero ad contraria symptomata in eadem facultate, parte vicissim fieri olet commutatio,ut ab audacia in timorem, a siti ita sitis vacuitatem, a mingendi desiderio in obliuionem, aut frigore in caIorem Primum euenit ab humoru affluxi ne , alterum quia vel humor morbiticus in aliam speciem degenerat, ut bilis flaua in atram, vel calor nativus extinguitur,4 mens celeriter obliuiscitur. Talium Phreniticorum exempla colligere haud una possumus ex Epid. In Dealcis uxore ab initio facta lachryme rursum risus:Nono valde delirauit & rursus firmata est silent. q. spiritus rarus magnus per tepus,rursus breui spira. Vige simo multa verba: rursus com mala est;Vigesimo primo obiit. Nimirum ob melancioliam tacebat: ob Phrenitidem multa loquebatur, bile flava in atram dc generante Spiritus magnus ab ince
156쪽
Liber Secundus a Idio; rarus ab obliuione,celer, paruus, breuis, rarus, refrigeratio ne per extinctionem caloris. Similiter Silenus describitur laborans inflammatione septi transuersi, cuius respiratio semper ab initio,vsite in finem magna suit,& rara Coepit delirare secunda die ali quantu Tertia die multa verba, risus,& cantus, moderari sibi n5 potuit. Quinta die mente constitit,quia in soporem transibat. nata die septinis obmutuit,mortuus est undecima. Insuper notauit Hippocrates in muliere in Cyzico modo delirium vehemens,modo firmitatem mentis,in in Apollonio coma, vigilias, qui omnes interierunt. Vnde & Phrenitis,que in Lethargum permutatur, perniciosa est. Quae mutatio quam si equenter in medendo obseruatur, . non semel Medicorum culpa, atque errore, dum plus iusto refrigerantibus utuntur,non quod bilis pituita fiat, sed quod protracto malo vena cerebri calore destituta alimentu in pituitam vertunt, indeq; sensim ad Lethargum fit transitus Nisi tame etiam velimus mistum esse affectum, ut resoluta bile tandem ex pituita Letargici evadant. An Phrenitiei, qui dormire, 'uiete iacere videntur a morbo incolumes erunt: Saepe enim videre est, qui cum antea fu- rerent,mox ita quiescunt, vini quis probe aduertat,eos vere dormire existimet. Quam prauae etiam sint naturae Phrenitides in quia bus aegri, qui antea cum ferocitate cuncta peragebant, deinde immobiles, 'victi iacent, non ex me, sed ex Hippocrate discatis; quiri. Pror. 33 ita loquitur Tremulae, obscurae, blandaeq; conistractabiles desipientis valde Phreniticae. Et Gal. in Comm. In haec ait aeger quietus iacet, neq; solum non tumultuose exclamat exilitq;, ut antea,sed neq; prorsus loquitur, neque figuram decubitus mutat,saepiusque,qui ita aikcti sunt,familiaribus praebent occasionem quod mox sint,si quod fiat siletium,dormituri De huiusmodi Phreniticis loquebatur idem Hipp.in Coac. pramot. lib. a. Alinor. o. cum dixit; in Febribus insaniae vehementes silente aegro, sed noetiam priuato voce lethale est.Cuius obscurae,& silentis Phrenitidis duae sunt causae vobis nequaquam celandae, ut in praedictione facienda metam facilius attingatis,nempe clanguens virtus ,
hedaica diathesis, quando videlicet humore bilioso, intemperie calida, siccaq; ita cerebri substantia inficitur,ut morbus esticiatur hecticus ipsi cerebro;& notate quod dixi ipsi cerebro, quoniar
157쪽
fuit etiam opinio moramdam huiusmodi Phrenesim inlecticam totius,& marasmum posse verti, quod ego equidem sieri minime
posse crediderim. Nam sicut Gal. ait ex septo non aduenire hei ti-cam,sed prius aegrum mori lib. Io Meth. kais de cerebro dico, non enim potest usque adeo siccari, quin prius moriatur homo. In hac tamen Phrenitide habituata, ut in ebribus hecticis,non amplius humorum putredo causa est; sed partium solidarum facta, ct absoluta at cratio. Sic etenim in cerebro euenit, queadmodu in Ianis, quas colore aliquo ita fucant, ut vis medicamenti concepta nulla latione ethi positi unde cerebri veluti tinctura quaedam de mentiam hecylaam acquirit. eruntamen ad prognosim rite peragendam distinguenda erit non oscitanter Phrenitis haec silens ab alia consimili Phrenitide, quae cum sopore siue Lethargo iuncta est Trior enim Phrenitis progress morbo tandem firmatur. cum pulsu admodum languido, duro, angusto, itaut quies tunc fiat languida reddita virtute, in resolutis viribus, non morbo su- Perato Altera vero cum comate, vel profundo somno ab initio morbi potissimum contingit, nec aegri ipsi quietem adeo oblcura habent, ut in priori, in qua vires omnes languent,& firmata est hectica dispositio, vixq; patientes se mouere possunt. Quaeritur autem hoc in loco ratio duorum problematum. Quorum unum est: cur Phrenitici modo meticulosi sint,modo audaces, modo in ore risus abundet, modo in eorum oculis lachrymae cernantur Alterum cur Phreniticorum robur maius omnino sit, quam dum saniatate fruuritur . Ad primum dicatis,quod quemadmodum ex timiado audacem agitata, feruidaq; bilis,sic ex audace pauitatem eadeexusta aegrum facit. Quod vero in eodem Phrenitico modo metus adsit, modo ferocitas,modo risus,modo ploratus,in causa est multiplex materia,ut iam significavi Nam ut in febribus haec materia celeries, illa tardius in atram bilem, melancholiam degenerat, Ne dicam quod inde etiam euenire certum est,cum pars morbificae materiae seruet, atque uritur,4 cum iam adusta, ,ellati in cinerem redacta omnino est haec siquidem pauore, & lachrymas, illa risum, audacia, Malia excitat. Alterius problematis ratio cum
alijs etiam ad prognota perficiendam attinentibus in futura Lectione examinabitur. De
158쪽
m redem Prognomeo; ubi perpulchrasoluungar
Problemata. 44 LeeP. XL OB LEM A alterum dilucidandum remanet
quod huiusmodi erat quamobrem Phreniticorurobur maius sit, quam cum integra,&persecta fruuntur sanitate videtur enim ad instar paradoxi. Quandoquidem Phrenitide correpti assidua febre uruntur , continui' vigilijs infestantur, quibus4 cordis,& cerebri vires maximopere labefactatur. 4 propterea etiam caeterarum corporis partium robur deijci de beret. Contrarium tamen demonstrat experientia, quia nimirum Phreniti orum robur longe maius est in aegritudine, quam in sanitate.Vidit hoc Cassius lib. Probl.Med. 6i ubi refert hoc ipsum euenire, quia corpus eo tempore magis adstrictum est, is inime ad perspiratu dispositum. Rectius,& clari Gal. 3.deSymp.caus is ubi id totu libuere viae tur caliduati,& siccitati me broru addes
siccitatem corporis maxime facere robur; certe neruorum genera quanto sicciora,tanto sortiora Pendet hinc alterius quaesiti seluti, cur nimirum Phrenitici, cum validos edant motus, sensus
tamen debilitisimos habeat,quia scillaet nerui resiccati,& incalentes ut validius mouent , sic ad sensum ineptiores redduntur , eo quod ad sensionem requiratur mollidies,non siccitas. Quae ratio in Elephanticis elucescit;resiccatis enim ab humore atro,& neruisti cute,perit in illis externarum partium sensus Addere tamen etiam possemus ad robur illud in Phreniticis faciendum non in municia iere locum animi impetus, quos ipsimet habent ex varijs simul,& calidis in imaginatione motionibus Pessimum Phrenitidis signum st vomitus in ea , citra ullam ventrkuli laesionem , ut habetur lib. I. Pror. Conam Io quia scilicet cerebrum adeo affici significatur,ut in consensum vcntilaulum trahat. Inter signa prognostica Phrenitici ni rituri connumerat sanguinis si illas,seu guttulas quasd;.m e naribus exeuntes,si praesertim stillae illet merae sintest nigra di sincerae prorsus, ut eliditur ex Epid.Duo enim inde
159쪽
de significantur valde praua. Vnum est sanguinem in venis cerebri ex vehementi inllammatione exustum contineri; alterum non posse a natura pelli, sed frustra tentari, ipsa iam victa, debellata a magnitudine morbi. Non contemnendum pariter est signum illud, quod vulgus passim annotare consueuit, nempe strepitus quidam, qui in ventre auditur Phreniticorum, dum bibunt. Quod signum non latuit Hippocratem, qui quidem vel in minimis diligentissimus semper fuit . Nam lib. 3. Coac pram. Aph.
H. ita scripsit . Phrenitici rarius bibentes, quod bibunt cumfrepitu deglutientes, in tremorem, vel conuulsionem incidunt. Subiungit autem statim. In vehementi Phrenitide tremores mor tiferi . Huc propterea respexi e existimo eundem Hippocratem in Pror quando dixit Phrenitici raro , parumq; bibentes, strepitum facile sentientes, tremuli malenus tamen per strepitum facile sentientes interpretatur, quasi in potione meticulosos Phreniticos vocet Hippocrates, quique cum strepitu quodam potionem omnem respuunt aut quos etiam leuissimus strepitus perterret, ut potus illis, ita Ennius loquitur, perterricrepus existat. Verum rectiust mea sententia uacotius de strepitu descendentis potus accipiendum esse censet. Hoc idem etenim docuerat etiam Hippocrates alibi nempe a Coac pramor. 7. dicens; Qui dum deglutiunt potum obiter strepunt,4 submurmurant in siccis lethale . Quod vero in Phreniticis morituris talis sonitus' persentiatur in ventre, experimento constat, vel muliercular
obseruant, ne dicam quod 7 Epid. Cydis Filius febre, capitis,in
aurium dolore, delirio, quadamque contractione ad vigesimum secundum diem laborans, cum biberet, descendentis potus in pectora, ventrem strepitus audiebatur, qualis chartadi. Idemin in historia Vxoris Theodori, eiusdem Chartadis refertur: sed quae nam ratio erit huius euentus Depromatis eam ab ipsa rei natura Phrenitis enim morbus calidus, Iccus est, in quo propterea corpus uniuerium plurimum resiccatur Siccato igitur plurimum insophago strepitus auditur. Vbi namque liquor per siccum canalem, angusum mouetur sonitum, strepitumq;edio, per humidum non ita, quia sonitus in sicco , non in humido
160쪽
Liber Secundus is 3 9 do fit . Insomnia quoque Phrenitkorum in Prognostico non
sunt contemnenda Norunt enim omnes quam diligenter somnia expenderit Hippocrates , idque tum ad morbos ipse dignoscendos , tum vero etiam ad praesagium de salute, vel interitu evarte laciendum. Quod quidem aperte constat ex libro Epidem. quarum sexto dixit Insomnia qualia quis viderit spectandum, Rex libello de Insomniis , quem praeclare illustrauit Maliger. Galenus pariter librum composuit, cui titulus est, De praesagio ex insomnijs desumendo, comprobatq; hoc Medicorum institutum Aristoteles in lib. de Diuinat per somnia captata Intelligo autem
somnia vocata naturalia, quae ex affectione corporum, tempe
ramento , humorum incursionibus, alijsque eiusmodi nascuntur. Nam diuina, quae animalia nuncupantur,nihil ad rem praesentem Hippocrates igitur I. Pror. 8 hunc in modum loquitur. Insomnia conspicua Phrenitidem portendunt. Ali tamen ita legunt . Insomnia in Phrenitide euidentia. At in Coac praenotas sententia II aliter scribitur, nempe Insomnia in Phrenitide conspicua, bona . Quorum locorum intelligentia torsit non parum veteres Hippocratis interpretes Satyrum, Galenum, reliquos, dumque Galenus quaerit quamobrem clara, perspicua bmnia fiant, in mox futuris Phreniticis, ad cerebri siccitatem id refert, addens idcirco melancholicos manifestis, atque euidentibus spectris M phantasmatis inter dormiendum moueri, lanos, qui parciori cibo usi sunt, aut ieiunarint somniae manitesta videre. Vnde in ijs, qui se cibo, potuque onerarunt, aut in aegris, quorum cerebrum nimio humore scatet, vel non fiunt somnia, vel ubi facta fuerint, phantasmata ita cffluunt, ut ne vestigia quidem in memoria relinquant. Quibus vel bis Galenus pulcherrime more suo ratiocinatur, sed , quod tanti Coryphae pace dictum sit, ad Hippocratis aphorismum parum facere
Nam ii semnia manitesta Phrenitidem praemonstrant ob si citatem cerebri , quomodo bona esse possunt e Insuper impendente Phrenitide quanam ratione aegrotantiunta insomnia tu
cida , di conspicua ei unt. Quoniam, si recte memoria tenetis, docui
