장음표시 사용
191쪽
Medicina Practica vocatae encomtum, O aliqua de ordine seruando in explicandis soporosis, alij cerebri
A Miquartus agitur annus , Praeclarissimi Viri,ex quo in hoc splendidissimo literatum Emporio eam Medicinae partem, quam vulgo, passim Practicam appellant, palim docere, iublice profiteri aggressus sum.
Qua merito,d summa cum ratione caeteris Medicina partibus tanquam antesignana praeponitur. Hareetenim illa est, quae circa Iaborantia,& aegrotantia corpora potissimum versatur;vera,&inculpata sanitate fruentia minime deserens; in illis corruptam eme dando, in his integram sustentando igian qua quidem praesente nihil homini utilius, nihil iucundius, absente vero nihil deterius, nihil tristius euenire unquam potest . Hec Domini singulorum . tum morborumdum symptomatum causas, disserentias, Igna quaeque dignostica, prognostica accurate rimatur, haec indicationes curativas demonstrat, haec tandem e triplici materia, in qua omnis inueniendorum remediorum ratio continetur, nempe Diaeia,Pharmacia, Chirurgia praesentanea auxilia, optatamque medelam, admiranda cum utilitate nos elicere docet.Vnde a Graecis in Pathologiam, quae de affectuum omnium praeternaturam causis,& signis loquitur, ac disserit, nec non in Therapeuticen, quae illorum remedia docet , apte admodum diuiditur . Pars enim altera, quam Physiologiam vocant, in qua cuncta, quae nobis secundum naturam insunt,explicantur,alijs doctissimis viris dc mandata est,Theoricorum nomine insignitis. De hac Medicinae
parte, quam profitemur, intelligebat sapientissimus
192쪽
Liber Temio. ITIEcclesiast cap. 38. Altissimusicreauit Medicinam de terra,& vis prudens non abhorrebit illam, paulo infra; Da locum Medicor etenim illum Dominus creauit,&io discedat a te,quia opera eius sunt necessaria . Antea vero dixerat Medicus a Rege accipiet do-- nationem,& disciplina Medici exaltabit caput illius, in conspectu Magnatum collaudatatur. Quae res ut aliquibus exemplis illustribus comprobetur,habemus apud Herodotum in Thalia magna fuisse apud Darium Democedis Medici auctoritatem,excellentia , lucrum. Nam duobus aurearum compedu paribus ab ipso Dario, quem sanitati restituerat, donatus est,is ab uxoribus eius aureis phialis praetiosissimis:Augustus Antonium Musam ob restitutam sibi salutem annulo aureo donauit, idest dignitate equestri, non
eum solum, sed etiam alios omnes eandem artem profitentes, auctore Nicaeo. Eidem Medico, cuius opera ex ancipiti mor Augustus conualuerat, Senatores Romani statuam aere collato, iuxta signum Aesculapiistatuerunt,affirmante Suetonio.Taceo Taddeu Florentinum ab Honorio Papa eius nominis Quarto vocatum, qui praeter centu aureos sibi in singulos diesstatutos, sanitate restituta , decem quoque millibus aureorum clitatus fuit, de quo egatis Volaterranum in Anthropologia taceo dacobum Canterium a Gallum menstrua mercede decem aureorum millia habentem a
Ludovico Vndecimo Francorum Rege Apud quem permagna illi fides erat, ut in sua Chronica Argentonius testatum reliquit. De Medicis hanc Medicina partem exercentibus, dubio procul accipiendum est illud Homerici. Iliad. Vir Medicus multis as quandus honore esJI De ijsdem sermo erat Platoni dum s. de Rep. r. de Legib. Medicos Reipublicae necessarios esse multis probat Arist teles quando ro Ethic scripsit medicos e libris minime seri, an non clare voluit significare, practicam Medicinae partem - eam potissimum esse, quae Medicos facit In hac siquidem Medicina practica habetur particularis quaedam exercitatio, quae dici viκ potest quantum conferat ad morborum curationem addiscedam de qua verba faciens Galenus a.de Locis aff9. s. Meth. 6. assirmabat Medico ad suum cinconsequendum, duo maximeresse 'necessaria,nempe aliquam dogmatum uniuersalium intelligentia ,
193쪽
Lassiduam in particularibus exercitationem. In hac igitur morbi
omnes cunctarum nostri corporis partium expenduntur, cum
partes dico,no quaslibet partes intelligo, quς in humani corporis
compositionem veniunt, ut accipit Gal. I. Meth. 2.& .de Elem. 6.
sed pro illis tantum partibus accipio, quae certam habent circumscriptionem, tersectam edere opcrationcm possunt, ut est apud Gal. r. de se par. 3. ordo autem Almi huius Gymnasij,veluti de
aliorum omnium est, ut a capite exordium sumatur,deinde ad medium,& infimum ventrem deueniatur, postremo de febribus agatur. Quae cuncta praeterito triennio pro virium mearum exilitate absolui. Ad caput iterum redeundum,& de morbis eius rursus hoc anno vobiscum agere oportet. Innumera tamen cum sint morborum genera caput exercere, ac infestare solita, tam extrinsecus, quam intrinsecus, a quibusnam sermo noster inchoabitur ξ Hoc enim ad libitum est: Externos capitis affectus, uti areas,sub quibus alopecia,Ophiasis, ite defluuium capillorum,d caluitium comprehenduntur, Omittendos censui,taquam turpitudines potius,quam morbos,4 ad exornatoriam seu cosmeticam Medicinam spectantes. Sic enim eam vocat Gal. lib. I. atat.cap. I.&aliquando exercuit propter Deminas regias,quibus,ut idem ait,obedire oportet. Eiusdem census aestimantur sortasse non temere achores,seu ines,
porrigo, phtiriasis,quos propterea in aliud tempus reijcio Quare de internis proprie,&simpliciter morbis tantummodo loquar, qui quotidie in medendo nobis occurrunt,magno cum vitae qΠΟ- tantium discrimine alias a capitis dolore incepimus Rhasis ordinem secuti nam & ille librum suum nonum ad Almansorem ac pitis dolore auspicatur. Quod etiam Galenum secisse non ignoramus in lib. Catat.vbi post cutis affectus, statim sese contulit ad dolorem tractandum, quem pariter imitatus est Alexander Trallianus,& Avicenna pr. tertij, ut unusquisque vestrum optime nouit. Verum hic ordo perpetuo seruandus Θ Huic normae semper inhaercndum ξ Dicimus nos Medicinae leges non esse ad Polycleti immutabilem regulam reserendas; sed ad Lesbiam normam ad aptandas, quam quidem pro factorum, personarum, ac temporum circumstantij magistratus aequitas commutare solet. Non multas
ab hinc mensibus cum de labribus dissererem, post ephemeras statim
194쪽
statim ad putridas deueni, de hecticis deinceps tractaturus, quem
ordinem habet Avicenna,cum nihilominns Galenus post ephem ras,mo hecticas expendere incipiat,& vltimo loco putridas ambobus autem tui consilis, propriae sententiae ratio non deest Proposuerat sibi Galenus, ut clare patet ex primo ad Glauc. et .se velle prius de his febribus sermonem facere, quae simplicissimae sunt, iuxta vulgarem,& communem ordinem,qui est, ut a rebus prioribus di simplicioribus nostrum exordiamur sermonem , deinde ad eas, quae sunt magis compositae, accedamus . Putridae enim febres non adeo simplices sunt, ut ephemerar, delecticae, sed magis composetae,iam si illarum causas,quam symptomata,quae illas concomitatur,respicimus. Avicenna vero aliam fortasse habuit considerati nem,quia nimirum calor praeter naturam omnium facillime accenditur in spiritibus, postmodum in humoribus,postremo in solidis . Quibus omnibus addatur Galeni testimonium. Nam dum quidam Hippocratis interpretes hoc illi crimen obiicerent, quod de luxationibus primitin immutato ordine agat,deinde vero de fracturis, cum fracturas luxationibus anteponere debuisset, Galenus ipse eos summopere irridet in initio Comin primi de fracturis, aperte nobis demonstrans nullam extare legem, quae homines cogat eundem perpetuo ordinem seruare,imo pro vario arbitratu varios etiam ordines diuersa ratione institui posse. Haec licet longe petista ea de causa protuli , ne quis vesti um fortasse me alicu:us notae insimulet , si non a dolore capitis, ut molis est,sed ab aliis affectibus initium faciam. Cuius etiam propositi ratio multiplex afferri
potest, sed in primis quia impossibile est huius nobilissimi membri morbos omnes,qui pluruni sunt,tam breui tempore ad unguem expendere, di sigillatim percurrere . Vnde necesse est magis stequentes tantum,& curatu dissiciliores prosequi . Praeterea quia noui mulios affuturos, qui ad me audiendum couenere ab eo us', tempore, quo capitis morbos exponebam quibus fortasse eadem inchoare,& adta reassumere cum ipsorum molestia , idebor.Quamobrem dummodo a capite exordium nostra desumat oratio, itidad vos an ab hoc, vel illo capitis morbo fiat Decreui enim,& iam in animum induxi meum a Lethargo incipere, & sub eo soporosos morbos omnes pro viribus expendere quod cum faciam, aliquem
195쪽
etiam ordinem seruabo, si recte memoria tenetis,morbum postremo loco alias,dum circa caput versaremur, explicatum,Phrenitidem suisse, cui in ordine apud omnes Practicae scriptores Letha gus succedit. Hic morbus non solum grauissimus,ut suo loco intelligetis, sed etiam frequentisiimus est,cum auijs in urbibus, in quibus diu medicinam exercui, tum Romae praesertim,humidioris, icrassioris tam cibi,quam caeli ratione . In sequentibus ergo ad Lethargum expugnandum me accingam,cuius primum essentiam in quid nominis, sin quid rei, ut isti loquuntur, deinceps differentias,mox causas,postea signa omnia cum dignostiea,tum prognostica, demum curandi rationem per indicationes elicitam Vobis ante oculos ponere studebo. principio tamen mei sermonis breuem quandam capitis,& cerebri anatome delinea ,quam profecto cin dignostedis, in curandis illaru partiu aegritudinibus valde necessariam, nedum utilem esse, quiuis etiam rudite in arte versatus facillime cognoscit,praeterquain quod Celsus lib. q. c. I. sic traditum reliquit omnium interiorum morbi, curationes' ita notitiam venient,si prius eorum sedes breuiter ostendero. Interim
Vos,praesertim qui nunc primum Medicine 'udijs,ac diuinae artis mysterijs initiamini, mentes vestras accingite, ingenijq; acumen ad tam praestantem, proficuam disciplinam capessendam dirigite, omni posthabito Manimi, corporis labore Artem enim longam in tam breui vita citra assiduum studium, absque perenni exercitatione,ad mediocritatem, nedum integre assequii impostibile est . Dixi. Breuis quaedam,o dilucida capitis, artium eius delineatio, ex melioribus Anatomicis aect I. Lethargo non ita post verba facturus, veluti de caeteris capitis,4 cerebri morbis grauioribus
a me alias non examinatis, breuem quandam
huius membri anatome Vobis Medicinaestu diosis ante oculos ponere constitui,prout melio res Anatomici e recentioribus nos docuerunt, quorum omnium laudatissimus vixit, vivetq; in posterum Andreas Laurentius. Hoc ipsum autem ego non solum utile sed valde necessae
196쪽
Liber Tertius. 7scessarium etiam esse existimo Medicis omnibus capitis morbos
cognoscere,& curare cupientibus, ut sileam quod ad prognostica ex arte, ac methodo pronunciandum,nihil aptius excogitari anatome potest . Magnam etenim partem ad haec tria confert. Addi agnosim, qui ad at sectus,& affectae particula signa maxime principalia non solum ab actionis laesione, excretis hauriuntur, sed etiam a situ loci,4 ipsiusmet partis Ad prognosim,quoniam inter capita prognoseos apud Hippocratem connumeratur laetio lar- D. At actiones partium sunt.Quinimo ex Gal. I. de Loc. aff. scimus non lardi actionem, nisi pars, quae ipsam facit, una etiam laresatur Curationi deniq; quantum inseruiat partium cognitio,expressit eleganter Galenus in libello de ossibus a principio, quando inquit. Omnia quae sunt in medendo scopum habent id quod naturaliter est constitutum. Ad haec scripsit etiam Aristoteles I de Animatari Rectum est inde sui,& obliqui. Quanam si quidem ratione,& quonam modo luxata ossa restituet Medicus, si naturalem eorum situm,& structuram ignoret An non libere fatetur Hippocrates a capitis suturis se fuisse deceptuma Praeterea in medicina facienda,
cum Medici cerebrum alterare M ad contrariam crasin imm tare student, inunctiones, pulueres, emplastra super commissuras semper imponunt,quae si ignorentur, quomodo patientis aegritudini consuleturξCum itaque tanta sit partium cognitionis utilitas, ac necessitas , nos antequam de capitis morbis agere incipiamus, breuibus eiusdem capitis anatomem exponamus . Caput igitur membrum est corporis diuinissimum reliquorumq; membrorum . princeps,cui totum corpus Deus subesse,ac parere voluit, ut Plato
de Natura testatur Quod tamen sic intelligendum est, ut in cerebri gratiam a Platone prolatum illud sit, cuius tantum nomine constructum caput fuit illius enim Homicilium,in propugnaculum dicitur Hippocrati.Neq; credatis Averroi,dum Galeno imponit voluisse conditum fuisse caput propter oculos.Nam hocn quam asseruit Galenus,sed propter oculos supremum locum caput . Occupasse Plato autem seipsum explicans eodem in loco subdit G tum fuisse caput editissimo loco, quia intelligentem animae facutitatem,tanquam reginam,in principem in sublime attolli oportu
rat, ut irascibilis, di concupiscibilis veluti famula illi subseruirent , eiusq;
197쪽
eiusq; gubernaculo regerentur. Capitissima rotunda quide est,eo quod membro nobilissimo figura debebatur omnium nobilissima,omisiis alijs causis,quae ab Anatomicis reseruntur, non tamen,ut pater,exquisite,&ad unguem globosa, sed ad latera qu dantenus depressa, ut quandam spherae imaginem praeseserat.
Dicebat de capite Aristoteles a. de Anima tex. 38. Vt caput animalium, sic radices plantarum esse innuens in Dimalibus talem esse capitis naturam,qualis in plantis est natura radicis. Nam per caput animalia cibum assumunt, per radices plantae nutriuntur,in animat,ac planta depereunt,si illi caput, huic radix abscindatur.
Numerus vero partium caput constituentium denarius est.In primis sese offerunt capilli, secundo cutis, tertio caro, quarto membrana, quinto cranium, sexto dura, pia mater,septimo substantia medullaris cerebri, octauo duae membranae cerebro subiacentes,nono rete mirabile,decimo os basilare,quod est basis,&fulci, men totius capitis Pilosi capitis humani rationem quaerens Aristoteles a.de Pari anim. I . ita loquitur. Homo animalium maxime omnium pilos capite est, tum ad necessitatem,tum ad praesidii rationem necessarium enim propter cerebri humiditatem, &commissuras caluar. Nam ubi plurimcm humoris,calorisq; est,ibi dem ortum pilorum copiosum esse necesse est:adiumenti autem ratio, ut frequentia pili caput operiens defendat a nimio frigore, calore. Cutis capitis crassa,vi nostis,est, ad hoc ut pili altius figere possint radices,& ut melius ossa cerebri exanguia obducat,4 Queat Caro reperitur solum in fronte, ac temporibus,no item aliis capitis partibus,&illa quidem musculosa ad motum praebendum. Membrana est densa,& solida,quae quoniam cranisos extrinsecus tegit, peculiari nomine pericranion vocatur . Potest tamen etiam communiori voce periostion dici, neq; fidem habearis iis,qui duas membranas diuersas statuunt pericranion, perio stion Eos enim fortasse decepit pericrani crassities, quae necessaria fuit ad ossis nobilissimi tutelam Oritur autem pericranium a crassa meninge. medij quibusdam villis ii erueis,quibus cranissuturis,ac foraminibus adhaerescit, indeq; foras elapsa ita extenditur,ut exteriorem hanc membranam considiat. Hinc pericranisinteruentu dura m niax cranio suspensa tenetur, ne cerebrum comprimendo laedat subiain
198쪽
Liber Tertus. Subiacet huic membranicranion ita appellatum, quod sit veluti
cranos seu galea, cerebrum undequaq; tegens, obvallans.Quod os mira natura prouidentia crassum, rarum fabrefactum suit, crassum quia tuturum erat cerebri propugnaculum, rarum, , ut ita dicam,fungosum,&pumici simile triplici ratione; Prima ne pondere suo grauaret;secunda,ut succum pro alimento continereti ter tia ad vaporum perspirationem. Pars haec tota capillitio vestita calua,&caluaria vulgo nuncupatur,4 ex varijs componitur ossibus, ne scilicet una parte laesa, altera pariter in consensum trahatur. In anteriori parte reperitur os stolis, deinde os *ncipitis Grae Ebregmatis, quod sub eo cerebrum humidissimum, S capacissimum siti, quod tamen duplex ponitura Vesalio, Laurentio,& alijs, in parte postica os occipitis,inion Graecis, omni uni crassissimum,
didurissimum ad ambo capitis latera Ossa προ ρον, nobis Ossae temporum dicta, quia canitie aetatis annos prodant. Vnde Homerus a temporum canitie -υ -- homines vocat,aliud basilare,
quod in basi capitis situm sit, a Graecisos sphamoides dictum, seu cunei torme, non quia cunei sermam habeat, sed quia inter ossa capitis superioris mandibulae veluti cuneus quidam inseritur, ab Arabibus os colatori appellatur, quod huic glans pituitaria ad-ciaceat, quae cerebri excrcmenta carne sua bibula δε porosa ad modum spongiae excipit, quae posmodum per ossis huius soramina in palatum sensim deponit. Omitto tamen ossicula reperta ancottricis in organo auditorio. Nam Vesalius duo enumerat, alterum malleoli, esterum incudis vicem gerens Columbus tertis addit sta pedi simile. Superiora ossa suturis, vel commissuris distinguuntur, quoniam ex illismet ossibus tres conflantur commissurae, coronalis in parte anteriori, ubi bregma dictum reperitur, in posteriori altera, quae a similitudine Graece literat Mambdioides vocatur, que in capitis longitudinem porrigitur cranium dirudens sagittalis dicta. Haruunt vere , legitimae suturae,quae inuicemis re dentata serra connectuntur. Sunt alia duae a sagittali sereaeque distantcs, super aures, quae mcn. dosae, ac nothae dicuntur,co quod non ut verae pectinatim, ad instar serrae, sed veluti duatum inuicem incumbentium squaminarum imaginem presescrant, indesquam mosa etiam nominantur. Videcr mihi hoc in loco audire
199쪽
aliquem vesti umquaerentem cur prima illae futurae serratiles sint, dico instar dentium serra inter se compactae,non autem nodales,& qui sit earum v liis Ad primum quaesitum respondeo,ideo serratiles factas esse a natura, ut essent firmiores; minime nodales, quia motu non indigent,quae doctrina habetur apud Galenum 8. i. de si pati. Ad secundum dico multiplicem esse suturarum usum,sedrvi elicitur ex eodem Galeni loco,duplex potissimum statui potest, alter quidem interior, alter vero exterior . Intellior usus est, ut sumi, vapores ad caput ascendentes commodius evaporare, rc solui queant Vnde fit, ut quibus calua est, hi cephalara
miserrime torqueantur. Exterior usus est, Vt medicamentorum externoru,quet quotidie ad cerebri inteperatura corrigendas usurpantur, vis,& facultas altius penetret. Hinc iubet idem Gal. lib. II. Meth. topica suturarum regioni ac movcnda tale Ablato cranio, seu adaperto caluaria osse vi Iu primum offertur menin κ crassa, quae alligatur cranio villorum interiectu,qui per luturas egredien tes eXpansi pericranion creat, a cranio tamen ipso tantum distat, quantum cerebro dilatando,& constringendo satis erat. Est membrana hec foraminibus multis perula,quibus cerebri neruos, arterias,venas, infundibulum,&dorsalem medullam transmittat. Post hanc membranam conspicua mox fit pia mater substantia tenuis, ac mollis quae uniuersum cerebri corpus arcte amplectitur, non , exteriorem modo eius superficiem tegens, sed in penitiores eius recessus peruadens, multis venulis insignita,nutritionis gratia .
Qua etiam de causa a Gil assimilatur , hoc est secundo inuolucro embryj venas enim continet, quibus nutritur cerebrum Hae duae membranae cerebrum diuidunt secundum longitudinem in duas medietates, ut ita loquar, falcis me Iloriae imaginein referentes,non tamen ad basim usque pertinet haec diuisio, ut perpera aliqui existimarunt, de quorum censu suit non solum Matthaeus Curtius in Mundinum vertim quoque ante eum Avicenna pr. 3. secundo, sed ad dimidium ccrebbi tantum, ut sensus ipse demonstrat, secundum latitudinem cerebrum anterius a posteriori,& cerebrum a cerebello magna sui pane dirimunt. Postmodum cer
bri apparet substantia mollis, alba, medullaris ex purissima seminis spirituum portione fabricata, quam ais medullarem
200쪽
vocaverint,non credatis tamen esse similem medullae, quae in os, o cauernis continetur, quia nec igne liquitur, nec per inedias,aut se-briles ardores minuitur,de qua re adeatis tum Galenula . de Motu muscul. tum Arist. a. De pari. animal 7. Hinc videmus Hippocr. in
lib. de Gland scriptum reliqume, simile esse cerebrum glandulae, quia album,& friabile . Mollem autem oportuit esse cerebri ipsius iubstantiam,cum ut facilior idolorum fiat impressio, tum ut flexiles magis sint nerui, tum denique ne podere, duritie nimiu gra. uet Albam vero esse constat,& ratione materiae, quia permatica, ratione finis, ut spiritus animales limpidissimi forent, non tenebricosi,quales in melancholicis esse dicuntur. Ex hac mollitie, colore albo colligatis insitum cerebri temperametum in omnibus frigidum, lumidum esse,quod aperte docuit Hippocr. dum in libello de Glandulis nuper citat, vocat cerebrum sedem,ac metropolim trigidi,in glutinosi . Verum dubitabit hoc in loco ingeniosus aliquis, num cerebrum sapienter, cum ratione a natura donatum sit tali temperamento , cum fateantur omnes cerebrum
maxime conditum esse ad internorum sensuum,& principum facultatum iunctiones edendas, ad spiritus animalis generationem . Quandoquidem sciunt Domini mei frigiditatem in humiditatem magnopere obcsie animae potentiis,quae qualitatibus illis manifeste torpestunt, ac segniores evadunt, unde magis roborari videtur Arist. opinio, quod cerebrum tantummodo factum sit a natura ad cordis refrigerationem a De pari. animal. 7. Ad quam dubitationem dicatis oportuisse cerebrum frigido humido tem
peramento excedere, ne membrum perpetuae dicatum cogitationi accenderetur,ne vesanimales spiritus, qui sunt caeterorum spirituupurissimi,ac tenuissimi, adeo prompte evanescerent quod si cere-hrum in caliditate excederet,omnes eius motus furibundiἰ, ac tem rari, euaderent &quaeuis sensationes delira essent, quales acu
te febrientium,& Phreniticorum in primis existunt. Aduersus Aristotelam clati stat Galenus noster 8 de sipari. a. Nam si cerebrum hunc solum usum haberet,nequaquam illud tam longe a corde natura locasset,sed vel ipsi et cordi adiunxisset,ut pulmonem, an laltem in thorace omnino posuisset. Praeterea si glaciei instar ad solam cordis refrigerationem formatum cerebrum fuit, quid M' a tanto
