De morbis capitis frequentioribus, quorum cognitio, et curatio ita traduntur, vt ad alios etiam cognoscendos, & curandos mirificè conducant, hoc est De catharro, phrenitide, lethargo, & epilepsia, seu comitiali morbo, libri septem. Auctore Vincentio

발행: 1617년

분량: 545페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Liber Tertius. 2 o Itoso, at verus Leth rgus a Iapro:ienit pituita , seu sanguim pituitoso, nullo autem pacto a melancholico . Tandem obliuio sine fibre, contra Lethargus semper cum febres Ad id, quod posteriore loco quaerebamus, dicatis vos, quod qui mandragoram in altercum, imilia hauserunt, pulsus habent raros quidem, sed plenos, Lethargusi potius inanes, inflatos iebre

carent, praeter alia multa cum laterna, tum eXterna, quae utrunq;

facile aperiunt Ardua magis res erit distinguere Lethargum a caro, comate, catalepsi in huius naturae alijs , in quibus omnibus affecti,nibus , somnus arctius quam pro natu lege pamtientes complectitur , quemadmodum accidit in Lethargicis. Distinguimus tamcn nos a Lethargo carum multis notis, multisq; modis , ut colligitur ex Galeno q. de Loc ais et Imprimis, quia in caro somnus profundior, quam lin Lethargo oculi perpetuo clausi, omnimoda sensus, ac motionis priuatio, excepta respiratione, quae illaesa remanet . Deinde quia caros sequi solet aliquem alim moibum, saepius sebrem pituitosam, spuriam . Insuper quia Lethargus, caros non in eadem cerebri particula fiunt, sed caros in anteriore parte, Lethargus in postica Tamdem quia caros absque materie putredine generatur . Sed hic videor audire aliquem vesti um obijcientem quod caros cum febre consistat semper, non minus quam Lethargus, quoniam Aetius secundo ser. a. cap. s. ita scribit Cum Digidi, humili se ci cerebriis occupant, caros appellata Graecis affectio succedit; hoc est capitis perculsio cum debili febre Aetio videtur is, scribere Paulus lib. 3. cap. 9. dicens . Caeterii caros ex eadem Lethargi materia prouiniens ab eo dissert, quod carum praece dit febris,d ea quid in vehementior, Lethargum vero sequitur. Ex his nonnulli eliciunt, carum semper esse cum febre, quoniamsi illum vehi mens praecedit fibris, non videtur esse sine ea . Hippocrates quoque 3 Epid. 3 febribus ardentibus dicit lolitos aduenire sopotes in exti mpestate, quam describit, ubi de caro loquitur, enarrante Galen, de Loc aff. a. Nihilo tamen D mini scitote carum non perpetuo adiungi sebii, sed posse sine ea contingere . Aliquando enim fit ea ccmpressione ventriculo-

222쪽

Σo De Lethargorum cerebri anteriorum; aliquando ex vehementia doloris exsoluente animalem facultatem saepe ex sola intemperie frigida eorundem ventriculorum . Vnde constat carum a minis fieri posse occasionibus,sine febre. Quantum ad Aetium, ex propria sententia non loquitur, sed potius de mente Possidonij. Paulus non vult quod sempertebris carum antecedat, sed quod interdum caros superueniat febrium vigoribus, larum vehemen- Liae. Posset etiam aliquis obiectionem facere de laesa respiratione in caro, quam nos diximus incolum is remanere, ut patet ex

Galeno de Locis affect Verum de hac re in caro, nunc reliqua prosequi oportet. In catocho, siue catalepsi aeger exiguum quid aliquando loquitur. aliquando motus, sensius omnes in colenitus sepiuntur, Lethargo,& caro siccitate dissere. Fit

enitn cum Galeno a vehementi refrigeratione, cum quadam siccitate, ut pluribus suo loco examinabitur . In affecta particula conuenit cum Lethargo, sed a caro discrepat, quia sit in occipite . Attamen certior distinctio est, quod aegri oculos apertos habent in catocho, in eoque permanent habitu , quo correpti sunt . Cataphoram Galen. 3. Meth. sumpsisse videtur tanquam genus omnium Eporum, sed sine febre . Idem videtur esse ait

Aus cum comate, ut propterea coma omnem cataphoram significet. Apud Galenum ipsum , alios etiam Medicos diuiditur passim in coma vigilans, & non vigilans Disserentia patet. Apoplexi tandem ab his omnibus per insignem respirationis Lesionem non difficulter cognoscitur. Locus est Hippocratis de Morb. qui dilucidatione indiget, quia de Lethargo loquensita scribit Morbi Lethargi appellati status idem est, qui ieri- pneumoniae. Verum difficilior Tussis, sopor ipsum tenet, saliuam liquidam, multam educit . Quid obsecro Lethargo cum peripneumonia , qui sunt aflictus adeo a se inuicem distante, Credo ego locum hunc Hippocratis explanari per ea, quae scripta sunt a Serapione, nimirum apostem Lethargicum,

peripneumonicum in tribus conuenire. Primo in temperamento

partis, in qua ambo fiunt; quia utraque mollis,& humida existit, licet pulmo ex accidenti, non ex sui natura, ex iugi humorum defluxione

223쪽

Liber Tertius . a. Si fluxione a cerebro,humidus Avicenna dicatur Fen. I.primi ira tamen in re manifeste dissentit a Galeno, ut patet lib. a. d. Tcmp. cap. L. Secundo in causis, eo quod uterque morbus ut plurimum a pituita fiat. Tertio in symptomatis, quoniam in ambobus seinnus profundus, incompescibilisq; adest una cum obliuione . Vterq; cum febre est, pulsu molli,inaequali, cinordinato, nec omittatis quod in his morbis aegri subdelirant. Vnde etiam memini me legisse apud Gal. . de Catis puls8.qq. de Praesag ex pulsib in vera pleui itide, quod pariter, nemine dissentiente, de peripneumonia intelligendum, semper offendi caput, ac mentena perturbari. Nam cum caput sit in alto positum, fuligines , quae a partibus inflammatis , dicit umoribus putrescentibus attolluntur, recipit, at illaui sint hiliosae, pungunt, simulant, delirium faciunt, si vero pituitosae, instar nebulae cuiusdam cerebrum obtenebrant,grauant,sicq; soporem inducul. Ideo inter signa propria non solum peripneumoniae,sed etiam pleuritidis connumerantur abAureliano,& Aretaeo coma,& delirium. Discrepant ame,quoniam in Lethargo maior adest somnus,maiorq; obliuio, leuius delirium , minor febris, respiratio facilior quam in ipsa peripneumonia. Ad signa prognostica me transfero. Idcirco sciendum vobis est Lethargum morbum esse val--de perniciosum magno periculo coniunctum , ut patet X Hippocrate, caleno I de Rat victus . primo Epidem. 3. Quinimo Celsus lib. 3. cap. 9 scribit eum cito iugulare, nisi statim succurratur Gai lib. q. de Caus puls cap. s. dicebat Lethargum esse grauiorc affectum peripneumonia Quamuis autem Lethargus morbus sit periculosus de quo ingens habendus timor, non tamen est omnino lethalis , cum videamus quotidie non paucos vere Lethargicos euadere incolumes Propterea Hippocrates lib. et de Morb. scribit Lethargum interficere in septimo , Si hunc ertranseat, hominem sanitati posse restitui. Idem Hippocrates 3 eiusdem operis actum putat de salute Lethargia laborantis, qui multum, atque id liquidum infra egerat. Similiter . Aphob. I. Si Lethargo, inquit, luperuenerit tremor, malum, quia, ut Gai notat in comm signum illud est, materiam multam principium neruorum male allicere. Insuper

224쪽

2o De Letharo

pe tradit Hippocrates loco citato de Morb. t.&q. Coac praenot. Aphor. 28. icunque seruantur e Lethargicis, ut plurimum suppurati tiunt. Hollerius in Iacotius interpretantur de suppuratione in thorace materiae decubitu, ac dit fusione in thoracem ipsum unde suppurati fiunt Hieronymus Mercurialis aliter explicat, ter suppuratos existimat Hippocratem eo in loco intelligere cos , quibus materia putrefacta per aures, ternares evacuatur. Nec insolitum sebiungit esse eidem Hippocrati huiusmodi uniuersalibus locutionibus uti, quemadmodum quando abscessus appellat quaslibet permutationes materia a Io coad locum . Pro hac sua roboranda opinione duo supponit, primum intelligi illud non pol se de materia in cerebro existente, quia putrescit quidem haec materia, sed minime in tumoren eleuatur, ut liceat dicere eiusmodi tumorem suppurari. Secundum neque de illis posse intelligi, quibus intra thoracem pus colligitur, quoniam vix fieri potest, ut materia, quae in cerebro Lethargum facit, in pectus transmittatur, ac ibi in pus vertatur. Aduersus primum sortasse pugnant Arabes, qui de apostemate proprie dicto intelligunt, non autem de sola in cerebro repletione ab humore pituitoso genita . Secundum aperte satis refellitur experimento. Vnde Hollerius ad iam adductum Hippocratis locum Vidi, inquit, unum aut alterum , qui ea ratione conualuerit, suppurato videlidet thorace Duretus vult Lethargum mutari in peripneumoniam, lanc in suppurationem, quod tamen meo iudicio obscuriorem reddit Hippocratis aphorismum, quia cum tres morbi admodum periculosi se consequantur, nemo fortasse e Lethargicis hoc pacsto unquam euaderet. Quar rectius censet Iacotius ipse, qui alium euadendi modum excogitauit, nempe ditsusionem materiae ad primum spatium Liter costale, ac primas thoracis partes , quae sine anhelitus dii licuitate, aut lateris dolore per purulenta puta expurgari potest. Optimum in Lethargo esse solet fieri abscessum post aures Malum enim tunc soluitur, quod ego aliquando animaduerti, veluti m aYimi esse periculi nuncium circum caput frigidum sudo rem Mesius utique est Lethargo superuenire Phrenitidem , quam e contra. Sic apud Hippocratem I. Epid. M. 3. Com. a. in

225쪽

Liber Territis . os

constitutione austrina Phrenitici, conuersione facta in Letharissum, e vita demigrant, ut notat Galenus Dicebat autem Car-- hus Aurelianus de Phrenitide in Lethargo loquens,Lethargum non secus ne grauiorem affectum Phrenitide, atque grauior est caecitas diminuto visu adeo qui ex Lethargicis Phrenitiei fiunt

aliquando conualescunt, non contra. Lethargicos illos cum salute euasuros esse pronunciabitis, quorum vires praeualidae sunt, ac robustae, symptomata vero imminuta habent, contra laterituros, qui languidas praeseserunt virtutes, morbi, ac symptomatum magnitudine premuntur.Tandem quaret hoc in loco vestrum aliquis,quamobrem in Lethargo,ubi ad malum euentum,& exitium inclinat, mors cito contingatin autem ad borrum,salus arde eueniatauxta hoc enim dicebat Hippocr. a. de Morb. Lethargum interficere in septimo,&,si protrahatur,honu sequi metum. Respondetur Lethargu posse a nobis considerari, vel prout pendet amateria morbifica ratione dignitatis, vel prout prodit a vehementia essentiae,praesertim iuxta vitium materie in quali,&ibi; Si primo modo accipiatur a vobis Lethargi motus velox est,in ideo cito iugulat, quia cerebrum occupatur, si secundo,quoniam mat ria iuxta illamet vitia accepta,est crassa, viscida, haerens iccirco tardi motus erit. Haec ergo de signis omnibus Lethargi dicta susficiant. In sequenti ad curationem deueniemus. De Sevis, O indicationibus in curando Lethargo, deq; Uictus ratione in illo praescribenda. ii de Vini se in Lethargicis controuersiae verertim Medicoriam eoncilian

stituenda, Vobis ante oculos poni di bent indicationes in scopi vocati curativi, sine quibus- proiecto aduersum morbos Andabatarum re,clausis v oculis pugnamus. In curando itaq; Lethargo osterut sese nobis illa et indicationes,quae conueniunt morbis omnibus, quorum origo ab humora flu-

226쪽

ro De Lethargo

fluxione emanat. Quare instituenda erit curatio a generali corporis vacuatione,mox accedendum ad auxilia repellentia;sed Plitiora, quam vel in Phrenitide,vel in capitis dolore ab humoribus calidioribus; quonia facile reprimitur, inhibetur, ne influat, quod tardi motus est;vnde in affectibus iam dictis, ubi validi, ac vehementis motus bilis est, repellentia eficaciora requiruntur. Postmodum reuellentibus utendum.Tandem resoluentibus,& roboranti. bus. Iuxta quam methodum Lethargi curationem aggredi incipiam, exordio sumpto a Diaeta, in qua aer prae caeteris eligendus qui modlae calidus sit,& siccus, qualis aestiuus .in hyeme procure

tur a vobis talis, accenso igne luculento ex iunipero, lauro, rore marino,&41 milibus: vel accipiatisThuris, benioini, cinnamomi, Bliorum rosarum,nucis moscatae,caryophyllorum ana drac. I.Lmoschi, ambrae an gr.iiij cum terebinthina fiant rotula lupinares ad suffimigium clausis ianuis, & fenestris. Mox omni sedula opera prospiciendum est, ut aeger a tam alto somno excitetur, ideoq; etiam locus,& cubile, in quo degit, splendore luceat oportet; sic enim facilius expergiscuntur Lethargici & quemadmodum ambiens aer ad calidum,& siccum vergens auxilio est aduersus morbum,ita si luminosus sit, auxilio erit aduersus symptoma, cui hoc in loco admodum intenti esse debemus, quia causae rationem habet. Somnus enim,qui facile in tenebris obrepit, humectat, vi- gilia contra, quq interdiu, ac in luce homines exercet,desiccat,&calefacit etiam. In summa necessarium omnino est in Lethargo, ut aer sit e diametro oppositus aeri Phreniticorum, in quibus procuratur frigidus, humidus, ac tenebricosus, propter iam allatas causas Hominum propterea frequentia,tumultus, strepitus ex usu esse solent,sicuti vellicationes, ligaturae, frictiones dolorifi- cae,Odoramenta acuta,aliaq; id genus excita toria,quae ideo fiunt, ne motrix facultas opprimatur. Caelius tamen Aurelianus maxime damnat iuges istas titillationes, iuncturas, qui , ut ipse putat, cerebrum magis irritatur,offenditurq; ab his Miror equidem Aurelianum in hoc alijs omnibus, quotquot legerim,contrarium esse,ne dicam, cum in Lethargo substantia cerebri, non autem membranae afficiantur, nisi vi iniae, di consensus gratia 4 saltem

227쪽

saltem ut plurimum, ab huiuscemodi operationibus quae noxa is quae exasperatio cerebro cotingere potest Quinimo etiamsi quoquo pacto exacerbaretur cerebrum,maior tamen est utilitas, quae accedit aegrotanti ob excitationem a somno, quam sit detrimentum ab inclamationibus, di vellicationibus illatum.Ccisus enim a somno excitandum censet Lethargicum, vid excernat aliquid,&sumat . Vnde prouocatio quoque ad iram, ac excandescentiam hoc in arsectu frigido commendatur ab omnibus . Ad excitationem a somno valet mirum in modu suismigium naribus admotu E sulphure, abrotono castoreo,&galbano. Acerrimo quoq; aceto,in quo ruta,& serpyllum decocta sint, nares irritare consuetum est in eundem finem, Per eandem partem pulueres acriusculos intromittere solemus, quibus Iernutamenta, vigilias procuramus, . Vti soleo ego puluere cyclaminis, llebori albi una cum fermento Bregmati similiter adhibetur a quibusdam unguentum ex oleo rutae,in castorei, succo scyllae cum cera paratum. Sed hoc in alia eiusdem generis non nisi post transacta principia admoueri debent, ne maior ad affectam partem attra Gio fiat. Quidam alii volunt excitandos esse Lethargicos eo studio, cui sese addixerint, clangore tubarum,si milites,tinnitu auri, largenti, si auari . Iuxta quam rationem auarum quendam apud Horatium lib. a. Sat. 3. Medicus fidelis e prolando somno reuocauit, qui Mndam Lethargograndi en oppressus, ut haeres Iam circum loculos, ct claues tui, ovansi; Curreret. Hunc Medictis multum celer , atque MelirExcitatio pacto .mensam poni iubet .aIque undi saccos nummorum, accedere plures Ad numerandum Hominem sic erigi additis illud Ni tua custodis,atiidus iam hoc auseret haeres Mene vitio νι vivas igitur vigila Non dissimili techna Lethargicus alter vinosus excitatus fuit, cum audiuisset vasa sua vinaria vehi melius commoueri,atque inde vinum bibi. Iui insuper excrementa frequenter educantur, omniq; arte venter lubricus seruetur, qici nil melius, nil utilius in morbis omnibus capitis, cum sciamus per Hippocratem aluum

228쪽

aos De Lethargy

exmarinam a toto trahere, iotissimum a capite . Quoniam vero totius corporis,nedusnventris facultas pigra est,ac veluti sopita iacet, balanis, clysteribus vi acerrima pollentibus uti oportet. Vtriusque medicamenti sormula,& exemplum hoc modo pra stribatur. Recipe salis gemmae drach. v. nitri gr. iij trochisc. al-hand.scr.cmellis'. of supposidorium, vel Rec.utriusq; centauriian. man. sed.rut maluae an. m. . Fiat decoctio s. a. Cuius accipiatis lib-j cum dimidia, hierae Logodionis unc. s. oleicit taceivnc. iiissalis drach.ij.m pro clysteri. Alimenta Lethargicorum debent esse tenuia,& attenuantia simul,ex his nimirum , quae incidere,&extenuare, di Halfacere frigidam, irassam pituitam possint . Inter carnes conueniunt omnium avicularum praesertim montanarum,turdorum perdicum, phasianorum, pullorum,

caponu,verveci' quae codili debent cinnamomo, caryophyl- Iis,sed quia Lethargici mandere nequeunt, vix etiam tbrbere, ideo huiusmodi carnes ad cotulam redigendae rent. Iustula quoq; ex ijsdem carnibus tabefactis tonsumptis parari possunt;ebullitis una serpyllo, ac petroselino, , iuxta Auiccnnam, ciceribus quoq- AlexanderTrallianus,& Mesue laudant allia,& porri solia, seu comas,dumodo tamen exigua febris sit. Sunt qui eas cum hordeo decoquunt, stequenter exhibent Laudat similiter Trallianus amygdalas, aut potius succum ipsarum cum melle mistur . Sane conuenit cremor hordei, aut ptisana ipsa,in qua parum vel piperis, vel cinnamomi incoctum sit, aut coma pulegii, aut radix apij. Coquitur hordeum cum porro,& sale, mox etiam pipere adiecto,& ex eiusmodi hordeo succus extrahitur, qui cremor appellatur. Cibaria omnia crassa,frigida, tumida vitanda sunt, vitandum lac,fructus oleaginei denegandi,oliuae,nuces,amygdalae,quae tamen Tralliano non improbantur, auellanae , pineae. Item arcenda sunt ab horum mensa quae multum, ac facile evaporant, eruca, nasturcium,&cepae crudae in primis,quaru usus dicitur maxime Lethargum progignere.Nam cepae duas habent partes,crassam, aqua generatur pituita,& acutam, seu halituosam, quae sursum facile evaporare facit,& calore ad putredinem confert. In

potu magna videtur esse lis de vino. Sunt enim qui admittunt,

sunt qui respuum. Quinimo Hippocrates partim concedit,partim

229쪽

Liber Tertius . os denegat. Nam et de Morb. dicit vinum album vinosum esse , bibendum , sed . eiusdem operis praecipita vino penitus abstinendum esse celsus lib. 3. cap. o. Vinum quoque, ait, cum tempestiuo cibo datum non mediocriter adiuuat. Asclepiades, cuius doctrinam sequitur Celsus , vinum ipse libenter concedebat Lethargicis . Contra ali damnant vinum hoc in arfecturopter febrem , quia per illud humores vapores ad cererum deuehuntur , sicque adaugetur affectus ipse . In hac controuersia, quae non est contemnenda, te qua saepe in medicina facienda occurret vobis cum collegis disserere, dicerem ego iuxta varia tempora Lethargi posse vinum & concedi, denegari, necnon sit Lethargus coniunctus sit cum alijs morbis calidioribus, vel per se solus, sic in eo modo cum utilitate, modo cum detrimento vinum onaerri. A principio Lethargi, quo tempore a toto ad cerebrum confluit humorum affluxus, in eo etiam membro non negligenda caliditas, si non int lammatio viget, nemo puto inficias ibit, vinum minime conuenire, idque multo magis, ubi aut peripneumonia cum illo coniuncta est, aut illius periculum impendet, qualis videtur esse casus ab Hip. pocrate descriptus 3 de Morbis . Verum ubi concoqui morbus inceperit, donge a principio, paulum vini tenuis, albi, ac prope finem , ctiam non adeo pauciseii, tuto concedi posse crediderim, quo tempore iuuare quoque potest, ut affirmat Celsus , quem miror in hoc a Mercuriali notatum . Vnde Hippo crates quandoa de Morb. vinum cc in mendat, absque dubio de alio tempore, quam de principio loquitur, ut clare patet ex illiis verbis , quia vinum sui concessum postqvim pilino quam ,

demacerata in ipsa farina crassa, biberit, mox ptisanae succurria mali punici succo mistum, videlicet iam moibo declinant , Alexander Trallianus lib. t. cap. q. eandcm habet sententiam Non negauerim tamen Asclepiadis rationem parum firma fuisse, dum propterea se vinum in Lethargo concedere affirmabat, quia in eo cerebrum est usque adco laesum in ossennam , ut nullum sit periculum , quod amplius offendatur . Ita namque parui referret, quae salutaria sunt , Lethargicis praescribereta, omniaq;

230쪽

aco De Lethargo

omniaque in illis essent negligenda , tanquam si cerebrum pristinam valetudinem assequi minime posset, dum Lethargo Iaborat,nullum grauius malum pati queat, cum tamen ex vino intempestiue exhibito periculum immineat , ne spasmus superueniat, febris adaugeatur . Dum autem Lethargici vino inter- dicuntur, potent hydromet, siue mulsam factam cum cinnamomo, aut saluta vel decoctum maioranae cum tulepo. Sunt qui hyoromeliti iam disto, dii in fit, uuam passam addunt, quia affictum iuuat,in ventrcm causamque praeparat. Qua potione usque ad statum uti consueuerunt Animi accidentia, praesertim ira, aut aliqua alia perturbatio, commoueantur, excitentur oportet. Sic namque totum corpus calefieri, humores discuti, di somnus abigi potest . Atqui in ira , ad cor, caput trahuntur sanguis, ipPitus, ut docet Hippocrates .Epidem. Comm. s. his verbis. Excandescentia attrahit etiam cor, pulmonem in se ipsa; in caput calidum, lumidum Addatis quod Galenus in Comm. sciit calori vitali debilitato iram rc medio esse. Et Hippocrates rursus a. Epidem Danda, inqui est opera , ut ira excitetur,' caloris,&succi recuperandi gratia. Non me tamen latet quod de ira tradit Galenus ipse Ia Meth. . eo scili cet modo laedere, quo multa vigiliae, vires resoluendo, sed a me Iaudatur nestio quae moderata excandescentia citra ullum metum, cum quo saepius permista esse solet, ut calfaciat, & exsic-eet in morbo suapte natura frigido, lumido , in somno illo profundo Lethargicos suscitet, cerebrum calfaciendo. spiritus, qui torpidi, cinertes exis uni. Idem praestant loco,in vice exercitii, ac motus, frequentes s ictiones crurum, trachiorum. Et haec de Diaeta. De

SEARCH

MENU NAVIGATION