장음표시 사용
251쪽
Liber uartus. 23 Idiscussio velox, subitaue sit, quod in corporum distra si a contingere nullo modo potest. Diserasia enim cum sensim generetur,&non tota simul, morbum, qui confestim fiat, procreare nequit. Quod autem conuulsio e repletione hoc in morbo non sit, ad huc modum ostendit: Conuulsio e repletione est motus prauus, cuius causa cst solum morbifica materia , non facultas. At in Epiti psia etiam peressentiam facultas concurrit,qua de causa Galenus tradit cerebru in Epilepsia motu se ipsum quatere, ut noxia expellat I de Loc aff.7.Et alibi I de Sympl.caul.vltimo refert in Epilepsia conuulsionem esse motum cerebri vitiosum. Vnde patet, ait,concurrere facultatem expultricem cerebri Ergo Ad haec aliud argumentum affert, quo legitima conuulsi ab hoc affectu excluditura nam,inquit,conuulsio Epileptica pertinet ad cerebrum,at secundum Galenum .Aph. Com. I. conuulsio legitima fit vel inanitis, vel repletis corporibus neruosis, quibus motus voluntarius perficitur, unde consequens est cum cerebrum nec sit neruosum, nec motum voluntarium perficiat,ob id conuulsionis legitimae subiectum ei se non polle. Haec sunt argumenta,ha rationes, quibus innititur vir undequaq; doctissimus ad ostendendum in Epilepsia legitimam non fieri conuulsionem. Quae tamen omnia soluere difficile arbitror non erit,si quae a me superius in definitione praemissa sunt,in memoria reuocentur,nimirum in omni vere legitima Epilepsia semper conuulsionem, motum conuulsuum reperiri,
illamq; ex membrorum contractione, hunc vero ex eorundem .
concussione,iactationeq; cognosci. Qui quidem conuulsius, mo- tus ab irritata facultate illud a quo laeditur, grauaturque propcllere conante producitur, quemadmodum conuulsio solius morbi opus est,uidelicet a materia tantu morbifica neruis imbibita, Galeno auctore a. de Symp. caus. c. I. Quibus ita se habentibus prior Captuaccirratio corruit. Na ad id quod obi jcit, hoc in affectu etiaper essentiam haud esse legitimam conuulsionem, eo quia legitimae conuulsionis e repletione causa est solum materia morbifica absque facultate,in Epilepsia vero facultatem concurrere, respondetur affectum hunc,si legitime fias quod accidit c Lm cerebri ve- tres a materia crassa ut pituitos , aut melancholica obstruuntur,
quae vera Epilepsiae generatio caeterissequentior est una secum P tam
252쪽
tam conuulsionem quam motum conuulsivum habere. Iam membra versus radicem contracta nobis aperte ostendunt, cuius origo,& causa pendet non ab irritata facultate sed ab eadem illa humidiori materia neruorum exortus irrigante, consequentera morbifica solum materia, ob quam nerui secundum ccium latitudinem augentur,secundum vero longitudinem imminuutur.Hic autem ex concussivo cunctarum partium motu patefit, qui generatur ex cerebri multifariam motione,dum eiusdem membri insita expellens virtus ad rem insensam a se longe propellendam insurgit . Quamobrem in omni,quae vere talis existat,Epilaptica exacerbatione,non modo facultas motum conuulsivum, sed etiam
materia morbifica conuulsionem e repletione legitimam producens reperituriquod apertissime consessus est Galenus . Aph. o. nec tandem Capiuaccius ipse negat. No eo tamen inlicias in alijs Epilepsis speciebus legitimam conuulsionem haud quaquam fieri, sed tantummodo conuulsivum motum a cerebri virtute, dum rem parua quidem molis, sed praua qualitatis expellere nititur, mani-nifeste productum. Verum huius generis comitiales casus haud legitime factos esse dixero. Quantum vero spectat ad aliam viri celeberrimi rationem, qua ceniet idcirco in Epilepsia legitimam non esse conuulsionem,quod illa ad cerebrum spectet, cum tamen legitima conuulsio fiat, vel inanitis, vel repletis neruosis corpori bus,quibus motus perficitur voluntarius, responderem ego Epilepsia non fieri nisi neruorum principio secundum ventres oblaeso sed quoniam nerui etiam ab eadem illa causa a sciuntur, a qua cerebr um primo laeditur, iure aliquis dicet,neque hoc nomine legitimam conuulsionem ab Epilepsia excludi oportere, cum Epi-laptica pariter conuulsio ad neruos pertineat, nam ab eadem humida irrigantur materia, a qua ipsorum obstruitur principium . . Quam quidem rem sic prorsus se habere,ac ego protuli,clarissime
docet Avicenna , qui causam,ni salior, tam conuulsionis,quam motus conuulsiui eorum,qui comitialiter prolabuntur,inquirens, ad hunc modum loquitur Fen. I. ter.tract. S. cap. 8. Spasmi autem descendentis ad membra, quibus associatur Epilepsia , causa est, quoniam materia, qua peruenit ad cerebrum, aut nocumentum quod ipsum comitatur, comitatur neruos etiam. Quare est ipsoru
253쪽
Liber auartus. 233 dispositio , dispositio eius, illud est propter tres causas, quia
scilicet nerui sequuntur substantiam cerebri,& laeduntur ab eo, quo ipsum laeditur,in eorum repletio ex humore expulse ad ipsos in principio ipsorum, quare augumentatur eorum latitudo, lab- breuiatur eorum longitudo . Posset insuper quispiam ad nostram definitionem impugnandam illud etiam obij cere omni definitioni illud pol illimum necessarium est, ut definientia sint detinito essentialia, sed deprauatus ille motus non est de Epilepsia essentia, nam haud semper in ea perdurat, ergo in eius definitione minime inseri debuit, quia si motus ille non adest, tunc neq; Epilepsiata, quod a veritate abest. Praeterea Celsus de comitialibus per haec verba scripsit lib. 3. cap. 23. Modo cum distensione neruorum, aut membrorum prolabitur aliquis, modo sine illa. Quae verba Epi-lepticos interdum absque conuulsione prolabi innuere videntur Ideo multo minus in Epilepsiae definitione introduci debuit . Dubitationi obuiam irem hoc pacto,verum quidem esse quod in hoc
symptomate deprauata illa motio perpetua non est, attamen tam conuulsionem, quam motum conuulsivum in Epilepsiae essentia comprehendimus, quoniam absque his vere comitialis affectus non gignitur. Quare Galenus ob tales motus Epilepsiam ab apo plexia differre non uno in loco scripsit. Si enim inquit de Sympl. diff. . de Sympi caus a. lib. cap. non modo totum corpus conuellitur, sed principes quoq; functiones detinentur, hoc symptoma comitialis morbus appellatur, veluti apoplexia, qua simul totum corpus resoluitur, principes occupantur unctiones. Quo etiam mentis aciem Galenus direxit cum apoplexiam alto somno, Epilepsiam vigilia comparauit lib. I. de Sympl. catas. cap. 8. Celsi vero auctoritati in oppositum allatae satisfacerem dicens, eius verba hoc sensu accipienda esse, ut de non legitime facta
Epilepsia intelligenda sint. Nam4 ego supra non semper in comitialibus motus illos fieri aifirmaui, sed solum in his , qui talem
morbum legitime incurrunt, de quibus sermo non fit a Cornelio, aliter rem sensui contrariam traderet. Vt hic vero, ita etiam intelligendus Avicenna cum scripsit capite de Epilepsia Multoties fit Epilepsia absq;spasmo sensato. Sed haec dicta sint satis pro Lectione hodierna, reliqua ad hanc re spectatia in subsequet prosequar.
254쪽
23 De Dilepsia e semitiali morbo
Vi in Dilet per essentiam legitima conuul o motu ,conuul us, ita in eadem per cohsensim motus solum o ut uus
V OG in legitime facta Epilepsia, ornatissimi
Adolescentes , legitima etiam adsit conuulsio iam satis superq; probaui. Sed quoniam variae
sunt conuulsionis species, iuxta Neotericorum sententiam, qui conuulsivum moturae una cum ipsa conuultione contundunt, diligenter indagandum est, sub qua nam recensenda sit comitialis, an ea re vera conuulsio sit, quae cerebro a subiectis partibus impertitur. Omnis igitur conuulsio ex Hipp. 6. Aph. 3, aut inanitione fit, aut repletione, veluti singultus Gnanitione fit conuulsio, omnibus neruosis corporibus, quae sunt nerui, ligamenta, musculi,tendones, violentius exiccatis Repletione ijsdem neruosis partibus nimio, ac superfluo humore imbutis, ut exemplo fidium multis in locis scriptum reliquit Galenus; quibus addunt aliam conuulsionem, quae neq; inanitione fit, neq; repletione, sed per consensum a re aliqua facultatem irritante, cuius mentionem facit ipse Galenus dicens Ιχ. et vlt nam plerumq; conuulsio vel ex repletione neruosarum partium incidit qua ratione eos, quos magna phlegmones premit, adoritur vel ex mordenti, ac tenui humore, qui neruosa corpora rodat, vel ex ingenti si igore, quod tale quidpiam,quale gelu, efficiat. Hanc ferunt eam et se conuulsionem, quam Avicenna sub nomine spasmi non proportionati ad materiam significare voluit, dum sic loquitur lib. 3. Fen. 2.c. . Et quandoq; fit spasmus, qui ad materiam non proportionatur, eueniens causa rei nocentis, a qua nerui fugiunt,4 congregantur ad expellendum ipsam. Quae cum ita sint, diligenter quaerunt cuius speciei sit comitialis conuulsio Clarum est ex superius prinlibatis, si de essentiali Epilepsia loquamur, non ad illam conuulsionis speciem referendam esse, quae ex uranitione ortum habet, quoniam haec prorsus ab Epilepsia excluditur, cum nec subito heri, nec subito solui possit; neq;enim cerebrum, aut eius membrana
255쪽
tenuior ad tantam ariditatem tam breui tempore peruenire potest, ut corio similis euadat. Propterea Galenus Epilapsiae, ac apoplexire subitaneam esse tam generationem quam discussium mscribit a. de Caus sympl. vlt quod in corporum discrasia contingere nullo modo potest. Quam Galeni sententiam in hunc syli gismum aliqui deducunt conuulsio quae cito fit,in cito desinit, ex inanitione prouenire nequit, sed Epileptica conuulsio cito fit, cito desinit ergo non est ex inanitione Statuunt igitur, iecte cum Galeno, ac Avicenna ipse,conuulsionem, quae associatur
Epilepsiae, fieri ex repletione, quod tamen de legitima Epilepsia intelligendum est. Quae namque in alijs huius morbi generibus
fit deprauata motio, improprie conuulsio vocatur. Est enim pG-tius conuulsivus motus, qui ex re aliqua nocente, ad materiam, ut dicunt Arabes, non proportionata ortum habet. Neq;enim eo tempore cerebri ventriculi ab aliqua materia obstruuntur,neq;vIIa neruorum repletio percipitur. Siquidem cerebro in comitiali hoc motu non secus accidit,ac ventriculo a re quapiam prς ter naturam in praua qualitatis, ceu ferruginea bilis,molestato euenire solet Tunc etenim singuItum patitur, expellente natura id quod alienum a se est . Ita igitur cerebrum Epilepsiam incurrit, cum aliquid a parte primum affecta ad ipsum sertur, quod licet mole minima, facultate tamen maxima praeditum existit. Pro quo quidem expellendo mox cerebrum insurgit se ipsum multifariam mouens, veluti contra pugnans, unde paret in Epilepsia conBriij lege falla, motum fieri a materia non offarciente ventres, sed ad rei nocua expulsionem virtutem irritante. Erit ergo motus conuulsiuus,non conuulsio proprie dicta. Desinat hinc mirari Altimarus quod Hipp. exarauit, conuulsionem fieri tantum vel inanitione, vel repletione, nulla de huiusnodi causa mentione facta. Quo respexit etiam Galenus 3. Cata top. 3. dum in comuulsione tertiam causam se haud inuenisse latetur, licet in non multo ante adducto loco I a. et conuulsionis mentionem secerit , quae ab humore rodente, ac mordicante gignitur. Cuius contradietionis solutio ex eo sorsitan pendet, quod ipse Galenus una cum Hipp. censet conuulsionem, quae vere sit conuulsio, repletione tantum,aut inanitione fieri, conuulsionem autem alia ex causa
256쪽
dis De Dilepsia, e Comitiali morbo
ortam, talem proprie non esse, sed motum quendam potius conuulsivum , ut de singultu prodidit idem Galenus 6 Aph. 39. qui singultus naturam exponens ad hunc modum scribit Praestiterit sortasse non conuulsionem appellare, sed motum quendam, qui sit in eodem cum vomitu genere, sed eo sortior, ac vehi mentior. Erit ergo in Epilepsia,quae per essentiam sit,conuulsio vere, degitime talis, nimirum e repletione, in ea velo,quae per consensum, non proprie conuulsio,sed motus conuulsitius tantum a re prauae
qualitatis excitatus. Quod si quaerat aliquis, qua ratione in legitima Epilepsia conuulsionem ex plenitudine fieri accidat, respondetur hanc ipsam inde fieri, quod ab eodem illo humore, qui comitialibus in cerebro continetur, neruorum exortus iri igantur, ex qua re fit neruorum,membrorumq; contractio, quae conuulsio dicitur. Quam rem ita se habere, ut ego retuli, praeter Avicennam, docuit nos quoq; Galenus, dum scripsit'. Epid. vii Causa autem Epilepsiae crassus, frigidus succus est, congregatus quidem in ventriculis cerebest, comprehendens vero & explantationes videlicet neruorum, maxime primum principium spinalis medullae . Quare idem Galenus legitimam ex plenitudine conuulsionem in hoc affectionis genere reperiri clare admodum demonstrat . Aph. 7 o. hisce verbis. Qua propter euacuationem fit con uulsio acutissima est, ac perniciosissima, quae vero obnei uosarum partium repletionem, qualis Epileptica est, neque acutissima neque perinde periculosa. Hactenus de conuulsione,motuq;conuulsivo Epilepticorum . . Ex cerebri ventriculorum nempe medij,aut postremi occidissone Epi-kasia erroLienditur. Haec . V. N pilepsia,cuiuscunq; sit speciei cerebri ventres occludi oportere, tam manifestum est exHippocratis Galeniq; principijs, quam quod manifestissimum . In Epidemijs enim ab Hipp.
passim vero a Galeno, qui de omnibus prolixe admodum ratiocinatus est, memoriae traditum legitur, cerebrum in comitiali morbo, non prout similaris pars,
257쪽
sed ut instrumentaria, magnam hanc noxam pati. Hoc idem est, ac si dicerent cerebrum secundum ventres aikctum esse, non auistem secundum eius temperamentum, ut eidem in melancholico morbo contingit . Tunc enim temperamentum totius corporis cerebri immutatur, ut in Epilepsia pars tantum illius membri insigniter afficitur. Nam corpus eius parum quodammodo la di Galenus affirmas de Loc aff. a. Si quispiam vero quaerat unde nam eliciatur cerebrum secundum ventriculos assci, respondetur ab actionum potissimurn mollicum, sensibilium qi sione, quae cum a ventriculis cerebri proficiscantur, ventriculos affectos esse demonstrant. Hinc ideo Galenus a. de Sympi caus vlt. Inter carum, ait, ac apoplexiam morbus comitialis medius est. Verum in caro, Epilepsia ventres magis, cerebri corpus minus, in apoplexia vero corpus magis affici solet. In quibus au tem ventriculis cerebri haec laesio fiat, nos aperte Galenus docuit 3. de Lo.atf7. qui tradu crassum pituitae succum Paut melancholicum comitialem morbum efficere, ubi in ventriculorum meatibus retineantur, siue is medius sit, siue postremus . tiare ex his Galani verbis medius, aut postremus ventriculiis afficictiir. Quam rc in pariter probare possum si dicam, crata humore impediente spiritum animalem in crebri ventribus contentum, quominus
in alias partes expandi possit, Epilepsiam fieri Galenus affirmat:
qui spiritus animalis, quo anima pro instrumento utitur, cum in sensibilibus actionibus tum in his, quae a consilio, voluntate prodeunt obeundis , in cerebri ventriculis medio, maximeq; p
itremo, eodem referente Gal. 8 de sipar. I o. continetur, iure
igitur asseri a nobis potest, aliquem ex iam dictis ventriculis affectionem pati, non alios . Illud quidem verum est, cerebri anteri res ventres in hoc affectu non parum laedi, unde Galenus q. de Loc. arff. a. In sopore anterior pars Egis , in apoplexia, ipse lapsi utraq; afficitur . Quorum verborum vi Captuaccius perpeTam autumat quod tanti Medici pace dictum sit Galenua cum scribit cerebri ventres in comitiali morbo assectioncm pati, non minus anteriores, quam medium atq; postrcinum intelligere. Quam scintentiam ea sertasse de clusa sequutus est, ut ostenderet Avicennam hac in re a GaI ipso non dissentire,dum obst ruct one
258쪽
138 De Dilepsia, seu Comitiali morbo
anteriorum ventriculorum tale symptoma fieri censet . Cui opinioni adhaeret quoq; Ioannes Riolanus vir emuncta naris , cuius quidem iudicium quanti sit faciendum, satis demonuitant eiusdem ad Fernelislibros Physiologicos,& de Abd. rer caus Commentaria inii dicam de Holleri, ac Rondeletio de literaria ac medica in primis republica bene meritis,qui lii alia prorsus omnia euntes , ab obstructione ventriculorum Epilepsiam fieri negant Ab utroq; enim illorum memoriae proditum legitur lib. r. de Morb. inter c. de Epit in Schol in Met curandi morbos cap. proprio , Epilepsiam non gigni obstructione spirituum transitum
impediente, quoniam, aiunt , si sic soret, motum in uniuersum prohiberi oporteret, aut saltem fieri minorem, quantitate spirituum, qui transeunt ad mouendas inferiores partes,non sufficiente, cum tamen chementius, quam antea membra Omnia moueantur. Ita ut haec sit amborum arguitio . Si fieret Epilepsia o
structione ventriculorum motus vel omnino cessaret , vel saltem
minor fieret; Sed sic est, quod tantum abest, ut cesset, aut minor sit, ut potius vehementior fiat, ergo obstructione ventriculorum Epilepsia non fit . Pro solutione huiusce dubitationis animadueria tendum est, verum quidem esse de Galeni mente in Epilepsia haud integram fieri obstructionem, quoniam si sic esset , conuulsio non fieret, ut nec in caro, apoplexi ipsi, quemadmodum nos probe Avicenna docuit Sed nihilominus hoc in symptomate animalem virtutem ad motum ciaciendum non influere, eamq; si aliqua ex parte influat , tantam non esse, quae motum aliquem edere valeat, cum in ea prorsus amittatur sensus , qui multo minori tacultate perficitur. Quod vero obijciunt Hollerius ac Ron- deletius de vehementiori motu, qui in epilepticis apparet, an non sciunt motum illum non ex induente virtute animali , sed a musculis preter naturam contractis produc, dum scilicet nerui, qui in musculos inseruntur, motum suimet principij, quod in Epi-Iepsia, ad id quod morbificu est expellendum, multifariam mou tur,insequi coguntur; Locum vero GaI. q. de se par quem act-runt ad probadum, si aliqua fiat in Epileptico morbo obstructio, eam esse in meatibus, qui in anterioribus cerebri ventriculis pi tuitam ad glandulam huic rei cucatam expurgant, non bene inteli
259쪽
Liber uartus. 239tellexerunt, quod eorum pace dictum velim. Nam licet Galenus tradat comparatum a natura esse, ut per decliues cerebri meatus,ttim per palatum in os, tum per corpus narium, orificij magnis, atq; perspicuis,pituitosa cerebri excrementa expurgentur, ne animal frequenter Epilepsit, apoplexiaq; corripiatur, licet,inquam, haec tradat Galenus, non propterea dicendum absq; ventriculorum occlusione Epilepsia fieri, nam ijs meatibus obstructis comitialem morbum gigni vult, quatenus dum cerebri excrementa per ductus, ac meatus illos non expurgantur, medio, aut postr mo ventriculo impertiuntur,is hoc pacto Epilepsiam pariunt. Alioqui enim per te nunquam hoc ymptoma producerent, quo niam etsi talis datur obstructio a pituita in ipsis detenta, non pro pterea spiritus animalis ad principium spinalis medullae transitus intercipitur, ut fieri constat occlusione medij,aut postremi, quam statim sequitur Epilepsit. Sed quoniam ex hac re non leuis oritur dubitatio, de illa in sequenti Lectione agetur. An motrix facultas admotum episepticum edendum
his, quae in superiori Lectione contra Hollerium , ac Rondeletium de motu epilepticorum, eo nimirum tempore, quo humi prostrati huc illucq mebra iactant,disserui,non contemneda quaestio insurgit,an scilicet motrix etiam virtus Una cum expultrice naturali ad motu epilepi, cum concurrat, id quod in controuersia positum esse adinvenio, cum alij non paru conferre, alii cotra nihil ad hunc motu edendumotricem facere contendant. Vtrae nam tamen sententiae adhaerendum sit, ego libere pronunciabo, sed in primis utriusq;partis fundamenta, lationes percipere oportet. Quamobrem qui asfirmativa parte tuentur,inter quas est Hier. Mercur. lib.de Morb. puer cap. de Epit hac potissimum ratione utuntur,quod scilicet, veluti lectum est apud Galenum lib. de Motu muscul.musculi non mouentur, nisi a voIuntaria facultate moueantur: Haec enim instrumenta ad id sunt a natura constituta, ut secundum voluntatis imp
260쪽
rgo De Dilepsia,seu Comitiali morbo
i perium corpora nostra moueant Vnde cum in Epilepsia musculi omnes moueantur, χο sane pacto, quo ab ipsa voluntate mouentur, rationi consentaneum est , ut si mouentur eo modo, quo corpora naturaliter moueri solent,a nulla alia facultate,quam a mouente id ipsum fiat. Praeterea confirmant hanc suam sentemtiam alia Galeni auctoritate a. Aph. qs qui ponens disterentiam inter Epilepsia,ac amplexiam,scribit in eo alnctiones illas conuenire, quod eundem locum affectum, eandemq; materiam utraq; simul passio obtinet, differre vero tantum, quoniam in apoplexi a perfecta est actionum facultas deperdita, in Epilepsia motus deprauatus scilicet facultatis. Id enim inquiunt xvult phrasis Galent,in sic ab interprete translatum est, quasi velit dicere, differre amplexiam ab Epilepsia, quia facultas in illa nihil operatur ,
in hac deprauate mouet. Ex altera parte sunt quam plures Galeni auctoritates, quibus concludi pol le videtur ad motum epilep-ticum edendum nil omnino motricem conserre . Primum igitur docens ducrepantiam Jnter apoplex iam, ac Epilepsiam versantem, tradit in apoplexia motum desinere prorsus , in Epilepsia motum quidem seruati, sed praeter voluntatem Ponens vero differentiam inter motum voluntarium,ac conuulsionem 6. Aph. 39. scribit motum voluntarium eo sane pacto fieri, quo fit conuulsionis motus, sed voluntarium a facultate ciente, conuulsionem autem sine facultate ciente fieri. Id ipsum smiliter sentire videtur
idem Galenus tum lib. 3. de Loc ars cap. 6 ttim praesertim et .de Sympi caus. I. dum conuulsionem solius morbi opus esse scribit: Cui sententiae adli rent Avicenna,& Averroes 3 Coll. I.innuentes hi omnes huiusmodi conuulsionis motus a nulla alia vi et fici posse, praeterquam ab expultrice facultate naturali. Controuersia hanc cupiens conciliare Hieronymus Mercurialis inter Medicos nostri aeui primarius , duplicem dari conuulsionem tradit, aliam cum motu manifesto,aliam sine motu manifesto, cum motu
manifesto Episipsia fit, quando scilicet principium motus est affectum,sine motu evidenti, cum pars aliqua contrahitur insensibiliter, ob tumorem aliquem, aut inflammationem in musculis obbr-tam. Quae vero cum motu manisesto fit Epilepsia est,in qua, dum membra iactantur,putat vir doctuta sina cum virtute expultri
