De morbis capitis frequentioribus, quorum cognitio, et curatio ita traduntur, vt ad alios etiam cognoscendos, & curandos mirificè conducant, hoc est De catharro, phrenitide, lethargo, & epilepsia, seu comitiali morbo, libri septem. Auctore Vincentio

발행: 1617년

분량: 545페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

COMITIALI MORBO

Mefinitio quid nominis iactio I. N omni, quae a ratione suscipitur,de re aliqua institutione,Viri quam, clari,vosque alii Iuuenes studiosiuimi,ab ipsa qu sitiret substatia exordieduisse,ut statim intelliga tur quid sit id, de quo disputatur,sapienter

pr cepit Plato in Phaedro. Natura enim co- paratum esse videtur, ut unumquodq; tu ac scire putemus, cum eius, de qua agitur, materici essentiam ab initio cognoscimus . Quae quoniam,Philosopho assirmante 6.Topic. a.&I nulla abs re magis,quam exd finitione comprehendi potest, quippe quae oratio est, reserente Galeno in Medic.defin. id,de quo loquimur,breuissime explicans, idcirco ego priusquam ad Epileptici affectus historiam enarrandam aggrediar, eiusdem me essentiam in prioribus Lectionibus periclinitionem patefaciendam suscepi. Sed quoniam duplicem statu ire Logice definitionem I .PoLa.quarum alteram,quam no minalem vocant,alteri, quae es Entialis appellatur, pr mittere consueuerunt, propterea Logicorum consuetudinem laquutus, Lectiones nostras a nominali Epilepsiae deii itione inchoare decreui . Verum antea refellenda omnino est hoc in loco Medicorum quorundam obiectio, ne dicam inscitia,qui nominum considerationem haud proficuam nobis esse contendunt, qua in re Galenuipsum ducem se habere iactant.Nam ex sententia Platonis, sapientia,ac doctrina abundantiores ad senectutem eos peruenire cri-

242쪽

bit . de se pari. 3. qui nomina negligentes rebus essentialibus sese addicunt. Qitibus ego responsum velim, nominum cognitionem esse Medicis pei quam necessariam , nedum utilem , atq; proficuam. Siquid in Arist. teste Elench. lib. I. qui nominum vires ignorant, ueripio salpenumero, alios quoque fallunt. Vnde a Galeno prodretur legit iaci I. Diff.pul occupatio circa nominata, est inuitis nobis necessaria. Quod vero Galenus ipse eos Medicos redarguat, qui nomina curant intentigendum de ijs es, qui litem de nc minibus gerendo, totam vitam inutiliter conterunt, qui pro .pterea ad artis finem peruenire nunquam possunt,de quibus alibi sermonem fecit,de Dis Sy mpl. I.Quaerenda enim eatenus nominae sunt, quatenus in rerum nos perducunt agnitionem. Quare

non est, quod me vestrum quispiam arguat, dum in multiplici Epileptici alladius nomencIatura paulisper immoror. Ita si quidem spero sere, ut morbo illo in quid nominis cognito, eundem it . quid rei cognoscere facilius valeamus . Inter aegritudines ergo

Galenus a Meth. a.&eu sequutus Avicen. a. primit. tradiit alias

denominari a locis, in quibus fiunt,ut arthritis,ab articulorum vitio, pleuritis,a laterum compunctione alias a symptomatibus, ut Epilepsia,& a neruorum resblutione paralysis; alias a laesa actione,ut si ablate syncopes, ac apoplexi fortis, ut lypothimia, si diminute,ut tremor,& singultus,si deprauate, alias ab exeunte mi lato nomen sortiri,ut sanguinis sputum, alias a qualitate mutata, ut ictet ilia alias ab esternorum similitudine, ut polypus ac elephantiasis,alias demum nominat i scribunt ab ipsa, ex qua pendet materia,ut melancholia, cholera, ut visum tamen est a Gnido Medicis,a sola bile seu cholera affectum cholericu fieri existimatibus . Omnes morbos igitur, qui humano corpori accidunt, ab aliquo dictorum modorum nomen desumere oportet,si Gal.&Auic. credimus .Quanquam non me latet morbum aliquem multis, ac varijs nominibus appellari posse, quae non ita apte iam expositis modis adaptari possint, quod sane Epilepsiae nomenclaturae contingere video; Sed haec leuiora omittamus Appellant ergo hunc assectum communiter Greci omnes Epilepsiam,Hippocr. sacrum, magnum puerilem morbum, necnon etiam Herculeum, Lucretius primum morbum,Apula ius diuinum,Celsus maiorem, Avicen.

Matrem

243쪽

Matrem puerorum, Caelius lunarem, Aristoteles Ecstasim putrit Plinius sonticum, Plautiis qui inspuitur,Marcellus caducum, Latini cmnes comitialem. Quorum nominum causam diligenter examinare oportet. Epilepsia dicitur agritudo thar asymptomat hoc etenim nomen haud aliter significare videtur, quam motus, sensus correptionem, quod est symptoena sie dictum τό ia λα ανιθω 'hia scilicet multi e veteribus crederent Epilepticos ab aliquo Darmone corripi, qua correptione deinceps quaterentur. Sed haec ratio mihi non probatur qui certo stio affectionis huiusce causam naturalem esse, nec a Daemone aliquo invehi, ut multis adhuc hodie persuasu est DVnde una cum Alexandro Tralliano, Me recentioribus Manardo, Montuo, atq; alijs non paucis Epilepsiae nomen ductum puto abs i supra,& '' ' laesio, siue , ut censet Aurelianus, supracaptio, quod videlicet capitis senium,

ac mentem simul apprehendat. Hoc enim morbi genere a Dcti rerum omnium obliuiscuntur,sensusq; illorum detinentur ut neque audire, aut videre, aut intelligere prorsus, aut rei alicuius meminisse possint. Sacer vero morbus quamobrem vocetur ab Hippocrate, non una fuit Medicorum sententia. Fuere enim, qui existimarint ita quidem dici hoc malum , quod ob iram quanda Deorum hominibus immissum fuerat, ut luti talia permulta, quorum causam in diuinam iram rcferebant. Quam lententiam confirmas Celsus lib. I. tradit vel auctore Homero disci posse morbos ad ira Dcorum immortalium relatos esse Abj vero sacrum huc amum

dictum asseuerant, idest magnum, Graecorum consuetudine,quibus ieron non modo sacrum , vertim etiam magnum, grande significat,sic enim sacrum mare dictum,sacra domus,& lacra noxa Tragico Poeta apud Aurelianum lib. I. c. q. Sic denique Medicios sacrum ob magnitudinem appellant, hac ipsa de causa Hippocr. magnum morbu vocavit E lepsiam dicens aquartana correptos magno morbo no laborare f. Epid. 9. Cellu inaiore eiusde passionis magnitudinis gratia Aristoteles vero innuli morbum Epilepticum sacrum iccirco a priscis nuncupatum , quod COHercules,qui inter lacra numina colebatur, laborauit. At ego eicerem hanc denominationem sumpsisse potius a loco, in quo fit,

nimiium a capite Nam: si a ventriculo, alijsque partibus ali

244쪽

quando, ut audietis inserius, hic affectus per consensum in caput procedat, capitis tamen morbus est, docente hoc Gal. 3. de Loc. affc. 8. ubi habet, quod licet caput per alterius partis consensi xificiatur at sectio nihilominus capiti adscribenda es. Sed hac ratione, apopb xia,& alij conlimiles cerebri affectus sacri nuncupari posse videntur, cum hi in capite fiant . Caput enim partis

animae sacrum templum est, quod veteres propterea summo cultu prolequebantur,ac adorabant, Vt notatArist. seci. probi. 3 3. prob. v. quit ad m de causa alibi dixit, sternutamentum unum esse ex omnibus omnium spirituum generibus sanctum, atque sacrum . .

Id o Athenaeus lib. 2.de Cenis sephistariam,quod sacrum,ait, exi. stimaretur caput,ves ex hac re manifestum esse arbitror, quod peripiam iurabant, ac sternutationibus ab eo factis , tanquam sacris genua flactebant. Nec immerito sane tanto cultu veteres caput ipsum venerabantur. Est enim praecipuum humani corporis membrum, rationis sedes , a Platone propterea in Timaeo diuinissimum appellatum. Sic etiam diuinum morbum vocat Epilepsiam Apuleius,eo quod diuinam,hoc eli rationalem animi partem, quae residet in capite violet; cuius sententiae fuit Alexander Trallianus et toto veto, ut inquiunt, caeso aberrant, qui diuinum idcirco dictum cogitant, quod naturam, causamq; diuinam habeat,cum tamen ex eadem materia fiat,quams reliqui morbi possident,ut abunde inserius demonstrabitur. Puerilis Hippocr. alijsq; dicitur hic morbus,ut etiam Lucretio primus morbus,quod puerilem, primam aetatem maxime occupet Hinc Aristoteles quaerens ii obrem inter animantes homini potissimum oculi d prauentur, ita loquitur An quod homovet selus,vel maxime morbo capitur comitiali in puerili aetate Communiter enim haec passio frequens est in pueris, eosq; adhuc paruulos infestat, ut ait Paulus, verum eo tempore magis, quo dentium ortus apparet . In summa adeo familiaris est haec affectio pueris,ut ipsis, vel in utero adhuc existentibus, nedum in lucem editis saepissime oboriatur, eo q prius

non relinquat, quam humidiorem illam,imbecillioremq; atat mcti sicciori, ac validiori permutarint.Herculeu vero morbum cum

Hippocrates, tum alis quoque Epilepsiam vocant, aut quia affectum hunc passus Herculas suerit . aut quia, ut ille inuictus, ita

245쪽

Liber uartus Fhic nulla Medicorum ope superetur, ubi aetatem acquilarit, altiusque suas radices egerit, quod quidem videtur mygis cum Ga lenitententia conuenire f.Epid. Refert enim a quibuIdam Herculei nomen inditum iccirco fuisse comitiali inorbo, ut eius magnitudinem significarent, non propterea quod eum passus Hercules fuit. Erueterum tamen monumentis constat Hercule ab hoc morbi genere suisse vexatum, ab eodemque, ut nonnullis placet, coturnicis ope liberatum unde versus Fortem Coturnix fospitalis Heretilem Cur vero ab Avicenna mater puerorum Epilepsia dicatur', fateor equidem me una cum Leonardo IachinoCom. inj9. Rhasis ad Alman s. ignorare,nisi sorte promatre noucrca innuere nobis volue .rit Lunarei raeterea morbum Epilepsia cum Celio caeteri Medici appellant, vel quia Lunae circumactionem sequatur,vel quia huic assectui massime omnium obnoxij fiant', qui Lunae coniunction:

siue interlunio concipiuntur, aut eduntur, Vnde Serenus Dubiae pre tempora Luna ,-Conceptum tali aepe ruina profudit

Verum de Lunae facultate in Epileptico gignendo morbo dit sustagetur in sequentibus . cstasis dicitur haec passio ab Aristotele, Sect.probi. 3 o. probi. I. quod in ea non secus, ac in ipsa Ecstasi metis alienatio fiat. Plinius lib. 36.c. I9.Sontici nomine coplexus est comitialem morbum. Nam de gagate lapide scribens ita loquitur. Deprehendit Sonticu morbu. Sontici morbi meminere Iet. Tabu

lae hisce verbis . Si Iudex vel litigator morbo sontico impediator dies Iudicisdiffsus est . Quid vero significetur hoc nomine d cuit nos Venuleius,l. vlt.de Aedil .Edic. l. 6o. de reclud.ubi de CassisIurisconsulti sententia tradit Sonticum morbum vocari qui noceat. Sed Iulianus Sonticum morbum exponit, qui cuique rei agendae impedimento est. A Plauto dicitur Epilepsia morbus qui inspuitur, dum canit, illic isti morbus qui inspuitur venit. Qi i-bus verbis quid sibi voluerit Plautus docemur a Plinio lib. Io. cap. 3. qui scribit morbum hunc ab hominibus desipui suetum .perinde ac si contagione ipsos invasurus esset. Fuit siquidem olis consuetudo, qua in adhuc hodie viget apud vulgares homines,&mulierculas, ut si quid execrandum vel audirent, vel inspicerent ,

quod

246쪽

quod sibi euenire nollent,in terram despue ent, veluti abhominates:persuaserant enim sibi superstitiosi veteres,desputationem esse remedium non leue aduersus ingruentia mala, praesertim aduersus comitialem morbum qua superstitione etiam contra fascinum ter in sinum expuere solebant, ut in quodam meo de Inuia dia uastino libello Lucae olim in media adolescentia edito ostendi . Caducum vocat morbum Epilepsiam Marcellus Medicus, quoniam ut ab Auerro proditum legitur 6. Coll. cap. vlt. Epilepsia est aegritudo quae facit cadere in terram patientem. Postremo Comitialis dictus est hic affectus, quia si quis in comitijsipi lepsia corriperetur, dirimebantur comitia, non quod, ut Duretus autumat, in concionibus maxime elucelceret, eaque facile prehendantur homines,propter metum, quo solent potissimum teneri cum in concionem prodeunt aliquid dicturi;Et si pretmetu posse hunc assectium excitari non negabo . Ideo enim filius Mathes de Graddis infans adhuc repetino tubarum clangore territus in Epilepsiam incidit,referente patre Comm. Ιχ.ad Almans. Rectius itaque Serenus Medicus, ac vates una sapientiis imus Comitialis ethymon nobis traditum ad huc modum reliquit. En stibili species morbi, cui nomen ab illo estauod eri nobis fumagia iuHa recusat;

bape etenim membris atro languore caducis

Concilium populi labes horrenda diremit Heraclitus apud Laertiu Epilepsia vocat opinione,cuius rei causa affat Mercurialis in Patauinis praelectionibus cide Epilepsia. Haec omnia sunt prudentissimi Viri, Hidiosiq; Iuuenes,quepcirca varia, multiplicemq; morbi comitiaIis nomenclationem examinanda sese mihi obtulere. Quamobrem ut ad ipsius naturam me ipsum . quamprimum accingam,nominibus hic finem impono. Desinuis quid rei LGP. II. singulis Epilepsiae nominibus , Auditores,ibe iussortalla quam oportuit, in superiori Lectione sermonem feci,nunc operaepretium est,ut ad eiusdem affectionis essentialem definitionem conuertatur oratio. Quamobrem hoc ego pacto illam definirem Epilepsia est symptoma,in quo princeps functio aufertur,sensus,motusq;

247쪽

Liber uartus. 22 Tarbitrarixamittuntur, cum omnium partium deprauata motione, non continua, ex cerebri ventriculorum Occlusione. Declaro. Hanc ipsam assectionem in lymptomatum genus se cooptadam, nemo erit qui libere non lateatur. Na quidquid est laesoni actionibus,illud Galenostmploma dicitur Ia. Mel. I.& a. de Sy mp. causscap. I. Vnde Epilepsia, in qua actiones hae, quae a voluntatis iussu dependent,tantopere ainciuntur,iure merit symptoma nuncupata est. Praeterea si ea vocantur symptomata , quae morbus velut umbra corpus insequuntur, ut habetur apud Galenum demiser. Symp.c. i. ωEpilapsia morbum in via,videlicet occlusionem ventriculoru cerebri sequitur, hac etia de causa symptomino temere vocabitur Qua tame in re sciendum vobis est,me parum curare, an quis presens pathema,vel symptoma,vel assectione,vel morbu, vel deniq; quomodo volueritinuncupat it. Talia. n. a Sophistis peragutur, quae neminimu quide utilitatis ad curadi ratione asserui, sed Logicei tantum quaestiones sunt,quae nihil ad Medicina opera

conducunt, quemadmodum nos probe docuit Galenus I .de Loc.

aff. I. Desinant ergo mirari, qui in Lectionum progressu Epilepsiam a me,modo uno,modo altero nomine appellari audiet. Esto igitur symptoma praesens aegritudo, cuius subiectum,siue partem, in qua fit, cerebrum esse m ani seste constat ex principum facultatum,& scnsuum etiam exteriorum laesione, quorum omnium cum fons,& origo cerebrum sit, veluti pro supposito axiomate habetur apud omnes Medicos, in comitiali inuasione oblaedantur. ropterea no immerito statutum est cerebrum partem esse. in qua uiuscemodi passio generatur . Nulla enim,auctore Galeno I de Loc. aff. a. actio laeditur, nisi pars, quae illa efficit una etia laedatur. Nec obstat quod aliquando a ventriculo, alijsq,partibus eam prouenire dicimus i semper.n. in Epileptico casu a quacunq; parte ortum habeat,cerebrum necessario assici oportet Lalioqui saeua illa, horribilia symptomata,quae in comitialibus quotidie cernutur, nunquam prosecto fierent.Hactenus de genere,& subiccto Epilepsiae. Superest modo, ut reliquas definitionis partes expendam . Principem animae iunctionem nimirum rationem, atque memoria auferri dictum est, ad disserentiam spasmi, siue conuulsionis, qua correpti talem noxam non incurrunt. Quod vero in Epileplico

248쪽

symptomate nobiles illae animae facultates amittantur, ex eo satis superq; arguitur, quod ne consequi possunt, quae antea fuerint dicta. Siquidem,ut Galenus ait .de L .assicum memoriae viribus ratio pariter afficitur. Additum est cum amissione arbitrarij,seu voluntarii motus, quoniam hic motus fit quide musculis ad propria capita reuulsis, qualis etiam ipsis praeter naturam motus est , sed animali ciente, ac impellente virtute, que quoniam mEpileptico morbo affictis priventriculorum occlusione intercipitur,quo minus in motus instrumenta deserti polsit, necesse omnino est, ut motus amittatur voluntarius Quam rem probo etiam talli ratione. In Epilepsia amittitur sensus, ergo multo magis & motus Nam ad patiedu minor multo, quam ad agendum virtus poItula tur,sensus enim ut passio motus vero ut adtio se habet Quod si legeritis vos sensu deperdito, aliquando motum seruari, id non cff-ciae, ut maiori facultate influente motus non egeat. Siquidem illud euenit duplici de causa, aut obstructis neruis,qui ad culim te- xendam veniunt, non iis pariter obstructis, qui musculos peruadunt, aut cute ipsa stupefacta,stuporeq;ad profundiores mulci. Iosio pertingente, ita ut cum dicitur seruari motum amisso sensu, intelligendum sit non de una praecipua, signataq;. parte,sed membro aliquo,ut brachio,crure, quae varijs constant partibus. Alioqui enim nunquam videas brachii, aut cruris aliquem musculum moueri, qui idem non sentia . ocrum ne a re nostra discedam qui animalem virtutem ad motum epilepticum edendum influere contendunt, secus rem dijudicant, nimirum sensus omnes hoc in

morbo deperdi,no quidcm ob desectum spirituum animalium, sed quia ijdcm spiritus perturbantur ita, a gitantur, ut rerum species

recipere nequeant, quorum hominum sententia mihi certe non a

probatur. Nam si spititus quoquo pacto influerent,licet agitati, atque commoti, sensus in Epilepsia deprauate fallem operare

tur,non:abolerentur penitus . Quod enim sensus hoc in sympi male omnino amittantur,clarius est,quam vidi monstrari debeat. Nam qui eo concidunt, neque audiunt, neque vident, neque in

iij mma ullo sensu quidquam percipiunt. Deprauatum autem, vitiosum motum Epilepticos concomitari sensus ipse demonstrat, licet in aliquibus maior, in alijs minor pro vario modo gener

249쪽

Liber auartus. 2 2stionis Epilepsiae,varijsq; eiusdem causis conspiciatur. Datur enim Ieuior, imo spuria comitialis assectio, in qua nec semper functio

princeps,nc sensus,motusq; voluntarius auseruntur,& in quid mum uniue salis partium conuulsio, iactatioq;non apparet. Ego vero delegitime facta potissimum definitioncm intelligi velim, quam thm alia,tum deprauata rei otio tam cerebri, quam uniuersi etiam sere corporis insequit ut Per talem autem motionem non modo conuulsionem proprie dictam, sed etiam conuulsivum motum accipere oportet. Vterq; enim motus a legitima,vmq Epi-Iepsia vix seiungi videtur quae causa fuit,ut Galenus 3 de Loc. as . . post eum Paulus lib. 3. c. I 3. Maliabbas 9.Theor. Epilepsa esse conuulsionem arseruerint. Vbi per conuulsionem non solum conuulsionem ipsam vetum quoque conuulsivum motum intelligunt, quamuis apiuaccius autumet Galenum quasi aliud agen-lcm hanc aegritudinem conuulsionem appellasse,& Pereda ad Paschasj et cur Schol. cap. de Epit per conuulsionem motum

conuulsivum tantummodo exponat . Conuulsionem enim tria.

Epilepticis membrorum in propriam radicem contractio, motum conuulsivum eorundem concussio,iactatioq; propallat. Quod vero non continua sit comitialis conuulsio, inde fit, ut ab alijs conuulsionum generibus discrepet, nimirum emprosthotono, opisthotono,atque tetano. idest neruorum rigore, in quibus perpetuo non interpolate conuulsionem fieri contingit, quibus etiam non hoc solum nomine dit serens est,sed mentis quoq; sensuumq; oblarsione Tandem dixi ex cerebri ventriculorum occlusione,ut oste-derem cerebri ventres hoc in symptomate duplici modo obstructionem pati,uno quidem proprie,altero vero improprie. Proprie dicam ventres obstrui, quando crassus pituita succus,aut mclancholicus iiijsdem ventribus retinetur. Improprie quando non substantia aliqua crassa illos obturat, sed qualitas quaedam alteratis per continuitatem partibus afficit. Quare falluntur qui omnem Epilepsiam ab obstructione fieri contendunt, nisi forsitan obstructionis vocabulum lato modo accipiant occluduntur enim semper in omni genere Epilepsia cerebri ventriculi, sed cbstruuntur si materia crassa sit,connivent Vero,si qualitas, aut materia aliqua existat,quae licet mole minima, facultate tamen maxima

P a praedita

250쪽

praedita sit, pro qua expellenda contrahantur in sese , atque con- niueant, ex qua re membris facultate animali destitutis, comitiales in terram misere prolabuntur ex quibus pariter manifeste co- stat cerebrum hoc in morbo non ut similare, sedit instrumentaleoblaedi, quemadmodum ex Hippocrate 6. Epidem circa finem nos ipsos docuit Galenus 3.de Loc.aff. scribens quod crassi humores,qui in cerebri lubstantia abundant, interdum ei ut instrumentali, interdum ut similari parti nocent. Cum enim meatus obsturantur ut instrumentali, cum vero temperamentum alteratur , ut

similari.

In legitima Dilet a veram semper conuul onem fieri probatu aes. III. D VERSVS ea, quae superius de Comitiali

conuulsione in medium protuli, accerrime stare videtur vir nostri aeui celeberrimus Hieronymus Captuaccius, qui ab Epilapsia legitimam

conuulsionem excludit lib. I. Pracm cap. II.

Quare ego, qui in omni, quae spuria non sit,Epi Ieptica inuasione,scmper conuulsionem adesse arbitror,meam de hac re sententiam rationibus ac auctoritatibus comprobare, aliter vero statuentium pro viribus restitere cogor Inuehitur itaq; in Altimarum Capiti accius, quod ex Galeno Pauloqiseripserit Epi-lepsiam conuulsionem esse, nulla, ut ait,ratione, sed nuda Galeni auctoritate superficiatenus intellecta contisius. Hinc ipse conatur probare hoc in affectu legitimam conuulsionem non reperiri, tali potissimum ratione. Omnis conuulsio aut inanitione fit, aut repletione,sed Epileptica conuulsionec inanitione fit, nec repletione,ergo conuulsio non est,de legitima loquendo.Ego infra nunt omnis vera conuulsio ex inanitione tantum, aut repletione proueniat. ad quam speciem Epileptica sit reserenda, sermonem habebo,in presenti vero illud solum aflamabo,minorem propositionem ex ea parte reij ciendam et se,qua comitialem conuullione repletione fieri negat. Quod enim ex inanitione fieri non possit,

SEARCH

MENU NAVIGATION