De morbis capitis frequentioribus, quorum cognitio, et curatio ita traduntur, vt ad alios etiam cognoscendos, & curandos mirificè conducant, hoc est De catharro, phrenitide, lethargo, & epilepsia, seu comitiali morbo, libri septem. Auctore Vincentio

발행: 1617년

분량: 545페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Liber uitrius . Iares,sed etiam Philosophiae proceres haud omnitam, quae in natura

sunt , sed quorundam dumtaxat , rationem ab elementis peti jsse scribit. Neque enim cunctos naturalium rerum effectus adpri. marum qualitatum tacultatem reduci posse cogitat, unde temere quidam occultas, ut vocant, proprietates institie asylum appellant. Sed haec de rebus his, quatum abditae prorsus, delitescente'; causae habentur, intelligi debent In rebus vero non adcoabditis, atque obscuris,earum causas, quantum hominis est, pa- Iam facere unusqui' debet. Quapropter cum superius a me statutum sit sensus una cum motu voluntarium intelligo, necnon

rationem una cum memorandi potentia, in Epileptico allectu d perdi, consentaneum modo est, horum effectuum causas patefacere . Sciendum igitur a vobis est, triplex esse genus virtutum, humanum corpus regentium , quarum alia in corde,alia in hepare, alia in cerebro sedem habet, ita ut unicuiq; ipsarum pro sedep inceps membrum fuerit attributum, quamuis Aristoteles omnes in corde collocarit Has autem Plato tres esse animas non vere dixit,quae in corde,irasti bilem, quae in hepate,concupiscibilem, quae in cerebro, rationalem distincte appellans. Quanquam Marsilius Ficinus. Comm.ad de Rep. ab Aristotelicis hoc imponi Platoni astirmat, quod in homine tres anima vi locis,ita sub stantijs differentes posuerit. Unde nobis conuenit cum Galeno, qui non animas,sed animae potentias, ct recte sane vocavit quid enim prohibet unam esse animam pluribus ornatam potentijsὰ quas idem Galenus sub nomine vitalis, naturalis .animalis primus omnium excogitauit. Animalis igitur tacuit ac de hac enim agere,quantum ad rem nostram facit, institui in cerebri corpore tanquam in arce, ac propria, ieculiari sede insedit,quem. admodum Medici omnes, Galeno auspice, fateatur. Hanc vero in duplicem partiuntur, sentientem videlicet, atq; mouentem . Prior gemina rursus est,exterior una, altera interior, illa vi genus in quinq; species distribuitur visum, auditum,gustum, tactum, ac odoratum, licet Aristoteli a de Animai. 9. sensus tactus non unus sit,sed plures,haec in quinq; potentias principum, ac rectri- eum nomine insignitas diuiditur ab Aristotelicis,sensum communeri, phantasiam, rationem,memoriam,riminiscentiam,quam a mea

272쪽

1s De Dile laseu comitiali morbo

men Galenus in tres partitus est, imaginationem, rationem, atque memoriam. Internae exterior tanquam ministra inseruit, unde

omnes externi sensus eidem circumiecti, ut satellites,in excubi tores proxime assident, in quos neruorum propagines dispersae sunt , quibus anima suas vires effundat . E sensibus vero externarum rerum imagines haustae in internam animam confluunt, quas primum princeps ille sensus, quem commvncm appellant, excipit, earumq; diuerentias discernit, atq; dijudicat. Unde Aristoteles a. de Anima sensum hunc centro circuli comparat, nam veluti lineae a circumferentia ad centrum, sic etiam in communem sensum undiq; conueniunt externorum quinque sensuum obiecta, circa quae exercent sese varijs officijs aliae enumeratae potentiae, prout unicuiq; vestrum ex philosophorum libris notum esse scio. Haec de sentiente animali virtute, tam scilicet interna, quam externa. Mouens autem est , qua animal, Manimalis partes mouentura sed cum non una sint motionum species ab animali virtute pendentes, de illa solum, ad quam progressiua refertur, sermonem habebo, sub qua contractio,& aliae huius generis motiones continentur

Huius autem causa gemina est, Philosopho teste 3. de Anima,

nimirum imaginatio, lappetitus, quibus obediunt nerui mirabili foedere naturae, qui a spiritu compelluntur. Quare motus voluntarius tunc sane fit, cum appetitus excitato spiritu neruos impellit, qui deinceps musculos cient, musculi tendines, hi vero ad se membra trahunt, usquequo progrediatur eo , quo ipsa imaginatio ducit Averroi videtur phantasia id, unde initium motus, ct Fernet principium motus non pendere ab appetitu memoriae mandauit. Quae cum ita sint, illud modo ignorandum non est, animam hanc rationalem in cerebro contentam, ad praedicta omnia praestanda, seu ut clarius dicam, ad operationes omnes animales vocatas edendas,spiritu animali primario eius instrumento tanquam causa media uti, qui spiritus ex vitali per ceruicis arterias in rete admirabile sublato, primum elaboratur, deinde in cerebro eius vi ingenita, vel in anteriolibus ventriculis in anima lem conuertitur, quo ita consecto, ac elaborato referti sunt medius, atq; postremus cerebri sinus, unde tanquam e sonte per ner

uorum

273쪽

Liber uarius . 2 d

uorum ductus, Mi sensuum instrumenta, dimotores musculos dimanat, siue per eiusdem spiritus substantiam, siue instar luminis id ipsum fiat. De qua re videatis Galenum ad finem libo. de ac nat. lib. 6 de Usu par ut etiam cap. s. lib. de su respir ω9.de sipar cap. q. licet Columbus censeat in antro ossis sphamoidis congregari aerem,quem inspiramus,ex quo cerebrum

spiritum gignat animalem, ad sensum, motum,atque ad Omnes functiones animales comparatum . Influat vis motrix a cerebro per neruos, vectore spiritu , per modum irradiationis,quaestio est problematica, de qua utrinque adducuntur verisimilas rationes. Cum ergo a me superius demonstratum sit in omni Epilepsiae generationis modo utique occludi aliquando enim obstruuntur a materia crassa, aliquando vero connment prae qualitate praua ad ipsos per consentum transmissa cerebri ventriculos sedes animalium spirituum, a quibus tanquam a proximo instrumento emanant animae actiones omnes , necesse omnino est, ut exitum sipiritibus minime habentibus,hoc morbi genere decidentes motu, sensibusq; priuentur,necnon etiam rationis,memoriaeq; amissionem incurrant. Verum quoniam Epileptici, hi praesertim,qui per essentiam hoc morbi genus patiuntur,non solum morbo ingruete,sed ab eo liberi immemores,ac vehiti ametes,necnon ad omnes alias animales actiones obeundas ineptiores apparcta quaeret hic vestrum quispiam ecqua nam causa id ipsum enascatur . Clarum est ex Galeni sententiaci de Loc. alga nullam sere actionem laedi posse,iri pars, quae ipsam facit, una quoque afficiatur. Nos igitur cum partem in Comitiali morbo praecipue ob laesam cerebrum statuamus, animales facultates, quae ab eo emanant, laesionem simul pati dicere cogimur. Inter morbos autem, a quibus principes animae vires assci magnopere solent, frigida . in primis, humida cerebri intemperies existit, unde Hippocrates bobliuiosi fiunt, dum cerebrum perfrigeratur, in lib. de Sac. morbo.Cui subscribens Aretaeus lib. I. cap. . rationcm, ait,eo Vsq; morbus conturbat,ac de jcit, ut prorsus deniq; infatuentur. Atq; horum omnium causa est cum huimiditate frigiditas. Ferunt enim vel ab utero Epileptici cerebium imbecille, in quo, ob alteratricissacultatis frustrationem, pituitosi excrementi copia in dies ad augetura

274쪽

23 De Oilepsiale semitiali morbo

getur a qua, ut etiam ab humore melancholico in his, qui vitio talis humoris Epileptici fiunt, tota eius substantia infrigidatur.

Cerebro autem frigefacto, animales functiones omnes obtorposcunt, nam, ut ex Aristotele constat de Physiolog. 29. animata, corpus mutuo compatiuntur, adeo ut animae habitus alteratus, alteret una corporis formam,di contra Hinc animi passiones, ut maeror, ira, consimiliai ex arte Medicin. 3. corpus afficiunt, imo a naturali statu auertunt, iuxta quam sententiam dictum fuit a Damalceno corporis temperaturam animi affectibus cohaerere. Ita etiam corporis pathemata animam, seu anima potentias magnopere laedunt, atque conturbant,ut cum in febre , Phrenitide,& huius generis similibus, tum praecipue in correptis

Epilepsia facillime conspicitur, in quibus non modo sensus ullus

reperitur, qui non ferietur, in sui muneris functione non cesset, verum etiam princeps animi pars ratio, atque memoria deperditur. Quod autem animales functiones omnes a frigore laedantur, haud uno in loco testatur ipse Galenus torpent enim frigore animi, corporis actiones,quas excitat moderata caliditas . Id quod ex medicamentorum natura discere licet, quippe fi igida stuporem soporemq; calida vero vigilias, varias motiones inducunt.Vnde a Galeno dictum reperitur 3. de Sympi caucta 3.ac 3. de Loc. ais frigus nulli functioni ex usu esse, qui pariter de memoria loquens, cum vel perijt, inquit,vel omnino grauiter laesa est memoria igida tunc intemperies est . Sed praeter obliuionem fatuitas etiam ex refrigeratione creatur. Quo circa mirum videri cuiquam non debet, si valde senes Tatui sint,4 immemores, substantia cerebri illorum frigefacta, velutiis infantes nimia abundantes humiditate. Quapropter iure dictum legitur ab Aristotele et de Histor anim. cap. I. puerorum animam nihil a brutorum anima disserre. Qua in re audiendus est etiam Herodotus, qui ad hunc modum loquitur in Thalia; augescente corpore mens quoque capit incrementum,atque eo senescente consenescit. Dum enim infantes sumus ratio velut obruta, ebria humore multo operari non potest . Humiditast nim quoque non parum ossicit memoriar, rationiq sensui omni, motui, ea quidem de causa,

qua Hippocr. 3. Aph. 8. dixit, austrum auditum hebetare, caliginem

275쪽

Liber uartus a s

ginem visui obducere, caput grauare,in corpori tarditatem conciliare. Humefacto enim priscipio neruorum facultates animales, sensusq; omnes una cum motu voluntario torpere necesse est. Quam quidem humiditatem pueri ex semine copiosam obtinent, ob quam non ad motum solummodo,verum etiam ad scientiarum

acquisitionem minus apti redduntur. Et hoc est quod voluit Arist. cum prodidit . Phys is scientiae acquisitionem nullam a principio esse, quocirca subdit, infantes nec discere possunt,nec sensibus perinde dijudicare, atq; alij seniores, cum multa in eis perturbatio sit, di motus. Quam rem ut optime intelligatis sciendum vobis est,in tenella adhuc aetate,ob humoris copiam uberiorem , intimorum sensuum organa perenni motu agitari, atq; dif- fluere. Vnde fit, ut rerum imagines, quae per externos sensus in intimos illabuntur, in officinis adseruari nequeant,ut neq; in caera liquefacta har, quas exprimit sigillum, ea propter ipsius rationis lumen eo tempore minime elucet, sed quasi nebula obductum est. Hinc illud Philosophi odi pueros praecoci ingenio unde e tunc addiscere non valemus, sed cum humiditate illa paulatim,ac mediocriter consumpta hausta simulacra permanent,in suo rite munere fungitur imaginatio. Intellectus enim operationem ab ipsa imaginatione pendere docuit nos Aristoteles 3 de Anima S. Applaudunt huic sententiae Hippocrates, atq; Galenus , ille quidem cum ali bi tum in de Sacro morbo, ubi resertissanienti necesse esse prae humiditate cerebrum,in quo animisunt Operata, moueri, ubi videlicet humidius quam pro natura fuerit,iandi uch homine sapere, quadiu eiusdemmet cerebrum quieuerit. Hic vero cum tradit I. Epid.cerebrum siccum ad suas actiones expeditissimu esse,meliusq; se habere ad imaginatione, ratiocinatione, memoriam,visum, auditum,alto';sensus. Ex quibus omnibus no di ficile est elii ere quam ob caulam Epileptici non modo ingi uente

morbo sensum,& motum,rationem,ac memoriam amittant,led ab eo liberi,omniq; cmpore immemores,ac vcluti amentes appareant. Velum quia ex iam allatis aliquot haud negligendae dubitationes oriuntur, earundem solutiones in sutura Lectione vobis ante oculos ponere constitui. oblevi

276쪽

obiectionum aduersus anteactam Lectiorem dilutio. Dct. X. omnem dubitandi ansam pro viribus abscindam, Auditores; quod proprium qualemcunq, materiam pertractantium iudicatur, obiectiones, quae aduersus ea, quae in praeterita Lectione allata suere, ab ingenioso ali quo obijci possent, soluere in praesenti cona hor. Dubitatur igitur in primis viri:m verast Galeni opinio , in Epitc psi a rationcm, atq; memoriam deper-di. Siquidem Oribasius de diffirentia , quae inter Epilepsiam . , melancholiam δε insaniam versatur, disserens, haec verba proferto Aphor. Com. et q. Epilepsia in imaginatione,melancholia in ratione, insania inic moria est . Idem sentire visus est Actuarius lib. I. cap. I 3. de Acst.&operat. anim. spiritus,ubi sensus communis afficticnem esse Epilepsiam voluit. Ambigitur quinetiam

circa ipsam mei memoriam, nam ex superius enarratis Peripateticorum sententiam, qua censent memoriae sedem non in cerebro

contineri, sed in cordes, ut in proprio ac peculiari loco, approbare visi sumus. Quandoquidem veluti nos supra affirmauimus, Bernardinus Crippa philosophus arui sui clarissimus astruebat in Arist. de Mem.& remin. si propter es frigoris vcl humoris abundantiam,homines omni prope mcdum memoria carere videntur,

qui conuenire potest, ut in cerebro, quod frigidissimum,&hu, midissimum est omnium Quae in an mali sunt, at Cue contrarium propriae sedi animae,quae est calidissima, ipsi iis mc moria vis collocetur Idem asseri posse videtur de caeteris animae potentijs, quas a frigido, lumido tantopere laedi assirmaui Dubitatur insuper circa ea, quae de frigore, calore protulimus, si vera nimirum sunt, veluti vera esse tam Medici, quam Philosophi omnes concedunt, cur timidi vocantur Syri, auri, Arabes,4 Indi, qui ser- uidis in locis habitant senes e contra Galli, Scythar, Thraces, Germani,atq Britanni,qui gelidas regiones incolunti Praetet ea ex Galeno dictum a nobis est,frigus nulli functioni ex usu esse , cum tamen oppositam sententiam habeat Aristoteles q.Meteor. I.qui

inter

277쪽

Liber uartus a T

inter elementorum qualitates frigus post calorem maxime acti-uum esse dixit. Vnde non secus ac ipsum calorem activas potissim ii praestare actiones trigus apparet, ut sunt finire, mutare, humectare,exiccare,tamqi homogenea,quam etherogenea cogrega re Demum ex eodem Galeno probatum est,memoria, tatione valere eos magis, quorum cerebra humiditate minus stateat,ideo senes, quorum cerebrum siccum est, ut uniuersa eorum temperies, memoria, ratione caeteris antestare deberent,cum nihilominus alia omnia nos ipsa doceat experietia. Hae sunt dubitationes, quae ex iam habita Lectione necessario enasci videbatur,quas nunc retrogrado, praeposteroq4vsus ordine enucleare aggredior.Setentia fuit Heracliti,qui ante Galenu vixit,temperamento sicciores alijs

esse prudentiores,ex quo illud Spiritus siccus anima ingeniosissima. Quantum vero attinet ad senes,clarum est esse frigidos,&Iecos;nam idcirco Attitot. resere te Galeno a.deacp. a. sentu marcescenti stirpi adsimilat,quippe stirpes nouellae dum sunt, molles,humidaeq; cernuntur, senescentes assidue magis siccescere videntur, idq, ipsis mors est. Unde iure merito seniu viam ad interitum esse profert,eo quia in frigido,& sicco consistit Qua re confirmat ideIGal. 3. Aph. vlt ubi quaerens causam, quamobrem scriptum sit ab Hippocr. senectute vigilijs intestari, tradit illud contingere,non i modo quia senectus ipsa solicita,& anxia existit, sed propter nimia etiam corporis siccitate, ob quam glaucomata senibus prouenire scribit, immodice nempe instrumentis visui seruientibus exiccatis, neq;enim contra sunt senum aurium,& oculoru humiditates,distillationes,vertigines, ac alij frigidi,d humidi affinis, a quibus senes ipsi tentantur, quoniam etsi mulia humidoru pituitosoruexcrementoru copia in his coaceruatur id tamen pc accidola fit, ob alteratricis facultatis frustratione. Quoad n propriam, ac in nata substacia,frigidae, ac siccae sunt te mei. Quo respici cs Ioanes Gramaticus. I. De gen.&corr. senium frigoris,&sicci victoria ne-

ri tradit. Senes igitur temperamento sicci & nihilominus obliuiosia aliquando fatui,& prope delirantes. Pro dissolutione disticultatis asserendu est, illud in senibus contingere, no ob eoru siccitatem,ratione cuius homines ad animales actiones edendas paratissimi redduntur, sed ob frigiditate,quae omnibus palam munijs ani

278쪽

Σ De Epiti a seu Comitiali morbo

mi aduersatur Vel vide eu quemadmodu pueri ob nimia humiditate, ac desectu congruentis duritiei paruis memoria, & ratione valent, ita ipses ob immodica organoru narcscentia,defectumq; humidi csipetentis, Oblilii Olos, in amentes euadata Qua re docuit nos Aristoa. in Demem .diremin.ubi tradit pueros, cti valde senes obliuiosos esse propter motu, quod illi in accretione,hi vero in decretione multa versentur. In senibus enim quasi ruinosis aedilici j s depictae rerum imagines exolescunt. Ita M. Gal. 3. de Loc. ais . ob siccitate deperdi memoria refert, ut cuida sui arui contigit,qui ob nimias vigilias, nimiamq; in literatus ijs assiduitatem, organo exiccato memoria pene amiserat.Atq; hic obiecro,nu notate,nsi temere vulgo iactatu esse, sapietes multos delirare. nam vel Hipp.

auctore 7 Aph. I 8 a nim ijs vigilijs disipientia aliquando prouenit, iciq; tum nimiae siccitatis, qua pari ut vigiliae rationedum quia per longas vigilias biliosior sanguis redditur. Licet aude memoriar abolitio sit excedentis humidi soboles, veluti eiusde pellectio sicci congruentis, tamen utriusq;qualitatis, inaod aliarsi qualitatu exuberantia memoria labefactat Silentio aute non inuoluam Averr. Com. ad lib. De memoria,& reminit centia, autumare senibus Do

Iiuione, ob accideolatu cor utimiditate, queadmodum pueris, naturale, accidere. Que opinio nulli no improbanda videtur,quaquam siccus Aristot. a quo in pr senti non discedo, se si obliuione in desectu humidi nati tu reserens,cilius idonea commistio memo-OIganu attemperat; atq; haec Oaenia quantu ad prima dubitatione. Quantu vero ad ecunda, vi Eimu est quod a Gadem dicta reperitur . de Symp. cau G, rigus nulli iunctioni ex usu esse, at hoc non impedit quominus actiones, quas Philosophus recenset, flicidi. q. Met 2Cr. L. Galenus. n. de nis actionibus loquitur,quae a-gutur facultatibus,quibus humanu corpus regitur,4 gubernatur quaru quide actionu non est per se efficiens frigus, quared Aubcenna frigus in acitonibus virtutum essentialiter non ingredi dicebat I pa inu, doct. Hactentis cle secunda chlictione. enio ad tertia, quae est,si stigiis segnitiei, calo vivacitatis,& roboris causa existit, cur timidi dicantur populi in calidis regionibus degentes, o res e contra,& viuidiores,qui frigida loca incolunt. Pro cuius solutione sorsitan respondendum,pauoris, ac timiditatis causam geminam

279쪽

Liber sumtus a sminam esse, sanguinis videlicet frigiditatem, atque crasiitiem, id

quod Vates ille notauit hoc senario rFrigidus Arcadisus eoit in praecordia sanguis Maliger in Com. in Hipp.lib.de Insomn. addit languinis paucitatem, quandoquide eos reddit animosiores sanguinis copii, qui in frigidis habitant regionibus, at istoru, ait,sanguis ut multus,ita dilutus est, quippe post primae impetum aestuationis,deferueIcit, pertinacissime nimirum pugnant Mauri,& Indi An qui degunt in caelo calido i inbelles,& effarminati sunt, qLia, ut apud nos fit per caniculares aestus,innatus calor perpetuo Solis ardore in halitu dilioluuitur,qui vero terram gelidam inhabitant,seroces sunt ac animo sit, quia figore ambientis calor in praecordia coactus, illis animii & robur addit Ab hoc pr6blemate expeditus, confero me adie. nultima dubitationem,quae circa sedem memoriae versatur. COm- pertissima res est apud omnes Medicos,memoriam in cerebros dem propria habere, eamq; non in arte aliqua determinata', ut 'suit Arabum,& aliorum quorunda opinio, sed in tota cerebri substantia una cum alijs multatibus.bic enim passim Galenus de animalium virtutu sede sentire videtur,quanquam ad Galeni menteno delunt, qui rem hanc aliter defendunt Argumeto rippae hoc ego pacto respondere Quod cerebrum sit omni nostri corporis partiti frigidissimu,fuit Arist. sententia pluribus in locis . de Hi ut animalium I 6 2.de Pari anim. 7. in lib. De semno,& vigilia , . Attamen Philosophusialioqui re sensui cotrariam attulisset cerebri substantia secundum innatam eius complexionem, vcnis Omnibus ariet ijsq; seclusis,considerauit, non prout actu existit in vive- te: tantum enim abest, ut cerebrum sit frigidissimum, ut Galenus scripserit S. de sipar. 2.cerebrum acre calido, etiam aestate media,calidius esse, idq; tum ob continuum motum, thm ob multitudinem venarum, arteriarumq; in membranis cerebrum inuoluentibus existentium . Ickoi Medici etiam aestate media cerebrum rebus calidis fouent, ne ablatremfrigidetur,& alibi ita ilinus cere. brum calidum,& humidum vocat , in Med. defin. Qui etiam scidia psit cerebrum inspiratione indigere,ut infrigidetur, De odorat. instrum .cap. 6. a propter iure merito Avicenna Fc n. i. primi decordis, hepatis,in cerebri temperatura loquens , tradit cere-

280쪽

as De Epite se, seu semitiali morbo

hrum esse quidem fragidum, sed in comparatione ad alia duo principalia viscera, cor nempe,&iecur,quq sunt calidissima. In summa vivente animali nulla pars in eo est, qua calorem non praeseserat. Vnde patet quam magno versentur in errore recentiores quidam

alias non indocti, inter alios Vall. 6sEpid.qui de calculo scribentes a frigore ipsius vesicae lapidcm gigni posse autumantidum scilicet

in crassam materiam agit eam congregado, ut fieri in externis videmus. Quam opinionem falsam, di a veritate alienam esse demonstrat Hippocrates I. Pror tex. 16 dum scilicet si in acutis morbis urinarum interceptiones ex vesicae refrigeratione contingant, pessimum in lethale signum esse perscribit,ut pote ducusso,eua ratoq; ab eo,qui praeternaturam est,naturali vesicae calore. Atqui

hunc in errorem lapsi non essent, si ea legussent, quae Galenus nobis tradita ad hunc modum reliquit in lib. de Renum aDct. Verum in nobis lapidem frigus non parit, neque enim fieri potest, ut

vivo corpori tantum frigus accidat,quo concrescere valeat in homine lapis, quemadmodum fieri in externis videmus . Quod vero,& ad cerebra reuertor, idem Crippa de cerebri humiditate obij ciebat qua dicit lata esse,ut memoriam contineri in illo membro impostibile sit, censeo ego esse falsum, nam cerebrum humi dum quidem est,quod eius mollicies potissimum indicat, non tamen, si de temperato loquamur,humidiuimumaniuria ergo hac ratione cerebrum ipsius memoriae, aliarumq; animalium virtutum sede ac domicilio priuant Peripatetici. Postrema dubitatio erat num vere dictum sit a Galeno,in Epilepsia rationem, atq mem riam amitti, cum Oribasius,&actuarius aliter sentire videantur. Pro solutione respondendum in Epilepsia,iuxta Galeni mentcm, rationem , atque memoriam praecipue ollandi, quod vero imaginatio, communi', sensus afficiantur, ut Actuarius, cribasius arbitrantur, hoc sane haud negat Galanus, quanquam proprias sensus communis assectiones veternum , ac vigilia non auten apoplexiam, aut Epilapsiam statuit de Sympi causa VeIunia.

hactenus ista.

SEARCH

MENU NAVIGATION