De morbis capitis frequentioribus, quorum cognitio, et curatio ita traduntur, vt ad alios etiam cognoscendos, & curandos mirificè conducant, hoc est De catharro, phrenitide, lethargo, & epilepsia, seu comitiali morbo, libri septem. Auctore Vincentio

발행: 1617년

분량: 545페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Liber uinius. 28 I

a gritudinem ab humore bilioso sincero haud fieri posse constat. In primis enim bilis, nec rigida est, nec crassa, sed calida, sicca,

tenuis, ut videre est apud Galenum pluribus in locis I De temp. 9. De morb. cau. c. 6. Calidi vero proprium est, quae eiusdem sunt generis coniungere , quae diuersa disiungere, iegregare, apud

Arist. non uno in loco a Deicn.& corr. t. a. Meteor. q. Quare

si ad cerebru perueniret bilis, tolleret potius quae ipsi cerebro aduersa essent, quam ut eadem augeret, ab eo nempe humores segregando alienos, quia etiam calidum crassa extenuat, concoquit, disciitit, atque ditatuit Galeno a stirmante s.Aphor. Com. 22. Insuper si cerebrii petit huius generis humor affectus ab Epitepilao

omnino diuersos producit,ut sui vel Phrenitides,vel cephalalgias cerebri men inges sua tenuitate,ac mordacitate vellicando. u.n. huiusmodi humor partium sit maxime tenuium, fiet haud posse videtur, ut partes cerebri laxiores ita astatim occupet,ut Epilepsiai pariat, nam ratione suae tenuitatis obstructioni resistit, quam quidem ex crisiis, lentis', humoribus, aut excrementis oriri ex Galeno supra ostendimus, quae vero tenuia sunt,&calida,tantum abest ut obstruant, ut potius reserant,atque deobstruant. Quin etiam bilis ex sua pic prietate habet,ut in membra molliora non impingatur, quod cx Calcno patet .De pram ex pulsibus cap. 8. Demum exim relatis abunde constat Epilepsiam fieri ab humoribus cerebri lenti iculos obstruentibus,quod prestare non potest bilis ratione siccitatis suae, quia ex mente Philosophi humiditas est quae crassitudinem efficit. I. De gener. χM.t.2. Sed bilis pCtcntia

non est humida, quamuis secudum speciem humida appareat Dedifferent morb. a. propter quod iure proditum legi tui a Galeno, De plenit. c. I I. sola bilis nullum picniiudinis in scparabile symptoma, ut neqRumorem, grauitate essicere potest. Ex quibus manifeste patet quam veh menter lapsi sint Rondeletius, Hollerius,&cum his alij pariter, ut Riolanus Medicus Parisiensis, penes que sorsitan religio suit a viris Gallis dissentire. Fallitur etiam Vallesius qui .Epidem. Com. 83. scribit apoplexiam ab omni fuit humore,cum a bile flava, quae tenuis humor est, gigni nullo modo possit, ut nec etiam Epilapsia . Non ergo a bile sincera comitialis

aegritudo fiet, licet ab Avicenna dictum sit, ab omnibus, quibus

302쪽

constamus,humoribus illam progigni.Nisi forsitan pro Avicennadicatur non simpliciter eius verba accipieda esta, sed per illu fieri symploma hoc ex cunctis nostri corporis humoribus, no proprie, ksingulis per se,uerum potius inuicem commistis; lite profecto caeterorum humorum esse veluti vehiculum , quo tam in cerebru, quam in alias corporis partes promptius,ac celerius deducantur, Medicorum ambigit nemo. Auctorum magni nominis de causa es iente Epitet jententia refertur, O confutatur. Lect U. Vamam sit proxima, imbifficies idiopathicae Epilepsiae causa,no multo ante a me ostesvest,dum ex mente Hippocratis,& Avicenna sanguinem no nisi raro, plerumq; aute, iuxta Galeni,Pauli, aliorcq dogmata frigidos,crasibs, viscido'; humores pituitosum nempe, ac melancholicum , ubi spirituum meatus in cerebri ventriculis offarciunt,comitialem insultum procreare assirmaui. Verum contra hanc sententiam acerrime stat amplissimorum Virorum auctoritas, de causis imme. diate Epilepsiain producentibus, aliter, ac secerit Galenus,dis rentium. Hi vero sunt Aristotelis,de quo inferius, eius Commentator Averroes, Auctor lib. De fatibus, ac demii Fernelius, qui omnes in eo potissimum mihi videntur dissentire a Galeno, quod quam ipsi asserunt causam , eam semper, perpetuo Epilepsiam parere volunt,ut una, eademq; huius morti causa perpetuo de illorum sententia,statuenda sit. Quae opinio,vi pote inritum Galeno , tum caeteris omnibus Medicis repugnat, omnino est improbanda. Quartavi ab Auerroe exordium sumam, putat Physicus egregius Epilepsiae causam esse, ita vocant,ventositate fumosam, cui pro materia sint frigidi, tumidi humores , id quod de Epi-lepsia tam per essentiam, quam per consentum genita intelligit. Sed Auetrois verba, ex quibus eius rationes eliciuntur, huc afferre oportet; habentur autem ad hunc sane modum lib. 3. Coll. c. q.

Et illud quod significat nobis, quod non fit propter hi miditatem

nerui

303쪽

Liber auintus . 283

nerui, nec propter ipsus infusionem, est propter subitam ipsius - dis lutionem, de necessitate est, quod humor faciens hoc sit subtilis, quod paroxismus eius cito transit, sicuti fit in aegritudinibus acutis. Sed quia videmus pro maiori parte, quod qui patiuntur hanc aegritudinem, sunt frigidi, & humidi, sicut pueri, aut frigidi, Icci, sicut senes, iniuersiairer, quia haec accidentia apparent super frigidos pro maiori parte signiticat,quod causa aegritudinis est humor rossus , sed contradicit nobis hoc, quod humor grossus non cito ditatuitur, siue decurrat per strictos meatus, siue per latos , sicuti dicit Galenus, quia distatutio non est aliud, quam dominatio naturae super humorem , ipsum decoquendo, ut retineat quod est conueniens nutrimento,& aliud expellat, hoc non fit in humore grosso, nec in eo quod est grossus nisi longo tempore, sicut testatur experientia in aegritudinibus id nos videmus quod cito dis luitur hic humor,& ob hoc di endum est, quod haec aegritudo non fit nisi propter fumum qui generatur in ipso cerebro, vel in alio membro, quod ipsum citranimittit. Sicut dicit Galenus de iuuene illo, qui sentiebat quod quasi quidam sumus factus ascenderet ab uno membro ad cerebrum in quando perueniebat illuc, cadebat Epilepticus, hoc accidens sufficiens est ad probandum quod caula huius aegritudinis est ventositas sumosa, sed ista ventositas necessario communicat humoribus frigidis, humidis 4 isti humores isti vento sunt veluti materia, & propterea curatur haec aegritudo euacuando illos humores. Hactenus Averroes Herodotus vero, seu

quisquis ille fuerit libri De flat Auctor, nam Hippocratem non ense,haae potissimum causa adducor ut credam, ab aere nos ambiete morbum hunc perpetuo fieri scripsit, dum aer scilicet plurimus per omne corpus uniuerso sanguini fuerit permixtus tunc enim, ait, multae fiunt oppilationes multifaria per venas omnes,cumq; in crassiores, di pleniores saguine venas aer prodierit,progressusq; diutius maneat,sanguinis cursum prohibet, atque alio quidem loco consistit, alio lentius penetrat, ali ubi adhuc tardius, qua sane inaequalitate transitus sanguinis per corpus facta omnigenae inaequalitates per omne corpus contingunt omne enim corpus Vndequaq;

304쪽

α De Di fila,seu Comitiali morbo

dequaq; contrahitur, ac turbatur, nimirum corpore partes suas ad tumultum, conturbationem sanguinis subministrante, continguntque ex sanguinis peruersione totius corporis subuersio. nes. Eo enim,quo corripiuntur a morbo, tempore,neque sentiunt quicquam, neque audiunt quae dicuntur, neque vident quae fiunt, neque ullos aliquos dolores percipiunt. Sic namque aer conturbatus sanguinem turbauit, ac conspurcavit. Haec ille. Postremo Ioannes Fernelius venenatam qualitatem,quq totius substantiae inimicitia cerebrum acriter seriat,semper Epileptici aD sectus causam esse,experimentis quibusdam ostendere nititur Inquit enim de causa Epilepsiae loquens a. De abd. rerum caus. c. I S. Non alia profecto videtur quam eius,qus per consensum. Vt enim aliquando obseruauimus e summo capitis vertice, in quo sub pericranio vitiatus, venenatusq; humor cohercebatur, vapore manifesto sensu intro subire,qui pilepsiam concitaret,hancq postea

a caustico medicamento persanatam , ita proculdubio existimari debet intus,vel circum meninges,vel circa cerebri substantiam,vitium contineri veneni aemulum, cuius ex interuallis impetu facto

Epilepsia suscitetur. Aperto Epileptici Philosophi,qui decesserat,

capite,qui vehementissimo,eoq;fere perpetuo dolore vix digitum lato circa sinciput torquebatur,deprehendimus crassiorem meningem ea sede caluae ossi adhaerescere, pauculo humore putri interiecto In altero cerebri substantia humorem fetidissimum, eumq; exiguum continere. Vtriusq; tamen ventriculos, meatus omnis humoris, omni' obstructionis expertes Multos ipse scio vidisti inde Epilepticos euasisse, quod in curandaque venerea dum vnguentis ex hydrargyro illinerentur,nonnihil in aurem, incerebrum penetrasset. His ne quae dicas cerebri ventriculos humore

multo impleri,& obstrui e Minime quidem, sed ipsum corrupti hydrargyri pernicie lacessiri. Talem igitur di in omni alia Epilepsia causam existimato,atque si quid aliquando putridi humoris inesse

depci hendatur,non ex ipsa putredine, sed ex venenata,quam concepit, qualitate hoc mali suscitari. Itaque quocumque in loco cor poris is fuerit, venenatus illinc vapor in cerebrum sublatus, id ipsum,meninges' totius iubstantiae inimicitia acriter serit.

Ester

305쪽

Liber Eumtus. 28 s

mrtur autem ex lateruallis haud secus, atque in febribus imiermittentibus,& in rabie,de in alijsilarisque morbis, quorum est stata recursio Cerebrum proprii veneni olffensione interdum ab omni mentis,sensuumq; unctione vacat, uti cor iri syncope, interdum se ipsum, uniuersumque corpus quatiens adnititur offensionem eκcutere, non aliter quam coxi' irans . Hucusqu Fernelius. Superest modo summorum vitorum rationes eApendere, diverae ne sint, an non diligenter inquirere . Animad- uertendum igitur est Epilepsis causam, quam ipsi asserunt , esse quidem veram, at non simpliciter, usquequaque,Vt EpitePsia cuiust unq; speciei e&istat, ab una eadem, causa proueniat, Non simpliciter aute dixi propter Auctorem lib. De flatibus Nullo etenim modo, ut ab eo me exordiar, aerem per se morbum huc producere posse crediderim. Siquidelii cum tres Epilepsiae differetiae tradant tir,quarum alia est a cerebro,existente in ipso at Destione, alia a stomacho,propter vapore Ucaput ascendentes, alia

demum a parte aliqua corporis propter auram maligniorem,Venemque mesam,sua sum Per partium comihustatem elatam,ab aere ambiente nulla ex relatis Epilapsiae speciebus piocrearipotest Non ea quae primogenio allectu in cerebro nastitur , quonia tam

Epilepsiae obnoxios,quam alios indifferenter huiuscemodi affectio gorti ret, Onanesh; eodem morbo animantes, nedum homines torqueretur,quando cunctis animalibus aerem inspirantibus, eodemq; viventibus sanguis ab aere venas ingresso conspurcaretur.

Nec sane obstat quod aiunt, aerem eatenus huius morbi causam esse, quatenus tu venas sanguine pleniores ingressus, ibi diutius manserit, quoniam ad diem multi plurimo sanguine abundantes reperiuntur, quorum Venas aer ingreditur, qui tamen Epileptici nunquam cadunt. Praeterea quod ambiens aer nullam ex alijs Epilepsiae speciebus progignere queat,unicuiqPatet.Nam ea quaeisi sortistege quadam a ventriculo procedit, vaporibus e illa parte in cerebrum delatis,quae vero ab alia corpol is parte hi, a spiritu quodam veneficam qualitatem adepto,per quandampartium coettinuitatem eidem cerebro communicato , non ab aere nos ipsos ambiente generatur. Qubd. si una cum Auctore lib. De fiat velianus aerem aliquem habere locum in Epileptico morbo produce

306쪽

1 8 De Dilania, si Comitiali morbo

do,quod etiam Rondeletius videtur concedere in Met. ur.morb. dicamus aerem idipsum non simpliciter esiaereaed quatenus in hecilliori capiti extrinsecus occurrens modo frigidos, humidos humores pro sui qualitate adauget, modo eosdem in cerebro contentos colliquat,eadem nempe ratione,qua, ut nos pulchre docet Aphrodiseus Probi. I. prob. 86. Sol his , qui caput habent pituita plenum, somnum concilia humGre videlicet fuso, quo deinde cerebri sinus replentur. Quod autem ad Auerroem spectat,prosecto eius ratii nihil aduersus Galeni sentetiam cscludit, ut mirer ne tericos quosdam magni nominis tantopere illius Viri auctoritatem hac in re conamentasse.Tota enim vis argumenti ab eo allati

in hoc posita est, quod morbi a crassis,stigidisssentisq;humoribus,

quales pituitosi urat,acri elancholici, Epilepsiam de Galeni mete Producente diuturni, lorigiq; temporis creatur, quibus propterea comitiale insultu,cuius velox est discussio, fieti no posse celet, verum potius a vaporibus genitis ab ea materia frigida, ch crassa, quae obstruere ex se non poslat. Cui tamen ego pro Galeno responsum velim, rem multo aliter se habere, ac ipse existimat . Constat enim idcirco Epilepticam accessioncm cito fieri, cito etiam decedere,quod a crassis, viscidisq; humoribus cerebri ventres obturantibus gignitur,qui tamen breui temporis curriculo a valida cerebri concussione excernuntur . Tunc enim magnum natura

conatum molitur,mattriamq;infensam a se longe nititur excutere Si quidem hoc in symptomate, utpote a quo praeceps Orcimminet,natura praeparationi non incumbit, ut prius c5coquat, deinde secernat, i adem impetum ad excretionem faciat, ut eidem mos est

in alijs morbis. quorum salubris speratur euentus, qui quidem a fragida, crassa, viscidaq; materia in venis stabulante producuntur . In his enim excretio ante coctionem nunquam prodest, sed quam celerrime potest ad rei nocentis expulisionem impetum facit. A vapore autem generatur illa comitialis morbi sycies, quae a ventriinculo ipsi cerebro communicatur. Igitur non omnis Epilepsia erita vapore, quemadmodum putat Auertoes Accedo tandem ad ipsum Fernelium, qui omnem Epilepsiam venenatam esse cotendit sed experimenta,quibus clarissimusVir suam de hac re sentetiam

fulcire conatur, nihil aliud efficere mihi videtur, quam illam Epi-lepsiae

307쪽

Iepsiae specie,quae a parte aliqua enascitur,confirmare.Cuius morbi tameti duat aliae traduntur disserentiae, quarum altera ab ipso cerebro, materia in eo mstro criteta, atara vero a stomacho,propter halitus sursum adscendetes,originem ducit. Nam quod affert villarima, venenatumq;humorem sub pellatstato coactum inuenis--ex quo vapor intro subiret,Epilatamq;eone itaret, quis est adeo lippis oculis,qui non videat hoc pacto genitana Epilepsiam ad illa elisexentiam esse reducendam quae a partu Gqua corporis ortum habet e Fieri enim potest,ut in capite humor quidam putrefactus ac vitiosus,vel ex se, ut in alijs etiam nostri corporis partibus epissime contingit, vel casu, percussioneue aliqua coadceruetur, qui

depsiam accersat,veluti de exemplis,ac obseruationibus a Fer Milio allatis cicendum omnino est. Addit etiam ad suam confirmandam opinionem,multos inde euasiisse ilapticos, quod in curanda lue venerea,dum unguento ex hydrargyro illinirentur, non nihil aurem, di cerebrum penetrauit acuuix quidem hydrargyri pernicie cerebrum lacestitur,& in Epilepticam accessionem incurrit,undeconstat,inquit,absq; vlla obstructione cerebri ventriculorum Epilapsiam gigni.Nos quoque,qui Galem partes tuemur,n5 negamus,si aliquid ungueti eri hydra gyro rati in cerebra per aurum, vitaliquam .aliam partem intret, posse Epilepsia venenata sua qualitate concitare,sed non sine ventricularum cerebri prerin sesta reuitanda, conniventi, dicat quicquid velit Fernelius, mi neq; nac pla rarione una tantum Epite a causa statuenda erat, nam ct haec ad illam dit ferentiam, quae fit per consensum, refereda est.Absit igitur, ut haec omnem Epilepsiam venenatam esse confirment, veluti perperam autumat ipse Fernelius. Vnde potius amplectenda eiusdem Fernet. opinio,qua lib. 6.C. 3. De par.sympt.asserta magis enim congruit cum Galeni mente Nanxcedit ites dari huius morbi dii serentias, in quibus praete ausas manitestas, Vene nata etiam, cerebri substantia grauiter infitiis qualitas reperit . Quare histe cmnibus ad hunc modum solutis, rion video cur perea a Medicorum Principe Galeno decedere debeamus, qui cuncta usq; ad docte,& exae te, matus est,ut qui contra loquu tur, etsi recte sentiunt,tamen propter audaciairi a coetu Medic rum excludi debeant l

308쪽

Arinlotelis opinio desomni, ae E lepsia causa ex ἡditur.

Leci. XVI.

I TVM est superitis Armotelem quoque

Epileptici morbi causam unam tantummodo Ula significare,cum scilicet putauit in lib. I, lam ωvig. eandem esse Epilepsiae causam, qua de somno tradidit,vapores sursum in caput elatos,qui ab ingesto alimerito evaporant, dum ab altrice facultate,quae somni tempore, ob caloris ad interna regressem, summopere vige alimetitum concoquitur . Qua in re Philosephum videtur imitari voluisse Averrois Hanc autem Epilepsiae causam ab Aristotele traditam , si quis utiquiomniicnere Epi-lepsiae veram esse contendetlmagno in errore profecto versabitur. Alioqui enim temere a Galen , alijsq; summis Medicis,quibus hac

in re fidendum magis est,quam Philosopho, tres Epileptici morbi species consignatae fuissent. Quod si aliquando ab huiusmodi vaporibus hoc ymptoma fiet counsat, ad illam Epilepsia di fierentiam referendum erit quae consertirlege quadam a stomacho prouenit Ita ut si summi. Viri verba superficiatenus intelligantur, iure proditum sit ab Aulamna Feriar tentradi. I. c. 8. Et vidit Aristotele ventum grossum retentum in transitibus spirituum,el Te unam causarum Epilepsiae. Sed rem genruis exardinare,& Aristotclis sententiam de B mni, ac Epite prauae causa exactius expendere oportet. Ille ergo cogitat somnum fiet id vaporibus vi caloris in ingesti alimenti elaboratione genitis,4 ad cerebrum elatis, ibiq; in humorem conuersis ab ipsius cerebri figiditate , quod membrum tactu ut ipse autumat, frigidum sentitur ea prorses ratione, qua pluuiam ex vapore iursum vii Solis attracto in aere Digido fieri constat . qui humor grauis factus, deorsum pellitur, ac per venas descendens calorem versiis cor repellit illud ipsum refrigerans . Vnde per antiperistasim 2mnus,inquit,oboritur Ab hac eadem causa,& hi,c eodem pacto fieri Epilepsiam innuere videtur, dum eam somno simile esse tradit, propterea in m no magis quam

in vigilia patientes adoriri, vid pueros potius,quam senes, quod

309쪽

kilicet in puerili aetate uniuersum sere alimentum in summas paristes efferatur. Verum iuxta Medicorum placita multifariam hac in re deceptus est Philosophus.Siquidem falsum est quod ab alimen. ti evaporatione seperin somnus,& Epilepsia producanturi quem admodum ipse existimare videtur. Vnde Galenus Philose Δ,

in loco cIaudicasse testatur i. De symp.caus. c. 8. Quantu enm ad

seiunum attinet, si Hippocratis, caleni praecepta insequi volumus,lomnum,atq; vigiliam non nisi pro caloris intus, serisue motione fieri putandu est,indeq; somni causam, in alimenti eua porationem,sed in caloris, spirituumq; reuocationem reijcienda, quod bonaMedicorum pars cenet,ut qui calor, spiritu';in vigilijs

delatigatus,ac fere consumptus est,in somno restauretur,atq;reficiatur. Ita enim censent non modo Galenus, Avicennaq, sed etiaAuerroes Ita etiam Cardanus vocavit somnum sanguinis,4 spiritus quietem,qua in re non tam pestime se gessit, quam putauit Scaliger De subt.exerc. 3, 4. Ad quorum quidem opinionem corroboranda quamplures afferuntur rationes ab his, qui data opera hanc materiam explicandam susceperunt, quamuis, ut ingenue fatear quod animo setio, vapores etia ab alimetoru coctione elatos ad somnu conciliadu necessarios esse crediderim, veluti ab ita sentietibus adducta argumeta,quibus & ipsa fauet experientia,diffuse ostedunt,cu qua sententia congruit etia Gai in lib. De pleia. II.& Aphor. 2. Com. 3. Idcirco summa cum ratione dictum est a Hieronymo Fracastorio a.De inteli. somnum ab utraq; causa ori ginem habere, aut ab evaporatione multa grauante, opplente

sedem animae,aut fatigatis membΗs,atq; spiritibus. Quatum vero ad Epilepsia spectat, in superioribus Lectionibus satis superq;probatum fuit, vapore crasso cerebro a ventriculo communicato ea saepe produci,at non perpetuo vapor Epilepsia parit,ut, quocunq, tempore invadit, vapore semper gignatu quando aliae duae traduntur magni morbi differentiae,quae a vapore non producuntur Insuper nec ea, qua Philosophus censet, ratione vapor Epilepsiam progignit.Illud enim percipere vix possum, vapores,qui somnum, ωEpilepsiam sunt conciliaturi, in humorem prius verti oportere; nam fieri haud posse arbitror, ut huiusmodi vapores in humorema cerebro commutetur eo modo, quo pluuia in media aetis regio ne

310쪽

aso De Dilepsia ,seu Comitiali morti

neo vaporibus fieri existimatur. Quandoquidem aeris illa regio actu frigida esseperhibetur, cerebrum vero perperam ab Aristotele actu frigidiuimum esse proditur,vitalla etiam tangentibus apvareat.Siquidem veluti supra, ubi etiam tueri Philosophum cona-xi univc. ex Galeno, imo sensu ipso, quem ob rationem dimittere, imbecillitas est intellectus,eiuscuis Philosophi sententia T. Metaph ab de ostensum fuit,nullum in cerebro viventis animantis frigus exuberat, quinimo actu calidum persentitur. Fieri ergo non potest, ut vaporem sua stigiditate de niet, ac in humorem conuertat eadem illa ratione, qua pluuiam gigni affirmat. Quod si Aristoteli concedatur,vapores ab attinentia in cerebrum elatos, inibi condensari, ut in vase fit,quod vulgo alembi cum vocant, ira cuius cuspide halitus coit, in aquam vertitur, c si tamen pars illa activcalida sentiatur,non propterea dicendum est mnum, Epilepsiaq; ex alterius partis, quam cerebri meatuum,per quos animales spiritus in seniuum domisilia et tunduntur, obstructione creari. Quae quidem obstructio si sit mediocris ac ex vaporibus e succo utili

elatis ortum dinens, num, si vero nilnium pertinaA,magnaq,, ac ex succo ultra modum crata excitata, sensuum ligatione praeter naturam, ac mime salutarem,ut Epite am,apoplexiamque inseri,pro maiori, minoriue crassorum vaporum copia . Non miror autem Ar litoteIem de Ioco, in quo haec fiunt, uos ac Medici fecerint, sentire, quippe qui primum sensorium,cuius vinculum ab eodem somnus dicisu in corde residere , contra comi nunem Me

dicorum omnium sententiam, qui ab experientia pia edocti illud in cerebro collocant,cina stanter sitimat. Eiquo varie posito fundamento, oritur absq; dubio de loco somni, Epite aeq; controuersia,quam conciliari pol se nunquam putauerim. Sed nemo est,

qui hac saltem in re Medisorum sententiam Aristotelicae non anteponaimam si ita se res habet, ac Philosophus ipse cogitat, cur obsecro remedia ad somnum conciliandum capiti, non cordi a hibentur Quare merito Galenus Archigenera reprehendit, quod ut a Peripatetitorum schola non discederer,cor commune. Pri mum sensorium appellabat; principe tamen male capiti, non cordi prospiciebat. Quod vero tandem Philosophorum Princeps ad patefaciendam similitudinem somnum lateriacipilepia

SEARCH

MENU NAVIGATION