장음표시 사용
291쪽
. Liber uintus . 27 Iita ut conuertat complexionem ad choleram nigram,& sit causa eius propinqua cholera nigra, deinde sit causa illius Darenonium,
aut non Daemonium Morbi igitur omnes,mea sententia,nedum melancholicus,aut Epilepticus quoties humanum corpus , vel iubente Deo,inuadunt, naturalem causam habent, unde gignantur,
qui aliter statuunt, e Medicorum numero sunt dispungendi. Nam preterquam quod artem Medicam nobis a Deo traditam e medio tollunt, in eo etiam videntur versari errore , cuius Moysem Galenus ut Physicus insimulat D. de se pari q. De pilorum enim generatione imo reru omniu natura Moyses, ut diuinus homo potius, quam Physicus discurrens, in Deum semper causam referebat. Cuius viiij maiori cum ratione Epicurum quoq; idem Galenus reprehendit, qui omnia in materiam reijciebat, secundis causis posthabitis, in quibus ea,quae fiunt, suas habere rationes, nemini dubium esse potest. Non deerunt fortasse,qui contendant
eatenus morborum causam Deum vocari, quatenus una cum causis secundis,ut ad quamlibet actionem praestadam, ita ad morbos gignendos actu concurrit, quemadmodum unanimiter asserunt Theologi,unde quorundam Philosephorum dogma emanauit,secundas causas non agere, nisi actu concurrente prima proprieq; ac simplicitc causas non esse , sed instrumenta prima caulae duntaxati, veluti arbitrati sunt Platonici, quorum sententiam videre est apud Simplicium a Physic. t. 9. card Bel Tarionem Iib. 6. cap. a. contra Plat calumniatorem . Verum ita philosophantium opinioni minime acquiescunt Peripatetici, uerentes Deum suis legibus deseripsisse naturarre, ut externo duce non infidigeat, qui propterea naturaliu effectuum causam dici Denim noluerunt, iecundas causas proprie in abselute tales appellant, quia licet a prima causa dependeant, ex quo Platonicis causarum nomen eis non absolute concedendum visum est, in suo nihilominus genere persectam obtinenti sic vocant causalitatem. Quare ab his aegritudinum non tam origo, quam me icta a Medico est indagandi illud quidem obliuisci non debemus,arti nostrae usq; adeo fidendum non esse,ut tota spes salutis in ea posita sit, quemadmodum enim Deus in morbis inferendis,causis utitur secundis, di pro eorundem curatione ad medica descendere remedia non
292쪽
grauatur, ita nos una cum aegrotantibus ipsis a Deo semper, ante omnia opem poscere debemus, eo magis, quia, Melae scripsit in Prol. Solus Deus languores sanat . Sic enim Galenus vovit Aesculapio a quo seruatum se mortali apostemate laborantem fatetur in lib. de Lib. prop. Et Plin. lib. I9. cap. I. multifariam ab oraculis Medicinam peti solitam suo tempore refert. Ita etiam
Strabo lib. 8 aduersa assectos valetudine in Epidaurici Aesculapij templo pernoctare solitos affirmat. Alioqui neq; Medicus,
neq; aeger optatum finem consequentur, exemploq; sint nobis Ezechias,& Asa Reges, quorum prior, Deo ita iubente,sanatus est ab Isaia,admoto ex caricibus cataplasmate, de quo fit mentio lib. Regum q. cap. Io adhunc modum; Dixitq; Isaias: adferte massam ficorum,quam cum tulissent, posuissent super ulcus eius , cura tus est. Posterior autem ex ingenti podagrae dolore, a quo prius
circa triennium excruciatus fuerat, vitam cum morte commuta
uit,quia ut legitur lib. Paralip. 2. cap. I 6 neq; in infirmitate strata. queliuit Deum,sed magis in Medicolum arte confitit. Hippocra tes tamen cum dixit. Si quid in morbis diuinum habetur, illius di scere prouidentiam Medicum oportet , vix adduci possum ut cre. dam,illum diuini voce quidquam aliud ab illa aeris condition 1, cuius ab eodem multis in locis fit mentio, significare, dicant quicquid velint Manardus, Fcrnelius Valeriola, alijque iuniores auctores,quorum acerrimum iudicium ut non cotemno,ita nec Galeni sententiae antepono . Hanc ipsam opinionem eo libentius amplector, quo video Hippocratem nulli bi aegrotantium causam in Deum refundere Imo in eo quem de Sacro morbo scripsit Commentario si tamen Hippocr. est lib. ille quamplura leguntur ad eorum sententiam conuellendam,qui in Deum morborum causam
reijciunt. Vbi etiam illos summopere increpat,qui diuinum iccirco morbum Epilepsiam vocant, quod in se diuinitatem habere cogitant,cum tamen nulla in re diuinior alijs existat, sed naturam habeat, quam etiam caeteri morbi in causam, unde alij similiter gignuntur, qui certe si diuinior esset alijs morbis, omnibus indiffe- renter illum contingere,neq; discrimen inter biliosos,& pituito sfieri oporteret, pituitosis enim natura oboritur , biliosis vero nequaquam. Nos tamen si morborum originem non solum ut Phy-
293쪽
Lger uintus. *73sici,sed etiam ut Christiani pie cosiderantes, haud semermorbos
a Deo immitti ad humana delicta castiganda affirmabimus; quo sensu dici potest Eplepsiam, quae adeo horribilis aegritudo ab ovinibus tenetur,interdum Omnipotentis Dei excandescentia homi- nes aggredi, ut illi fortasse contigit,cuius fit metio apud D. Marcu cap. 9.hisce verbis. Et attulerunt eum, di cum vidisset eum, statim spiritus conturbauit illum,& elisus in terram volutabatur spumata In terram enim elidLae volutari,& fieri spumam circa os, certissi. mas et se Epilamici morbi notas vel ruditer in arte versato Iuc clarius costat. Exquibus omnibus elicere unusqui' potest, quam magno sint in errore hi,qui Epilepsiae,caeterorumq;morbori cau sam ad Deum ita referendam contendunt, ut causis naturalibus -- posthabitis in Deum semper retruienda sit,neglectis pariter Medicorum praesentaneis auxilijs, ad quae,necessitate cogente, contu giendum esse Deus ipse praecepit inEccles Tandem hae de re statuendum omnino est, quod ab Hippocrate pronuntiatum legitur in lib.de Insomnijc Nam somniorum coniectores falli dicens, eo quod omnia ad Deos referebant,quorum tamen institutum damnare nolebat, ne contra pietatem taceret, tine etiam probare, ne ars,quam ibi pronietur, superuacanea haberetur in apertur .
haec verba profert Oportet ijs inuocatis nos quoque aliquid operae in medium afferre .
VI Epileptici affectus causam ad Lunam reserui, ingenio praepollentes Viri, ad rei naturam mihi multo magis accedere videntur , quam qui in Drarione resiciunt Permagna enim vis est Lunae hoc in morbo gignendo,Vt pleritq; alijs etia, qui illius motum insequuntur. Tantaliquid mest supercarlcstium corporum in haec inferiora vis, atque lacultas, ut quaelibet illoniis immutatio nos ipsos non parum afficiat. Qua 1 ignificare voluit Aristotcles . I. cteor dicens Mundum hunc inseriorem superioribus lationibus contiguum esse, ut inde omnis eius virtus gubernetur. Cuius quidem contiguitatis ratio
294쪽
nemactrensi Thomas in Com. tradit corpora erelestia In&rioribus contigua esse oportuisse, quia imposeibile est locum esse
vacuum, necnon quia nua se tangeret huiuscemodi corpora superiorum vis inferioribus non communicaretire oportet enim quod agens corporale tangat passurn,ωmorum ab ipso. Horu vero corporum adinvicem connexio fit per aerein nos ambientem, qui a supercaelestibus corporibus alterat nos emoq;altera immutatq; veluti ex temporum vicissitudine,varia. diuersam locorum natu ra,sidemian ex varia homurum Arma,temperie, morum dissimilitudine, pro varietate climatum, aspectuumq; caeli cuiuis corutaresacile potest. Quis est enim adeo mentis expers,qui continentem in suam crasim contentum immutare quotidie non obteruet ξMulti namq;motus,vel auctore Philosopho .Phys in hominibus fiunt a continenti, hoc est ab aere &caelo. Qtram rem optime vidit Hippocrates in De aere, aquis, docis ubi etiam haee verbata proferes Deprehendes ut plurimum hominum formas, mores sequi naturam regionis. Qia' alludens Iulius Maternus lib. cap. Astronom. I Quaedam gentes,ait,a caelo ita formatae sunt. Quare etiam hinc factum fuisse quida volunt,ut apud Scythas unus an tum Philosophus euaserit,nempe Anacharsis, At nenis contra plurimi. Attica enim Regio afumante Platonet Timaeo ab initio, ob aeris temperiem prudentissima ingenia,Omniumq; virtutuae genere pr aeteris excellentia procreat. Talis est enim spiritus vocatus animalis , qualis qui nos ambit aer, nam eius generatio ab
aere quoque pendet, qui spiritus pro crassiori, vel tenuiori aeris
qualitate,ita segnior, aut vegetior ad animae opera praestadaeua dit,exemploq; sint nobis duae contrariae temporis conditiones, australis nempe, di borealis,in una quarum animantes hebetiores, in altera acutiores ad quasvis cum animi, tum corporis actiones Ob
eundas efficiuntur . Sic ergo ingenij praestantia multo magis antecellunt hi, qui in tenui degunt caelo, ut Athenienses,quam qui in impuro,ut Boeotij.Vnde Galeniri;Scimus,inquit Epic Gua. 8. Thebis crassiim, ut in tota Boeotia, Athenis tenue cassa fuisse,ideo ingenio acutos Atticos, crasso Thebanosluisse commemorant. Hinc Pindarus cum vellet suam Poesim ornare laudibus, quod ea calumniam aegre sciret infligi Thebanis de ingenii tarditate ,
295쪽
Liber Euintus. Iproinde Boeotii sues dicerentur, ita loquitura Boeotiu vitabimus
luem. Sed haec pauca obiter, ad Lunam reuertor . Quae quidem inter caelestia corpora maxime omnium excepto Sole is tetreius rebus assiciendis, ac permutandis principatum obtinet,tribus praesertim de causis a Ptolemaeo relatis;prima est propter viciniam , secunda quia in Luna virtutes omnes mouentium'superiorum . continentur, tertia demum quia, ex lumine a Sola accepto, quasi
Sol alter esscituris quarum quidem causarum quae postremo loco adducitur,probabilior mihi vidα dumine enim potistimum agit in nostra corpora,quod a Sole ipso accipit,vnde Luna ab Aristot.
minor Ses appellatur . Imo idem ceset q. De gener animaliu c.vit. Luna calefacere,& siccare, ut Sol ipse, eo vero mimis', quo repe cussum lumen recto debilius esse par est. Hinc merito luminis fit, ut Luna humiditatibus praeesse dicatur,quae quidem augentur,
minuuntur,prout augetur,& minuitur Lunae lumen. Quare Auicena lib. I. Fen. q. c. I. augetur,inquit, cerebrum augescente Luna, decrescit decrescente; flumina quoque, maria, quae alterne t tu ut, ac refluunt,crescente lumine Lunae intumescunt, detumescunt deincrescente.Qui de Agricultura scripterunt,unanimiter omnes agricultoribus praecipiunt, ut arbores decrescente Luna putent, quod eo tempore minus humiditate scateant, qua etiam causa ligna tuc incisa minus sentire cariem testantur. Conchylia pariter ad Lunae lumen variari traditMirandulanus in Praenot. ipsaque docet exp rientia . Nam per Lunae coniunctiones,& humor,& calor per exiguus in illis esse sertur, quae augeri,in pinguescere tunc sane incipiunt, cum Luna circa quadraturas versatur, post quod tempus magis etiam augentur usque ad Lunae plenitudinem. Quam rem pariter latetur Aristoteles q. De gen animalium , cum eo Pliis nius lib. 2. cap. 6 I. qui ad hunc modum loquitur: Iam quidem lunari potestate ostrearum,conchyliarumq; concharum omnium corpora augeri, ac rursus minui constat Aelurorum similiter oc
si ampliores fiunt, augescente Luna,vt Gellius refert, apud quem Lucillius Luna alit urea, O implet echinos Muribuis bras is pecudi addit
Itaque constat humorem omnem cum Luna moueri, nimirum
296쪽
z76 E lepsia,seu semitiali morbo
illa augescente, augeri, decrescente verti, delicere. sed hoc intesEgendum est de omni humore utili,ac alimentali quem semper au- set Lunae lument moderatum enim calorem rebus asserens nutri- tionem fovet, alimentis' replet, id quod eruit cum lumine luceti tempore vero interlunij,cum luce procius caret, imminuuntur quidem utile, sed inutiles procreantur succi,humiditasq;eXcreme titia tunc magis redundat, ob desectum caloris,unde muliebriata, , decedentibus mensibus potissimum apparent. Notum est enim vi duminis, quod a Sole accipit,Lunam calefacere, rerumq; Omnium 'calorem fouere, lumine quidem non per se,sed ex accidenti,quatenus videlicet luminis comes est ignis ob analogiam. Ex quibus facile est intelligere unde sit quod qui Epilepti , sectui sunt obnoxij, interlunii tempore fere semper atrios aggrediuntur in Drtasse etiam ratio elici potest, quMnob em interlunio concepti,
editiue comitiales evadant, simodo vera est nonnullorum de hu- . hiscemodi re sententia Quandoquidem Luna tempore, quodi mine exuta, atque orba est, quod alij interlunii, alij silentis Lunae appellant,calore cuncta priuat,quem alijs temporibus ad res om nes fouendas, & nutriendas per lumen amittitIdeo frigus adaugetur, nuntq; in nobis crudiores humores, quales sunt pituitosi frigidi, hurrudi, quibus etiam laedi se tunc senti uiat, qui rheuma tibus obnoxii esse solantiaqua in re sane primas ipse sero,adeo imbecille cerebrum a primordijs sortitus sum . Sic ergo comitiali
mordo ab humore placitoso addicti in Luna cum Sole coniunctiones, quam saepe accestione tentantur , frigida illa excremen-.titiaq; humiditate in cerebro adaucta, ac in eiusdem ventriculos elapsa. Quod velo eodem tempore vel in utero concepti,vel n lucem editi, talem aegritudurem cliquo vitae tempore patiantur, ut Serenus Medicus his versibus testatum reliquit: μIpse Teus memorat dubiae per tempora Luna ConcepIum talis, qum perm prosi in i 28ur anon in prauam aliquam occuliam .Luna facultatem referendia puto,sed in eandem potius causam,nempe luminis Luns priuationem,cuius gratia fit,ut tunc omnia quae sub Luna iacent, maximis afficiantur alierationibus, veluti quae per id tempus fiunt frequen
297쪽
vehementesm pelagi tempestates apertissime ostendunt. Ex Ait
stotele modo constat q. De gener.animalium varia tempore mutationes,ob diuersos ventorum flatus,ad immutandam in deterius rationem conceptus,vim maximam habere,utetia varia mensiu, nedum annorum tempora, quae quidem ad animantiu generatio. nem commutandam,insignem facultatem obtinere,ex eo manifestum esse tradit, quod non parum restri,an Luna crescete, aut decrescente conceptio fiat. Quare non est a ratione alienum in inter Iunio quo tempore ta varia,tamq; naturae nostrae inimica teporis conditio incrudescit,infantis vel in utero concepti, vel recens editicum membra alia, tum caput in primis debilius reddi,quod postea vita cursu prae imbecillitate excrementitios humores tum congerat, tum etiam aliunde a sortioribus inebris transmissos facile recipiat,qui cerebri ventribus communicati Epilepsiam partui. Hecde interlunio satis probabilia mihi videntur, ad plenilunium conuertatur oratio. Siquidem hoc tempore etiam Epileptici insultus exacerbantur, multiq; morbis e fluxione laborant, veluti nos ipsa docet experientia.Cotra tamen si licet sensum ratione impugnare non vulgaris ratio stare videtur;nam si Luna a lumine vim habet calefaciendi, prosectd quo plus luminis habet, eo plus etia caloris in inferiora relandit, quod Arist. pariter affirmat q. De pari. animal. c. s. plenilunii noctes tepidiores esse scribens,calor aut humiditates absumit potius,quam adauget, ergo in plenilunio,quo tempore uberiorem ex se luce Luna refundit,nulli videntur gigni posse frigidi,& humidi assectus, nedum Epilepticus.RespondenduLunam per lumen calefaciendi, Iccandi vim habere, quare eo liminuto,aut ablato merito augetur humiditates, desectu scilicet ignis,quod in interlunio contingit. Verum hoc non impedit quominus eade etiam plena humidas passiones augeat, non quod frigida,& humida, ut perperam quidam volunt, qui Lunae naturam frigidam,& humidam esse censent,veluti Saturnu frigidum, Iccum, Martem calidum,&siccum, ac Iouem calidum,&humidum, sed quod Lunae luminis utpote reflexi tepidus sit calor, unde plenilunisnoctes tepidiores; talis autem calor plus landere,ciereq humores solet, quam absumere,atq; ita humores auget,ac mouet, ut tepidum balneum, terni temporis calor concretam humiditate
298쪽
α78 De Epilepsia, si omitiali morbo
eliquare solent, Mincior diis ri Lunae calor a Solis calore, quod hic calidior cum sit, non plus fundat, quam absumat, atque resol uat. Quam rem Pliatus de Luna dii serens, lib. a. cap 9. his verbis explicauit; ideo mollior, impersecta vi soluere tantum humore, atq; etia augere,que Solis radij absumant. Quo respicies Herm laus Barbarus In comp. natur scien lib. a. quid quod, ait, iden astrum diuersas vires habet,& repagriantes propemodum Iuna enim dumine calefacit,ut in plenilunio experimur: tunc enia calor est auctior,& humectat maxime, atque retrigerat,Quamob rem hoc etiam Lunae aspectu comitiales a morbo aggredi non est rationi dissonum, eliquatis a tepido Lunae calore cerebri humiditatibus Illud quidem praetereundum nullo modo est,cum duplici ab humore per essentiam,vereq, talis EpiIepsia oriatur, pituitois nimirum,aut melancholico, pleniluni tempore eos potissimum cadere, quorum morbus ab ipsa melancholia pendet, in interlu-- nio vero eos,quibus ex pituita contingit affectio;sic cies eminis melancholico sanguine refertis purgationes in plenilunio magis irritantur, ac fluunt, ita pituitosis vero,quibus sanguis crudior est in interlunio, ratioq; affertur, quoniam pituitosi humores frigidi adeo sunt, ut nisi magno calore,qualis Lunae no est, no sundantur, figore vero intenso niagnopere augeanturanelancholici autem cum adeo stigidi non lal,quippe qui per calorem tales evadunt, vel moderato calore su aduntur,4 eliquantur, frigore autem non augentur,sed compescutur potius, atque sedantur,unde fit, ut qui huiusmodi humoribus abundant,deterius habeant in plenilunio, qui vero illiusmodi in interlunio . Persaepe tamen accidit, ut hosce Lunae aspectus Epilepsia non expectet, ut nec mensium exitura , , quam multis ter in mense citari compertum est, pro superi ut sanguinis copia, qualitatis ratione, in itata facultate expultrice naturali, nam & Epileptica inuasio pro copia pituitosi intriue humoris in cerebro e praua victus ratione redundantis, nullo Ordine iam exposita Lunae tempora insequens equenter apparet. Ita ut demum,qui hanc Lunς facultatem in comitiali morbo pro 'mouendo inter externas, procatarcticas causas hunc affectum praecipue excitantes connumerant summopere commendemia
contra vero non parum reprehendam, qui Epilepsiam quoquo
299쪽
Libor uintus. 279 tempore, modo fit,Luna syderi acceptam perpetu reserunt. Atque hic imponatur praesenti Lectioni terminus De proximis Dileb causis GD XIIII. A CT E NI S explicita sunt caula uniuersaliores Epileptica aegritudinis, nuc vero ad eiusdem proximiores accedendum est, e quibus vere eliciuntur curandi indicationes.Vniuscuiusq;
igitur assectionis duplex esse causarum discrime
saluit ipse Galenus I. Meth quorum alterum est causarum, quae in animalis corpore reperiuntur, internas vocant,quarum etiam dupliccm constituunt disserentiam, aliae enim efficientes, aliae praeparantes dicunturi alterum vero est causarum, quae rinsecus adueniunt, eliternae appellantur, ac proc tarcticae, quae quidem inordine causas uniuersaliores paulo ante allatas statim insequi debuissent,sed inserius, ubi de curatione huius affectus agetur, sermonem de illis facere opportunius visum est. Nunc enim ad internas efficientes orationem conuertam,quibus diligenter expensis,atque examinatis,de preparantibus disserere difficili non erit. Cum duae vero sint efficientes, immediataeq; Epilepsiae causae, quatum altera primario fieri in cerebro solet, alia consoriij lcge quadam, vel a stomacho, vel ab alia corporis parte nascitur, ab ea nunc exordiar, qu cerebrum afficiendo per essentiam morbum gignit.Statuo igitur una cum Galeno,Paulo Aegineta, naq; Medicorum parte,etscient ni Epilepsiae cau. sam nullam aliam esse, quam rigidum, crasuis, ac omnino viscidum humorem cerebri vcntridulos medium, maximeq; postrem uastatim,ac derepente obstruete, ut spiritui animali,quo minus expandi possit,aditus intercludatur.Obstructio enim, Galeno auctore 3. san.tuen.c. Io. lentis,crassis' excrementis oritur cum csisertim aliquo ruunt.Quemadmodum namq; Auer. 3. Ol. c. qo.
haud fieri posse Epilepsiam probat, nisi a vapore,quia cito fit, cito etia desinit:sic vice versa Galenus tradit eam necessatio fieri ab humore Digido,dicrasso, quia cito fit,&citoqin q; soluitur, de qua insta uberius cum Aueriois opinio examinabitur. Quonia, A vero
300쪽
vero crassi, rigidiq; humores in duplici sunt differentia, pituitosi
nempe, melancholici, ideo recte dictum est a Galano 3. Deloc. aff c. 6. quod ut crassus pituitae succus,ita cis,qui atrae bilis naturam possidet, Epilepticum morbum solet efficere, ubi in meatibus ventriculoru cerebri retinentur,siue is medius sit,sive postremus. Quare idem Auctor I Aphia 3 affectionem hanc cum amplexia conserens inquit:Epilepsia proxima quodammodo est morbo,que apoplexiam vocant,cum idem locus in vir , patiatur,idemq; humor in causa sit frigidus enim,di crassus est humor ambobus.CO- stat igitur Epilepsia per essentiam ortae essicientes causas pituitam In primis esse, ac melancholiam,eo quia sua crassitie,& viscositate
obstruendo,replendoq; ventriculos cerebri, spiritibus viam intercludunt, quominus in omnia corporis membra deferamur. Quae tamen ventriculorum obstructio sic intelligenda est, ut non ex toto ventres illi oppleantur, sed maiori ex parte, aliter enim apopi xia potius,quam Epilepsia fieret, veluti superius in prioribus Lectionibus demonstraui. Nunquid autem eκ sanguinis etia in, ac bilis ad cerebri sinus assiuxu fieri possit pilepsia, quemadmodum se sentire videtur Avicennaci ter tract. s.c. 8 dubitatur a plurimis, quod morbum hunc efficientes humores frigidos esse is crassos necesse sit. A sanguine tamen sincero extra venas effuso gigni aliquando posse Epilepticam passionem pre ter Mic. scriptum quo
reliquit Hippocrates . Pror. 38. neque id puto negaret Galenus Sed hoc fieri non nisi raro crediderim, quoniam sanguis non ita frequenter e venis egreditur, si egreditur, ac in cerebri ventres transmittitur, glauiora potius symptomata inuehit,nimirum omnimodam sensuum motusq; priuationem, animales spiritus omnino Eorrupens. Sanguis enim statim acre venis egreditur , amplius in sui natura non permanet.Insuper sanguis absq; pituita, aut laua , - aut atra bile truens,tenuis est, talia autem obstructionem parere apta non sunt. Probabilior tamen est hac in difficultate Mercati
opinio, de qua alibi .Quod vero etiam bilis ipsa per se hunc assectu
producere queat,vix adduci possum, ut cum Avicenna censeam
Nam praeterquam quod huic sententia repugnat Hippocrates ipse lib. De lac morbo qui biliosis Epilepsiam nunquam contingere stilitat , quam plures etiamafferri possunt rationes, quibus talem
