De morbis capitis frequentioribus, quorum cognitio, et curatio ita traduntur, vt ad alios etiam cognoscendos, & curandos mirificè conducant, hoc est De catharro, phrenitide, lethargo, & epilepsia, seu comitiali morbo, libri septem. Auctore Vincentio

발행: 1617년

분량: 545페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

uersantem, seribit noctu magis, quam interdiu patientes affligere ut mali genus, adeo quotidiana experientia repugnat, ut in eam sententiam venerim, illum non de Epilapsia proprie sumpta loqui. sed alio affectu potius, noltro adeo simili , ut incipiens Epilepna appellari possit. Hic autem a Graecis ephistes, a Latinis incubus dicitur, quo malo correpti invadi se ab aliquo, di magno pondere

opprimi,& stlacari imaginantur. De cuius quidem Lymptomatis et sentia,& causis , ut etiam assina sede in eodem, tot reperio sententias,quot hi sunt,qui de illo scripserunt. Posidonius enim apud Aetium lib. 6.c. Id. a vaporibus crassis cerebri ventriculos obstruetibus, ideoq; spiritus animalas per neruos ferri prohibentibus originem ducere putabat, a qua sententia haud procul esse videntur Paulus, Aetius.Sed horum Virorum auctoritati iuniores Medici minime acquielcentes,inter eos alii in venarum thoracis plenitudinem huius affectus causam inde reserendam existimant, quod thorax totius mali origo videatur, grauiusq; caetetis laboret. Sic Holletius,& Rodelatius. Alii potius, ut Fernelius accepta rcferunt hac ipsa affectione crassiori pituitς, aut melancholie circa precordia coactae,qua prae crapula,& ventriculi cruditate turgescent , di aphragma, pulmones' premuntur; crasso autem vapore ill hinc in fauces,& cerebrum elato, vox supprimatur, mens cum lensibus

obturbetur,visis' tristibus offundatur. Alii demum hisce omnibus neglectis longe diuersa de hoc θmplomate pronunc iam . Quidquid tamen ea de re sit,illud certe constat incubum in limine somni semper inseruire, quo tempore calor in ratim reuocatus a suis biecta materi vapores valentius educit, necnon et i in rc spirationem in eo obtaedi, id quod nulla alia ex causa euenit quam ex spirituum animat: um inopia, prae qua thoracis musculi libere ele. uari, dilatariq; minime possunt, unde in grauitatis noxam, uLffocationis periculum thorax incurrit. Ex his ergo factum est, ut putauerim ego de incubo Aristotelcm verba facere node Epite psi a. Ille enim re vera noctu magis, ut ipse scribit, quam intei diu fieti solet,non Epileptica passio. insuper alludens arbitror ad lassam respirationem incubo oppresii tradit multum ferti spiritum sursum qui destendendo rursum venas tumefaciat, indeq; meatum coar

312쪽

asa De Dilepsia, si semitiali morbo

Epilepsiam non incubum nominare. Sciendum a vobis est similitudines vel sapientissimos viros fallere . Vnde verisimile fit Aristotelem quoq deceptum suisse hac in re, propter amborum symptomatum affinitatem. Memini enim me legisse apud Galenum in lib. De se resp. ephialtam esse veluti quandam in somno Epite siam,cum eadcm perpetiantur incubo at i, dum quiescunt,quae cc tiali morbo correpti,dum vigilant, Aetio, di Paulo testibus . Et haec sunt quibus ipse adducor,ut censeam Aristotele, quidquid dicat de generationis modo, Massecta sed non de Epilepsia, sed de incubo affectu illi admodum simili in iam allato loco sermonem fecisse, a qua sententia ego ante non discedam, quam quis probabiliorem excogitarit.

Dilemiam in acutorum, O chronicorum mota rum seriem

cooptar i posse ostenditur aect X I. Voniam a frigido,crassoq; humore,qualis pituit sus est,ac melancholicus Epilepsiam plerunq;fieri

non multo ante statuimus,lure aliquis vestrum inister chronicas, non autem cum Galeno . Aphor. m. 3. incer celeres,& acutas passiones, hanc ipsam recensendam fore existimabit. Quandoquidem crassos,frigidosque humores diuturni temporis morbos, qui non nisi longo

temporis curriculo tollantur,ut e cotra tenues,calidosq;,breues,&qui sua tempora celeriter permeant affectus producere, constanter omnes affirmant. Vt hi etenim prae sui tenuitate leui negotio,

ac breui euincuntur, ita illi prae sui crastitie, atq; lentore partibus patientibus quam tenacissime adhaerent, qui propterea ad hoc,ut concoqui,aut discuti omnino possint, multum Eporis expostulat . . Hinc singulis morbis celeritatem aestas, tardinatem hyems affert. nam bilis tenuior,calidaq;in estu, pituita crassior,& frigida ni tu abundat. Iuxta quam sententiam dictum est ab Hippoc. a. Aph. L .Aestiua quartanae breues, autumnales vero longae,& maxime

qua hyeme attingunt. Ex his ergo aliquisfortasse cocludet Epit psia in diutinaru passionu serie cooptari debere sed rectius qui ea de causa potius, quia nonullis vel ab ipsa insantia incipit,quos ad

313쪽

Liber auintus . Tydvsq; diem per interualla tamen, distorquet,quam propterea Clut nam pastionem vocavit Hippocrates in lib. De lac mor.& Galenus s. Aph. 78.4 Celsus lib. .cap. 3.non modo longam sq: admoriis diem edin vitae haud periculosam esse stribit. Ego tamen

inter celeres etiam, lacutos morbos Epilepticum adhibendutria. fore crediderim,ut paulo inserius ratione,ac auctoritate fretus deis monstrabo.Interim enim,ut rem clarius explicem, de morborum acutorumatura queda pauca sunt praelibanda.Acutos igitur morbos appellamus, quicunq; praeterquam quod celeriter mouentur, ac ad proprium terminum properant, statim etiam coniunctam magnitudinem habent . Quorum quidem acutorum morborum plures differentiae traduntur a Galeno a. De dieb.decret Ia .unde

eos diuides tradit quosdam acutos esse, quosda peracutos, hosq; rursus in exacte peracutos,quibus quarta dies satalis est terminus,& peracutos non exacte, qui in septimum usq; diem proteruntur, ide subdiuidit. Praeterea inter acutos tradit alios esse exacte acu los,qui quatuordecim diebus iudicantur, alios no exactet qui usq; ad vigesimum producuntur. Alii quoq; morbi sunt, qui nondum. chronici,sed neq; acuti, nisi ex decidentia vocantur,qui vel quadragesimum diem attingere possunt. Quod si harum dii serentiaruexempla optetis, vobis ea pluribus in locis sirppeditat Hippocrates, qui exacte peracutorum mentionem secit i. Aph 7 hisce ver bis Vbi morbus peracutus est,statim extremos habet labores nomine vero peracutorum,cum dixit I. De regim. acui. SOrbi

tionem dare oportet,neq; multam, neq; crassam, sed poli septima, vel nonam si validus sit. De exacte vero acutis sermo ab eodem fit adhunc modum a. Aph. 23. Acuti morbi quatuordecim diebus terminantur.Acutorum non exacte meminit .Progn. 3.dicens:Iraq; primus impetus hunc in modum finitur,secundus vero ad septimuproducitur,tertius ad undecimum, quartus ad decimumquartum, quintus ad decimumquintum,sextus ad vigesimum Eortim tande morborum, qui ex recidiuatione, aut decidentia acuti appellatur, metione facit per haec verba. I. Prcg. tex. I. Spirationis facilitate existimare oportet perquam magnam vim habere ad saIutem in

314쪽

29 De Dilepsia,seu Comitiali morbo

eese itate acuti morbi distiniendi sunt, quemadmodum nos docet Gallanus a. De dieb decr. a. obi laudibus Archigenem extollit, quod n6 ex solis nudis teporibus, sed motu,& natura magis acu

tum, aut peracutum morbum vocavit. Quocirca non ex tempore

tantum, sed ex motu etiam morbos hosce praefiniri iubet Galinus, quod similiter proditum legitur ab eodem Auctore 3. De diebus

decr.circa finem.Nam qui breui tempore terminatur morbus, no autem velociter mouetur, ut febris ephemera Gramis dicta, hunc brachicronion idest bretias tempotis morbum, non acutu vocant, cui contrarius est qui polichronios dicitur, quem diuturni teporis morbum Latini appellant. Acutus vero morbus licet breui tempore Omnino terminetur, non hac tamen ratione acuti nomen suscipit,sed propter motus eius celeritatem. Ideo Galenus 6. Epid. seel. 1.COm. 2 9.acutos,ait, morbos dicimus,quicunq;propria tempora

usq; in finem velociter pertraseunt. Sed,ut superius dicebam,acuti morbi non modo vigoris celeritate, sed & magnitudine descii

huntur,dicente Galeno a. Aphor. II. acutos morbos magnos esse,

ad summum vigorem celeriter fellinare. At hic aliquis dicet, ergo mitis morbus magnitudinem habebit, quod a veritate alienuvidetur. Na Galenus i. De cris. mitem morbum inter acutos enumerat. Scitote hoc esse aliquando verissimum, quod in praxi ipsa lapissime apparct ut qui paruus es e morbus videtur,magnus exi- sat, qualitate occulta potius , quam vitio manifesto patientes assiens, ut propterea dictum sit a Galino;febrium quieti haud esse fidendum, quoniam paruae, ac debiles febres interdum valde malignae sunt; quare non undcquaq; vera est mitis morbi definitio a Galeno tradita in Medici a defin nempe mitis morbus est, qui nequaquam hominem tollit,sive exitiosus estiditur. Plerumque tamen acuti morbi magnitudinem praeseserunt,ut in Epilepsia ipsa contingit, quae qui iem passio merito inter acutas connumer tur,nam celerem habet motum, ina etiam colunctam habit magnitudinem. Quod vero celarrime iudicetur, e eo constare

potestini iod Avicennari. t iaci. i. ccl. principium, quod in omni aegritudine inuenitur, in Epilepsia non aliter, ac in synocho sebre, a poplexia occultari tradidit. Quandoquidem dum primum i cipit horum affectuum acceuao,ita statim a metum subit,ut iam

315쪽

Liser uisitus . 29

in statu esse videatur. At secus rem se habere, ac Avicena scribit, quispiam contendet, quoniam Galenus I. De cris c. q. Epilepticum morbum longi temporis principium habere testatur his verbis: Febris enim ardes,& pleuritis peripneumonia brcii temporis initium habet Epilepsia vero,& ischiades, Marthritis,& nephritis longi temporis. Si Avicenna de particulari Epilepsiae principio,ni

mirum accestionis initio verba faceret, non autem de uniuersali totius moihi, quemadmodum Galenus, facilis res csset ambos co-ciliare, veluti non difficile est ostendere eundem Galenum sibi ipsi contrarium non esse, qui licet Epilepsiam longi temporis initium

habere dixerit,eam tamen inter acutos morbos enumerat, quoruproprium est tempora quam celerrime permeare; nam ill hic de uniuersali, hic vero de particulari loquitur principio, quod quideEpilepsia, ut qui iis alius at sectus habet, sed latens, & occultum adeo statim subit incrementum. Verum quia Avicenna quoque de uniuersali morbi principio sermone facit, respondendum forsitan est,quod quamuis tale principiu intelligat,4 reuera illud habeat comitialis affectio,nihilo tamen habere non videtur;siquidem per

accessiones incipit,quae modo vehementes,modo mites, ac bladae apparent, prout melius,deteriusve circa tuendi norma se gesserit aeger. Inde enim fit, ut praesentis aegritudinis tepora metiri in recte percipere non possimus. Aliquando enim incrementum suscipere, aliquando in statu esse,aliquado deniqi decremetu praseserre videtur,nullumqt aliud Epileptici morbi tempus praeter princi .piu comprehendi potest, idq; non alia profecto ratione, quam ea, qua primae accestionis initiu denotare lcripsit Avicena. Quod aut Epilepsia,ut alii acuti morbi,magna sit affectio, ignorat nemo, cui quosna morbos magno Gai. appellet o Meth. 6 albi cos icuutuerit. Trifaria. n. ailectum magnu esse scribit,nimiru aut piopter, Iaeis partis praestatia, aut propter affectus magnitudiniis, aut demum quia cacoethes . Quibus omnibus magnus moibus vocari debet Epilepsia, nam cacoethes est, ut propterea inter Medicos non defuerint, qui a praua semper, maligna qualitate illare fieri autumarint . Et Auenetoa sane pessirnum , ac horribilem humorem esse , qui hoc pathema cfficit, mi moriae mandauit. Praeterea est re vera magna affectio, ut indicant accidentia illam con-

316쪽

concomittamia,quae vel timorem ingentem aspicientibus afferet. In summa quis adeo venemens solens est affectus , qui huic in magnitudine fasces non subinta, Unde non immerito Galenus6.Epid. 6.Epile ae Herculei morbi nomen a quibusdam inditum iccirco putat,ut eius magnitudinem significarent.Tande magnus morbus dici meretur Epilepsia ob aspectae partis excellentiam obiquouis enim genere Epilemae utique cerebrum praestantissima corporis nostri pars, ac diuinissimum rationalis animae domiciliuallicitur. Concludendum igitur est Epilepsiam tum chronicam tum etiam acutam pastionem posse vocari. Chronicam quidem non dicam materiet,ex qua plerumq; fit,ratione, sed pinnas, quoniam quibusdam ab ipsa infantia incipit, quos ad Itimaera que

finem insequitur,acutam vero, quoniam accessio eius propria tempora celerrime percurrit, quoniamq; simul coniunctam magnitudinem habet, magna inuehendo symptomata. Et quia non leues aff rri porgiunt rationes , inbus in acutorum morborum catalogum Epilapsiam haud referri debere videatur, quamam ista sint, quomodo intelligendar, in latura Lectione breuiter patefacta. Dubitationum contra salitam LeePionemsolusio. Lect. XVIII. N pmxime habita Lemone, Auditores, Epilapsiam non modo longum diutinumq; sed etiam acutum,ceseremq; morbum appellari pollie,pl ne,arbitror, a me probatum tuit. Sed, ut adhuc plenius opinionem meam confirmem, obiecitiones,quae contra insurgunt, Epilepsim acutum morbum esse negantes, hac in Lectione quam breuiuise soluam. Primum igitur illud obstare nostrae sententiae videtur, quod de

ratione acutorum morborum est, ut sint cum febre conmmia, quemadmodum latetur Hippocrares i. iv.vic. ut 8 ubi tradit acutorum morborum necessario febres eue continuas,sed Epilepsia semper est absque febre, licet quandosue cum febresiastitetur ud Auic. Fen. I. a.trac. S. 8.Id quod umillae comprobari potest ex Galeno Praedici Com. 3. qui scribit acutum morbum

317쪽

Ger suintus. 297 magnitudine quadam inaestigi,&fibris assiduitate, quodque mi

nime tale repertum fuerit, di si quatuordecim diebus,aut his etiacitius terminetur, non eodem vocabulo cemeri. Rursus contra facit quod acuti morbi ex sui natura periculosi sunt,&sunt lethales ut habetur apud Hippo Mem,atq; Galenum .Epid. t. 3. 2. De

die lectet. At Epilapsia, ut Celsus testatur, lib. 3.non est vitae periculos . Igitur in acutorum morborum numero reponenda non est. Demum dubitari potest in hunc modum Epilepsia est symptoma;ergo neque acutus, neque chronicus morbus dici d bet. Hae sunt tres haud omnino contemnendar obiectiones, quibus aliquis in eam lanterniam descendere facile posset, ut Epilepsiam ab acutorum serie dispungendam sere censeret, id quod assertioni a me superius allata prorsus aduersari videtur Uetum nihil in oppositum concludere,nunc primum, Ordine mutato, paucis ostendo. Futilis semper, inanis est habita de nomine dissensio, perspecta rei substatia, ut propterea etiam num aliqua nostri corporis affecto symptoma sit, an morbus, diutius perquirere,superuacaneum sit .Quare ego ea lautum referens, quq ad rem facere vidicitur, dico Hippocratem, atque Galenum, luisse Epilepsiam esse lymptoma, quae tamen aliquando morbus, Maegritudo vocatur,ut ab Avicenna, Celso,alij lq.ie non paucis. Id quod scitote haud inconueniens me, ut non est infrequens,morbum sub generali symptomatis denominatione comprehendi. Est enim morbus ad quendam modum symptoma,vi in hoc certe ambo conueniunt,ut sint praeter naturam,& in sermis omnibus, quae a naturali statu sunt immutatae, consistant. Quincerto scimus veteres Medicos sub morbi nomine nositum morbos ipsos,sed ca fas etia,&rymptomata intellexisse. Ideo Philolgus in explanatione illius Aphorismi sect prima , ubi legitur Inspicere itaque oportet tempus, regionem,& aetatem, morbos, in quibus conueniat necne;scribit Hippocratem veteri consuetudine morbi nomine intelligere causas, accidentia, morbos. Hanc rem illud potissimu roborat quod Gai quos anaectus uno in loco sub nomine morbi appilat,eosdem alibi lub nomine symptomatis designat. Nam quodam in loco in sympl. caus cephalaeam,quae est diutumus capitis dolor, diluculterq; solubilis,symptoma,tertio vero De Ioc.aΕ

318쪽

.cerebri morbum vocavit. Vnde nec mihi undequaq; probatur Alexandri Tralliani opinio cephalaram morbum, cephalalgiatri .symptoma esse dicentis Vtraque enim passio licet haec recentior, illa vero antiquior sit, utroque nomine iure comprohendi potest. Recte igitur Epite psa, fyrriploma, di morbus dicitur,cuius assertionis alia' i loque aikiri potest ratio. Nam si Epilepsiam prout fit ex cerebri ventriculorum occlusicne consideremus, profecto erit morbus in via, quod si prout in ea ablata est principalis cere.

bri facultas, inter sympoemata generis noXaefunctionum anima lium reponenda omnino erit.

Ex quibus Epilepsiam merito morbum dici abunde patet. Veniamus ergo ad aliam, quae magis urget, dii licuitatem, pro cuius

klutione animaduertendum estu acutos morbos plerumque cum animalis internecione finiri, ut hac de causa Hipp. Medicum, qui in acutis excellat,magnopere commendet,dicatq, in hunc sane modum De regim acui. a principio. a Xime vero laudaueris

Medicum,qui in acutis morbis, qui plurimos homines occidunt, prae alijs insigniter ad miliorem partem excellat. Sed hoc non est simpliciter intelligendum de acutis omnibus, verum de abselute,

de ex acu talibus, quos Hipp. acutiimTlos,maXimos,grauissimosq; appellat i Epid. Notiis est enim tertianam sebrem inter acutas a gritudines a quibusdsm non timere connumerari, quae tame ex se periculo vacat;exacte ergo peracuti,no autem simpliciter tales mortem plerumq; hominibus inserunt , qui fiunt parte aliqua pi incipe phlegmone affecta, quales praecipue sunt pleuritis peri- pneumonia, di angina, quorum Oiborum continuas esse febres Hippocrates censet Epilepsia autem licet sine febre inuadat, nihilo tamen aliquando adeo gratis,4 vehemens est, ut suis per crebis accessionibus,ac eorum, quae in ea fiunt, magnitudine statim hominem iugulet, ut habetur apud Aeginetam lib. 3. c. I 3.

Quo in loco similiter tradit plerisque longam esse solere, quae si

pubertate,vel menstruoni initio,vel puerperio seluta non fuerit, vel si post hoc tempus rimani erit, saepe vique ad mortis diem prorogatur,nisi congruam Medici curationem fueritas Iecuta. De

hac Epilepsia intelligendus et Celsus dum vitae haud periculosam esse scribit, cum tamen saepe Epilepsiam patientes, pueros

319쪽

Liber suintus. 29spraesertim ut nos admonet Hipp.in lib.Desac. mor.Interficere Bleat,ut hac de causa non raro sit maxime lethalis. Qua ratione Gai acutum, Avicenna peracutum morbum Epilepti cum vocauit. Postrema dubitatio soluitur respondendo, non semper acutos morbos a Galeno dictiqui cum te bre allidua infestant, sed 'ui febre penitus caret,cuius rei caula inde, arbitror,emanauit, quod ille modo Archigene modo Hippocratem hac in re sequutus est. Nam,ut ex eiusdem Galeni verbis elicitur,acutos morbos eos esse dicebat Archigenes, qui periculum breui temporis mora aikrunt, Hippocrates vero mai Dbre non destituuntur. Ideo idem

auctor tradit sebres continuas 4 Aph. comm. I9 acuto morbos aliquado comitari,aliquado autem, sed raro, eosdem morbos sine sebribus reperiri, qualis poplexia, a addo ego, Epilepsia , Q iam ob rean Gal. in comm. illius Aph. 3. Aphor. 3 P. Mulierem grauidam morbo quopiam acuto corripi perniciosum siue inquit, absque Lbre alius quispiam morbus acutus suerit, qualis a poplexia, Epilepsia, conuulsio, tetanus, morbi tum magnitudini, tum vehementiae par grauida esse non poterit. Contra obij cietali uis, Galenus ipse . Aph. comm. 8 semper febres acutos morbos comitari fatetur. Pro responsione dicatur idem quod supra, no esse cuiuslibet acuti morbi, ut sit cum fibre, iuxta Hippocratis,&Gal. sententiam,sed eorum tantummodo,qui absolute tales existunt, quid febris assiduitate is tymptomatum magnitudin discernuntur, de quibus Hippocrates , cal intelligendi sunt quoties eos cum periculo is febre continua patientes aggredi affrmant . Praeter quam quod Hippocratis auctoritati responde ri etiam potest,uerbum illud ἀνακη graecum, quod latine necessa rio sonat,haud eam praelaterre enunciationem, quae quod impossibile sit rem secus se habere omnino ostendat, ut nos aperte docet Galenus in Comm. illius Aphorismi Si Ometum exciderit necessa ridiccnt putrescit. 6. Aph. 8 sed quod ut plurimi m. magnata, ex parte ita contingere solet. Quo sensu non solum hoc in loco sed ubi febres necessario acutos morbos comitari tradebat I De reg. acut alijsque in locis,eo usus est vocabulo. Quibus civilibus dubitationibus ad hunc modum solutis, Epilepsiam in acutolum moi Iu numerum recte fuisse cooptata cuiuis apertu este reor.

320쪽

De causis Epiri per c sensum , Lect. XIX E Causis Erilepticam passionem per essentiam

producentibus Cliga satis, atque prolixa paulo supra habita est oratio , quod si perfectiorem eiusdem morbi causarum scientiam tradere velim, eas quoque causas, quae ab aliqua corporis parte enascentes ad cerebrum usque pertingunt, prosequi opus est. Quamobrem hae dirae sunt tantummodo vapor, qualitas, de quibus agendum a nobis est in praesenti,sed ab ea,quae frequentior esse conlueuit, exordiendum . Haec autem vapor, seu vaporosa quaedam substantia existit,quae multiplici, varioq; modo a nectionem progignit. Nam aliquando quantitate cerebri ventriculos obstruent aliquando vero manifesta qualitate, aliquando demtim occulta, eaque venefica cerebrum vellicante Copia seu quantitate vaporum per sympathiam praesertim a stomacho affectus hic generatur, dum calor imbecillis tum ipsius ventriculi, tum Maliquancis aliorum circumiacentium membrorum,inter quae ita se vetriculus habet, velut i lebes inter ignes. cum habeat iecur a dextris, lienem a sinistris, postica parte venam cauam, musculos dorsales, antica vero omen tuni,quarum circumiectarum partium calore adiutus exactius alimenta concoquit in materia in eo ventre contentam debilius agit, quam

ut eam integre conficiat. Idc vel quoniam calor simpliciter imbecillis est, velit ad materiam resertur Inde erit vapores multi cerebrum petunt,qui sua multitudine,&i quod nonnullis placet crassitie illius ventres obstruendo morbum pariunt. Non desunt tamen qui constanter affirment Epilepsiam nunquam fieri ab obstructione a vaporibus crassis orta, certe quana crassitie vapor

impedire possit transitu spirituu ego quoq; non hae facile video Multitudine potius occludendo, aut aliqua qualitate afficiendo cerebri ventres vapor Epilepsiam per consensum progignet.Qua litate autem manifesta evaporatio a subiectis partibus eleuat , symploma hoc producit,si vel trigidior sit, vel etiam, ut quibusdam probatur, calidior acriorq; frigidior, ut si a sanguine frigidiori,

SEARCH

MENU NAVIGATION