Dissertationes philologico-criticae singulas primum nunc cunctas. Edidit Christianus Friedericus Schnurrer

발행: 1790년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

ad recentiora tempora, quibus eaedem causae valent, specta-

mus, tyrannis omnibus. regibus tam penitus insita est, ut in ipsis provorbiis, quae populi sensum communem reserunt, no- , tio regnandi prorsus idem valeat, quam violenter et ininsis agere v. Chard. III. p. 289. . Et merentus ex comment risis Europaei alicuius, qui per regiones Asiatieas. iter secerit,

narrationem refert, quae eandem rem ante oculos ponat. Naserat enim ille, se apud regem Persarum, qui minime ferocis fuerit ingenii, de potestate regia ceriis quibusdam legibus cir- . eumscripta, qualis apud nos esset, disseruisse, sed illum ne comprehendere quidem potuisse, quid rei loqueretur I, 1, p. 75.). Nihil autem opinor iam bene nos ad historiam de Hamanis et Ahasveri edicio atrocissimo examinandam ei credendam praeparat, quam vivida Persicae tyrannidis descriptio, quam testis sidus et peritus, Chardinus nobis exhibuit; ideoque

non p08sumus quin ea, quae maxima ad rem nostram sacere videantur, apponamus. i Pour Ie present dono, inquit Chardianus, Ie gouuernement de Perse est monarchique, despolique et absolu, sitant tout eniter dans Ia. mala d'un seul homine, qui est Ie ches fouverato tant pone te spiritu et, que po urie temporet, Ie mali re a pur et a ple in de la vie et des biens de ses sui et s. Ιl n'y a assurement aucun. Eouversu en monde Et absolu qne Ie roi de Perse; car ou sicute torioura exactement ce- qu'il prononee, Sans RVoir egard. ni au fond, ni aux circonstances des choses, qu 'on Voyeelair comme Ie jour, qu 'i I n'y a la plupari dutems nullo iustice dans s lis ord res et Souvent Pns

.me me de Sens commvn. - Rien ne mei a convert des

602쪽

a Pinstant Ies gens ire mleo elabiles, et les pins dignes de Petre, les prive des hiens et de la vie, et io ut cela sana

aucune forme de proces et sana prendre aucunso in de verisier Ie ori me impulsi III. p. 293. . Quideontra hoc testimonium ab eo viro editum, qui per plures annos inter Persas degerit, et plurima cum ipsis regibus et a heis ministris usus sit consuetudine, qui denique omnes resaecurate observaverii et fideliter deseripserit, quid contra lanium argumenti pondus valent ratiocinationes et opiniones ex umbris atque schsis criticorum promine et prolatae 3 Tani pere autem hoc testimonium ad rem nostram aptum est, ut ad probabilitatem probandam nihil amplius requiri possiι, quam docvmeniam aliqudd, quo demonstretur, regis Masveri animum ad perniciem Iudaeorum decernendam aliquo modo ineia latum esse. Nam haec est vis testimoniorum illorum, ut i telligamus, in imperiis Asiaticis scelera insignia atque immania minime causas requirere magnas et graves, sed saepe ex rebus vel levissimis oriri, dummodo tangant libidines tyrannorum. Hoc autem in causa nostra non dissicile est ad demonstrandum. Nam Hamanis iram ad tam saevum et erudele consilium facile inestari potuisse, non multa eget demonstratione, si consideramus, quam penitus contumacia et eo temtio Mordechaei, homuncionis Iudaei, apertissima viseeraviri polentissimi et superbissimi persederit. Praeterea Persas per nimiam luxnriam ad omnem saevitiam et crudelitatem ora de inclinasse, demonstrant suppliciorum et cruciatuum exempla aliquot horribilia ab antiquis historieis nobis tradita v. udi. 7, 39. 9, 111. Plut. Artax. p. 1019. ed. Xyland.).

Iam ui consilium suum regi probaret, Hainan rem non nude Proposuit, sed hoc ipsum studuit effeere, quod vidimus ad omnia edicta regia maximam vim habere; regis ipsius perg nam et superbiam causae suae admiscuit. Narravit enim regi, Populum quendam esse per totum imperium dispersum, eumque populum non solum ab omnibus ceteris diversum esse, sed Iegibus etiam regis non obtemperare, quare e re publiea esse, Et rex hunc populum e medio tolli iii bctet 3, 8. . Si Iudaeorum peculiares mores et consuetudines nobiscum reputamus, et Romanorum comparamus descriptiones v. Tacit. Hist. V.,

603쪽

apud Dereserum ad h. l. Ge. pro Flaee. apud Groi. ibid. addo Iuven. 14, 95 etc. manifestum est, Immanem tum v xitatis quadam specie iis de Iudaeis loqui potuisse. Nihil a tem lacile tam vehementer animum Ahasveri regis Persarum irritare potuit, quam si populum aliquem sibi subditum toto

ingenio suo ab omnibus ceteris discrepantem et regiis mand tis perpetuo adversantem andiret. Consulis sinu dubio Η man nomen populi' omisit, quia metuit, ne sorte Iudaeorum nominine offensio illa, quam vellet excitare, minueretur. Praeterea dedita opera assert, populum illum per omnP urbes et proviserias dispersum esse, ut rex homines illos adversarios et co tumaces citius pro turba aliqua latronum quam pro iusto p pulo posset habere. Deinde magnae pecuniae, quae ex huius populi trucidatione in thesauros regios posset redundare, OSte talione regis avaritiam sibi conciliare voluit. Denique bene tenendum est, Hamanem non apud regem crimen huius populi exposuisse et tum ex eo quaesivisse, quid de hac turba decernendum et faciendum esset, sed statim ad consilium suum proponendum et commendandum transiisse. Ad causas illas igitur, quae animum regis commoverent necesse erat, accedit ipsius inmanis auctoritas, quae eo plus habuit ponderis, quum Haman recens ad digestatem summi rerum publicarum admianistratoris evectus esset.

At ab alia quadam parte opposuerit sortasse quispiam, in reliqua Estherae historia Ahasverum Ionge aliud ostendere

ingenium, clementer eum egisse eum Esthera, qua tonim regium ' mandalum intrasset, et deinceps omnibus eius opiatis admodum leniter obtemperasse ; deinde erga Mordechaeum an mum pergratum prae se tulisse. Bio vero non negligendum est, nos minime talem nobis insormare Ahasverum, qui nullum unquam bonae indolis dorumentum ediderit. Imo homo erat, quales omnes sere, qui lurcuriae et libidinibus se tradiderunt: hi non certas quasdam sequuntur rationes, Sed animus

'ν Ridicaeum sano est, si Beriholdsius, quamquam bene monet m am Pecuniam per .se nemini suspeetam esse debere, quia res a nobis accurate aestimari non possit, ideo do hac promissione dubitat, quonIam Haman ad res administrandas et gerendas non ad tributa exigenda constitutus fuerit. Disitirso by Gorale

604쪽

sorum volupiale quodammodo ita emollitus est, ni nullum e ternarum rerum impeium sustineant, et quocunque rapiantur,

aut sandant Iaerymas aut densibus Dendant. Similis Masveri nostri videtur fuisse Artaxerxes Mnemon, de quo Plutarchus comparato fratre eius Cyro lia scribit: ατερος ει πρωὐτερος ἐωκει περὶ παντα καὶ ταῖς οροιαῖς φυσει μαλακοστερος

λαι r et paulo inserius r ῆν δέ τις καὶ μέλλοσις ἐν τῆ φυσει του βασιλεως, ἐπιείκεια φαινοιιέτη τοῖς πολλοῖς Αrio.

init. . Sed idem mollis et lenis Artaxerxes, cum hominis c insdam libertate ambitio eius laederetur, ianta ira exarsit, vi illum erueiatibi in horrendis nesaret ib. p. 1019. ed. Xyl. . Similo recentioris Persarum regis exemplum, in quo mirabilis sane lenitalis et crudelitatis vicissitudo ceruatur, proponit Varu

Quae omnia si quis bene apud se reputaverit, spero fore, ut dubitationes suas de hac parte historiae nostrae vi eat et se ad credenda ea, quae bona fide narrata sint, componat. Si autem hoc constat, alia disseulias, quam eritiei inmmanis sestinatione in edicto suo promulgando deprehenderunt Eie . p. 584 etc. Berib. p. 2409 etc. , non ita dissi

ellis est ad expediendum. Maium iam haeo dissicultas animadversa est. Clerieus ita de hac re disserii: mirum est, Hamanem tantum spatium concessisse Iudaeis, qui intra unde eim menses lacile poterant elabi ei regno aufugere, nisi sorte maluerit eos sugere, quam omnes occidi, ne tandem res in invidiam verteretur. Eandem coniecturam, Hamanem ideo tam sestinanter edicium suum divulgasse, ut Iudaei ex finibus imperii Persi ei aufugerent, Rambachius quoque, Eictbomius et Dereserus protulerunt. Ei ad hano opinionem commendandam asserri potest oratio Mordechaei ad Estheram de consilio et decreto Hamanis 4, T. Ita enim Mordechaeus de Hamanis consilio loqui videtur, quasi caedes lydaeorum non aliam ob causam deerela sit, nisi ut opes eorum diriperentur. Sed hade via difficultatem illam evitandi id o nimi non placet, quia mihi persuadere non possum, Hamanis iracundiae susse-eisse, si Iudaei opibus suis privati ex imperio Persarum exiit rent. Μordechaens autem ideo pecuniae ab Immane promissae mentionem addera potuit, quia propter vano pecuniam p

605쪽

Hentum Iudaeorum gravius osse et certius imminere opinatus est. Illam vero sestinationis dissicultatem equidem piito evanestere totam, dummodo bene teneamus, qua animi assectione Haman id temporis commotus fuerit. Summopere exultavit Haman, quod consilium suum tam seliciter successisset, quod rex non solum in caede Iudaeorum instituenda et perpetranda plenissimam sibi dedisset potestatem, sed quaecunque opes inde redundarent, sibi ipsi etiam esset pollicitus. Id quod unum si minae suae felici iniis suavissimum sensum tristissime turbare ei visum erat, subito remotum est et lotum odium suum in eapita Iudaeorum effundere potuit. Ad hoc gaudium cumulatissimum accessit, quod Haman legem scivit Medo - Persicam, qua sancitum esset, ut quodcunque edicium sigillo regis esset obsignatum abrogari nefas esset. Talem si nobis inform mus Uaminem, non amplius miramur, quod temperare sibi non potuit, qnin triumphum guum per omnes provincias quam

eiiissime divulgaret. Deinde in narratione de honore ei ornatu Mordechaei e. 6. haud levis exoritur dubitatio, quamqnam Dederus et Corrodi soli ei quidem leviter eam tetigerunt p. 133. 69. . Honor enim, quem Haman regi proponit, ita describitur:

In his subsistere possumus, nam eorum, quae Sequuntur, ratio facilius inteIligitur. Iam vero quomodo Haman audere potuit talia proponere regi superbissimoi et, quod gravius est, quomodo Ahasverus haec probare et perficienda mandare sustinuit 3 Ipsi supra exposuimus, tantopere reges Persarum inter omnes homines excellere sibi visos esse, ut adorationem, quao summo Deo deberetur, sibi ipsis vindicarent. Ei eeria praeterea exstant testimonia, quae ostendant, eos admodum diligenter et studiose honores quosdam ei ornamenta constituisse,

quae sibi solis esseni propria neque ulli alii lielia. Sieuii reges Persarum vinum suum regium habebant, de quo supra loquuti sumus, ita quoque aqua erat ad usum regis peculiarem destinata, do qua Athenaeus ex Agathocle haec refert: εν Πέρσαις εἶναι κῶ χρυσουν καλουμενον υ ρ' ειναι δετουτου λιβάδας εβδομήκοντα καὶ μηδένα πίνειν an αὐτου

606쪽

ῆ μονον βασιλέα καὶ ρὸν πρεσβυτατον αυτου των πο δων τῶν αU.ων εόν τις πίη, θανaτος 4- Asten. l. 12. apud Brisson. p. 125. . cum rex Persarum inauguraretur, vestem Cyri induere solebat Pluti Artax. init. cse. Curi. 6, 6. ; haec aniem vestis pro sacra habebatur, nam Cyrus fratrem suum Artaxerxem hac veste indutum aggredi metuit ibid. pan- Io inserius)r deinde nefas erat alium hanc vestem induere ib. e. 6.). Neque vero licuit solio regio consedisse v. Curi. 8, 4. eis. Udu 7, 15 - 17.); et in universum quaeclinque i

strumenta in regum usu quotidiano essent, ex rerum vulgarium et profanarum genere videbantur exemta esse, nam minister quidam aulicus mensam, de qua Darius rex vesci erat solitus, sacram dicit et Iacrymas fundit, Icum Alexandrum videat pedes suos ei imponentem Curi. 5, 2. . Nihil antem aeommunis usus lieenita tam remotum fuisse videtur, quam regis capi iis ornamenta, quae qualia fuerint videri litet ex loeo Xenophontis: Κυρος πίλουφαίνετο ορθην εχευν τὴν τεα- ραν, καὶ χιτωνα πορφυρουν μεσολευκον δ' Ουκ

erum tiaram sive cidarim, ut vulgo loquuntur Pollux: τιάρα, ῆν καὶ κυρβασίαν καὶ κίδαριν, καὶ πιλον καλουσινὶ propriam solius regia fuisse docet Tissaphernes apud Xenophontem Expia. 2, 5, 23. : ἐπὶ τὴν κεφαλῆ τιαραν βασιλειμόν P Ωζεστιν ορθην ἐλειν. Artaxerxes eum filium Darinin regem declararet, erectam tiaram gestandi potestatem ei tribuit v. Pluti Arim. c. 27. 28. Hl. Iustin. 10, 1. , Diadema vero sive fascia uim sacra erat, ut cum sorte aliquis regis laseiam sibi imposuisset, hominis caput sacrum esse Chaldasi censerent v. Arrian. Exped. 7, 22. . Ex his ornameniis regis Persarum propriis ei saeris unum sine ulla contro-vemia ab Hamane proponitur, dico vestem, quam induere reX soleret; ex vulgari vero iuterpretatione Haman cidarim quoquo designat regiam, qua se ornari cupiat et qua cum ri spraeter omnem spem eius cecidisset, ipse Mordechaeum ornare iussus sit. Priusquam ad hanc disseuliniem solvendam aggrediamiar, Praemoneamus nonnulla, quae ad tolius Ioel nostri de Mose

607쪽

dectaei. honore fidem tuendam aliquid faciant. Primum quidem tam antiquitate tam recentiori tempore nihil sere per totum orientem apud reges usitatius est, quam iis, quos insigni modo honorare velint vestimenta dono mittere. Illusite huius usus exemplum est, quod Herodotus 3, M. de septem coniuratis, qui Magum inierlacerunt, narrat, hi euim inier se statuerunt, ut qui rex futurus esset, Dianem, de Magi eaedo optime meritum, eiusque familiam quotannis. veste Medica donaret esse. praeterea Plui. Ario. e. 15. Xenoph. Exped. 1,

2, 27. Curi. 3, 3. . De re nitoribus Persis hune usum i stantur Chardinus I. p. 381 etc. II. p. 207. III. p. 304 eici et vernierns. I. p. 199. 262. Deinde Haman proponit, ut

nobilis aliquis hominem illum, quem rex honore asscere velit, equo imponaι eumque per plateas urbis ducat clamitans: talia contingere ei, quem rex honorare eupiat s6, 9. 11 . meo quoque aliis testimoniis eum Persarum moribus convenire demonstrari possunt. Nam peculiarem aliqueml ministrum habere, qui dominum suum in equum tolleret, Persarum fuit, quemadmodum testatur Xenophon de re equestri 6, 12,. Hunc vero αναβολέα, ut loquitur Plutarchus Crass. e. 31. , nonnunquam hominem nobilem fuisse ex eodem colligitur Xenophonie, qui Tiribazum narret, satrapam quendam et regis amieum, quotiescunque adeSset, Artaxerxem in equum s tulisse sEx- ped. 4, 4, 4.). Deinde illud praeconium minime ab orie iis ingenio alienum est. Ita Pharao iussit Iosephum honoris causa curru regio vehi et titulum eius honorifieum publico ediei praemulo Geu. 41, 4M. Tale praeconium, quamquam in 'malam partem, hodie quoque inter Persas instituitur, si quis capitis damnatus suerit v. Tavern. I. p. 223 etc. 2b9. . Denique totius Scenae, . qualia nobis ab historico nostro proponitur, similem narrationem tradit Piniarehus Pomli. c. 36 ).

'ν Adami ad demonstrandum, in equi regii mentione etiam inesse, quod scriptoris cognitionem rerum Porsicarum ostenderet, multa collegit testimonia, equos a Persis valde amatos esse et reges equorum quoddam genus, qni Nisaeorum nomen haberent, ad usum auum regium elegisse sobsero. p. 8I etc. . At haud operas pretium est, hunc rem tam a te repetero. Nam dummodo equi inter Persas fuserint, rex sine ulla controversia equum habebat, quo vehi soleret.

608쪽

lam vero ad dissentiatem loci: nostri ipsam redeundum est. Tria autem sunt, quae ad suspicionem, quae ex loco nostro oriri possit, tolleudam proferamus. Primum quidem vulgarem interpretationem verborum: Irta Ina UNI impugnamus. IIaeo enim verba plerumque ad hominem honorandum reseruntur, et ex hac opinione Mordechaeus ipsa regis tiara sive corona exornatus est, id quod sine di bio plurimum habet dissiculiatis. Paulsenius quidem ad hunc honorem explicandum provomi ad similem recentiorum Pers

rum usum, qnem Chardinum III. .p. 315. et Vallaeum II. p. 24. opinatur testatos esse. Sed loci illi a nostro longe disiant, propterea quod illio de legumento quodam capitis se

mo est, quod regis et plurium aliorum eommune si ι, vostro vero lota hoc constat, Hamanem prorsus singulare aliquod diacere capitis ornamentum. Dissicultatem Alexandrini quoque via dentur sensisse, hi enim verba illa prorsus omiserunt. Sed solutio haud dissicilis est, si ad omnis interpretationis land mentiam, quod in ratione grammatica positum est, Speciamus.

Temporis enim, quod dicitur, forma in voce I respondet alteris formis et zzn, itaque id quod iam per se seri

non potest, ut pro accipiatur, per illarum formarum propinquitatem multo magis etiam prohibetur. Hoc iam perspexit et sortiter defendit Ludovicus de Dieu. Sed quae inde evadit sententia I Verba illa, quemadmodum enuntiatum proxime antecedens: Iz7N ad equum regis referenda sunt, et ipsi equo iribuitur. Ita quoque teste Rambachio Abenefra interpretatus est. Pro hac sententia illud etiam potest asserri, quod versu undecimo, quo O

natus Mordechaei describitur, illud ποῦ, omittitur.

Ille vero ornatus equi primum quidem non multo minus mirus Videtur, quam eorona regia capiti Mordechaei imposita. Sed considerandum est, ornatum equorum plurimi esse aestimatum

apud Persas v. Xenoph. Cyrop. 1, 3, 3. Exped. 1, 2, 27. ἔMaximo autem honori suisSo, hoc rogis equo velit eum per se eon-Bentaneum, iii in ex loco I Reg. I, 33. 44.. ubi David narratur silium suum Salomonem , cum eum regem vellet declarari, suo ipsius mulo imponi iussisse, manifestiun est. Diuiti o by Cooste

609쪽

deInde ipsius illius cidaris in equo regio vestigium aliquod mihi videor indagasse. Etenim exhibet Chardinus imaginem regis Persarum equitaniis III. M. 29. , et in hac pietura

eaput equi eodem signo ornatum est quo regis ipsius eaput. Itaque non opus est artificio Maureri. Is quidem perspexit, vulgarem inierpretandi rationem contra regulas esse grammaticas, sed ipsam sententiam deserere noluit, praecepit igiιur, formam Iudis. 16, 6. seriptam eSSe pro vulgari ei ita Iocum expliat: et iubeo, ut eius capiti eoronam regiam imponamus. Etiamsi largiamur extraordinariam illam seripturam aeeipi posse, Hamnu prelaeis ab ea cogitatione, quam Mauretiis ei suppeditat, longissime aberat; nam :quomodo horam summa superbia ei fortuna sua ebrius in hanc cogitationem,s6 ipsum in hoc honore adornando ministri munere esse sun- elumim, potuit inridere 3 Praeterea consulis praemonetur, Ua- manem, ut primum Ahasverus de insigni aliquo honore loqueretur, sinitin opinatum esse, regem nullum alium in mente habere, quam Se ipSum. Haec vero Hamanis opinio ad difficultatem, quae in Ioem nostro re iat, expediendam non parvum habet momentum. Primum enim immensae suae ambitioni non facile potuit satisfacere , cum rex ipsius arbitrio permitteret, ut honores indicaret et proponeres. Deinde Supra vidimus, Vegirum regis ipsius alteram quodammodo esse personam. Itaque hoc quoque nomine, cum ipsi, quem rex tantopere iam extulisset, honores postulare sibi videretur, Haman alio multo audacior esse poluit. Ut vero Ahasverus eum ipsum honorandi modum, quem Baman. falsa illa ducius opinione proposuerat, probare et alMordechaeum transferre non dubitaret, partim esseere potuit summa, qua Haman apud regem gavisus est, auctoritas, paselim vero magnus animi ardor, Mordeobaeo insignem aliquam gratiam reserendi, quo Ahasverum assectum esse videmus. Quamquam ham omnia non puto fuisseere, nisi aliudaecedat argumentum, quod omnem suspicionis incidat nervum. Cum de luxuria Persarum loqueremur, duo tempora diSti guenda erant, unum quod morum integritate excelleret, alterum,

quod libidine et intemporantia dissueret. Similis temporum distinetio in regum honoribus exponendis lacienda est. Dignia

610쪽

Dis et aueioriias regia, qualis ab antiquis Medis tradita erat,ino eniis euiusdam discriminis inier regem et alios homines nitebatur opinione. Haec autem opinio progressu temporis duahus rationibus debilitata est. Primum quigem quamquam inter Persas et Graecos perpetuum sere bellum intercessit, ita- qne mutuum et vehemens inier utrosque populos exarsit odium, Graeci tamen non poterant, quin propter humanitatis hiartium maxime praeStantiam, quo saepius Persas convenirent, in totam eorum sentiendi et cogitandi rationem in dies maiorem vim nanciscerentur. Haec Vis Graeeorum, quae in ipsius rei natura posita est, eo minus dubitari potest, quum, id quod in ea copiosius demonstrandum erit, Persarum gens ad res peregrinas recipiendas Deillima suerii. Cernitur vero haheres in honoribus, quibus Persae plures nobiles Graecos prosequnti sunt. Huc quoque pertinet dictum aliquod Parysaiidis matris Artaxerxis Mnemonis. Haec enim millier cum animadvertisset Artaxerxem suam ipsius filiam Aiossam perdite amare, eum adhortata est, ut illam in matrimoni iam duceret, addens haee vectar δοξας κοὶ νοιιους i Plutareh. Artax. c. 23. . Ex his verbis colligi licet, Aria-xerxem a Graecorum opinionibus ei legibus valde fuisse suspensum, eum in ipsis negotiis amatoriis curasse videatur, quid Graeci de se censerent. Simile est illud, quod Crrus Minor nomen Graecae Aspasiae narratur ad Milionem suam transtulisse v. Plut. Perie. c. 24. . Si qui autem rex Persarum Graecorum iudieium tanti aestimavit, is profecto Medi eam illam de divina regis persona et aueioritate doctrinam, quam Graeci libertalis studiosissimi execrabili persequerentur odio, integram oblinere non potuit. Praeterea luxuriam quoque re gum intemperatam ad personae eorum, dignitatem deprimendam valuisse existimo. Etenim quum licentius se plebeiis et infimis libidinibus tradere coepissent, cum ipsis tum aliis humana eorum origo et naiura appareret et ingens certe discrimen illud inter reges aliosque homines lagis magisque tollexetur necesse erat. Reliquum est, ut mutatae huius regum Persarum aestimationis vestigia aliquoi ostendamus. Primum

is ipse, in quo uirumque rei illius momentum, quod indicavimus , apparere vidimus, Artaxerxem dieo Mnemonem, manise

SEARCH

MENU NAVIGATION