Sancti Thomae Aquinatis doctoris angelici, ordinis Praedicatorum Biblia siue Collectio et explicatio omnium locorum Sacrae scripturae, quae sparsim reperiuntur in omnibus s. Thomae scholasticis operibus, ordine biblico. Tomus primus tertius ... Labor

발행: 1657년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

cipere aliquid velle. Uno modo isic quod de nouo incipiat sibi illud esse bonum , quod non est absque

mutatione eius : sicut adueniente

frigore incipit esse bonum sedere ad ignem, quod prius non erat Alio modo sic, quod de nouo cognoscat

illud esse sibi bonum , cum pi ios thoe ignorasset. Ad hoc enim con- lciliarnur ut sciamus quid nobis sit bonum : At tam Libstantia Dei quam eius scientia est omnino immutabilis; ergo & voluntas. Ad i. R. quod illud verbum Domini metaphorich intelligendum est , secundum similitudinem nostram. Cum enim nos poenitet, destruimus quod fecimus ; quamuis hoc esse possit absque mutatione

oluntatis e cum etiam aliquis homo absque mutatione voluntatis

interdum velit aliquid facere , simul intendens postea illud destruere Sic igitur Deus poenituisse dicitur , secundum similitudinem

operationis , inquantum hominem quem fecerat, per diluuium a facie terrae dcleuit. Ad i. R. quod voluntas Dei cum sit causa prima & uniuersalis , non excludit causas medias, in quarum virtute est ut aliqui effectus producantur Sed quia omnes causae me diae non adaequant virtutem causae Primae , multa sunt in virtute &scientia & voluntate diuina , quae non continentur sub ordine causarum inseriorum, sicut regusicitatio Laetari. Vnde aliquis respiciens ad causas inseriores dicere poterat, Lazarus non resurget ; respiciens ver b ad caiisam primam diuina inpotcrat dicere , LaZarus resinget. Et utrumque horum Deus vult,

scilicet quod aliquid quandoque sit C λ p.: VI. Vos 7.

futurum , secundum causam insciatiorem ; quod tam cia futurum non sit secundum causam superiorem,

, et e conuerso . .

Sic ergo dicendum est quod Deus

aliquando pronuntiat aliquid futurum sec dum quod continetur in ordine causarnm in seriorum , ut puta secundum dispositionem natur ae , vel meritorum, quod tamen non fit ; quia aliter est in causa se periori diuina. Sicut cum praedixit Ezechiae , dispone domui tuae quia Esai. '

morieris non utura I neque tamen M

ita euenit , quia ab aeterno aliter fuit in scientia & voluntate diuina, quae immutabilis est. Quod ergo

dicit, poenitentιam agam G ego . inrtelligitur metaphorice cichum. Nam homines quando non implent quod comminati sunt , poenitere

videntur.

Ad R. quod ex ratione illa non potest concludi quod Deus

habeat mutabilcm voluntatem, sed quod rerum mutationem velit.

Ad 4. R. qudd licet Deum velle aliquid non sit necessarium absolu-

Θ, tamen necessarium est ex suppositione , propter immobilitatem diuinae voluntatis. I. p. quo-

art. 7.

GENEs I s. Cap. 7. v. 2ωEx omnibus mundis animalibus

162쪽

GENE sis Cap. 7. v. IT. Mult beatae sunt aquae , eleuauerunt arcam in si blime a rema.

ποῦ Cclesia figuratur per arcam, Q, L quia in arca caeteris pereuntibus, paucae animae saluae fa- sunt ; ita in Ecclesia pauci, id est , soli electi salvabuntur. Per aquas autem significantur tribulationes: Primo quia aquae impellunt

Mati. irruendo, sic tribulationes. Vene-7. v. 11. runt ramina , irruerunt Dr domum

illam. Sed impulsu fluminum Ecclesia non mouetur. Vnde si ibdit,

er non cecidit. Secundo aqua ex - Σμι tinguit ignem. Ignem ardentem ex-' Ikit aqua , sic & tribulationes extinguunt impetus concupiscentiarum, ne homines ad libitum eas sequantur : sed non extinguunt Vc-Cant.3. charitatem Ecclesiae quae v. 7. multa non potuerunt extinguere char/tatem. Tertio aquae submergunt Nisa per inundationem. Inundauerunt nor. . aquα super caput meum : sed Ecclesia non per has submergitur: Circundevsque ad animam.

Non ergo deficit, sed lableuatur: Et primo per eleuationem men- .a. c. tis ad Deum. In ii ibularaone siua I. mane con urgent ad me. Secundb per P . 31. spiritualem consolationem: decim-ν. ιν. aiam multitudinem dolorum in corde meo eonsolationes tuae laetificauerunt

x. Cor. animam meam. Sicut abAndant pas

3- V. 1- siones Christi in nobis . ita per Chripum abundat confla to nostra Tertio per multiplicationem fide lium, quia tempore persecutionum Exodi. Deus multiplicauit Ecclesia. si Pn- magis opprimebant eos , tanto magi multiplicabamur er cres/bant. In

prologo Epist. i. ad Thestilon. p. VII. Vers. I7. I s. I sy

Proni punt sensis hominis ad malum ab adolescentia sua. Videtur quod 'dubia non sine

in meliorem partem interpi C-tanda; iudicium enim magis debet esse de eo quod in pluribus accidit:

sed in pluribus accidit qubd aliqui

malὶ agant, ut patet in textu t, ergo dubia magis debemus interpretari in malum quam in bonum. a. Homo debet diligere proximum sicut seipsum : sed circa seipsum homo debet dubia interpretari in peiorem partem, secundum

M vidctur qubd ea quae sunt dubia circa proximos, sint in peiorem

partem Interpretanda- liorem

Dicendum quod ex hoc ipso partem quod aliquis habet malam opinio- internem de alio absque sufficienti causa , iniuriatur ei & contemnit ip-ssim : nullus autem debet alium

contemnere , vel nocumentum

quandoque inferre absque causa agente. Et ideo ubi non apparent manifesta indiciae de malitia alicuius , debemus eum ut bomim habere, in meliorcm partem interpIetando quod dubium est Ad i. R quod potest contingere quod ille qui in meliorem partem

interpretatur, frequentius fallitur :.sed melius est quod aliquis frequenter fallatur , habens bonam opinionem de aliquo malo homi-nc I quam quod rarius fallatur, habens malam opinionem de aliquo bono, quia ex hoc fit iniuria alicui,

non autem ex primo.

163쪽

rebus , alitui cli: lio millibus 1 in iudicio enitia in quo de rebus iudi

camus , Ool atteiulitur bonum vel

malum exl Irre ipsius rei . de qua .iudicamus cui nihil nocet qualitercumque iudicemus de ipsa: sed attenditur ibi solum bonum iudicatios, si vere iridice , vel malum, si falso: quia verum est bonum intcllectus, falsiim autem est malum

ipsius. Et ideo unusquis que debet niti ad lic c, quod de rebus iudicet secunddin quod sunt. Sed in iudicio quo iudicamus de hominibus , praecipue attenditur bonum 3c malum ex parte eius de quo iudicariir ; qui in hoc ipso ho .norabilis habetur, qudd bonus indicatur ; dc contemptibilis, si iudicetur malus. Et ideo ad hoc potius tendere debemus in tali iudicio, quod hominem iudicemus bonur nili manifesta ratio in contrarium appareat. Ipsi autem homini iudicanti falsuin iudicium , quo bene iudicat de alio , non pertinet ad malum intellectus ipsius sicut nec ad eius perfectionem pertinet secundum te cognoscere veritatem

singulariunt contingentium , sed magis pertinet ad bonum inου-

Ad i. R. quod interpretari aliquid in deteriorem vel meliorem partem, contingit dupliciter. Uno modo per qu indam suppositi ncm : & sic cum debemus aliquibus malis adhibere remedium, sue nostris , siue alienis i, expedit ad hoc ut secutius remedium apponatur,

quod stipponatur id quod est deterius)quia remedium quod est

efficax contra maius malum , multb magis est efficax corura minu sinatum. Mio modo Ap. VIII. φρ. 7. 8 interpretamur aliquid in bonum vel malum , iussi nicndo siue determinando et de sc in re tum iudicio debet aliquis trita ad hoc , ut interpretur viatmquodque secundum quod est , in iudicio autem perso

Videtur quod motus corporum coelestium in multis innovatione non cessabit, quia nox crdies non requiescini : scd 1iox &dies elliciuntur per motum solis ergo nunquam motus coeli cessabit.

Dicendum quod verba illa interuliguntur de terra secundum statum imim, in quo potest esse generati Nis principium , dc corruptionis plantarum I quod patet ex hoc quod ibi dicitur, cunctis diebus terra ementis ct messis. Et hoc simpliciter concedendum est, quod quan-Hu terra erit sementibus de messibus apta, motus coeli non cessa

μniem. q. 94. artic. a. in quaest. 9p. q. s. de potentia art. I.

GENEs I s. Cap. IX. . 3. QEasi olera virentia dedi vobis

opinem carnem.

manebunt in mundi inno- Uatione , quia cessante fine

eessare debet id quod est ad finem: sedanimalia ες plantae , ficta sum Diuitiaco by Corale

164쪽

GENESIS

ad animalem vitam hominis susten- stentandam ut dicitur intextu. Sed s ost illam innovationem , anam is vita in homine non erit , ergonee plantae nec animalia remanere debent. Dicendum quod cum innovatio mundi propter hominem fiat, oporret quod innovationi hominis conformetur Homo autem innovatus de statu corruptionis, in incorruptionem transibit , & Perpetuae qui ctis: dc ideo mundus hoc modo innovabitur, ut abiecta omni cor ruptione perpetuo maneat inquiere. Vnde ad illam innovationem

nihil ordinari poterie , nisi quod

habet ordinem ad incorruptionem: Huiusmodi autem sunt corpora Coelestia , elementa 3d . homines.

Corpora enim coelestia secundum sui naturam incorruptibilia sunt &secundum totum ., & secundunt partes: clementa verb sinu quidem corruptibilia secundum partes , sed inconruptibilia secundum totum:

Homines vero, corrumpuntur &secunddin totum secundemipartes : sed hoc est ex parte materiae,. non ex patre sermae , scilicet. animae rationalis , quae post corruptionem hominis remanet incor-Iupta. Animalia vel b bruta , &luamae . , & omnia eorpora mixta Corrumpuntur &secundὰm totum, '

re secundiim partem . oe hoc ex l

Parte materiis, quae formam amit - :rit; & ex parte sermae, quae actilrrim --t : & sic nullomodo. habent ordinem ad incorruptioncm; unde in illa lamouatione nore ma

nebunt. q. 2

mini peccatum, si inin alia bruta CAP. IX. Vers. 3. 3 soccidat , ex diuina enim pro identia naturali ordine in usum hominis

ordinantur. Vnde absque iniuria homo eis utitur occidendo , vel quolibet alio modo. Contra Gentiles lib. s. cap. II r. circa sin. suasi oti rextia. . Sicut animalia dantur in cibum hominis, ita etiam S: herbae : sed in herbis lex

non distinxit aliquas immundas, cum tamen aliquae illarum fuit maxim noctuae, ut puta venenosae, ergo vidctur quod nec de animalibus aliqua debuerint prohiberi, tan-- qnam immunda.

rum terra nascentisini fuit apud homines etiam ante dihiuium: sed: esus earnium videtur cute post diis luiuum introductus, rip. Metin rex- tu. Et hoe ideo quia esus terrae nascentium magis pertinet ad quandam simplicitatem vitae r esus, autem earnium ad quasdam deli-clax, de curiositarent vivendi ; spo te enim terra herbam germinat, vextum modico studio huiusinodi ter ria nascentia in magna copia pro-

cormine. oriet autem cum

magno studio animaliam trite, vel in ra caperedi Se ideo volens Dominus populum suun . ia ccre ad osimplicioruiu victum, multa in genere anti ullum eis prohibuit , non autem in genere terrae nascentivin. . Vel etiam quia anseralia iamrolabantur idol is , non autem teriae nascentia. Ia. I 2. ara. 6. - cundumn Idem locus explicatur supra. . n. r. v. 1': ct Ge'. v. y. GENE sis Cap. s. 'p. Cararem ca-μπιine non comedetis.

HOe prohibuit Deus ad hoc

165쪽

sanguinis humani cssu sonem. Item propter reuerclitiam diuinam, quia sanguis est maximε necessarius ad vitam , ratione cuius dicitur anima esse in sanguine:& idco ut ostenderctur quod a Deo nobis est&vita, lad honorem Dei effundebatur fan-guIs, Iλ, q. IO 1. art. 3. ad Octauum. C E N E s i s Cap. s. v. 1 . um meum ponam in nubitis.

V Idetur quod arcus nubium inon sit signum diluuii non su- lturi ; illud enim quod fit ex necessitate naturae, non videtur esse institutum ad aliud significandum: ised arcus nubium prouenit ex necessitate naturae propter oppositionein solis ad nubem roridam; ergo. lDicendum qubd pluuiarum causa efficiens quidem est sol, materialis vero vapor Immidus eseuatus ex terra, de aliquis per virtutem solis. Haec autem duo in triplici disposiatione se possunt habere : QMndoque enim calor solis omnino supe uincir vaporcs dc exscat eos , dc tunc pluuiae siqui non possunt:vnde in Mypto & in terris multum calidis non sunt pluuiae. In aestate etiam propter propinquitatem solis sunt pluuiae rariores, in hyems

verb f equentiores. Quandoque vero E contrario,

virtus solis ad hoc usque valet quia ivapores multiplicat; sed tamen non potest cos desiccare, dc tunc superabundant pluviae: dc est ratio diluvii aquarum. andoque vero medio modo se habet , ut sci licet virtus solis non solum operetur ad eleuationem vaporum , sed etiam l

habet victoriam supex eos, ut non l

i Ap. IX. mas et . . oetantum multiplicentur quδd dii luuium inducere possint ; neque forma- etiam vapores omnino dcsic mur ii . ut pluuia non sequatur. Et ex hac media dispositione , vel compar tione solis ad vapores,causatur iris, quκ nou apparet vaporibus omnino desiccatis ; nequc etiam eis omisnino. in aere superabundantibus.

Et ideo iris est signum diluuii non

futuri, inquantum procedit ex tali causa, quae repugnat diluvio. Ideo autem scriptura tali modo loquendi utitur, quia per iridem significa- tur Christus, per quem protegimur a spirituali diluvio. Et per hoc patet solutio ad argumentum. Od.

Bibens vinum inebriatus est.

Edrietas contingere potest abnuue peccato , sicut de in Noe accivitiropter inexperienti m sese titudinis vini. In quaest. Dist, II,

mcidictus Chanaam semur seruo.

rum erit.

Videtur qu)d vindicta sit exeris

cenda in eos qui inuoluntariε peccarunt 3 dicitur enim. Ego sum Exadi Dos Zelotes visitam iniquitatem pse A.. . F. trum in filios in nrtiam σ' quartam generationem. Vnde & pro peccato . Cham , Chanaam filius eius maIedictus est.

Dicendum qu)d poena dupliciter

potest considerari : uno modo secundum rationem poenae & secundum hoc poena non debetur nisi peccato ἔ quia per panam IUM Diuitiam by Gorale

166쪽

ncenadii sic

ter com

int aequalitas iustitiae , inqitantum lille qui peccando nimis secutus est lsuam voluntatem , aliquid contra istam voluntatem patitur. Vnde cum omne peccatuni sit voluntarium , consequens est quod nullus punitur hoc modo, nisi pro eo quod voluntari ε factum est. Alio modo potest consderari poena inquantum est medicina non selum sanatiua peccati praeteriti, sed

etiam praeseruatiua a peccato futuro , M promotiua in aliquod bonum. Et secundum hoc, aliquis interdum punitur sim culpa, non tamen sine causa. Sciendum tamen qu bd nunquam medicina subtrahit maius bonum, Ut promqueat minus bonum t sicut

medicina carnalis nunquam caecat oculum ut sinet calcaneunt. Quandoque autem infert nocumentum in

minoribus, ut melioribus auxilium praestet. Et quia bona spiritualia sint maxima: bona , bona autem tempora ia sunt minima; ideo quandoque punitur aliquis in temporalibus bonis absque culpae cuiusinodi sunt plures poenae praesentis vitaediuiuirus inflictae ad humiliaetionem vel probationem. i Non autem punitur aliquis in spiritualibus bonis sine propria culpa 3 neque in praesenti, neque in futuro :quia ibi poenae non sunt medicinae, sed consequiumit spiritu

tem damnationem.

Ad Argum. R. qudd unus homo poena. spirituali nunquam punitur pro peccato alterius x, quia poena spiritualis perciaet ad animam , secundum quam quilibet est libet sui. Poelia autem temporali quandoque, unus pultatur pro peccato alacrius , triplici Latone. Prim

quidem quia unus homo temporaliter est res alterius, S ita in I ue nam cius etiam ipse punitur : sicut filii secundum corpus sunt qh lam res patris, & serui sunt quaedam res dominorum. A lio modo in quantum peccatum unius deritiatur in alicrum, vel per imitationem , sicut filii imitamur pcccata parentum, dc serui peccata dominorum, Ut audacius peccent: vel ter modum meriti, sicut peccata subditorum merentur peccatorem piae latum , secundum illud; qui retnare facit hominem h pocritam propi r peccata, o

populi. Vnde & pro peccato David populum numerantis, populus Israel punitus est. Sive etiamter aliqualem consensum seu dissimulationem; sicut etiam interdum boni sinui puniuntur temporaliter cum

malis, quia corum peccata non redarguerunt. Tertit, ad commendandum unitatem humanae societatis , ex qua unus debet pro alio solicitus esse, ne peccet. Et ad detestationem peccati, dum poena vesus redundat in omnes ; quasi omnes

essent unum corpus.

Quod autem Dominus dicit, visitans peccata parentum in illos, c c. magis videtur ad misericordiam uam ad severitatem pertinere; inti non statim vindictam adhibet, sed expectit in posterum ut vel saltem posteri corrigantur : sed crescente malitia posterorum , quasi necesse est ultionem inferri. 22.

Seruus seruorum erit. Maior videtur esse subiectio filii ad patrem, quam serui ad Dominum; quia filiatio est naturalis , seruitus autem ex maledictione peccati, ut patet intexta: scd seruus non potest prae-

167쪽

isI GENESIS CA

termittere obsequium domini sui, ut religionem iurediatur, aut sacrum ordinem allumat , ergo millibminus filius. R. Quod quia seruitus est in poenam peccati inducta, ideo perseruitutem aliquid adimitur homini quod alias ei competeret , ne scilicet libere de sua persona possit di Ponere : seruus enim id quod est, dornini est Sed filius non Datitur detrimentum ex hoc quod subiectus' est patri, quin possit de sua persona libere disponete transferendo se ad obsequium Dei, quod maximὸ pertinet ad hominis bonum. 22.

GENEs Is Cap. XI. v. I. Confundamus linguam eorum , t non audiar unus usque vocem

praximi sui.

SI Mx g xibus ad idolatriam

declinantibus introducta est diuersitas linguarum ; ita

etiam quando erant gentes ad cultum unius Dei reuoc dae, contra huiusmodi diuersirarem , remedium exhibitum est per donum lin

guarum. 22 q. l76. Art. t.

GENEsIS. Cap. XII. N. 3. Ia te benedicentur niuersic cognati

nes terra.

Vid Qx quod lex vetus non i

conuentcnter fuerit data temporc Moysi; l cnim vetus disponebat ad talutem qui

orat sutura per Christiam: sed statun Huno post peccatum indistat huis id. XI. er XU. Veis T. 93 iusmodi salutis remedio ; crgorim post peccatum lex vetus dari

debuit. 2. Lex vetus data est propter sanctificationem eorum , cx quibusi Christus nasciturus erat: sed Abra- Iiae incepit fieri promissio de seminet quod est Christus, ut patet in te ru, ἷ crgo tempore Abrahae debuit i lex dari. t Dicendum quod conuenientissi Lex vel mε lex vetus data fuit tempore

Moysi : cuius ratio potest accipi e 'i duobus, secundam quod quaeliber potelex duobus generibus homi iriun data. imponitur. Imponitur erum quibusdam duris & superbis. qui per

legem compescuntur& domantuae.

Imponitur etiam bonis, qui per i gem instructi adiuuantur ad in plendum quod inreudunt. Conueniens igitur fuit tali tempore legem veterem dari, ad si perbiam hominum containcenda Deduobus enim homosuperbaenat scilisce de scientia. & de potentia de scientia quidem, quasi ratio naturalis ei possit susscere ad salutem. Et ideo . . ut de hoc eius superbia conuinccreturi, permulas est homo regimini suae rationis , ab re adminiculo legis scriptae , & experimento honia dis re potuit quia patiebatur rationis desuetum ; per hoc quM homines usque ad idololatria & turpissima vitia circa remis pora Abrahae sunt prolapsi. Et ideo post haec tempora filii necessarium legem scriptam dari in remedium humatiae ignorantiae quae per legem est cognitio peccati. Sed postquam homo est instructus per legem, conuicta est eius superbia doinfirmitate, dum implere non m

terat quod cogi sciniit. i .

168쪽

Ex parte verb bonorum lex data l est in auxilium, qii quidem tunc nraxime populo liscellatium fuit, quando lex naturalis obscurari incipiebat , propter exuperantiam Peccatorum. Oportebat enim hu- liiismodi auxilium quodam ordine

dari, ut per impertasta ad perse- l

chionem mani ducerentur: dc ideo linter legum naturae & legem gratiae oportuit legem veterem dari. l

catum primi nominis non compe- tebat legem dari, tum quia nondum l Iomo recognoscebat ηe ea ii adigere , de sua ratione confisius . trim ilia adhuc dictamen legis namra: .nondum erat obtenebratum per consuetudinem peccandi.

Ad a. R. quod lex non debet dari nisi populo , est enitri praeceptum, commune. Et ideo tempore Abrahae data sunt quaedam familiaria ipraecepta& quasi domestica Dei ad Abraha sed pollinodu multiplicatis

-eius posteris, intantum qixbd po-- pulus esset, & liberatis eis a seruitute, lex conuenienter potuit dari mam serui non sint pars populi vel ciuitatis, cui legem dari competit.

enim remuneratur a Deo pro peccato : sed obstretices AEgypti remi meratae simi a Deo propter menda- Exodi civirae dieitur enim quin aedificauit a. v. ita Deus domos; ergo. a. Gina sanctorum narrantur in S. Scriptura ad informationem vi.

ae humanae: sed de quis tam san- P. X. H. Ves. Hi . ityctis sinis viris legitur quod sunt mentiti , sicut Abraham dixit de

uxore sua qu ut soror sua est l. Ia. Gen cob etiam memitus est dicens se ul-'ῖ se Hau , dc tamen benedictionem ad tus est. Iudith etiam commendatur , quae tamen Holopherni mentita cit ἔ non ergo omne mendacium est peccatum. s. Minus mattam ess eligendum ut vitetur maius malum, sicut me- dicus praescindix membrum , ne

corrumpatur totum corpus : sed

minus nocumentu in est qubd aliquis genocet falsam opinionem in animo alic ius , quam quod aliquis occidat, vel occidatur ue ergolicite potest homo mentiri,ut unum praeseruet ab homicidio , & alium

praeseruet a morte.

Dicendum qad illud quod est

secundum se malum ex genere, nullo modo potin esse bonum, & licitum ; quia ad hoc quod aliquid sis bonum, requiritur quod omnia

rinc concurrant : bonum enim est

ex integra causa, malum verb est uxi singularibus defectibus unendaci uinautem est malum cX genere , est enim actus cadens super indebitam

materiam. Climcnim voces naturaliter suum signa intellectum, in- naturale est de indebitum qudd aliquis voce significet id quod non

habet in mente ue ergo omne mendacium est peccatum. Ad ι. R. quM obstretrices non suntremuneratae pro mundacio , sed proti more Dei, di beneuolentia, qua processit menda tam . ,

Ad i. R. qudd ea quae ingestis

sanctorum mendacia videntur, intelligenda sunt figuraliter & pro-l phetice dicta Abraham tamen es j cens Saram este sororem suam, Diuit tred by GOrale

169쪽

veritatem voluit celari , & non mendacium dici, soror enim dici-rur, quia filia patris crar. Iacob vero mysticὸ dixit se esse Esau prim gcnitum Isaac, quia videlicet primogenita illius de iure ei debebantur. Usus est autem hoc modo I ruendi per spiritum prophetiae, adesignandum mysterium t quia videlicet minor populus , scilicet gentium , substituendus erat in locum primogeniti, scilicet in locum

Iudaeorum. Quidam vero commendantur inscriptura , non propter perfectam virtutem ; sed propter quanda iri virtutis indolem, scilicet quia apparebat in eis aliquis laudabilis a sectus , ex quo mouebantur ad quaedam indebita facimta. Et hoc

modo Iudith laudatur non quia mentita est Holopherni t, sed propter asi chium qnem habuit ad sal rena populi, pro qua periculis se exposuit. -muis etiam dici possit rubd verba eius veritatem habent

ecundum aliquem mysticum intellectum. Ad ι. R quod mendacium non solum habet rationem peccati ex damno quod infertur proximo , sed ex sua inordinationc. Non licet autem aliqua illicita inordinationex ti ad impediendum nocumenta &desectus aliorum. Et ideo non est Iicitum mendacium dicere ad hoc quod aliquis alium' quocumque

periculo liberet. Licet tamen veruvatem occultare prudenter sub aliqua dissimulatione. 12. q. II O. arti'. simili 3. sient. Dφ. 33. art. 3. π laodlib. 8. arti l q.

C A P. XII. Res 7

GENEs L s. Cap. XIII. v. 4--;raham aedificauit altare

Domino.

EXplic tur supra Genesiis 4. versis

G pNEs Is Cap. II. Ῥ. 7. Ne quasio sit iurgium inter me π te, fratres enim sumus.

QVatuor modis in scripturis Dieitue

fratres dicuntur, scilicet na- frater tura, gente, cognatione & affectus. p. q. 28. art. 3. od 'μ η - modis. EGENE sis Cap. XI U. v. I 8. Melchisedec proferens panem cr

ARgvixur. In sacramento

Eucharistiae aliquid offertur Deo : sed Melchisedech non legitur Deo obtulisse, sed homini, scilicet Abrahae cui obtulit panem & vinum ; ergo illa oblatio non est conueniens figura huius sa

cramenti.

a. In sacrificiis legis Moy si fiebat sanguinis effusior sed oblatio Melchisedech fuit siue sanguinis effi1sione; ergo legalia acrificia expretasius figurabant sacramentum pata sonis Christi, vim oblatio Melchisedech. Sed contra Christus dicitur sacerdos secundum ordinem Melchisedech, non autem secundum sacerdotium legis Moysi , quod est sa- Hebri cerdotium leuiticula ut patet; ergo T. N. Moblatio Melchisedech magis con-

- uenit

170쪽

neliit eum sacerdotio Christi, quam ea enim quae sunt iuris naturalissactificium legis Moysi. communia fiant apud omnes homia Dicendum qu id aliquid potest nes : non autem noc contingit cir- figurari dupliciter : uno modo petrica sacrificia; nam quidam legunturicrquod est signum& causa;&hoc obtulisse in lacrificium panem&vi

modo effusio sanguinis & aquae ex l num sicut Vclclii sedech & qui latere Christi fuerimi figura huius dam animalia ; ergo oblatio sacri

sacramenti. Alio modo per id quodificiorum non est de iure naturali est signum tantiim: & nc qii. aiuuna Dicendum quod naturalis ratio ad id quod est saetamentu tantam in dictat homini quod alicui superiori suefisi Eucharistia, fuit figura eius oblatio subdatur, propter desectus quos in ciu Deo Melchisedech. Quantum autemiscipso sentit , in quibus ab aliquoad id quod est res,& sacramentum, superiori eget adiuuari & dirigi.

scilicet ipsium Chi istum passiam, Et quicquid illud sit, hoc est quod

fuit figura agnus paschalis. Quan-japud Omnes dicitur Deus bicut tum ad id quod est res tantum sci- autem in rebus naturalibus natura- licet gratia , fuit fgnum mannalliter inferiora superioribus subdunia quod reficiebat omnem saporem suauitatis habens. Ad i. R. quod Eucharistia offertur Deo in cinctificarione hostiae,

ει offertur populo in ipsius sumptione. Et hoc sisnifieatum fuit in oblatione Melctusedech, qui obtulit Abrahae panem & vinum, dc benedixit Deo excelse. Ad 2. R. qubd quantum ad id quod est signum tantum in hoc sacramento, expressitor figura huius

sacramenti fuit oblatio Melchisedech, quam figurae legis M oysi: sed quantum ad id quod est res, des honoris : secundum similitudinem cramentum , expressior fuit figura eorum qui dommis suis aliqua osse legis Mosaicae,qita expressius Chri- runt in recognitionem dominii. stus passis fgnificabatur. Et quiasHos autem pertinet aae rationem. xitus sacramenti coiisistit in signis sacrificii: & ideo oblatio sacrifieii exterioribus , ideo sacerdotium pertinet ad ius naturale. Christi quantum ad ritum, magis Ad Argum. R. quod aliqua in.

conuenit cum Sacerdotio Melcni- communi sunt de iure naturali, sedech, quam cum sacerdotio leuia quorum determinationes sunt delico. Lib. sent. Dist. 3. q. i. art. a. iure postiuo : sicut qubd malefa- μι- 3. p q. σι. arr. 3. istores punianrur , habet lex natu

Melthisedech obtulit Aunem miratis: sed quod tali poena, vel tali vinum. Videtur quod offerre sacri- puniantur, est ex constitutione dificium Deo non sit de lege naturae; uina vel humana. Similiter etiam

tur λ Ita etiam naturalis ratio cactat

homini secundum naturalem inclinationem, 't ei quod cst supra hominem , subiectionem & honorem exhibeat secundum suu in mo

Est autem modus conueniens homini, ut sensibilibus signis utatur ad aliqua exprimenda; quia ex sensibilibus cognitioncm accepit. Et ideo ex naturali ratione procedit

quia homo quibusdam sensibilibus rebus utatur, offerens cas Deo

in siqnum debitae subiectionis , &

SEARCH

MENU NAVIGATION