Sancti Thomae Aquinatis doctoris angelici, ordinis Praedicatorum Biblia siue Collectio et explicatio omnium locorum Sacrae scripturae, quae sparsim reperiuntur in omnibus s. Thomae scholasticis operibus, ordine biblico. Tomus primus tertius ... Labor

발행: 1657년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

cii se peceatores ostenderent. Vnde signanter dicitur, erin quibus non et tuent, id est, per quae vitam gratiae obtinere non potant. Et postea subditur, tir pollui eos in muneribus suis, id cst , pollutos ostendi; cum offerrent omne quod aperit vulvam propter delicta

Nota quod lex dicitur occidisse, non quidem effectiuE, sed occasionaliter ex sua imperfectione : inquantum scilicet gratiam non conferebat, perquam homines implere possent quod mandabat, vel vi- rare quod vetabat. Et sic occasio ista non erat data, sed sumpta ab hominibus , unde Apostolus ait, Oc- Rom. 7. capone accepta peccatum per manda-3 tum seduxit me , π per istud occi

dit.

Ex hac etiam ratione dicitur quod lex subintrauit ut abundaret delissum, ut ly, . teneatur consecu tiuo, non causaliter , inquantum scilicet homines accipientes occasionem a lege, abundantius peccauerunt. Tum quia grauius fuit peccatum poli legis prohibitionem; tum etiam quia concupiscentia creuit : magis enim concupiscimus

quod nobis prohibetur Ad i. R. quod iugum legis seruari non poterat sine gratia adiuuante, quam lex non dabat; dici-

tur enim, Aon est volentis neqAe eum v. 16. , scilicet Velie & currere in praeceptis Dei, Sed mberentis Dei. dicitur , V am mandatorum morum cucurri cum dilata' cor

meum; scilicet per donum gratiae&esiaritatis ia. 98. art. I. Nou concupisces. Arguitur, praecepta legis Jantur de actibus hominum : sed prior est actus corclis, A P. XX. V f. II. quam oris vel exterioris operis; ergo inconueniente ordine praecepta de non concupiscendo , quae pertinent ad cor , vlt d ponun

tur.

R. qudd etsi peccatum cordis sit

prius in executione , tamen eius prohibitio posterius cadit in ratio

ne. a. q. Io O. art. 6. ad tertium. Non concupisces. Arguitur: con

cupiscentia dupliciter potest capi; uno modo secundum quod est actus

voluntatis, ut dicitur Concupiscentia Sas. ce sapientiae deduxit ad regnum perpe- U. 11.ttium: Alio modo secundum quod Coneu- est actus sensualitatis, sicut dicitur piscen de bellam lites lx vobis nonne ex concupiscentiis quae mititant in membris vestras Sed per praecepmmde- ο calogi non prohibetur concupita centia sensualitatis; quia secundum hoc primi motus essent peccata mortalia , utpote contra Praeceptum decalogi existentes. Simili- ter etiam non prohibetur concupiscentia voluntatis ; quia haec includitur in quolibet praecepto, ergo inter praecepta decalogi iticonuenienter ponuntur quaedam concupiscentiae prohibitiva.

R. qu)d per praecepta prohibiti

lla concupiscentiae , non intelligitur prohiberi primus motus concupiscentiae , qui consistit infra limites sensualitatis: sed prohibetur directe consensus voluntatis, qui est in opus vel in delectationem. 22. q.

22. art. s. ad teri um.

Non concupisces. Videtur qubdvoluntas & actio sint diuersa peccata ; peccatum enim in aliquo adhuconsistit ; ergo ubi non est idemachus, non est idem peccatum : sed non est idem actus voluntatis interior , & membrorum exteriori

292쪽

Ex ODI CAP.

ergo sunt dii tersa peccata. a. Peccatum dicitur ex hoc qubdi legi Dei contrariatur : sed diuersis praeceptis prohibetur actus interior,

ω exterior : haec enim sunt duo praecepta decalogr , Non mo Libe- ris, neu concupisces ι ergo sunt diuersa peccata. 3. Si voluntas&actio sunt unum peccatum , hoc autem peccatum commissum est cum aliquis volun rate in peccatum consentit, sequitur quod cum agit actum exteriorem, nullum peccatum committat; quod est inconueniens. Sed contra, diuersa peccata mortalia sunt seorsum & distinctim

confitenda taed non requiritur ut homo distinctim confiteatur voluntatem interiorem &actum exteriorem . ergo voluntas interior Machus exterior sunt unum pecca

tum.

Dicendum quM voluntas inte-.tior dupliciter potest considerari: Uno modo secundum quod est aetiit exteriori coniuncta: & sie est idem

peccatum voluntas interior dc actus exterior ; cum actus exterior rationem culpae consequatur ex hoc

qiiod est voluntarius. Alio modo potest considerari secundum quod est ab actu distincta; ut si aliquis pri md in fornicatione

consentiar; & postea cam actu exerceat , M sic sunt diuersa peccata. Oportet enim qubi Auando actus exterior impletur , etiam interior voluntatis alius iteretur: δc sic sunt ibi duo actus voluntatis, & per consequens duo peccata. Et per hoc patet solutio ad obiecta. Lib. 2.sent ad Annibald . dist s. art. r. simile. bb. i. sent. dist. Α . q. I. au. t. XX. Vers. I .er . ty 2 7

Non anciliam

ANcilla potestiti Upliciter eonis

cupisci ; uno modo ad concubitum. & se petetinet ad sextum praeceptum. Alici modo ad dominium , & sic pertinet ad septimum praeceptum. Lib. 3 sunt. di . Ao. in

expositi textus. v

Non loquatur nobis Dominus. Videtur quod lex vetus non disserat. ἀ noua per radicem timoris de amoris ; differentia enim legis non attenditur ex diuersitate

obseruantium legem, sed potius E conuerso ; cam lex sit regula Mmensura o exuantium ipsam :'sed facere aliquid extimore vel . Or contingit ex diuersa dispositione obfetuantium legem ; ergo penes hoc duae leges non distinguuntur. I. Nullus fructuosE legem custodit, nisi qui ex amore eam o seruat i sed in statu veteris legis multi fuerunt qui eam fructuosε

obseruabant, vitam aeternam ex hoc promerentes 1, ergo lex vetus Mnoua non distinguuntur per timorem & amorem.

3. Timor seruilis , qui contra amorem diuiditur, respicit poenam: sed maioris poenae comminatio fiein noua lege quam in veteri, ut patet , quantis putatis cliteriora mereri seupplicia, ere. Ergo lex noua magis in timore consistit quam Vetus.

Dicendum quod ex ipso modo legislationis apparet quod lex vetus

293쪽

est lex timoris, lex autem noua lex amoris .: .la enim noua ex ostensione diuini charitatis initium sumpsit, quia in effusione sanguinis Iesu Cluisti, qui fuit perfectissimet charitatis signum, nouum testamentum consummatum est: lcx autem vetus

in ostensione diuinae potestatis, quae timorem incutit , initium sumpsit: Vnde de in ipsa legissatione propter

fulgura, voces, & tonitrua terior audientes intia sit ut patet intextu.

Et ideo vetus lex homines praecipuEanducebat per comminutionem poenarum I Noua vero lex per bencficia exhibita de speranda: dc hoe satis competebat statui humani generis, ut prius quasi rudis populus

per timorem poenae cogeretur; postmodum' vero per amorem in bono perficeretur. Sicut enim timor est via ad amorem, ita lex ve

tus ad nouam.

Ad i. R. qubd ista differentia

non tantiani sumitur ex parte obser uantium legem Psed ex modo editionis legis, ut dictum est. Ad a. R. quod illi qui in veteri lege ex amore legem obseruauerunt, perfecti erant, unde ad legem no-Nam pertinebant, Iar qua est status perfectionis Ads R. quod qiiamuis lex noua maiora stipplicia comminetur, tamen comminatio suppliciorum non

est principalis inductio in legem

nouam , sicut erat in lege veteri; sed magis promissio praemiorum, &commemoratio beneficiorum, quae ad amorem incitant. Et ideo lex noua non timorem , sed amorem, principalem radicem habet. Lib. 3. snt. dist. I. an. 6 XX. Ueq. I s. crv I

Altare de terra facietu mihi.

ET iterum. Non ascendo ad a tare meum per gradus : in conuenienter igitur mandatur postmodum altare fieri de lignis auro , vel aere contextis , εc tantae altitudinis;

ut ad illud nisi per gradus ascendi

non possit. Dicitur enim. Facies Ex. 27. altare de lignis thim , quod habebit ervi inque cubitos in longitudιne , CZt iidem in lati dine, G tres cubitos in altirudine, operies illud aere. Er, Facies altare ad adolendum thymia- v. 1.ta de lignis Sethim, vestissique illud au-m purssimo. R. quod Dominus praecepit alta re construi ad sacrificia & munera offerenda in honorem Dei,& sustentationem ministrorum qui tabernaculo deseruiebant. De con structione autem altaris datur a Domitici duplex praeceptum: unum quidem in principio legis, ut patctan textu, vel saltem altare de lapidibus non sectis; de iterum qu bd non facerent altare excliisum , ad quod oporteret per gradus ascendere:& hoc ad detestandum idololatriae cultum ; gentiles enim idolis construebant allatia ornata &sublimia, in quibus credebant aliquid sanistitatis & numinis esse. Propter quod etiam Dominus mandauit, Non plantabis lucum-Deue.

Omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui. Idololatrae enim consueuerunt sub arboribus sacrificare, Propter amoenitatem & umbrositam

Quorum etiam praeceptorum ratio figliralis fuit; quia in Christo, Disiligod by Cooste

294쪽

EXODI CAp. XX. 's 24. erv. s. qui est nostrum altare , debemus t Item, mandatur fieri Arare de lignu Ex ar. confiteri veram carnis nati tam J Sethim vestitis are , vel vi νυῆ t. quantum ad humanitatem ἔ quod est altare de terra facere. Et quantum ad diuinitatem, debemus in eo confiteri patris aequalitatem, quod

est nonas dere per gradus ad al

tare.

Nec etiam iuxta Christum debemus aclmittere dominam gentilium ad lasciuiam prouocantem. Sed facto tabernaculo ad honorcm Dei, non erant timendae huiusmodi occasiones idololatriae. Et ideo Dominus mandauit quM fieret altare holocaustorum de aere , quod esset omni populo conspicuum: Maltare thymiamatis de auro, quod soli sacerdotes videbant. Nec tanta erat pretiositas aeris, ut perci copiam populus ad aliquam idololatriam prouocaretur. Sed quia ponitur pro ratione ciuius praecepti , ascendes per gradus ad altare meum, id quod subditur , ne reveletur turpitudo tua .

Considerandum est qubd hoc etiam fuit institutum ad excludendam idololatriam: nam in sacris Priapi sua pudenda gentiles populo denudabant. Postmodum autem indictus est sacerdotibus feminalium usus ad tegmen pudendorum : &ideo sine periculo institui poterat tanta altaris altitudo , ut per aliquos gradus ligneos non stantes, sed portatiles in hora sacrificii sacerdotes ad altare ascenderent sacrificia offerentes. I i. φ IM2. art. q.

ad F primum. Altare de terra. Arguitur, Veritas debet respondere figurae i sed inveteri Testamento quod gerebat figuram noui, non fiebat altare de lapidibus sectis , ut paret in textu. ergo videtur inconuenienter obseruati in Ecclesia quod altare fiat solum de lapide. R. qubd lapis competit signi Gcati otii huius sacramenti, tum quq altare significat Christum, de quo dicitur Petra autem erae Christum, 1 Cori tum etiam quia corpus Christi insepulchro lapideo fuit reconditum. Competit etiam quoad uiam sacra- 'menti ; lapis eoia &statiliis est, de de facili potesti inuecinis bique. quod nota erat necessarium tu veteri lege , ubi fiebat in uno loco es

Q-d autein mandatur altare fieri de terra, vel de lapidibus insectis , fuit ad idololatriam remo.

Nonasceudes ad altare meum ' i per gradus. 'ID est , in Trinitate gradus non

facies. 3- . q. 8s. an. 4. ad nonum.

Idem locus m catur supra Ex. χα

Exo DI. Cap. XXI. v. 1.

Si emeris struum Hebraeum , sex annis seruiet tibi, in Aptimo egre- dietur liber gratis. l

ter lex vetus praecepta ediderit circa peribrus d mesticas , seruus enim id quod est, Domini est: sed id quod est alicui , perpetuo eius eue debet ergo Dissiligod by Cooste

295쪽

inconveniemer lex mandauit qubdserui septimo anno liberi absce

derent. ' . ἐ

χ. Sicut animal aliquod, ut asinus aut bos, est possessio Domini,ha etiam semust sed de animalibus praecipitur quod restituamur D minis. suis , si errare inueniamum,

incomtenienter ergo mandat, Non

tradas sierajum Domino βο , qui ad te

3 Lex dimina debet magis ad miserieordiam prouocare quam etiam lex humaria sed seeundum leges humanas grauiter puniuntur qtu nimis asperὶ affligunt seruos, aut ancillas. Asperrima autem videtur esse 'amictio ex qux sequitur mors; inconuenienter 3 Igitur ; clatuitur,

qu bd qui percusseriinmum suum, vel ancillam , si et no die superuixerit, non siubiacerit poma; quia pecunia illius est.

. Alius est principatus Domini ad scruuio & parris ad filium: sed hoc ad principatum Domini ad ser

uum pertinci, ut aliquis seruum vel ancillam vendere possit; inconuenienter igitur lex permist quod alia quas venderet filiam sitam in namulam vel ancillam.

1. Pater habet sui filii potestatem: sed eius cst punire excessus qui habet potestatem super peccatum , in- conuenienter igitur mandatur quod Pater ducat plitim suam adsciuores ciuitatis puniendum.

O. Dominus prohibuit ut cum alienigenis non sociarent coniugia,& coniuncta etiam separarent, ut patet 3 inconuenienter igitur n-

ceditur eis ut captiuas alienigenarum ducere possint Vxores. - 7. Dominus in uxoribus ducendia quosdam consanguinitatis de P. XXI. I 1. affinitatis gradus praecepit esse vi--Istandos , ut patet I inconuenienter igitur mandatur qudd si aliquis e set mortuus absque liberis, uxorem F ipsius frater crus acciperet. 8. Intcr virum & uxorem sicut

est maxima familiaritas, ita debet esse fides firmissima : sed hoc- non potest esse si matrimonium dissolubile fuerit ; inconuenienter igitur Deus. Dominus permisit quod aliquis' posset uxorem dimittere scripto libello repudii ,& qu bd etiam ulterius eam recupet ale non posset. Τ9. Sicut 'uxor potest frangere fidem marito, ita etiam seruus D

mino, & filius patri: sed ad inuestigandam iniuriam serui in Dominum , vel filii in patrem , non est institutum in 'lege aliquod faciis cium ; superflue igitur videtur institui sacrificium Zelotypiae ad in- Num.1 uestigandum uxoris adulterium. Dicendum qubd communio domesticarum personarum ad inui-cein, est secundum quotidianos actus qui ordinantur ad necessitarem vitae. Vita autem hominis conseruatur dupliciter , uno modo quantum ad individuum . prout scilicet homo idem numero vivitὲ& ad talem vitae conseruationem opitulantur hominis exteriora bona, ex quibus homo habet victum& vestitum de alia huiusmodi necessaria vitae, in quibus administrandis indiget homo seruis. Alio modo conseruatur vita hominis secundum speciem per generationem, ad quam indiget homo

va Ore, ut ex ea generet filium. Sic igitur in domestica communione sunt tres combinationes , scilicet Domini ad seruum, viri ad uxorem, .

patris ad filium. Et quantum ad

omnia

296쪽

Exo DI Cap. XXI. Urs. 2. 29 Iomnia ista lex vetus conuenientia geret , sed potius Scripto libello eam D/M. praecepta tradidit. l dimitteret. Et Vt etiam maior dile Nam quantum ad seruos instituit ebo inter coniuges a principio contavi modeste tractarentur quan- trabatur, praecipitur quod cum nutum ad labores, ne scilicet immo- per aliquis uxorem acceperit, nihil deratis laboribus affigerentur. Vn- j ei publicae necessitatis in iiingatur; D με-I de Dominus mandauit, τι in die ut libere possit laetari cum uxore sabbati requiesceret femus i ancita sua. ruasi ter tu. lierum quantum ad j Circa filios autem instituit ut pa

poenas infligendas , imposuit enim tres eis disciplinam adhiberent in-

mutilatoribus seruorum, ut dimιμ tenent eos liberos. Et simile etiam statuit in ancilla , quam in uxorcm aliquis duxerit. Statuit etiam specialiter circa seruos qui erant ex populo, ut septimo anno liberi egrederentur cum omnibus quae apportauerant, etiam vestimentis, ut patet in textu. Mandauit etiam insupervit eis detuν viati m.

Circa uxores vero statuitur in lege quantum ad uxores ducendas, ut stituendo eos in fide. Vnde dicitur Cum dixerint ιobis fui vestra es Ex ri. ista ratio ' dicetis eas, victima transitus Domini est. Et quod etiam in struerent eos in moribus. Vnde dicitur quod patres dicere debent,

Monita nos ra audιre contemni commessationibus vacat V lu riae atque conuiui s.

Ad i. R. quod quia fiIii Israel erant a Domino de seruitute liberati, & pet hoc diuinae seruituti ad- scilicet Ducant 'Mores suae tribus. Et i dicti; noluit Dominus vi in perpe

veret. De t.

hoc ideo ne series tribuum confundantur. Et quod aliquis In uxorem ducat uxorem fratns afvntiti sine liberis. Et hoc ideo ut ille qui non potuit habere succetares secundium carnis originem, saltem habeat Per quandam aptionem& sic non totaliter memoria destinω deleatur. Prohibuit etiam quasdam per nas ne in coniugium ducerentur, scilicet alienigenas propter pericu

lum seductionis , & propinquas

propter reuerentiam naturalem,

quae eis debetur. Statuit etiam qualites uxores iam ductae tractari deberent, ut scilicet

non leuiter infamarenturia Vnde mandatur ramri ille qu/ falso crin eximponit uxori. Et qubd etiam propter uxoris odium , flius dein mentum non patemur. Et etiam qu bd proeter odium uxorem non ami- tuum serui essent: unde dicitur, Si Leu xy. paupertate compuliss vendideνit se v. s. tibi frater tuus , non eum Ορονι messeruitute famulorum Oed quaF mercenarius er cotimus erit: mei enim hunt perui, er ego eduxi eos de terra e gypti , vi non et eneant conditione sim

rum. Et ideo quia smpliciter serui non erant, sed secumlum quid, finito tempore dimittebantui libeti.

Ad a. R. qubd mandatum illud intelligitur de seruo qui a Domino

quaeritiir ad occidendum , vel ad

aliquod peccati ministerium

Ad r. R. qaod circa laesiones seruis illatas, lax considerasse videtur utrum sit. certa vel incerta. si enim laesio ςerta esset, lex poenam adhibuit : pro mutilatione quidem amis sonem serui, qui mandabatur libertati donandus. Pro morte. au-l by COO le

297쪽

tem homicidii poenam, esim seruus

in manu Domini verberantis moreretur. Si vel b laesio non esset certa , seci aliquam apparentiam haberet, lex nullam poenam infligebat in proprio seruo ; puta cum percus sis seruus non statim moriebatur, sed post aliquos dies. Incertum cnim erat utrum ex percussione mortuus esset ; quia si percussisset liberum hominem, ita tamen quod statim non moreretur , sed superhaculum suum ambularet, non erat homicidii reus , qui percusserat; etiam si postea moreretuT : tenebatur tamen ad impensas soluendas, quas percussus in medicos fecerat.

Sed hoc in seruo proprio locu non habebat; quia quicquid serviis habebat, & etiam ipsa persona serui, mat quaedam possessio Domini: dc ideo pro causa assignatur quare non siibiaceat . cenae pecuniariae ,

pecunia. νltius est.

Ad . R. quod nullus Iudaeus poterat possidere Iudaeum quasi simpliciter seruum: sed erat seruus secundum quid , quasi mercenarius usque ad tempus. Et per hunc m- dum permittebat lex qubd paupertare cogente aliquis vel filium, vel filiam venderet; & hoc etiam verba ipsus legis ostendunt, dicit enim, Si quis vendederit filiam fam in famniam, non, dictur sicut exire anellia conseverunt. Per hunc etiam

modum non istam filium suum, sed etiam seipsum aliquis Vendere poterat magis quasi mercenarium, quam quasi seruum, secundum illud , τι paupmate compulsius vendiderisse tibi frater tuus , non eum opprι-

mes fruitute famulorum , sed quasi

mercenarius eolonus erit.

Ad 1. R. qudd principatus p

P. XXI. Vies x. ternus habet sollim admonendi potestatem, non autem habet vim coactivam, per quam rebelles de conintumaces comprimi possitnt. Et ideo in hoe casu lex mandabat ut filius contumax a principibus ciuitatis

puniretur.

Ad 6. R. quod Dominus alienigenas prohibuit in matrimonium duci, propter periculum seductionis , ne inducerentur in idololatriam; & specialiter hoc prohibuit de illis gentibus quae in vicino habitabant ; de quibus erat magis probabile quod suos ritus retinerent: si quae verb idololatriae cultum dimittere vellet, & ad legis cultum se

transferre , potcrat in matrimo

nium duci, sicut patet de Ruth, 'quam duxit Booz in uxorem. Unde ipsa dixetat socrui suae, Populus tuus, Ruth. l.

Populus meus, Deus tuus, Deus meus. v. 16. Et ideo captiua non aliter. permittebatur in uxorem duci, nisi prius rasa caesarie, & circuncisis unguibus, &deposita veste in qua capta est, & fleret patrem & matrem; per quae significatur idololatriae perpetua abiectio.

Ad R. qubd quia immitigabile

malum erat mors apud Iudaeos, qui omnia pro praesenti vita faciebant, statutum fuit, ut defuncto filius nasceretur ex fratre, quod erat quaedam mortis mitigatio. Non autem alius quam frater vel propinquus iubebatur accipere uxorem defun-chi, quia non ita crederetur qui ex tali coniunctione erat nasciturus, esse eius filius qui obiit. Et iterum extraneus non ita haberet necessitatem statuere domum eius qui o ierat , sicut frater; cui etiam ex cognatione hoc facere iustum erat. Ex

quo patet qubd irater in accipiendo

298쪽

vxorem fratris sui, persona fratris sui defuncti fungebatur. Ad S. R. quod lex permisit repudium uxoris , non quia simplicrteriustum esset , sed propter Iudaeorum duritiam. Ad 9. R. quod uxores fidem matrimonii frangunt per adulterium,& de facili propter delectationem,& latenter : non autem est smilis ratio de filio ad patrem, vel descr-uo ad dominum ; quia talis infidelitas non procedit ex tali.concupiscentia delectationis , sed magis ex malitia quae non potest ita latere, scut infidelitas muli cris adulterae.

M lim ct liberi eius erunt domini sui, ipse Hrὸ exibit.

V Idetur qudd filii debeant se

qui conditionem patris i qui idenominatio fit a digniori: sed pater )n generatione est dignior,

quam mater ergo.

a. Esse rei magis dependet a fot-ma quam materia: sed in generatione pater dat formant, mater mare iam ἔ ergo.

3. llhid praecipuε debet aliquid sequi cui magis similatur: sed filius

plus similatur patri quam matri, fi-eut& filia plus matri , ergo ad mI-

14us filius deberet sequi patrem, &

matrem.

. In S. Scriptura non compri-tamr genealogia per mulieres, sed per viros ; ergo proles magis sequi tur patrem quim matrem. Sed contra , fi quis seminat in rerra aliena, fructus sunt eius cuius est terra: sed' venter mu heris respectu seminis viri est sicut terra respe-XXI. Mef. a. ct . 4. 193ctu sementis ergo. Praeterea, in alus animalibus hoc videmus, quae ex diuersis specicbus

nascuntur, quod partus naagis sequitur matrem quam patrem : Vnde muli qui nascuntur ex equa Masino , magis si ilantur equis, quam illi qui nascuntur ex asina S 'equo ; ergo similiter debet este in hominibus. Dicendum quod secundum leges

ciuiles partus sequitur Ventrem , &hoc rationabiliter , quia prolcs habet a patre complementum forin te, sed a matre substantiam corporis. Servitus autem corporalis conditio est, cum seruus sit quasi instramen ri domini in operando, re ideo proles in libertate & serui

tute sequitur matrem.

Sed in his quae pertinent ad dignitatem , quae est forma rei, sequitur patrem, sicut in honotibus& municipus,&haereditare&aliis Et huic elisin concordant Can

nes , & lex Moysi ; ut parci in

textu.

In quibusdam tamma terris, quae iure civili non reguntur , parru2 sequitur demtorem conditionem; ut si pater sit seruus, quamuis maμrer sit libera, emne filii serui non ramen si post peracto matrimonium pater se in seruum dedit nolenteriore , & simi litet si si h conuerso

Si autem uterque sit seruilis cor, si tionis , & pertineant ad diuersos dominos , tune ditii limr Sios , si plures sunt ; vel si unus tantum, unus alteri recompensabit de pretio , dc accipiet prolem natam ita fili seruat rim. Tamen non est credibile quod talis consuetudo possit esse ita ra

299쪽

rtim sapientium diuturno studio determinatum est Ploc etiam in naturalibus inue nitrur , quod receptum est in recipiente per modum recipientis, &non per modum dantis: δc ideo rationabile est quod semen receptum in muliere, ad conditionem ipsius

trahatur.

Ad i. R. quod quamuis pater sit

dignius principium , tamen mater dat substantiam corporalem , ex parte cuius attenditur conditio ser-

il tutis.

Ad a. R. quod in his quae ad ra-i tionem speciei pertinent, magis si-imilatur filius patri quam matri: sed in materialibus conditionibus magis debet similari matri quam patri, . quia res habet a forma esse specificum, sed conditiones materiales a

materia.

Ad 3. R. qubd filius assimilatur

patri ratione formae , quam habet in sui complemento, sicut δέ pater:& ideo ratio non est ad propos,

Ad 4. R. qubd quia honor filii

magis est ex patre qua in ex matre, ideo in genealogiis in scripturis, de secundum communem consuetudinem magis nominantur filii a patre quam a matre. Tamen in his quae ad seruitutem spectant, magis matrem sequuntur. - - μνLaist. G. Art. . Exo D I Cap. 2I. v. 7.Sι quis vendiderit filiam, EXplicatur supra. EX. LI. v. 2. au quamum. XXI. Urs. 4 , . 7 er

Exon I Cap. 23. v. 1144i quis percusserit mulierem Irrinantem.

. Exo DI Cap. 2I. v. 23. Reddet animam pro anima.

V Idetur qubdiustum sit simpli

citer idem qubd contrapas sum , iudicium enim diiunum est' simpliciter iustum: sed haec est ris ma diuini iudicii ut secundum quod aliquis fecit, patiatur , secundum illud , in quo iudicio iudicaueritis, Mattb. iudieabimini ; er in qua mensura mensi eritis, remetietur vobis , ergo

l iustum est simpliciter idem qubd

contrapassum.

2. In utraque iustitia 'ecie d tur aliquid alicui secundum quandam aequalitatem, in respectu quidem ad dignitatem personae, in i stitia distributiva; quaequidem personae dignitas maximὶ videtur attendi secundum opera, quibus aliqui communitati serviunt: in res. pectu autcm ad rem in qua quia damniccatus est , in iustitia commutativa. Secundam autem utram. que aequalitatem aliquis contrap titur secundum quod secit 3 ergo

videtur qubd iustum simplicitur sit

idem quod contrapassum. 3. Maximὶ videtur qubd non oporteat aliquem contrapati se-Disitigod by Corale

300쪽

eund)m quod fecit, propter differentiam voluntarii de inuoluntarii. ii enim inuoluntariE Leir iniuriam . minas punitur: sed voluntarium de inuoluntarium, quae accipiuntur ex parte nostra, non diuerissificant medium iustitiae , quod est medium rei , de non quoad nos; ergo iustum simpliciter videtur esse idem quod conti apassum. Dicendum quod hoc quod dicitur contrapassum, importat aequalem recompensarionem pallionis

ad actionein praecedentem. QMdruid m propi iissime dicitur in pasionibuς dc actionibus iniuriosis, quibus aliquis personam proximi laedit; puta si percutit quod repercutiatiir. Et hoc quidem iustum d Ierminatur in lege , ut patet in

Et quia etiam auferre rem alterius, est quoddam iniustum ficereri ideo secundario etiam in his dicitur ἄontrapassium, prout stilicet aliquis qua damnum intulit, in re sua etiam ipse damnificatur. Et hoc etiam iustutu damnum continetur in lege,aa. furatus fuerat bovem, aut ouem, v. . occiderit vel vendideris, bouea pro uno bove restituet , quatuor oves pro una ove. Tettib vero transfertur nomςn contrapasii ad voluntarias commutationes , in quibus utriusque est actio & passio; sed voluntarium di. niuniit de ratione passionis an omnibus autem his debet fieri saeundum rationem iustitiae c6mmutatiuae recompensatio secundum aequalitatem ut scilicet passio re- compensita sit aequalis actioni: non autem semper esset aequalis, si idem specie aliquis pateretur quod fecit: nam primo quidem cam aliquis im XXI. Vorsi L. 29siuriosὶ laedit alterius personam maiorelli, maior est actio quam passio eiusdem speeiei quam ipse pateretur. Et ideo ille qui percutit principem , non solum repercutitur, sed iniit id gini ius punitur. Similiter etiam cis quis aliquem

inuoluntarium in re sita damnificat. maior est actio quam esset pallio, si sibi solares illa userretur ; quis ipse qui damitificauit alium in re sua, nil ut damnificaretur. Et ideo pu-uitur in hoc quod multiplicius restituat ; quia etiam non solum damnificauit personam priuatam , sed rem publicam. eius tutelae securitatem infringendo, Similiter c tiam nec in commur tionibus voluntariis esset semper

aequalis passio , si quis daret rem

suam, accipiens rem alterius ; quia fortὸ res alterius est multb maior uam sua. Et ideo oportet secunum quandam proportionatam commensurationem adaequare passionem actioni in commutationi bus , ad quod inuenta sunt numis mala. Et sic contrapassum est commutatiuum iustum. od in distributiva iustitia locWm non habet, quia in distributiua non attenditur aequalita. secundum proportionem rei ad rem, vel passionis ad actionem : vnde dicitur contrapassum,

sed secundum proportionalitatem

rerum ad personas . - .

Ad i. R. qubd illa sorma diuini

iudicii attenditur secundam rationem commutatiuae iustitiae, prout scilicet recompensat praemia meriaris, de supplicia peccatis Ad 1. R qubd si alicui qui communitati seruisset, retribueretur

aliquid pro seruitio impedise, non esset hoc distributivae iustitiae, sed Oo iii

SEARCH

MENU NAVIGATION