Senecae philos. Opera L. Annaei Senecae philosophi Tomus primus continens opuscula moralia

발행: 1728년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

244 L. ANNAEI SENECAE

negas accepturum iniuriam , id est , diem illi tentaturum facere ; omnibus relictis negotiis Stoicus fio . Ego vero sapientem non imaginario honore verborum exornare constitui , sed eo loco ponere , quo nulla permittatur injuria. Qiiid ergo nemo eritu ui lacessat , qui tentet Nihil in rerum natura tam sacrum est, quod sacrilegum non Inveniat: sed non ideo divina minus in sinhlimi sunt, si existunt, qui magnitudinem multum ultra se positam , non acturi petant. Invulnerabile est , non quod non seritur , sed quod non laeditur. Ex hae tibi nota sapientem exhibeo . Numquid dubium est , quin certius robur sit , quod non vincitur, quam quod non lacessitur ' cum dubiae sint

Vires inexpertae . at merito certissima firmitas habeatur, quae omnes incursus respuit. Sic tu sapientem melioris seito esse naturae,

si nullitis illi iniuria nocer, quam si nulla fit . Et illimi, sortem virum dicam , quem Bella non iubigunt, nec admota vis hostilis exterret: n Cn cui pingue otium est , inter desides populos . Huiusmodi et gitur sapientem nulli esse injuriae obnoxium . Itaque non refert , quam multa in illum conjiciantur tela, cum sit nulli penetrabilis . Quomodo quorundam lapidum inexpugnabilis ferro dia' vitia est, nec secari adamas, aut caedi, vel deteri potest , sed incurrentia ultro retundit: quemadmodum quaedam non possunt igne consumi , sed flamma circii missa , rigorem suum habitumque conservant: quemadmodum projecti in altum seopuli mare stan- sunt, nec ipsi ulla ita vitiae vestigia, tot ve herati saeculas, os cntant: ita sapientis animus solidus est, & id roboris collegit , ut tam tutus sit ab injuria, quam Illa quae reis

CAP. IV. Quid igitur f/non erit aliquis qui sapienti facere tentet injuriam ρ tent bitru

272쪽

DE CONs T. SAPIENTIS. 24s

iat, sed non perventura ira ad eum . Maj re enim intervallo a contactu inferiorum abductus est, quam ut ulla vis noxia usiue ad illum vires suas perserit . Etiam cum potentes, & imperio editi , & consensu servientium validi, nocere ei tentent: tam citra sapientem omnes eorum impetus deficient , quam quae nervo tormentisve in altum exprimuntur, cum extra visum ex salierunt, citra coelum tamen flectuntur . Q. iid tu putas, cum stolidiis ille rex multitudine telorum diem obscurasset, ullam sagittam in Solem ancidisset aut demissis in profundum eatenis Neptunum potuisse c9ntingi λ Ut coelestia humanas manus effugiunt , & ab his qui templa diruunt, aut simulacra conflant, nihil divinitati nocetur; ita quicquid fit in

sapientem protervei, petulanter , superbe frustra tentatur . At satius erat , neminem esse qui facere vellet. Rem dissicilem optas humano generi , innocentiam. At non fieri , eorum interest qui facturi sunt, non ejus qui pati, ne si fiat quidem, non potest. Imo, nescio, an magis vire S sapientia ostendat tranquilla inter lacessentia sicut maximum argumentum est imperatoris armis virisque pollentis, tuta securitas &in hostium terra.

Dividamus si tibi videtur, Serene, injuriam

a contumelia. prior illa natura gravior est: haec levior, & tantum delicatis gravis: qua non laeduntur , sed offenduntur . Tanta est tamen animorum dissolutio & vanitas , ut quidam nihil acerbius putent. Sic invenies servum , qui flagellis quam colaphis caedi malit , & qui mortem ac verbera tolerabiliora credat , quam contumelios a verba. Ad. tantas ineptias perventum est, ut non dolore tantum , sed doloris opinione vexemur et more puerorum , quibus metus incutit umbra, & personarum desermitas, Sc depravata sacies; lacrimas vero evocant nomina Pa-

273쪽

rum grata auribus, & digitorum motus, malia, quae impetu quodam erroris ImprovIdx

CAP U. Iniuria propositum hoc habet Laliquem malo assicere et malo autem sapientia non relinquit locum . Unum en Im naalum illi est turpitudo: quae introire eo, ub1jam virtus honestumque est , non p*teit: Injuria ergo ad sapientem non perv pit. Nam si iniuria alicujus mali patientia est , lapienx autem nullius mali est patiens nulla ad la pientem iniuria pertinet. Omnis Injuria dein minutio ejus est, in quem incurrit . nec Potic est aliquis injuriam. accipere sine aliquo detrimento vel dignitatis, vel corporis,. vel

rum eretra nos positarum. .' sapiens autem HI hil perdere potest, omnia in se reposuit, nI- .hil fortunae credit , bona. Iua In sola do n bet, contonius virtute, quae formitis non inis datae Ideoque nec augeri, nec minuI Potin

est nam iii summum perducta , increme ii non habent locum . Nihil eripit fortuna, . nisi quod dedit : virtutem autem non dat rideo nec detrahit . Libera est , inviolabilis, immota , inconcussa , sic contra casus Induis rata, ut nec inclinari quidem, nedum vanci possit. Adversus apparatus terribilium re, etos oculos tenet, nihil ex vultu mutat, fisve illi dura , sive secunda ostentantur. Ita. que nihil perdet quod perire senturus ut . Unius enim in possessione virtutis est , ex qua depelli nunquam potest: ceteris precario initur . quis autem jactura movetur alieni Quod si iniuria nihil laedere potest ex his, propria sapientis sunt, quia virtute sua salva sint et injuria sapienti non potest fieri . Negara Demetri ux ceperat , cui cognomen Poliorcetes . fuit ab hoc Stilpon philosephusi interrogatus, numquid perdidisset Nahil inquit et omnia namque mea mecum sunt Atqui & patrimonium eluxili praedam cen

274쪽

DE CONST. SAPIENTIς.

serat , & filias rapuerat hostis,. & patriam At ille victoriam illi exciti it : se , urbe

eanta, non invictum tantum, sed indemnem esse testatus est . habebat enim secum vera bona, in quae non est manus injectio . At ea quae disti patra re direpta ferebantur, non iudicabat sua, sed adventicia, & nutum so tunae sequentia : ideo non ut propria dilexeraT. Omnium enim extrinsecus affluentium lubrica & incerta possessio est . Cogita nunc ,

an huic fur , an calumniator , aut vicinuSpotens, aut distes aliqui S regnum.orbae senectutis exercens, facere iniuriam possit, cui

bellum & hostis ille , egregiam artem quasi, fandarum urbium prosessus, eripere nihil potuit. Inter micantes ubique gladios , & militarem in rapinam tumultum , inter flammas & sanguinem strage inque impulsae civitatis, inter fragorem templorum super deos suos cadentium , uni hornini pax fuit . Non est itaque quod audax judices promissum : cuius tibi , si parum fidei habeo , sponsorem

dabo . Vix enim credis tantum firmitatis in hominem, aut tantam animi magnitudinem

cadere. sed si prodit in medium, qui dicat rCAP. VI. Non est quod dubites, an attollere se homo natus supra humanae possit,

an dolores, damna , . ulcerationes s vulnera, magnos motus rerum circa se frementium se.

curus aspiciat, & dura placide ferat, & secunda moderate, ; nec illis cedens, nec his fretus, unus idemque inter diversa sit, nec quicquam suum, nisi se putet esse, ea quoque parte qua melior est . Assum hoc vobis probaturus , sub isto tot civitatum eversore, munime'ta incursu arietis labefieri , & turarium altitudinem cuniculis ac larentibus D sis repente residere , & aequaturum editi Llimas arces aggerem ciescere : at nulla machinamenta posse reperiri, quae bene funda. tum. animum agitent. Erepti modo e ruinis.

275쪽

243 L. ANNAEI SENEC E

domus, & incendiis undique relucentibus, Per flammas , per sanguinem fugi . Filias meas qui cassis nabeat, an peior publico , Mescio . Solus, &senior,&hostilia circa me

omnia videns, tamen inte Frum incolumemque esse censum meum profiteor, teneo, habeo quicquid mei habui. Non est quod me victum , victorem te credas . vicit fortuna tua fortunam meam. Caduca illa, & dominum mutantia, ubi sint nescio: quod ad res

meas pertinet, mecum sunt, mecum erunt.

Perdiderunt liti divites patrimonia ; libidinofi amores suos, Sc magno pudoris impendio dilecta scorta ; ambitiosi curam & λ-xum , & loca exercendis hi publieo vitiis destinata; sceneratores perdiderunt tabellas 'as, quibus avaritia falso laeta divitias imagina- ur : ego quidςm omnia integra illibataque habeo. Proinde istos interroga qui flent, qui lamentantur, strictis gladiix nuda pro pecunia corpora opponunt, qui hostem oneratosnu sugiunt . Ergo ita habe , Serene , De sectum illum virum , humanis divinisque virtutibus plenum, nihil perdere . Bona eius solidis & inexsuperabilibus munimentis praecincta sunt . Non Babylonis illi muros

contuleris, quos Alexander intravit . non Carthaginis aut Numantiae moenia, una m nu capta: non Capitolium , arcemve . ha

bent ista hostile vestigium. Illa quae sapien'

tein tuentur , a flamma re ab incursu tuta sunt : nullum introitum praebent , excelsa ,

inexpugnabilia , diis aequa. CAΡ. VII. Non est quod dieas , ita ut soles, hunc sapientem nostrum nusquam laeveniri. Non fingimus istud humani ingenii

.anunI decus, nec angentem imaginem falsae rei concipimus, sed qualem corvirmamu exhibuimus , & exhibebimus . Raro forsitan , magnisque aetatum intervallis inveni. ur . neque enim magna , dc excedentia si

276쪽

Ilatim ac vulgarem modum, crebro gignuntur. ceterum hic ipse M. Cato, a cuius mentione haec disputatio processit, vereor ne supra nostrum exemplar sit. Denique validius debetessie quod laedit, eo quod laeditur: nota est autem sortior nequitia virtute . non porest ergo laedi sapiens. Injuria in bonos nota tentatur nisi a malis: bonis inter se pax est... od si laedi ni si infirmior non potest: malus autem bono infirmior est : nec iniuria bonis , nisi a drspari , verend/ est: iniuriae in sapientem vi νum non cadit. Illud enia,

iam non es admonendus, neminem bonum.

esse , nisi sapientem. Sed inruile , inquis is Socrates damnatus est , iniuriam accepit Hoc loco intelligere nos oportet, posse evenire, ut faci t aliquis injuriam mihi , &ego non accipiam e tanqi iam si quis rem cum e villa mea surripuit, in domo mea ponatu ille furtum secerit, ego nihil perdiderim iaPotest aliquis nocens seri, quamvis non nocuerit. Si quis cum uxore , tanquam cum a- Iiena concumbat, adulter erit, quamvis illa.

adultera non sit. Aliquis mihi venenum dedit, sed vim suam remixtum cibo perdidi te venenum illud dando , scelere se obligavit,

etiam si non nocuit. Non minus latro estis cujus telum opposita veste es usum est . O mnia scelera etiam ante estectum operis,quanis tum culpae satis est, persecta sunt. Quaedam ejus conditionis sunt, & hac vice copulam tur, ut alterum sine altero esse non possit Quod dico, conabor sacere manifestum . Pos

sum pedes movere, ut non curram e currere non possum , ut pedes non moveam . pocsuna, quamvis in aqua sim, non natare: si nato , non possum in aqua nota esse . Ex hac

sorte & hoc est, de quo agitur . si injuriam accepi, necesse est factam esse r si est facta, non est necesse aecepisse me . Multa enim incidere poβunt, quae submoveant Injuriam-

277쪽

Ut intentam manum dejicere casus potest, & emissa tela declinare: ita injurias quales cunque potest aliqua res depellere, &in me. dio intercipere, ut d factae sint , nec acceptae. . CAP. VIII. Praeterea nihils iniustum justitia pati potest: quia non coeunt contrariae: injuria autem non potest fieri, non iniuster ergo sapienti injuria non potest fieri. Nec est quod mireris , si nemo potest illi iniuriam sacere, nee prodesse quidem quisquam potest . & sapienti nihil deest , quod accipere possit loco muneris: & maluρ nihil podi est tribuere sapienti. Habere enim prius deinbet, quam dare: nihil autem habet, quod ad se transieret sapienc gavisurus sit . Non

potest ergo quisquam aut nocere sapienti, audProdesse et quenladmodum divina nec iuvari desiderant, nee laedi postunt . sapiens autem vicinus proximusque diis. consistat , exceptacinortalitate , 'similis Deo. Ad illa nitens pergensque excelsa , ordinata intrepida, aequa- 11 & concordi cursu fitentia, secura , benigna, bono publico natus, & sibi di aliis sa Iutaris, nihil humile concupiscet, nihiI flebit, qui rationi innixus, per humanox casus. divino incedet animo .. Non habet unde ac cipiat injuriam ala homine , me tantum. dicere putas nec a fortuna quidem ἰ quae quotiens. cum virtute congressa est , nunquam par recessit .. Si maximum illud, ultra quod

nihiI habent iratae leges , aut saevissimi domini , quod minentur, in quo imperium suum.

fortuna consumit , aequo placidoque animo .aeeipimu& , re scimus mortem. malum non, ob hoc ne in uriam quidem : multo eilius aliae tolerabimus, damna, dolores, ignominias, locorum commutMiones , orbita tes , dissidia: quae sapientem , etiam si universa circumveniant , non mergunt, nedum ad singulorum impulsus moereat . Et si insor. tunae injurias moderate sert: quanto magis

278쪽

hominum poetentium , quos scit sortunae ma nus esse CAP. IX. Omnia itaque sic patitur , uThiemis rigorem, ut intemperantiam coeli , ut fervores morbosque , & cetera sorte accidemtia . Nec de quoquam tam bene ju3icat, ut illum qiiicquam putet c9nsilio fecisse: quod in uno sapiente est . aliorum omnium non

consilia, sed fraudes, & institiae & motu

animorum inconditi sunt - quos casibus adnumerat . Omne autem sertuitum citra nos saevit, D iniuriatur . Illud quoque cogita, injuriarum latissime patere materiam illis, per quae periculum nobis quaesitum. est i ut accusatore subinisse aut criminatione falsa , aut irritatis ini nos potentiorum motibus . quaeque alia inter togatos latrocinia sunt . Est& illa injuria frequens, si lucrum alicui ex .cussum est, aut praemium diu captatum , si magno labore assectilia hereditas, aversa est;& iluaestuosae domus gratia erepta . haec es- fiagit sipiens, qui nescit nec in sipe , nec in metu vivere . Adjice nunc quoi injuriam nemo immota mente accipit , sed adsensum

ejus perturbatur et caret autem perturbatione vir erectus moderator sui , altae. quietis &placidae . Nam si illum tangit injuria ; ac

movet , 3c impedit. careLautem ira sapiens, quam excitat iniuriae species: nec aliter careret Ira, nisi Minjuria , quam scit sbi non posse fieri . Inde lain erectus laetusque est, inde continuo gaudio elatus adeo ad osten siones rerum hominumque non cocltrahitur,. ut ipsa illa injuxta usui sit,i pet quam experimentum siti capit , & virtutem tentat.: Faveamu&, obsecro vos,. huic proposito aequisque 3c animis & auribus assamus dum ti-viens injuriae excipietur: nec quicquam ideo petulantiae nostrae, aut rapacissimis . cupidita tibus, aut temeritati superbiaeque detrahitur iaSalvis. vitiis, vestris , haec sapienti libertM L G Quia

279쪽

L ANNAEL SENECAE .

quaeritur . non ut vobis facere non lieeat in . juriam, agimus: sed ut ille omnes iniuriam in altum mmittat, patientiaque se ac magnitudine animi defendat. Sic in certaminiebus saeris plerique vicere, caedentium manus obstinata patientia fatigando . Ex hoc puta genere sapientem eorum, qui exereita

tione longa ac fideli, robur perpetiendi lac

fandique omnem inimicam vim consecuta

sunt.

CAP. X. Quoniam priorem parterra Pereurrimus, ad alteram transeamus: in qua quibusdam propriis , plerisque vero communibus contumeliam refutabimus. Contumelia est minor ini tria, quam queri magis qua mexse lui possumus, quam leges quoque nulla dignam vindicta putaverunt. Hunc affectum movet humilitas animi, contrahentis se, ob activo di ctumque inhonorificum . Ille me

hodie non admisit , cum alios admitterete sermonem meum aut superbe aversatus est, aut palam risit: & non in medio me loco,

sed imo collocavit: Se alla hujus notae. Quae quid vocem, nisi querelas nauseantis animi , yn quas fere delicati & felices incidunt ὶ non

acat enim haec notare, cui pejora inllant. Nimio otio ingenia natura infirma & muliebria, & inopia verae iniuria: lascivientia

hi S commoventur, quorum Parsi major consat vitio interpretantis. Itaque nec prudemetiae quicquam in se esse, nec fiduciae oste dit, qui contumelia asscitur . non dubie eo Mim contemptum se iudicat: & hie morsus non sine quadam humilitate animi evenit , stipprimearis se ae descendentis . Sapiens au'tem a. nullo contemnitur , magnitudinem suam hoviet: nullique tantum de se licere , renunciat sibi : & omnes has quas non miserinxias animorum , sed molestias dixerim , non vincit, sed ne sentit quidem . Aha sint quae sapientem feriunt etiam si non Pervea tunt. :

280쪽

ut dolor corporis, & debilitas, aut amica rum liberorumque amissio, & patriae bello flagrantis calamitas. Haec non nego sentire sapientem . nec enim lapidis illi duritiam

ferive asserimus . nulla virtus est, quae non sentias, perpeti.

CAP. XI. Quid ergo est ' Quosdam ictus

recipit: sed receptos evincit, sanat, &cΟmprimit. haec vero minora ne sentit quidem , nee adversus ea solita illa virtute utitur du ra tolerandi: sed aut non annotat , aut disgna risu putat . Praeterea cum magnam partem contumeliarum superbi in lentesque faciant , & mese selicitatem serentes: habet quo illum affectum inflatum rei rat , pul'eherrimam virtutem omnium, animi sanitatem, magnitudinemque . illa , quicquid hujusmodi est, transcurrit, ut vanas somni Tum species , visusque nocturnos , nihil li: bentes selidi, neque veri. Simul illud cogitat, omnes inseriores esse, quam ut illis audacia sit tanto excelsiora desbicere . Contumelia a contemptu dicta est : q.ia nemo, nisi quem contempsit, tali injuria notat .

nemo autem majorem melioremmie c*nte

vinit, etiam si facit aliquid quod contemnem tes solent. Nam & pueris os parentum seriunt, & crines matris turbavit laceravitque infans, & sputo aspersit, aut nudavit in con spectu suorum tegenda, & verbis obscoenioribus non pepercit . & nihil horum contume' liam dicimus. quare ia qui fecit , cointemnere nou potest . Eadem causa est,. cur nos mancipiorum nostrorum urbanitas , in dominos contumeliosa, delectet: quorum a

dacia ita demum sibi in convivas ius facit, si coepit a domino. Ut quisque contemptisimus, &ut maxime Iudibrio est, ita solutissimae linguae. est . Pueros quidem in hoc

mercantur procaces, δι eorum impudentiam

acuunt: di. sub magistro babent, qui probrac

SEARCH

MENU NAVIGATION