Senecae philos. Opera L. Annaei Senecae philosophi Tomus primus continens opuscula moralia

발행: 1728년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

. DE BENEFICIIS, LIB. I. 37s

ambitioni dedit, non mihi. CAP. VIII. Socrati cum multa multi pro suis quisque facultatibus offerrent, R.schines pauper auditor . Nihil , inquit , dignum te quod dare tibi, possim , invenio o & hoc

uno modo pauperem me esse sentio. Itaque

dono tibi quod unum habeo, Me ipsium . Hoc

munus rogo qualecunque est, boni consulas, cogitesque alios cum multum tibi darent,plus

sibi reliquisse. Cui Socrates: Quid ni tu,

inquit, mihi magnum munus dederis, nisi forte parvo te aestimas p Habebo itaque curae, ut te meliorem tibi reddam quam accepi.

Vicit 'schines hoc munere Alcibiadis pa,

rem divitis. animum, & omnem juvenum opulentorum munificentiam. CAP. IX .Vides quomodo animus in v .niat liberalitatis materiam, etiam Inter angustias ' Videtur mihi dixisse: Nihil episti

fortuna, quod me pauperem esse voluisti: expediam nihilominus dignum huic viro munus e & quia de tuo non, possum de meo dabo. Neque est quod existimes illum vilem sibi fuisse, qui pretium, se sui se cit.: in. geniosius adolestens invenit, quemadmodum Socratem sibi daret Non quanti quaeque sint, . sed a quali dentur,. percipiendum . . ' Callidus non difficilem aditum piaebet immo, dica. cupientibus : spesque improbas, nihil re adiuturus verbis vel . At ejus peior est opinio,. qui lingua asper, vultu gravis, cum invidia fortunam suam explicavit. Colunt enim , detestanturque felicem , & si potuerint, ea dena facturi, odere facientem .' Con. jugibus. alienas nec clam , sed aperte quidam ludibrio nabitis, . sitas alii si permisere. Rusticus, Inhumanus, ac malevolus, & inter matronas ab minandae conditionis est, ii quis conjugem in sella. prostare vetuit, & vulgo

admissis inspectoribus vehi undique perspicuam . Si quis pulla se amica se citinsignem,

402쪽

nee alienae uxori aemulum praestat, hune

tronae humilem, & sores dae libidinis, & an'cillariolum vocant. Hinc decentissimum spore filiorum genus, adulterium et & in consensu vidui ciuibatus, nemo uxorem duxit, nisi qui abduxit. Iam rapta spargere, sparsa pari avaritia recolligere certant: nihil pensi habere , paupertatem alienam eontemnere, sitam timere, nullum aliud vereri malum; pacem injuriis perturbare, imbecilliores vi ac metu premere. Nam provincias similari, &num mari uin tribunal, audita utri maue licitati ne, alteri ad dici, non mirum: quando quae emeris, vendere, gentium jus est. CAP. X. Sed longius nos impetus evehit, provocante materia . Itaque sic finiamus, ne in nostro seculo culpa subsidat. Hoc maiores nostri questi sunt, hoc nos querimur ςhoe posteri nostri querentur, reverses esse mores, regnare nequ: tiam , & in deterius res humanas & in omne nefas labi. At ista stant loco eodem, stabuntque , paullulum duntaxat ultro aut citro mota, ut fiucttis: quos aestus accedens longius extulit, recedens i meriore littorum vestigio tenuit. Nunc in adulteria magis, quam in alia peccabitur, abrumpetque fraenos pudicitia; nunc conviviorum vigebit furor, & foedissimum patrimoniorum exitium culina: nunc cultus corporum nimius & sor. mae cura, prae ferens animi deformita, tem: nunc in petulantiam & audaciam erum I et male dispensata libertas : nunc in crude-itatem privatam ac publicam ibitur, bellorumque vilium insaniam, qua omne sanctum ae sacrum profanetur. Habebitur ali quando ebrietati honor, & plurimum meri cepisse virtus erit. Non expcωnt uno lo

vitia: sed mobilia & inter se dissentientia

tumultuantur, pellunt invicem , fuganturque. Caeterum idem semper de nobis pronunciare debebimus, malos esse uosis malos

403쪽

DE BENEFICIIS, LIB. I. an

suisse, invitus adjiciam, & futuros esse . Erum homicidae, tyranni, fures, adulteri , raptores, sacrilegi, proditores: infra ista o mnia ingratus est, nisi quod omnia ista ab

ingrato animo sunt, sine quo vix ullum ina. gnum lacinus accrevit. Hoc tu cave, tamis uuam maximum crimen, ne admittas: ignosce tamquam levissimo, si admissum est. Haec est enim injuriae summa. Beneficium

uerdidisti. Salvum est tibi ex illo, quod est

optimum: dedisti. Quemadmodum autem curandum, ut in eos potissimum beneficia conseramus, qui grate responsuri erunt; ita uuaedam, etiam si de illis male sperabitur, faciemus, tribuemusque, non solum si iudicabimus ingratos sore , sed si sciemus fuisse. Tamquam n filios alicui restituere potero, magno periculo liberatos, sine ullo meo imcommodo , non dubitabo . Dignum etiam livendio sanguinis mei tuebor, & in partem discriminis veniam . indignum si eriperea,tronibus potero, clamore sublato, salutarem vocem homini non pigebit emittere. CAP. XI., Sequitur ut dicamus, quae beneficia danda sint, &r quemadmodum . Primo demus necessaria, deinde utilia, deinde jucunda, utique mansura. Incipiendum est autem a necessariis. aliter enim ad animum Pervenit, quod vitam continet: aliter quod

exornat, aut instruit. Potest in eo aliquis fastidiosius esse aestimator, quo iacile carit rus est, de quo dicere licet: Recipe , non

desidero. meo contentus sum . Interim non

reddere tantum libet quod acceperis , sed abjicere . Ex his quae necessaria sunt, quaed amprimum obtinent locum , sine . quibus non possumus vivere: quaedam secundum, sine quibus non debemus : quaedam tertium , sine quibus nolumus. Prima hujus notae sunt , hostium manibus eripi, & tyrannicae irae, α

404쪽

3ν8, L. ANNAEI SENECAE

8e incerta humanam vitam oblident. Quid-ouid horum discusserimus, quo maius ac ter- Vibilius erit, hoc maiorem inibimus gratiam. Subit enim cogitatio, quantis. sint liberati malis: & lenocinium est muneri antecedens metus. Nec tamen ideo debemus tardius quemquam servare, quam posismus e ut muneri nostro timor imponat pondus . Proxima ab his sunt, sine quibus possumus quidem vivere, sed ut mors potior sit . tamquam libertas, & pudicitia, α mens bona. Post haec habebimus. conjunctione, ac famguine, usuque , & consuetudine longa, cara:

ut liberos, conjuges, penates, ceteraque quae

usque eo animus sibi, applicvidi ut ab illis , quam a vita divelli gravius existimet. Subsequuntur utilia, quorum varia & lata materia est . . Hic erit pecunia non superfluens, sed ad fanum modum habendi parata ; hic erit honor, & processiis ad altiora tendentium. nec enim utilius quidquam est , quam sibi utilem fieri . Iam cetera ex abundanti veniunt, delicatos factura. In his, sequemur,.

ut opportunitate grata sin P, ut non vulgaria,. tuaeque aut pauci habuerint , aut paucI intra hanc aetateni habent, ut quae etiam linatura pretiosa non sunt, tempore aut loco fiant. Videamus quid oblatum: maxime vo- luptati suturum sit quid frequenter occur. surum habenti, ut toties nobiscum , quoties eum illo sit. Utique cavebimuS, ne munera stipervacuae mittamus: ut foeminae aut se-m arma venatoria K aut rustico libros, aut Nidiis ac litteris dedito retia ia is que ex con 'irario eiret spiciemus ne dum grata mitte--re volumus, suum. cuique morbum exprobratura mittamus: sicut ebrioi vina , &ra. Ietudinario medicamenta. Male didum enim 4ncipit esse , non munus, in quo vitium ac cipientis agnoscitur.

P. XII. Si arbitrium dandi penes nox

405쪽

DE BENEFICIIs, a M

el , praecipue mansilira quaeremus, ut quam, minime mortale munus sit. Pauci enim sunt tam grati, ut quod acceperint, etiam si non vident, cogitent. Ingratis. quoque memoria cum ipso munere incurrit: ubi ante oculos

est, & oblivisci sui non sinit , sed auctorem suum ingerit M inculcat. Eo quidem magis duratura quaeramus, quia nunquam admonere debemus ipsae res evanescentem memoriam excitent. Libentius donabo argentum factum, quam signatum e libentius statuas, quam vestem, & quod usus brevis deterat. Apud paucos post rem manet gratiR: plures. sunt ,. apud quos non diutius in animo simi donata , quam in usu. Ergo si fieri potest, consumi munus meum nolo rexstet, haereat amico meo, & convivat. Nemo tam stultus est , . ut monendus. sit, ne cui gladiatores aut venationem iam munere edito mittat, & vestimenta aestiva bruma hiberna lstitio . Sit in beneficio sensius communis; tempus, locum, perinas observet: Quia momentis. quaedam grata & ingrata sint. Quanto, acceptius est, si id damus, quod quis. non habet,. quam cuius copia λ- hundat quod diu quaerit, nec invenit, quiunquod ubique visurus est ρ Munerae non tantpretiosa,. quam rara α exquisita sint, quae etiam apud. divitem, sui locum faciant: sic. ut gregalia quoque poma, etiam post paucos

dies itura in fastidium, delectant, si provenere maturius. Illa quoque non erunt sine honore, quae aut nemo illis alius dedit, aut nos nulli alii. CAP. XIII. Alexandroe Macedoni, cum victor Orientis , animos supra humana tolleret, . Corinthii per legatos gratulati sunt,& civitate illum sua donaverunt. Cum risisset Alexander hoc officii genus, unus ex legatis: Nulli, inquit, civitatem unquam

dedimus alia, quam tibi & Herculi. Libens.

406쪽

1'o L. ANNAEI SENECH . .

accepit delatum honorem , & legatos Invitae. tione aliaque humanitate prosecutus, cogita:

vit, non qui sibi civitatem darent, sed euidedissent. Et homo gloriae deditus , cuius

nec naturam nec modum noverat, Herculis

Liberique vestigia sequens , ac re ibi quidem resistens ubi illa desecerant, ad sociunt honoris sui respexit a dantibus z tamquam

coelum , quod mente vanissima complecte. hatur, teneret , quia Herculi aequabatur .

Quid enim illi simile habebat vesanus adolescens, cui pro virtute erat felix temeritas fΗereules nihil sibi vicit : orbem terrarum transivit, non concupiscendo, sed vindieam do. Quid vinceret malorum hostis , bonorum vindex, terrarum marisque pacatore Athie a pueritia latro , gentiumque yastator, tam hostium pernicies , quam amIcorum qui summum bonum duceret , terrori esseeunctis mortalibus; oblitus, non serocissima tantum, sed ignavissima quoque animalia timeri , ob virus malum . lCAP. XIV. Ad propositum nunc reveristamur. Beneficium quod quibuslibet datur ;nulli gratum est. Nemo se stabularii aut ca ponis hospitem judicat, nec convivam da tis epulum, ubi dici potest: Quid enim in me contulit 3 Nempe hoe quod in illum, ει vix bene nolunt sibi, & in illum etiam

inimi eum ac turpissimum hominem . Num quid enim me dignum judicavit E molo suo morem gessit. Quod voles gratum esse, rarum effiee t quis patitur sibi imputari vulga-' Ha Nemo haec. ita interpretetur, tamquam redueam liberalitateri, & searnis arctioribus reprimani Illa vero , in quantum libet , exeat: sed eat, non erret. Licet ita largiri , ut unusquisque etiam si cum multis accepit,

in popuIo se esse n*nputet . nemo non ha beat aliquam familiarem notam, Perquam

ueret se propius admissum . Dicat, Accepi

ideiu

407쪽

DE BENEFICIIS, LlB. I. agr

idem quod ille, sed ultro . Accepi quod ii. te: sed ego intra breve tempus, cimi ille diu meruisset. Sunt, qui idem habeant, sed non

eisdem verbis datum, non eadem comitate tribuentis. Ille accepit, cum rogasset ; ego,

cuna rogarer. Ille accepit sed facile reddi.turus , sed cujus senectus & liberorum oti bitas magna promittebat: mihi plus dedit, quamvis idem dederit , quia sine spe recipiendi dedit. Quemadmodum meretrix ita snter multos se dividit, ut nemo non aliquod signum familiaris animi serat . ita qui beneficia sua amabilia vult esse, excogitet, quomodo & multi obligentur, & tamen singuisti habeant aliquid , quo se ceteris praeserant. Ego vero beneficiis non obiiciam moras rquae quo plura majoraque fuerint, plus aflerent laudis. Adsit tamen judicium , neque enim cordi esse cuiquam possunt, forte ac temere data. Quare si quis existimat nos , cum ista praecipimus , benignitatis fines introrsus referre, & illi minus laxum limitem

aperire, nae perperam monitiones nostras exisaudit . Quam enim virtutem magis veneramur e tua magis stimulos addimus quibusve tam convenit haec adhortatio, quam nobis,sbcietatem humani generis sancientibus t

CAP. XV. Quid ergo est y cum sit nulla

honesta vis animi , etiam si a recta voluntate incepit , nisi quam virtutem modus fecit, veto liberalitatem nepotari . Tunc juvat accepisse beneficium , & supinis quidem manibus , ubi illud ratio ad dignos perduiscite non quod quilibet casus & consilii inodigens impetus desert quqd ostentare libet,

& inscribere sibi. Beneficia tu vocas, quorum auctorem fateri pudet f At illa quanto

gratiora sunt, quantoque in partem interiorem animi nunquam exitura descendunt; cum delectant, cogitantem magis a quo , quam

quid acceperis p Crispus Passienus solebat di-

408쪽

L. ANNAEI SENECAE

cere, quorundam se iudicium malle , quam beneficium : quorundam beneficium mal Ie , uuam judicium . & subjiciebat exempla ;Malo, aiebat, divi Augusti audicium ; m lo Claudii beneficium . Eg' vero nullius puto expetendum esse beneficium , cuius yile itidietum est . Quid ergos Non erat accIpIendum a Claudio quod dabaturr erat; sed hcut a Fomtuna, quam scires statim pol1e m iam fieri. Quid ergo ista inter se mixta diis vidimus Non est beneficium, cui deest pars optima, datum esse judicio. Alioqvin pecunia ingens si non ratione, nec recta Voluntate donata est, non magis beneficium est, quam thesaurus. Multa sunt autem quae Oportet accipere, nec debere.

LIBER SECUNDUS.

Argumentum & ordo. A fumis oe repetῖς alterum mere brum, Ouemadmodum beneficia danda ρνIa das praecepta: ut, Libenter , CI-to, Sine dubitatione. Guaedam palam ,

dam in secreto. Sed omnιa ramen sine stiperisbia aut iactatιone . Deinde quae nuitura , non dare , nec si petanν - non ιι em Turpia , edi infamiae futura . Demque Persona alti.

409쪽

DE BENEFICIIS, LIB. II. CAPUT I.

IN spiciamus , Liberalis virorum optime .

id quod ex priore parte adhuc superest, Quemadmodum dandum sit beneficium:

cujus rei expeditissimam videor monstratuistus viam. Sic demus quΘmodo Vellemus aecipere . antemnania libenter, cito, sine ulla dubitatione . Ingratum est beneficium , quod diu inter manus dantis haesit, quod quis aegre dimittere 'isus est, ct sie tamquam sibi

praeriperet . Etiam si quid morae intervenit, evitemus omni Maodo, ne deliberasse videa. mur. Proximus est a negante, qui dubit yit, nullamque nieretur gratiam . Nam cum in beneficio iucutidissima. sit tribuentis voluntas; qui nolentem se tribuisse ipsa cun.ctatione testatus est, non dedit, sed ad veristis ducentem male retinuit. Multi autem sunt, quos aiberales facit frontis infirmitas. Gratissima sunt beneficia, parata, facile occurrentia, ubi nulla mora fuit, nisi in aecipientis verecundia. Primum est, antecedere desiderium cujusque : proximum sequi. 14-lud melius, Occupare antequam rogemur; quia cum homini probo ad rogandum os concurrat, & suffundatur rubor, qui hoc toris mentum remittit, multiplicat munus suum. Non tulit .gratis, qui cu in rogasset, accepit. Quoniam quidem, ut majoribuS nostras, gravi ilimis vitis, Vatini est, nulla res carius constat, quam quae Precibus empta est. Vota homnes parcius facerent, si palam facien. da essent . adeo etiam deos, quibus honestissime supplinamus , tacite malumus & in.

tra nosmeta OS precari.

CAP. II. Molestum verbum est, oner sum , & demisso vultu dicendum, Rogo . Hujus facienda est gratia amico, & cuicunque , quem amicum sis promerendo facturus.

410쪽

properet licet: sero beneficium dedit , qu roganti dedit. Ideo divinanda cuiusque voluntas, & cum intellecta est, necessitate gra. vlium a rogandi liberanda est. Illud beneficium jucundum , victurumque in animo scias, quod obviam venit. Si non contingit

praevenire, plura rogantis verba intercida.

mus, ne rogati videamur: sed certiores facti , statim promittamus , facturosque nos etiam antequam interpellaremur, ipsa sestinatione approbemus. Quemadmodum in aegris opportunitas cibI salutaris est, & aqua tempestive data remedii Iocum obtinuit: ita

quamvis leve & vulgare beneficium sit , si praesto fuerit, si proximam quamque horam non perdidit, multum sibi adjicit , gratiam. que pretiosi , sed lenti &'diu cogitati minneris vincit. Qui tam parate fecit, non est dubium , quin libenter faciat. Itaque laetus facit, & induit sibi animi sui vultum. CAP. III. Ingentia quorundam beneficia,

silentium aut loquendi tarditas, imitata grais vitatem &tristitiam, corrupit, cum promi terent vultu negantium. Quanto melius adjicere bona verba rebus bonis , & praedic tione humana benignaque commendare quae

praestes ut ille se castiget, quod tardiox inrogando fuit. Adjicias licet familiarem querelam e Irascor tibi, quod cum aliquid desiderasses, non olini scire me voluisti, quod tam diligenter rogasti, quod quemquam adhibuisti. Ego vero gratulor mihi, quod eX- periri animum meum libuit et postea quidquid desiderabis, tuo iure exiges . Semel rusticitati tuae ignoscitur . Sic enicies, ut aui mum tuum pluris aestimet, quam illud quidquid est, ad quod petendum venerat. Tunc est summa virtus tribuentis, tunc benigni

tas , ubi ille qui discedit, dicet sibi : MDgnum hodie lucrum feci. malo quod illum Lalem iiivcni , quam si multiplicatum hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION