Senecae philos. Opera L. Annaei Senecae philosophi Tomus primus continens opuscula moralia

발행: 1728년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

DE BENEpICIIS, LIB. II.

δ inie alia via pervenisset . Huie eius inibmo nunquam parem reseram gratiam. - CAP. IV. At plerique sunt , qui beneficia asperitate verborum & supercilio in odium addueunt , eo sermone usi ea silpe bia , ut impetrasse poeniteat . Aliae deinde post rem promissam sequuntur morae . nihil autem est acerbius , quam ubi quoque cum impetrasti , rogandum est . Repraesentanda sunt beneficia : quae a quibusdam accipere dissicilius est, quam impetrare. Hic rogandus est, ut admoneat; ille , ut sumat . Sic

unum munus per multorum teritur manus , ex quo gratiae minimum apud promittentem remanet : quia auctori detrahit , quinquis post illum rogandus est . Haec itaque curae habebis, si grate aestimari quae praestabis voles, ut beneficia tua illibata , ut integra ad eos , quibus promissa sunt, perveniant, sine ulla, quod aiunt , deductione. Nemo illa intercipiat, nemo detineat: nemo in eo quod daturus est, gratiam suam facere pota

est, ut non tuam minuat.

CAP. V. Nihil aeque amarum, quam diu pendere. aequiore quidam antino serunt praeeidi spem suam, quam trahi. Plerisque autem hoc vitium est, ambitione prava disserendi promissa , ne minor sit rogantium tu ha . Quales regiae potentiae ministri sunt , quos delectat superbiae suae longum spectaculum minusque se judicant posse , nisi dia multumque singulis , quid pollint , ostentent. Nihil confestini, nihil semel iaciunt. iniuriae illorum praecipites , lenta beneficia nant . Quare verissimum existima , quod ille Comicus dixit . . . . . . Quid ρ tu non intelligis, Tantum te gratiae demere . quantum morae adjicis Inde illae voces, quas ingenuus dolor exprimit: Fac , si quid iacis ec, Nihil est tanti: Malo mihi iam neges rubi in taedium adductus animus incipit be--. I. R De-

412쪽

Heficium odisse, dum expectat. Potest ob iri

inpratus es. . Quemadmodum aceriem

crudelitas est, quae trahit poenam , & misiem cordiae genus est, cito occiderς 9 δ . mentum ultimum finem sui secum t , Quod antecedit tempus, maxima venturi sup licii pars est: 2 ita naaior est munem S gra

tIa, quo minus diu pependit. Est enimnarum etiam rerum solicita expectatio . dccum plurima benescIa remedium alicuius rei asterant ; qui aut diutius torqueri patItur , quem protinus potest liberare, aut ga dere tardius , benescio suo manus arieri . Omnis benignitas properat: & proprium eulibenter facientis , cito facere. Qui tarde, S diem de die extrahens profuit, non exanimo secit. Ita duas res maximas Perdidit, di tempus , & argumentum amicae vOIunia tis . tarde velle, nolentis e st . . . . CAP. VI. In omni negotio , Lιberal IS , non minima portio est , quomodo quaeque aut dicatur , aut fiat . multum celeritas fecit , multum abstulit mora . Sicut an telis eadem ferri' vis est: sed infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur , an remissa manu effluant. git, & tiansforat: quam presso articulo JG

terit, reserto idem est quod dour; sed meterest quomodo detur. Quam dulce, quam Dretiosiim est, si gratias labi agi non eit palis 1iis , qui dedit: is dedisse, dum dat , oblii tus est: nam corripere eum, cui cum maxime aliquid proelies, dementia est, & Interere contumelIam meritis . Itaque non

exasper da beneficia , nec quidquam illis triste miscendum . Etiam si quid erit , de quo velis admonere, aliud tempus eligito CAP. VII. Fabius Verrucosu, heneficium ab homine duro aspere datum , Panem la-PIdolum xocabat ; quom esurienti accirare necessarium iit, esse acerbum. TiberiuS Uae. lar

413쪽

DE BENEFICIIS , LIB. II. r

sar rogatus a nepote M. Allio praetorio, ut aeri alieno succurreret: edere illum sibi nomina creditorum Itissit . Hoc non est donare, sed creditores convocare . Cum edita essent , scripsit , nepoti iussisse se pecuniam

solvi. adjecta contumeliosa admonitione, es- secit , ut nec aes alienum haberet, nec bene.

ficium . Liberavit illum a creditoribus, sibi non obligavit. Aliquid Tiberius secutus est.

puto noluit plures esse , qui idem rogaturi concurrerent. Ista fortasse essicax ratio fuerit , ad hominum improbas cupiditates pudore reprimendas : beneficium uero danti tota alia sequenda est via.

P. VIII. Omni penere quod des, quost acceptius , adornandum est . Hoc vero non eli beneficium dare, reprehendere est. Et ut in Transitu de hac quoque parte ducam quid sentiam , ne Principi quidem satis decorum est, donare ignominiae causia. Tametsi inquietudinem Tiberius , nec hoc quidem modo , quo putabat, potuit effuge re. Nam aliquot postea, qui idem rogarent, inventi sunt . omnes iussit reddere in senatu aeris alieni inaussas , Sita illis certas summas.dedit. Non est illud liberalitas: cens ra est auxilium est , Principale tributum est. Beneficium non est, cujus sne ruborenteminisse non possum. Ad judicem missus

sum. ut Impetrarem , causani dixi . CAP. IX. Praecipiunt itaque omneS au. ctores sapientiae quaedam beneficia palam danda, quaedam secreto . Palam , quae con

sequi gloriosum est ut militaria dona , &honoles, ec quidquid aliud notitia pulchrius fit : Rursus quae non producunt , nec hone stiorem faciunt , sed occurrunt infirmatati , egestati, ignominiae, tacite danda sunt: ut nota sint lolis, quibus prosunt. Interdum Scipse qui juvatur, fallendus est e ut habeat,

Mec a quo acceperit, sciat. - . N. R a CAP.

414쪽

sis . L. ANNAEI SENECAE '

'' CAP. X. Arces laus , ut aiunt, amicoepauperi, & paupertatem suam dissimulanti, aegro autem , & ne hoc quidem confitenti deesse sibi in sumptuni ad necessarios usus, cum clam siccurrendum iudicasset ; pulvino ejus ignorantis sacculum subiecit, ut hodio inutiliter verecundus, quod desiderabat, inveniret potius quam acciperet . Quid era, gost Ille nesciet a quo acceperit Primum nesciat, si hoc ipsium beneficii pars est. deinde multa alia faciam , multa tribuam , per quae intelligat S illius auctorem. Dentique ille nesciet accepisse se et ego sciam me dedisse. Paruni est, inquis . Parum , si se,

merare cogitas: sed si dare quo genere acciavienti maxime profuturum erit, dabis e cometentus eris te tet e. Alioquin non benefaceste delectat , sed videri benefecisse . Volo , inquis, sciat: debitorem quaeris . Volo uti. que sciat : quid , si illi utilius est nestire es honestius , si gratius λ non in aliam parietem abibis y Volo sciat : ita tu hominent non servabis in tenebris Non nego , quoties patitur res , percipiendum gaudium ex accipientis voluntate : sin adjuvari illum Sc portet , & pudet; si quod praestamus , obfendit, nisi absconditur: beneficium in acta non mino. Quid ρ ego illi sum indicatulus

me dedisse , cum inter prima praecepta ac ma-' xime necessaria sit, ne unquam exprobrems,mo ne admoneam quidem ς Haec enim beneficii inter quos lex est . alter statim oblivisti debet dari, alter accepta nunquam. Lacerat animum & premit frequens merit

rum commemoratio.

P. XI. Libet exclamare , quod ille

triumvirali proscriptione servatus a quodam Caesaris amico exclamavit , cum superbiam us ferre nini posset : Redde ine Caesari . Quousque dices: Ego te servavi , ego te C- rapui mortis istud , si meo arbitrio me--

415쪽

ni , vita est ; si tuo mors est . Nihil tibi

debeo , si me servasti, ut haberes ; quem Ois, stenderes. Quousive nie circumducis' quousque oblivisci fortunae meae non sinis mel in triumpho ductus essem. Non est diis' cendum , quid tribuerimus . qui admonet , repetit. Non est instandum , non est mem tiae revocandum: nisi ut aliud dando, prioris admoneas. Ne aliis quidem narrare debemus. qui dedit beneficium , taceat: nam

rei, qui accepit. Dicetur enim , quod illi ubique iactanti beneficium suum : Num ne gabis, inquit, te recepisse & cuni resonis

disset, Quando Saepe quidem , inquit, Mmultis locis - id est quoties & ubicunque narrasti. Quid opus est te loqui alienum occupare officium ' Est qui istud

facere honestius possit: quo narrante, & hoc Iaudabitur, quod ipse non narras . Ingratuni me judicas, si istud te tacente , nemo sciturus est ' Muod adeo non est committendum , ut etiam si quis coram nobis narra bit, ei respondendum sit : Dignissimus quidem ille est maioribus beneficiis, quae ego magis velle me scio praestare, quam possie. Et haee ipsa non vernilite nec ea figura , qua quidam reiiciunt, quae magis ad se vo Iunt attrahere: deinde adiicienda omnis humanitas . Perdet agricola quod sparsit , si labores suos destituet in semine. Multa cura sata perducuntur ad segetem . nihil in ' ructum pervenit, quod non a primo usi stad extremum aequalis cultura inosequitur et eadem beneficiorum est conditio . Nunqui stulta maiora possunt esse , quam quae in li-

heros patres conferunt λ Nec tamen tuta

sunt , si in infantia deserantur , nisi longa,

pietas munus suum nutriat . Eadem ceterorum beneficiorum conditio est: nis illa adiu. Veris , perdes . Parum est dedisse s kvenda sunt. Si gratos vis habere quos obligas, non

416쪽

tantum des oportet beneficia, sed ames . Prae. cipue, ut dixi, parcamus auribus. admonitio taedium iacit , exprobratio odium . Nihil aeque in beneficio dando vitandum est , quam superbia.. Quid opus arrogantia vultus f quid tumore verborum ' ipsa res te extollit. Detrahenda est inanis iactatio, res loquentur , nobis tacentibus . Non tantum

ingratum , sed invisum est beneficium su- verbe datum . CAP. XII Caesar dedit vitam Pompeioe Penno, si dat, qui non aufert. deinde ab. luto dc agenti gratias porrexit Osculandum sinistrum pedem . oui excusant , &negant id insistentiae eauct sactum , aiunt

socculum auratum , imo aureum margaritis

distinctum , ostendere eum voluisse . Ita Prorsus: quid hic contumeliosem est, si vir consularis aurum & margaritas osculatus est; ει alioquin nullam partem in corpore ejux electurus , quam purius oscularetur Homo natus in hoc, ut mores liberae civitatis Persica servitute mutaret , parum judicavit, si senator senex , summis usus honoribus , in conspectu principum supplex sibi, eo more iacuisset , quo victi hostes victoribus iacue. xe: Invenit aliquid infra genua, quo libertatem detruderet Non hoc est remp. cescare i S quidem, dicet aliquis nam potest ad xem pertinere a sinistro pede . Parum enim foede furioseque insolens fuerat, qui de capite consularis viri seccatus audiebat, nisi an os senatoris ingessisset imperator pigros

suo S.

CAP. XIII. O superbia naagnae fortunae lo stultissimum malum i ut a te nihil acci 'vere juvat ' ut omne beneficium in inju- Tiam convertis p ut te omnia nimia delectant' ut te omnia dedecent λ quoque altius te sublevasti , hoc depressior es , ostendi Que te nou agnoscere ista bona, quibus tantum

417쪽

DE BENEpICIIS, LIB. II. . 30 I

ssaris. Qii id quid das, corrumpis . Libet ita que interrogare, quid tantopere te supiner , quid vultum habitumque oris pervertat , ut malis habere personant, quam laciem γ Ii cunda sunt, quae humana fronte , certe leni placidaque tribuuntur : quae cum daret mihi superior , non exsiliravit supra me , sed quam potuit , benignissimus suit , descenditque in aequum , & detraxit muneri suo pompam . observavit idoneum te us, ut in occasione potius, quam in necelutate succurreret . Uno modo istis persuadebimus, ne benescia sua in lentia per lant, si ostenderimus non ideo videri maiora , quo tumultuosius data sunt; ne ipsos quidem ob id cuiquam posse maiores videri. vanam ecse superbiae magnitudinem, &quae in odiunt etiam amanda perducat. CAP. XIV. Sunt quaedam nocitura i petrantibus : quae non dare, sed negare , beneficium est . aestimabimus itaque utilita. rem potius , quam voluntatem petentium . Saepe enim noxia conclipiscimus, nec dispicere quam perniciosa sint licet : quia iudicium interpellat assectus . sed cum sebsedit cupiditas , eum impetus ille flagrantis animii, qui consilium fugat , cecidit ; detest, mur perniciois malorum munerum auctores. Ut frigidam aegris negam & lugentibus ae sibi iratis ferrum, aut amantibus quidquid contra se usiarus ardor petit: sic ea, quae nocitura sunt, impense rac submisse , nonnunquam etiam miserabiliter rogantibus, perseverabimus non dare. Tum initia beneficio. rum Giorum spectare, tum etiam exitus decet : dc ea dare quae non tantum accipere,

sed et1am accepisse delectet. Multi sitiit qui dicant : Seio hoc illi non prolaturum. sed quid faciam ' rogat, resistere precibus eius non possum . Viderit, de se , non de me queretur. Falsum est: imo de te , & meri.

418쪽

asi L. ANNAEI SENECIE ,

to quidem : cum ad mentem bonam rectae.

xit , cum accessio illa quae animum inflammabat, se remiserit . Quid ni eum oderat, a quo in damnum ae periculum suum adj tus est ἰ Exorari in perniciem rogantium , saeva bonitas est . Puemadmodum pulcheri ximum opus est , etiam invitos nolent que servam : ita rogantibus pestifera largiri, blam dum & as bile odium est. yeneticium dumus , quod usii magis ae magis placeat, quod Eunquam in malum vertat . Pecuniam non dabo , quam numeraturum adulterae stram et ne in secietate turpis facti aut consilii inveniar .. Si potero, revocabo: sin minus, non adiuvabo scelus. Sive illum ira , quo non .ebebat, impellit, sive ambitionis calor abducit a tutis .' non committam, ut pqd1t qtrari' doque dicere, Ille amando me occidit. Sae-are nihil interest inter amicorum munera ,

o hostium vota. inlidquid illi accidere maerant , in id horum intempestiya indulgen-aia impellit, atque instruit. Quid autem tuquius , quam quod evenit frequentissime θait nihiΙ interlit inter odium, & beneficiumqCAP. XV. Nunquam in turpitudinem nostrant reditura tribuanti . Cum summa amicitiae sit , amicum sibi aequare ἱ metrique fimul consulendum est . Dabo egen-M : sed ut ipse non egeam . succurram peri luxo - sed ut ipse non peream . nisi si. fui exo magni hominis, aut magnae rei merces mi um beneficium dabo , quod turpi rex peterem . Nec exiguum dilatabo , nec magna Pτο parvis accipi patiar. Nam ut qui quod dedit, imputat, gratiam destruit : ita qui quantum det , ostendit , munus suum commendat non exprobrat . Respiciendaestini cuique facultates suae, viresque: ne aut Plus praestem'S, quam possumus , aut minu* est ejus persona , cui damus .vaedam enim minora sint, quam M.t cine

419쪽

exire a magnis viris debeant e quaedam aetacipiente minora sun Utriusque itaque per senam eonfer: & idipsum , inter illas, ii ldonabis, examina , nunqtitit aut danti grave sit, aut paucum: nunquid rursus qui ac cepturus est, aut fastidiat, aut non capiar. CAP. XVI. Urbem cuidam Alexander donabat vesanus, & qui nihil animo non gran. de conciperet. eunt ille cui donabatur, se ipis mensus, tanti muneris rnvi dram refugisset, dicens non convenire fortunae suae: Non quoe. ro, inquis, quid te accipere deceat, sed quid me dare. Animosa vox videtur , & regia aeum sit stultissima. Nihil enim per se quemquam decet: refert quid , cui, quando, quare , ubi , & cetera , sine quibus facti ratio non constabit. Tumidissimum animal l si illum accipere hoc non decet , nec te darea. Habeatur pei senarum ac dignitatum proportio : & cum fit ubique virtutis modus , aeque peccat quod excedit , quam quod deficit . Liceat istud sane tibi, & re in tantum fortuna sustitierit , ut congiaria tua urbes. sint: quas quanto maioris animi fuit non ca pere, quam spargere λ est tamen aliquis tianor, quam ut in sinu eius condenda sit ci

vitas. E

CAP. XVII. Ab Antigono Cynicus p

tiit talentum . respondit , plus esse , quam quod Cynicus petere deberet. Repulsus petit denarium. respondit, minus este, quam quod regem deceret dare. Turpissima eis e jusmodi cavillatio . Invenit quomodo ne trum daret. in denario regem , in talento Cynicum respexit . cum posset & denarium tamquam Cynico dare , & talentum tamquam rex. Ut sit aliquid majus, quam quod Cynicus accipiat : nihil tam exiguum eii , quod non honeste regis humanitas tribuat ἀSi me Interrogas, probo. est enim intoler hilio res , poscere nummos , & contemne R. s xevi

420쪽

re In lixisti pecuniae odium : hoc prosel sus es. hanc personam Induisti: arnda est. Iniquissimum est , te pecuniam sub glorIae gestatis acquirere . Aspicienda ergo non mi nus sua cuique persona est, quam eIus, clequo juvando quis cogitat . Iolo Chrylippi

nostri uti similitudine de pilae lutu : u m

cadere non est dubium, aut mittentis vitio, aut accipion;is. Tunc cursum litum tervat , tibi inter manus utriusque , apte ab utroquere iactata& excepta versatur . nesisse eli autem luser bonus aliter illam collusori longo, aliter brevi mittat. Eadem benetici I ratio est. nisi utrique personae, dantis & ac. cipientis, aptatur e nec ab lictc exibit, nec ad illum perveniet, ut debet. Si cum exedicitato dc docto negotium est , audacius pristam mittemus. utcunque enim Vener It, manus illam expedita & agilis repercutiet. Si cum tirone & indocto: non tam rigide nectam excusse , sed languidius , & in i plam

ejus dirigentes manum , remine Occurremu S.

Idem faciendum est in beneficus. quosdam doceamus, & fatis judicemus, ii conantur, si aude ut , si volunt . Facimus autem plexumque ingratos, & ut sint , quam ita demum magna sint benencIae no-itra , si gratia illis referri non potuit et ut malignis tu ribus propositum eli , collulo Tem traducere , cum damno 1hi licet Iplius lusus, qui non potest, nisi consentitur, ex. tendi Multi sunt tam pravae naturae , ut malint perdere quae praeui terunt , quam VI-deri recepisse, superbi & imputatore S. Quan. to melius , quantoque humaniu& id agere,

ut illi quoquo partes suae constent, & fave. Te ; ut gratia sibi referri misit , benigne o.

mnia interpretari; gratias agentem , non aliter quam ii reserat, audire; praebere se I, Calem ad hoc , ut quem obligavis , etiam

exsolvi velit λ Male audire soler faenerator,

SEARCH

MENU NAVIGATION