Senecae philos. Opera L. Annaei Senecae philosophi Tomus primus continens opuscula moralia

발행: 1728년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

LANNAEI SENECAEDE IRA. LIB. II.

Argumentum, &ordo. DUas partes habet: prior, Quaesis-eulas

de Ira ; altera , adversus hanc rem i

potest e non futurum , si ab illosio natura

52쪽

PE IRA , LIB. II. 2ς

. tilares lia alienis furu ros . Mn timere credere ; credita examinare ab animo faeienus. PraecἰρBe Fastus stonendus , aestimatoo fui; quae tractindos , 'vindices facis . Pati potius, aut dissimulare , ct a fa do asse iis ab - . sinere , cujus deformiras in animo , ac NMI ru expressa . Hac titilla : leganrur , imbiban-

ΡRimus liber, Novate, benigniorem habuit materiam. Facilis enim in proclivia vitiorum decursus est . Nunc ad exiliora veniendum est. Quaerimus enim, utrum ira judicio, aut impetu incipiat, id est, utrum sua sponte moveatur , an quemadmodum pleraque , quae intra nos insciis nobis oriuntur. Debet autem in haec se demittere disputatio , ut ad illa quoque altiora possit exurgere . Nam & in corpore nostro ossa, nervi, & articuli, firmamenta totius, Scalia minime speciosa visu , prius ordinantur: deinde haec, ex quibus omnis in faciem , aspectumque decor est post haec omnia, qui maxime oculos rapit color, ultimus perfecto iani corpore effunditur. Iram quin species oblatae injuriae moveat, non est dubium e sed utrum spe caena ipsim statim sequatur, & non accedente animo excurrat , an Illo assentiente moveatur, quaerimus . Nobis placet nil ipsam per se audere, sed animo approbante. Nani speciem capere acceptae injuriae , & ultionem ejus concupiscere, & utrumque conjungere,

nec laedi se debuisse , & vindicari debere, non est ejus impetus, qui sine voluntate nostra concitetur. Ille simplex est , hic compositus , & plura continens . Intellexit aliis quid , indignatus est, damnavit, ulciscitur. haec non possimi fieri, nisi animus ejus, qui tangebatur, assensus est. I Om. I. B CAP.

53쪽

26 L. ANN I SENECAE

CAP. II. Quorsus, inquis, hoc nunc per tinet λ ut sciamus, quid sit ira . Nam si invitis nobis nascitur, nunquam Tationi succumbet. Omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, invicti , & inevitabiles sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam ictus

aspernatio, ad pejores nuncios subriguntur pili, & rubor ad improba verba sustunditur, sequiturque vertigo praerupta cernente S. Quorum quia nihil in nostra potestate est, nulla , quo minus fiant , ratio persuadet. Ira praeceptis sugatur. Est enim voluntarium animi vitium, non ex his , quae conditione quadam humanae sortis eveniunt , ideoque etiam sapientii limis accidunt . inter quae reprimus ille ictus animi ponendus est, qui nos post opinionem injuriae movet . Hic subit etiam inter ludicra scenae spectacula, & lectiones rerum vetustarum. saepe Clodio Ciceronem expellenti , & Antonio occidenti , videmur irasci . Qitis non contra Marii arma , & contra Syllae proscriptionem concitatur Quis non Theodoto , & Achillae , &ipsi puero non puerile auso facinus, InseituSest Cantus nos nonniinquam, & concitata modulatio instigat. Martius quoque Ille tubarum senus movet mentos, & atro X pictum xa , & iustissimorum supplicioru in tristi S aspectus. Inde est, quod .arridemus arridentibus, S contristat nos turba maerentrum, &effervescimus ad aliena certamina: uuae non sunt Irae e non magis quam tristitia est , quae ad conii ectum inimici naufragi contrahit frontem : non magi S quam timor , qui Annibale post Cannas moenia cilcit nati denote, lectoris percutit animum : sed omnia ista motus sunt animorum moveri volentium ,

nec assectus, sed principia praeludentia aste tabus. Sic enim milliarIS viri In media Pace togati jam aures tuba suscitat, equosque castrenses eragit caepitus armorum. Alexam

54쪽

DE IRA, LIB. II. 27

arma aiunt , Xenophaluo canente , manum ad arrua misisse .

P. III. Nihil ex his, quae animum sortuito impellunt, affectus vocari debet. Istaec ut ita dicam I patitur magis animus, quam

facit. Ergo astectus est non ad oblatas reis Tum species moveri, sed permittere se illi S hunc fortuitum motum persequi. Nam si quis pallorem, & lachrymas procidentes , &irritationem humoris obscoeni, altumve sius trium , & otulos subito acriores, aut quid his simile indicium affectus , animique signum putat, fallitur, nec intelligit hos codis oris esse pulsus . Itaque & fortissimus ple- Tunque vir, dum armatur, expalluit, & signo pugnae dato, feroci dimo militi paululum

Renua tremuerunt , & magno imperaetorI , antequam Inter se acies arietarent, cor exiluit, & Oratori eloquentissimo, dum addICendum componitur, summa riguerunt. Ira Non moveri tantum , sed excurrere debet. Est enim impetus . Nunquam autem Impetus isne assensu mentis est: neque enim fieri potest , ut de ultione, & poena agatur animo nescIente 4 Putavit se aliquis laesum , voluit ulcisci , dissuadente aliqua causa statim resedit. Hanc iram non voco , sed motum animi rationi parentem . Illa est ira, qtiae rationem transilit , quae secuin rapit. Ergo prima alia agitatio animi, quam si ecies injuciae incussit , non magis ara est, quam

ipsa injuriae species , sed ille sequens impetus , qui speciem injuriae non tantum accepit, sed approbavit. Ira est concitatio animi ad ultionem , voluntate , & iudicio Pergentis . Nunquid dubium est , quin timor fugam habeat, ira impetum P Vide ergo, an pures aliquid sine assensu mentis aut periposse, aut caVeri.

CAP. IV. Et ut scias quemadmodum incipiant affectus , aut crescant , aut esseram n 1 tura

55쪽

13 L. ANN EI SENEC E

tur, est primus motus non voluntarius qua si praeparatio affectus, & quaedam commina tio . Alter cum voluntate non contumaci, tanquam oporreat me vindicari, cum laesus sim, aut oporteat hunc poenas dare , cum

1 elus fecerit. Tertius motus est iam impotens, qui non, si oportet, ulcisci vult, sed utique qui rationem evicit. Primum illum animi iesum effugere ratione non possumus; seut ne illa quidem, quae diximus accidere corporibus, ne nos oscitatio aliena sollicitet, ne oculi ad intentationem subitam digitorum

comprimantur. Illa non potest ratio vincere,

consuetudo fortasse , & aslidua observatio extenuat. Alter ille motus, qui judicio nascitur, judicio tollitur. CAP. V. Illud etiamnum quaerendum est . Hi , qui vulgo saeviunt, &saliguine humano gaudent, an irascantur, cum eos Occidunt, a quibus nec acceperunt injuriam, nec accepisse se existimant , qualis fuit Apollodo-IuS, aut Phalaris. Haec non est ira, sed feritas. Non enim quia accepit Injuriam, nocet, sed parata est, dum noceat, velle acci-sere . Nec illi verbera, lacerationesque in ultionem petuntur, hed in voluptatem. Quid er gos Origo hujushiodi mali ab irae 1t, quae

ubi frequenti exercitatione, & satietate in Oblivionem clementiae venit , & omne foedus

humanum ejecit animo, novallini in crude -litatem transit. Rident itaque gaudentque, di voluptate multa persi uuntur , Plurimumque ab iratorum vultu absunt, per otium saeiavi . Hannibalem ajunt di xasie , cum fossam sanguine humano plenam vidisset: O formosum spectaculum: Quanto pulchrius alli via sum esset, si humen aliquod, lacum que complesset Quid mirum , si hoc maxime spe eiaculo caperis innatus sanguini, & ab infante caedibus admotus ἰ Sequetur te fortuna crit- delatatis tuae per viginti annos secunda, dabit

56쪽

bitaue oculis tuis gratum ubique spectaeit. sum . Videbis istud & .erica Trasimenum ,& circa Cannas, & novissime circa Carthaginem tuam . Uolesus nuper sub divo Augusto proconsul A siae cum CCC. una die secu-1 i percussisset, incedens intra cadavera vulta si perbo , quasi magnificum quiddam 'coniis spiciendumque se ei mei, Graece proclamavit:

O rem regiam Quis haec rex feeisihi λ Nota fuit haec ira , sed majus malum, id in pabile. CAP. VI. Virtus, inquit, ut honestis rebus propitia est , ita turpibus irata esse debet. Quid, si dicatur virtutem & humilem, Amagnam esse debere ' Atqui haec dicit, qui illam extolli vult, & deprimi; quoniam laetitia ob recte factum , clara , magnificaque est: ira ob alienum peccatum , sordida, re

angusti pectoris est, nec unquam committet Virtus , ut vitia dum compescuit , imitetur

ipsa. Iram castigandam habet , quae nihilo melior est, tape etiam pejor his delictis, quibus irascitur. Gaudere, laetarique proprium, Sc naturale virtutis est Irasci non est ex disgnitate eius, non magis, quam moerere . Atis

qui iracundiae tristitia comes est, & in hanc omnis ira, vel post poenitentiam, vel post revulsam revolvitur . Et si sapientis est peccatis irasci, magis irascetur majoribus, & saepe irascetur. sequitur, ut non tantum iratus sit sa.

piens, sed iracundus. Atqui si nec magnani iram , nec frequentem in animo sapiendis locum habere credimus: quid est, quare nota ex toto hoc affectu illum liberemus ς modus. inquam esse non potest , si pro facto cujusque irascendum est. Nam aut iniquus erit, si aequaliter irascetur delictis inaequalibus :aut iracundissimus , si toties excanduerid, quoties iram scelera meruerint. Et quid indignius , quam sapientis affectum ex aliena pendere nequitia Z desinet ille Socrates Posse: B a ea

57쪽

3o L. ANNAEI SENE

eundem vultum domum reserre , quem do.

mo extulerat.

CAP. VII. Atqui si irasci sapiens debet

turpiter lactis, & concitari tristarique ob sce. Iera, nihil est aerunmosius sapiente. omnis illi periraeiandiam moeroremque vita transi-hit., ωod enim momentum erit, quo non improbanda videat quoties processerit do. mo, persteteratos illi, avarosque. & prodi gos, & impudentes, & ob ista selices, imcedendum erit: nusquam oculi ejus flecten. tur, ut non, quod indignentur, inveniant. Deficiet, si toties a se iram, quoties caussa Poscet, exegerit. Haec tot millia ad forum prima luce properantia, quam turpes lites, quanto turpiores advocatos habent λ Aliaia iudicia patris accusat, quae mereri satius fuit: alius cum matre consistit: alius delator ve- Nit ejus criminis, cujus manifestior reus est rct judex damnaturus quae fecit, eligitur; εe corona pro mala caussa, bona patroni voce corrupta. Quid singula persequor λ cum viis deris sorum multitudine resertum, & Septa concursu omnis frequentiae plena, & illum Circum , jn quo maximam siri partem portus ostendite hoc scito, istic tantundem esse Vitiorum , quantum hominum . Inter istos quos togatos vides, nulla pax est: alter in alterius exitium levi compendio ducitur. CAP. VIII. Nulli nisi ex alterius damno quaestus est: Micem oderunt, infelicem contemnunt. majore gravantur , im nori graves sunt: diversis stimulantur cupiditatibus : o-ninia perdita ob levem voluptatem praedamque cupiunt. Non alia quam in ludo gladia. torio vita est , cum iisdem viventium pugnantiumque. Ferarum iste conventus est. nisi quod illae inter se placidae sint, morsu. que similium abstinent, hi mutua laceratione satiantur . hoc uno ab animalibus mutis differunt, quod illa mansuescunt alentibus,

58쪽

horum rabies ipses, a quibus est nutrita, je- pascitur. Nunquam irasci desinet sapiens, si

semel coeperit, omnia sceleribus ac vitiis ple. na simi; eius committitur, quam quod possit coercitione sanari. Certatur ingenti quodam nequitiae certamine: maior quotidie pee- candi cupiditas, minor verecundia est. Expulib melioris aequiorisque resipectu, quocumque visum est, libido se impingit , nec suditiva jam scelera sunt .' praeter oculos eunt,

adeoque in publicum missa nequitia est, &in omnium pectoribus evaluit , ut innocenistia non rara, sed nulla sit . Numquid enim singuli aut pauci rupere Iegem λ undique , velut signo dato ad fas nefasque miscendum

coorti sunP. M per ab ho siste tutus, 2 on socer α genero e fratrAm quoqMe gratia rara es Imminet exitIo, visconiugἰs , lilia marisI. Iurlaa terribdes miscent aeonira noNerca: Filiui ante dἰem patrios inquisis in annos. Et quota pars ista scelerum est non deseriis psit castra ex una parte contraria, parentum liberorumque sacramenta diversa, subjectam patriae civi& manu flammam , & agmina infestorum equitum ad conquirendas proscri. piorum latebras circumvolitantia , & violatos sontes venenis, & pestilentiam manufactam, & praeductam obsessis parentibus fossam, plenos carceres , & incendia totas urbes concremantia , dominationesque funestas, ®norum publicorumque exitiorum clande.

stina consilia : & pro gloria habita , quae quamdiu opprimi poliunt, scelera sunt: raptus ac stupra, & ne os quidem libidini exce

ptum .

CAP. IX. Adde nune publica periuria gentium , & rupta foedera , 8c in praedam validioris quicquid non resistebat abductum a circumscriptiones, furta, fraudes, infici aliu-B 4 ness

59쪽

31 L. ANNAEI SENEC E

nes, quibus trina non sufficiunt sera. si tantum i rasci vis sapientem , quantum scelerumia dignitas exigit, non irascendum illi , sed insaniendum est. Illud potius cogitabis , non esse irascendum erroribus. quid enim si quis

irascatur in tenebris parum vestigia certa ponentibus f quid s quis surdis imperia non exaudientibus λ quid si pueris , quod negle-eto dispectu cffciorum , ad lusiis & ineptos aequalium jocos spectent λ quid si illis ira ivelis, qui aegrotant, senescunt, fatigantur pInter caetera mortalitatis incommoda , & haec est caligo mentium .' nec tantum necessitas errandi, sed errorum amor . Ne singulis irascaris, universis ignoscendum : generi huma no venia tribuenda est . Si irasceris juvenibus senibusque , quod peccant: irascere ii Ρfantibus , quod peccaturi sunt . Num quis ira itur pueris: quorum aetas nondum novit rerum discrimina λ Major est excusatio &justior, hominem esse, quam puerum . Hac conditione nati sumus, animalia obnoxia non paucioribus animi , quam corporis morbis enon quidem obtusa , nec tarda, sed , acumine nostro male utentia , alter alteri vitiorum exempla. Quisque sequitur priores male iter ingressos. quidni habeant exctisationem, cum publica via erraverint CAP. X. In singulos severitas Imperato oris distringitur: at necessaria venia est, ubi totus deseruit exercitus . Quid tollit aram sapientis p turba peccantium . Intelligit quam iniquum sit, & periculosum , irasci publico vatio . Heraclitus quoties prodierat, & tan. tum circa se male viventium, imo male pe euntium viderat , flebat , miserebatur omnium , qui sibi laeti felicesque occurrebant, miti animo, sed nimis imbecillo :& ipse inter deplorandos erat : D mocritum contra, ajunt, nunquana sine risu in publico sui sic:

adeo nihil illi videbatur serium eorum , quae

60쪽

DE IRA, LIB. II. 3r

serio gerebantur. Ubi istic irae locus est j a ii cridenda omnia, aut flenda sunt. Non irasce. tur sapiens peccantibus. Quare λ quia scit iam minem nasci sapientem , sed fieri . scit paucissimos omni aevo sapientes evadere e quia conditionem humanae vitae perspectani habet: nemo autem naturae sanus iras citur . Quid

enim si mirari velit, non in silvestribus dit. mis poma pendere ρ Quid si miretur spineta sentesque non utili aliqua fruge compleri cnemo irascitur, ubi vitium natura defendit. Placidus itaque sapiens & aequus error1bus, non hostis, sed correptor peccantium , hoc quotidie procedit animo . Multi mihi occurarent vino dediti, multi libidinosi, multi ingrati , multi avari, multi furiis ambitionis agitati. Omnia ista tam propitius asipiciet,

quam aegros suos medicus . Nunquid ille, cujus navigium multam, undique laxatis compagibus, aquam trahit, nautis ipsique navigio irascitur occurrit potius, & aliam excludit undam , aliam egerit; manifesta foramina praecludit, latentibus & ex occulto sentinam ducentibus labore continuo resistite

nec ideo intermittit , quia quantum exhau- .stum est, subnascitur . Lento adjutorio opus est contra mala continua & foecunda; non ut desinant, sed ne)VIncant.

CAP. XI. Utilis eu , inquit , ira : quiaοῦ

contemptum estu git, quia malos terret. Pri trium ira si quantum minatur, valet; ob hoc

ipsum quia terribilis est, & invisa est. Periculosius est altae in timeri , quam despici . Si vero sine viribus est, magi S ex P9lita conis temptui est , & derisum non effugit . quid enim est iracundia In supervacuum tum uutuante frigidius: Deinde non ideo quaedam ,

quia terribiliora, Potiora sunt . nec hocs

pientis dici velim, quod serae quoque te iura est, timeri. id non timetur labris, P dagra , ulcu3 malum nunquid ideo qui

SEARCH

MENU NAVIGATION