Vincentii Madii Brixiani et Bartholomaei Lombardi Veronensis In Aristotelis librum de poetica communes explanationes Madii vero in eundem librum propriae annotationes. Eiusdem De ridiculis et In Horatii librum de arte poetica interpretatio. In fronte

발행: 1550년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Virgilius, ac deinde Petrarcha noster, atque alii, quos praetermitato, ad eum in Poesi gradum peruenere , quid est cur non confida)mus alios pariter eodem peruenire posse : cum idem mundus hodie sit atque tum, cum illi florebant: neque sit postea mutatus, aut ordo tempestatum , aut solis circuitus: neque aliud aliquod sydus errantium , aut non errantium mutationem senserit 3 Quinetiam cum 2 hoc amplius habeamus, quod post illos nati sumus, atque ab iis adeo prouectas artes accepimus, ct tam praeclarum Aristotelis libellum, quasi ducem quendam nacti simus ad Poe/sim, non uideo cur non speremus extitere aliquando posse illis

etiam,vel ex academia nostra meliores. inare nunc confirmati quae sequuntur cognoscite . Iis, quae pauid ante commemor

bam , accedit Mulica, eiusque harmonia, & rhythmus siue numerus, quae duo praecipue sunt non ignota poetis : s quidem Melici, Dithyrambici, Nomici poetae sunt;& Tragici, Comi/cique harmonia, ct rhythmo, tum eo qui in uocis prolatione, tum eo qui in motu corporis apparet , quaecunque imitantur: Epici

uero eo, qui in uocis prolationc ac metro fit: atque eo saepe non ignauiter, cum etiam citatas actiones numeris quam simillimis craprimant: ut in Virgilio, finibus omnes Haud mora profluere suis: ubi uero pacatas,& graues sedatis.& firmis, Principio coelum, ac terras, camposque liquentes Lucentemque globum Lunae, Sc. Quare si recte harmonia & numero imitatio facienda est, Musicam norit poeta necesse est: ut cum quid uoce referendum uidea/tur, aptum harmoniae genus adhibere possit . hic enharnioni cum, quod est artificiosum magis atque arduum per diesim : illic diatonicum, quod est naturae nostrae accommodatius & facilius: alibi chromaticum , quod medium inter haec, ct ob id a chroma te ct colore nuncupatum est: ex constitutionibus hypatoidem, uel me idem, uel netoiden , hoc est supremam, me)iam, in fi/mam norit: ex tonis phrygium, dorium , lydium : ex modis no micum , dithyrambicum, tragicum: inter species eam, quae ad mi serationem, ad iram, ad tranquillitatem moueat. Eadem ratio in rhythmo atque numero : quibus duobus, harmonia inquam ct numero , poetae utuntur pariter , atque musci. quare fortas IePlato Musicam poetarum parentem appellauit. Porro autem cantores , musici , ct poetae communi nomine nuncupantur, θῆγ

32쪽

DE POETIc A PRAEFATIO. s

Θtis -- ;& utrorumque Opera cantus , ct carmina: ct canere utrique dicuntur . Nῆνv αρδε Θεα, Arma uirumq; cano. Ad

do etiam illud, quod Mulae ipsae uidentur magis praesides poetarum . Iam uero Astrolosia tota in Poesi locum quendam habet. scatet Homerus exemplis, Virgilius, ct alii quamplurimi. qui

loci notiores, quam ut nunc a me uobis rccitcntur: satis enim

hic est indicatse . Nec minus atque illa, quae ante dixi , Ceo/graphia, ct moris gentium antiquitates: cum 2 Geographiae, ct multiplicis experientiae ducem Homerum legamus apud Straobonem . Auguria, somnia, uaticinia suere quondam , ct nunc apud aliquos maxima sunt in existimatione: neque his caret Poeis sis . Physionomica etiam in Poesi . tali enim pectore Agamen non, tali capite Therstes talem animum, talemque naturam im dicant. Adde uitae mores, institutiones in Politica, Oeconomi, ca, publicarum priuatarumque rerum spectra quaedam in Poesii domi foris, bello ct armis, pace ct legibus, ducum , consiliario.

rum, uirorum, uxorum, parentum, filiorum, dominorum, seruorum , personarum Omnium officia, ac munera, moralis apud poetas Philosophia. quod ipsum plane sic Horatius. Troiani belli scriptorem maxime Lolli

Dum tu declamas, Romae Praeneste relegi

ut quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non

Plenius ac melius Chrysppost Crantore dicit. Tum uero artes apud poetas adumbratae: quae sunt postea auctae illae, atque persectae, di ab earum primordiis aliae, tempore intro.

ductae. exemplorum magna copia. ac ut aures uestras blandius de. mulceam , recito de nente Catulli uersus muliere. Laeua colum molli lana retinebat amictum; Dextera tum leuiter deducens fila supinis

Formabat digitis, tum prono in pollice torquens Libratum tereti uersabat turbine fusum: iAtque ita decerpens aequabat semper opus dens , Laneaque aridulis haerebant morsa labellis, Quae prius in leui fuerant extantia filo . Ante pedes autem candentis mollia lanae Vellera uirgati custodibant calathisci. Sic enim expressit, ut rem uidere uideamini: ac si ars ignota eL set, hinc doceri posset.huic permulta similia legenti obuia. Aedi. sicioru ratio apuci poetas nonnulla,urbes, oppida, portus, nauigia, regum, priuatorum, urbana, rustica aedificia. In Pictura ex doa iii scriptione

33쪽

scriptione poetarum pictores quas lineas ducerent, quibus orna/rent coloribus, quomodo mores affectu sit; fingerent, accipere potuerunt. Quid de Medicina dicam cuius etiam, ct eius quae uictu, Seius quae medicamentis, ct eius quae manu utitur, quaedam in poematibus quas semina : quae qui Medicinam teneat, ct poetas non ignauiter legat, facile agnoscat. Vulnus mortiferum ad he/par, aut in iugulo Medicinae chirurgicam spectat. Mely, dictamnus, herbariam. Boum assatae carnes militibus ac laboriosis idoneae, diae teticen . Ac scripsere poetico lepore res medicas multi: & scripsit modo ciuis, & municeps meus Hieronymus Fracastorius. His ergo inflammati, quae ante dixi, satis arbitror ostendisse nostroruopera poetarum scientiis omnibus, atque artibus referta. neque id, quod initio admonebam, cum aliis etiam artibus pariter comune. anquam enim medico Galenus, oratori Cicero, architecto I iactruvius, ac sere unusquisque, dum se suamq; commendat artem, alias omnes uni suae attribuere conatur: inter hos tamen ac poetas

permultum interest . Medico enim usui Logica, naturalisq; Philosophiae quaedam pars: caeterae uero non ita . idque 1 ensit Calenus ipse Medicinae suae celebrator; atque adeo de coelo, de anima quae/stiones repudiat, quas poeta complectitur. Rhetor etiam Logicam,qubd ea sit sere contemplationi artique communis, & rebus agen/dis apta, ct Politicam, in qua maxime uersatur, attingit: natura/lem autem Philosophiam, aliasque tam multas, de quibus ante di/xi doctrinas,non sere. eodemque modo architectus atque alit, non ignobiles illi quidem, ted non poetae conserendi artifices. poeta unus in unius actionis imitatione omnes illas amplectitur, omnibus fruitur, ex omnibus quas quaedam apis cacumina peruolans, sua

uissima quaeque decerpit, suasque in cellas ct fauos distinguit . Id autem quas quodam speculo, ut agnoscatis, accipite. Proposita

morum cum uoluptate correctione, actionis imitatio peragitur

huiusmodi. ut in Virgilii Aeneide. Vir quidam pietate ct sortitu/dine praeclarus, paretibus heroe, Dea,diruta patria, matre Dea monstrante uiam, data fata secutus, in Italiam alienam terram aduerasis actus terra marique casibus, ibiq; bello uexatus, urbem tandem

condidit. haec summa fabulae: quae postea epi diis introducti Sue/nit amplificanda. Hic primum grammatice loqui neccsse est: ex Logica distinguere S iusicare: ex sua Poetica scribenda disponere: ex

Musca suauitatem inducere. Rhetorica in usum uenit personarum maxime colloquentium causa: naturalis diuinaque Philosophia incommunicatione Deorum atque hominum, eorumque actionum proprietate

34쪽

τDE POETI A PRAEFATIO.

proprietate : Astrologia, Geographia, fabulae, mores Sentium , dum itinera & nauigationes ponit: Ethica, dum uirum bonum regem, ducem iacit: quodvis genus instituit, affectibus, uirtutibus,

ac uitiis cuiusque ante oculos positis : artes Omnes, medicando,

aedificando, nauibus, armis faciendis, cibis parandis, agro colendo, uirorum studiis mulierumque agendis . Iam uidetis hominem poetam, non, ut loquimur, ingeniosum, prudentem, sed egregie uirum singularem, hominem plane persectum: id quod arbitror uidisse sapientes illos, qui ex lauro corona censuere poetis dandam: sic enim perfectum innuebant hominem , cui nihil deesset: uam nulli alii literaru causa dandam censuere: quanquam illi qui/em poeta magis laurum hoc facto, quam poeta lauro decorabant. Hactenus quod ad Poesim opusq; Poeticae pertinet. de ipsa deinceps Poetica. ac prius quoniam ct Poeticam dicimus, ct Poesim, ct Poema, aperiendum uidetur latius quid iis nominibus significetur. Poema opus est, quod extat, ut aedes. Poesis huius motus

atque effectio, ut aedificatio. Arhpoetica modusque essiciendi, ut aedificatrix ars. ac Poesis duplex; ut & essectio st, ct uia atque mo/tus, dum pangitur initio : ct id extremum, cum opus iam persectu

est & apparet: ut inde saepe pro opere ipso, atque uerbi gratia si de , quod est poema, Poesim dicamus; cum sit in poemate Poesis,

ut sunt in re mota motus. Poetica autem , ct ut ita dicam effectrix, qua de nunc agimus, ut a definitione proficiscatur institutio, quanquam essectionum magistra ipsa uoce innuitur, inter essectiones tamen omnes excellenter ac proprie recta quaedam est pangendi ra. tio atque methodus. hoc communius: postea distinctius. qua scilicet arte qui careat non sit ille futurus poeta bonus : uel si teneat quas ante dixi disciplinas omnes: cum iis recte ad poema conficiendum uti non possit sine methodo atq; arte. cum enim recte uel ar/te, uel ingenio, uel imitatione componamus, ars magistra est atq; certa, ingenium saepe labitur, imitatio artis, ars quasi ipsa est: ut

per Poeticam unam recte certo ex illa tanta doctrinarum omnium

materia Opus ac poema confici possit: quod ex emctis omnibus eium poematisque nomen praecipuo iure tenuit. Laudabilia quidem artium permultarum facta: poema opus diuinum, ad bene beateque uiuendum comparatum, ac uel eius qui essiciendo, uel eius qui efficto dat operam, mentis persectio. Cum igitur ex hoc

ipso libello, qui de Poetica inscriptus est, persecta cognitio, ct de Poesi, & de hac ipsa arte Poetica habeatur, hinc plane admirabilis utilitas . cum enim cognitionibus uel ad usu uel ad uoluptatem

iuvemur,

35쪽

iuvemur , est Poeticae usus ille, quem antea dixi, humanae beatita. tis mentisque persectionis, qua nihil praestantius : est incredibilis uoluptas, quam uos opinor in poematibus uel conficiendis uestris, uel agnoscendis alienis sirpe sensistis. Quod autem Plato uir admirabilis nonnunquam Homerum carpsit, quasi damnosa sit illa lectio , id ne uos ostendat: aut ne propterea Poeticam damnate. nam habet suam Homerus defensionem : quod uel non illa pueris, eis a grammaticis explicantur, scripta sunt ab Homero, a quibus Plato reiicit: uel quae ponit, non proponit omnia quasi recta, sed

uirtutes ut amplexemur, uitia ut auersemur. Itaque uel ne Homori quidem uitiu ullum, uel Poeticae certe nullum. Redeo ad per. sectam, neque ulla ex parte uitiosam Poeticam nostram: quam ego nunc, ne quod a me praestiri possit, quicquam omnino Θesyderetis, in artium scientiarumque diuisone inter topicas rationalesq; Auero e uiro philosopho auctore colloco . cum enim logicas quinq; dixerit, Demonstrativam, Dialecticam, Sophisticam, Rhetoricam , Poeticam indicasse puto: quod non opinor Grammati/cam in eo numero collocandam : aut s Grammaticam in quinque uolumus, Sophisticam in Dialectica numeremus: quod eiusdeni

est Dialectices, ct quod probabile est, ct quod non est, uidere pos

se. De illis utcunque. Nunc Poeticam, quam ille nominatim in/dicat, de qua non dubitatur, logicam pono. ct hoc cum reliquis illis aliis Demonstrativa scilicet, Dialectica, Sophistica, Rhetorica habere commune dico, quod neque materiae loco res habeant:

uerba tantum 2 orationem. neque m certo uno genere Ucrsentur:

sed in omnia insinuant sese. haec communia. illa propria atque distincta; quod Demonstrativa,& eius duae comites Dialectica RSophistica logicae ipsae appellantur: quod harum maior quidam usus ct communior in dissertationibus, ct quibusdam quas punctis concisa breuiter admodum atque strictim quod proposuerunt, efficiunt, ct ut ita loquar, syllogisticae prorsus existunt: atq; adeo qua, logicae sunt, ct in rationibus illis uersantur, ex se nullum relin quunt opus, nec magis hanc, qu,ni illam sbi limitant materiam . Rhetorica, Poeticaque contra: quod non adeo uere ac proprie Logicae appellantur, neque syllogismo fere, sed exemplo atque en/thymemate, rationibus quas popularibus utuntur: atque harum qui huiusnodi sunt, extant opera, orationes atque poemata, plurimumque in politicis occupatur argumentis. Nunc tres illas relinquo, qu bd ct multo atque Poetica sunt notiores. in usu quoti/diano magistrorum disputantiumque uersatae, ct nostro in praesen/I tia

36쪽

DE POETICA PRAEFATIO. s

tia sermoni iam nullum asserunt intelligentiae lumen Sed inter Poeticam atque Rhetoricam hoc interest, quod Rhetorica plus habet Dialecticae, ex qua partim , partim etiam ex Politica prosecta est, ut apud Aristotelem in primo de Rhetorica constare ut,

deo i ut & Rhetorica ct Dialectica non magis affirment,quam ne/sent : ciari in re uaria mutabilique uersentur: ob eamque causam facultates uocentur Ha primis, Quod utrunq; possint. ac Rhetori/ca quidem uni magis addicta generi, ciuilibus scilicet rebus: tam, etsi non est usque adeo propria cuiusquam : quae cum & exemplum ulurpet& enthymema syllogistica Rhetorica magis . habet ue . ut dixi, Rhetorica opcra oratione toluta; cuius scopus atque propositum est id docere, quo , quid persuadeat, in quacunque reprompte inueniamus . Quapropter ab Aristotele definitur esse Rhetorica, facultas uidendi in qua uis re quod si ad persuadendum accommodatum . Poetica uerb discrepat ab hac, quod non habet ortum a Dialectica: ac quod illius instrumentis utatur, id facit ut distincta est atque superior. res ciuiles praecipue quidem am

plectitur, non eas tamen solas: usurpat enim Muscae plurimum:&, quod ante dicebamus, in omnibus uersatur disciplinis paulo minus ac suae ipsarum artes: neque usurpat enthymema sere, sed exem/plum : idque ut effictum a poeta positum in rei similitudinem ueγnire possit, unde debeat auditor argumentum sumere . huiusque sunt opera uersu scripta do attonis augendae causa: ac nonnulla horum cum harmonia, suisque ratione quadam inter se dimenγss corporis motibus: ut est in Tragoediis, earumq; maxime actio.

nibus; in quibus ipsis, ut amplior etiam sit ornatus, magisque de lectent. magnifici instituuntur apparatus. auare cum multo distinctius atque subtilius de Poetica locuti s mus, alio quasi initio , pau/Ibia re ipsa prouecti magis; dicimus scopum ede, ct,ut ita dicam, consilium Poeticae ipsius, id uidere, quod appostum sit ad faciendam uniuscuiusque actionis, assectionis, moris, suaui sermone imi/tationem, ad uitam corrigendam, S ad bene beateque uiuendum: ut sit haec aliquanto concisior, atque illa superior Poeticae definitio . Poetica est facultas uidendi quodcunque accommodatum est ad imitationem cuiusq; actionis,assectionis, moris, suaui sermone, ad uitam corrigendam, S ad bene beateq; uiuendum comparata. Neque uero quod logica sit Poetica facultas. eo minus nobilis;

cum,ut ante gixi, tam praeclarum opus ipsum poema, non ut Di

Iectica, quasi quaedam sterilis sine suo fructu, ted & opus facit: ct in faciendo cum Philosophiam,aut historiam attingit, non migrat

in alienum: julti rhy Cooste

37쪽

in alienum : sed ut ipsa est atque Poetica modo suo, suisque legibus; nec in illis ipsa conuersa, sed illas in se conuertens, utitur ut propriis, ad suum usum, suumque finem . Qiaare,ctim si eo unaquaeque honoratior, quo id est, in quo uersatur illa, praestantius: cumque in omnibus disciplinis ita Poetica uersetur, ut dominari uideatur mortalibus , immortalibus, humanis, diuinisq; operibus:

arbitror uidere uos iam nullam artem huic conserendam, nullum

literarum studium Poeticam adaequare posse. Atque ut seriem locumque Poeticae capellandae uideatis, ct huius de Poetica Aristotelis egregii uoluminis: cognitis logicis rationibus, ct Dialecti,ca in primis, ct Rhetorica, Poetica locus. iniex ea uelit etiam pangere, disciplinis cognitis quantum potest, ac praeserti in Ethi

ca, ct ex Musica metricis certe numeris: cum rhythmus, qui in uerbis est, una cum harmonia non si hodie frequens, ac multo magis aboleta essimo corporis , eiusque rhythmus . Adesse etiam opor/tebit, ut ante dicebam , ex aliis nonnihil disciplinis; ut qui earum plus habuerit, si ille poeta futurus persectior. ua in rc ct oriυnium iudicio, θ Platonis sententia, uir admirabilis Homerus, 2. omni laude atque honore dignissimus; qui in poematibus, ut poetam decebat, scientias, artesque omnes admiscuerit suis. Sed de his satis. Nunc librum hunc ipsum , ut res adhibita distinctione fiat illuilrior, primo in prooemium , ct ut ita dicam, narrationem diuidendum puto . Deinde prooemium in duas item partes: quarum in una quae deinceps dicenda. p poni uidetur, in altera ordo in dicendis. In ea autem , quam dixi quas narrationem , illa quae sunt initio proposta, sic explicantur: ut initio de Poetica ipsa latius atque communius, deinde exquisitus 2 apposite magis; qui est Aristoteli usitatus progrestis,ct rationi nostrae ad discendum accommodatus; quo in loco usui futurum iis, quae postea de paratibus dicentur, nonnihil attingit. Tum de parte Tragica, eiusque membris. De fabula, quod caput est: quonam modo recte constituatur : de partibus item qualibus, ct quantis . Dc Epopoeia. De increpationibus, defensionibusque poetarum . Extremo loco duae illae praecipuae partes Poeticae, Tragica atque Epopcm, in cona. arationem ueniunt, deque earum dignitate decernitur . Atque aec omnia tum diuisione, tum copositione, tum definitione, non in nunquam etiam syllogismo absoluuntur. Sed quod magnum est in hac ipsa Poetica: ut eam ex hac spem concipiatis, quae maxima concipi potest: est Aristotelis Poetica; eius, de quo tantum abest

ut honeste,accum laude satis dici possit, ut ne admirari quidem l

38쪽

illius diuinitatem possimus satis: qui ut ante se uicit omnes, ita

cum nemo hactenus adaequauit; atque, ut opinor, nemo posthac.

Atque ei se Aristotelis teitatur antiquoru fides, arguit ipse stylus, ac scribendi ratio, qu bd ita locutus esset nemo praeter illum : per .

secta methodo, cui nihil desit, quod adesse debeat; propositis initio ueluti capitibus quibusdam artisque principiis, ex quibus ante positis , quae consequuntur plene persequitur . neque ullam omnino particulam relinquit intactam, ut inde perfecti Poeticae magistri ecse possimus: a qua laude qui de Poetica postea scripserunt, ita ab- suerunt, ut & superuacanea dixerint, ct necessaria tacuerint; inepte utrunque . Quare illud etiam auguror quod a Cicerone scriptum est 4e Rhetorica Aristotelis, illius introductae splendore ne, glectas fuisse, atque adeo deletas omnes, quae ante illam illustres extiterunt) fore ut ad uitam reuocata Aristotelis Poetica, ct in cla rissima luce posita quae gratia uobis debetur b Inflammati) de me.

dio tollantur aliorum omnes Poetica . idem scilicet meritum, idemque euentus; Aristotcle utriusque auctore. Vniuersae autem ipsius Poeticae, quae tanta tamque praeclara est, quae Origo , quis auctor, hic si forte quaeritis, illud dico esse repertum antiquissimum, ut retulerint in Deo, quidam . Digna Poetica diuinitate; sed illa

fabulosa fortasse magis. Nos autem ducem sequentes nostrum, ita sentimus: duas protulisse Poeticam naturales causas, alteram imitationis studium, alteram harmoniam ct numerum : ut qui scilicet

ad haec magis apti fuerant, rudi quodam incomptoque principio Poeticam inchoarint: quae postea ab iis prosecta primordiis, imitantibus aliis alia, pro sua cuiusq; natura, illis auctoribus θ aucta,&multiplex facta est. Quare neque natalis, ut ita dicam , Poeticae dies, neque certus parens asserri potest: illud certe assirmari potest, cum esset naturae nostrae aptissima, neque initio genus humanum Poetica diu carere potuisse, neque unquam postea sine illa esse posse: utpote quae ct ad perfectam beatamque uitam, ct ad ui γtam ipsam non idonea modo sit, sed plane etiam necessaria. Huiusmodi Poetica est, qualem diximus, Inflammati ; nobilissi ina, ct antiquissima; iucundissima, ct nobis accommodatissima; sapientissima in poematibus, egregia in rebus omnibus, magistrauitae, ct dux ad humanam,diuinamque felicitatem . Itaque nunc, proposita nobis Aristotelis Poetica, contendamus omnes quan tum possumus, ut cognoscamus Aristotelis sententiam de Po tica, eiusque partibus.

40쪽

VINCENTII M ADII BRIX IANI

IN ARISTOTELII LIBRUM DE POETICAppo AEP6 MENA . E ar probatis Aristotelis interpretibus discedamus. ea nobis con syderanda sunt . quae ad totius res intelligentiain plurimum auditorem adiuuare solent: nimirum scriptionis Propolitum . Utilitas. Inscriptio . Quo ordine auctor legi debeat. Diuilio, Doctrinae uia. Quam phaec sub facultatem cadat. Aristotelis igitur in socii- bello propositum est agere de Poes; eius enim vim,

atque naturam , pcnera. partes, quoq; modo ea constin appendiculas eius pertractat.Itaque cum operis huius omnia in Poesi in referantur . eam ipsam hic primum propositum esse constat: Finis autem ipsius Poetis est. actioncs humanas imitando, suaui iam mone animum cxcultu reddere. Plutarchus enim in eo opusculo . Quatenus.& quo fructu iuueni liceat audire poemata. poctarum scripta ad uitae utilitate, , accommodare docet. Plato quoque in Phaedro inquit. Poeta infinita antiquo rum facta ornans, instruit posteros. In Lilide praeterea. Poetae tanqualia parenis tes. & duces sapientiae sunt. Item in Protagora, Pueri postqua in literas didice- runt. ad scripta* conuertuntur, poetarum in primis excellentium opera illis legenda. ediscendaqi proponunt; quibus monumenta qua in plurima inso runtur . priscorum uirorum uirtute praestantium gesta laudantur; ut pueris aemulatione accensus, praeclara maiorum facinora imitetur. Nec me praeterit Platonem in Protagora dicere tragoedom Poesim ad uoluptate. gratiam spectantium potius declinare. Uerum id non Poesis, sed poetarum est uitium. nam illud idem Aristoteles assert de oratoribus . infra praeterea Tragoediam definiens ait. illa nos ab animi perturbationibus expurgari. Qui ij tur u

nerea poetice scribunt, ac turpibus, lasciuis sermonibus iuuentutem cor rumpunt; perinde faciunt, ac mali medici, qui uenena propinant, cum asserre salubria medicamenta deberent. Ut hos ergo carnifices, non medicos uocare par est, illoς ita non poetas, sed ciuitatum pestes congruo admodum nomine nuncu abimus. Fine Poesis declarato, quae nam eius strata mat ries sit, quam tibi exornandam proponit. satis apparet: animus scilicet humanus: quem sic. uti diximus. optimis moribus sibi expoliendum propo nit. Materia uero strata .qua de agit, nullo determinato genere, ueluti nec Rhetoricet. clauditur. Et cum ad suum obeundum munus suaui utatur sermone, etiam qua ratione sermonem maxime suavem, ac gratum efficiat conis templatur. Plato enim in Gorgia inquit. Siquis auferat ex tota Poes concen/ tum. S rhythmum, atque mensuram. aliud ne quicquam praeter sermonesis quosdam supercrit Quae cum ita sint. poetarum munus erit suavi sermone scribere. apte imitando. ut bonos mores inducant. Tragici enim perturba trones ex animis auferendo. heroici praeclara illustrium uirorum gesta uersi bus exornando. comici uitia irridencio, id apertissimer exequuntur. Hactenus de libri proposito. cuius gratia ipsius etiam Poetices finem, atque materiam exposuimus. Utilitas autem multiplex sequWur ex huius libri intelligentia. Nouerit enim qui hanc habebit, Poesis uim atque naturam, caeteraq . quae

in exordio Philosophus dicenda proponit. Praeterea non pauca ad solutam

B orationem tuatur: postremo

SEARCH

MENU NAVIGATION