Philippi Trenta ic. nobilis Asculani Limon, sive, Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

1 6 URBANARUM QUAESTIONUM.

Italicarum admixta I scriptoribus, ubi haec nitide habentur . quae , ni fallor , quaestioni huic nostrae finem imponunt: Postea supervenerunt Longobardi, qui viperam auream , et quasdam arbores ad rabant , ei ARIANAM HAERESIM sapiebant. Si ergo viperam ad rare Arianorum id esse arbitrabantur ; et anguis in templo positus Arianorum vocabatur idolum , jam , vel e Collectis a semet monumentis , videre poterat Muratorius quid anguis esset medio templo

locatus sis. Quin ullum faciat negotium Mediolanensis anguis moles

ingens, quae non satis decenter viperae aptatur; namque ex modo prolata Barbati vita nitens monumentum eruitur , quo res omni sublata manet indagine. Barbatus quippe Viperam auream, Longo-hardi ducis idolum , in mirae magnitudinis calicem , pateramque con vertit. Atqui si Anastasium, Sodales, sedulo perpendistis , dum donaria Pontificum templis locata describit, immensae fa propemodum molis calices . paterasque ad corpus et sanguinem Domini , populo exhibendum , aptissimas invenietis , ut proinde viperam Arianorum , ingenti mole conspicuam , Arianos conflasse Longobardos ab historiae veritate minime abhorreat . Haec sane Muratorius , haec Caeteri Mediolanenses advertere debuissent . dum tot , tamque Varias , atque a recto aberrantes , de hoc Mediolanensi angue protulere sententias . Ita nobilissima Italiae civitas ut olim Archimedis sepulchro 3) Syracusis evenit sui adhuc monumentum templi ignorasset, nisi ab Asculano tandem homine didicisset .ao. Sed ad alterum Massei viri clarissimi coarguendum errorem nostra Pergat oratio . Is ad Calcem musaei Veronensis, a se in lucem editi, praeclarissimum Longobardorum exhibet asse vatum Veronae monumentum , Sarcophagum nempe anaglipho caelatum opere, cujus locum Crux obtinet praecipuum ; in inseriori parte Christus duodeno cum agmine visitur ἔ in superiori plures imsculpti homines , quorum alii viperae , arae insidenti , patera ibbant . alii arbores thure fumigant. Itaque Scipio qui ad indicatos a nobis Longobardorum mores animum S) non advertit, in ea, quam ad Benedictum XIV. scripsit epistola , monumentum hoc adeo elaria induere dixit Apolline , ut mortalis Oedipus nemo par huic enodandae foret indagini. Mortalis , ego , nec Oedipus; verum qui nullo convcia

Misio Massai. in Mus. Veron. P. 434. In epist. Dedie. ad Benad. xlv.

162쪽

LIBER III. DISSERTATIO II. I 47

mine rem aperiam , nec sane dissicilem . Nil enim mea quidem se tentia . hoc monumento elegantius, nil profecto nitidius ad morem illum Longobardorum erga viperam . sanctivasque arbores eXPri mendum ἰ ut proinde somnium somniasse putem Scipionem , cum intactam omnino linquens fumigatorum thure arborum significati nem , in insculpta , insidentique arae, vipera se draconem illum vidisse dixerit, cui olim Daniel in os massam objecerit. De hac re

igitur ΚΕΚΡΙΚΑ.

a I. Ex his, quae hactenus dixi, mirum in modum . Sodales, Comprobare sum arbitratus, quanta veterum plures superstitionis caligine obvolverentur, quantis abriperentur erroribus, quanta denique Urbis aeternae Pontifices sapientia. studio . sedulitate usi fuerint, ut religionem nulla penitus insectam rubigine conservarent. Si ergo veras superstitiones, si gentium ritus vere damnandos perpetua oratione ab ipsis damnatos nos vidimus . illud recta cons quitur , ut reliquos illos , nec sane minimos gentium ritus , de quibus in proximis orationibus fiet mentio , quosque Urbis, et Orbis Praesules defaecari, et in sacra nostra transferri posse censu

runt , magna cum ratione , summa cum laude, translatos esse

judicetis. Idibus Aprilib. I TIT. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.

DISSERTATIO III.

Os Romani mores erga vita functos servaverint, quos ab illis Christicolae acceperint. Moribus, Sodales, antiquis, scribit Ennius, rem stetisse Romanam : quam quidem vatis sententiam, seu brevitate carminis per- Pensa , Seu veritate , e quodam veluti oraculo I effatam Tullius exsitimat. Prosecto non ille vobis a vero penitus abscessisse videbitur , si vel unice inspiciatis quanta cum contentione Quirites . quanta cum animorum tenacitate patrios ubique mores, et majorum instituta retinuerint. Tantum ista invaluit opinio , ut in illa rerum Romanarum Senectute, ac pene morte , receptos nonulli Ethnici recens accusaverint mores , deploraverint abdicatos a , quibus .

T a ut

163쪽

148 URBANARUM QUAESTIONUM.

ut ipsi I) Gebant, Annibalem a moenibus , a Capitolio Senonas repulserunt. Et licet summus ille Africae antistes accusatores nedum validis, sa) verum etiam fulgentibus armis omnino profuderit, tot, tantaeque tamen antiqui moris videntur tunc superfuisse reliquiae , ut Roma quamvis puro esset sidere adflata , quamdam tamen veterum morum imaginem , et extrema velut lineamenta servaret. Non paucis id mihi videor jamdiu ostendisse argumentis, dum aliquot Romanorum , ut ut aras vitantium , et fana , residuam adhuc , neque extinctam penitus, erga patrios mores proclivitatem superioribus declaravi sermonibus, in quibus multa quae optimi sane Pontifices aut sustinuerunt, aut reformarunt, aut CorrcXerunt, aut denique omnino repudiarunt, indicavi. Igitur , quoniam apud Ethnicos Februario manes mense gaudebant, triplicem hodie , Sodales,eXponam erga vita iunctos parentandi consuetudinem a veteri Quuritium more manantem , atque ad sequiora usque saecula conservatam : quam , juxta puriorem , crassioremque populorum indolem , aliquando probandam , quandoque serendam , saepe increpandam, increpatamque viag radicitus avulsam invenietis. a. Triplici vita lanctos honore colebant veteres: floribus, epulis, silicerniis . Quam sane consuetudinem ad viciniora usque saecula servatam esse probabo . Verum non rem ante aggrediar , quam communem illum hominum , si vis etiam , doctiorum errorem detegam, qui cum epulis silicernia confundunt. Funerum enim,riunt hi, coenam esse silicernia , funerum Coenam epulas mortuales; ergo bicipiti nomine rem unam designatam esse confirmant :sed immane quantum a vero absint, dicenda demonstrant. Igitur nil aliud si licernia fuisse intelligo , quam ciborum quorumdam , liquorumque adpositiones silicibus, aut sepulchralibus aris lapideis, vita iunctorum ossa tegentibus : inde ergo dicta silicernia, coena silici nempe imposita, qua sane vulgariores Omnes gaudebant m nes ; itaque fullonum usque , Ceinentariorum , ac fabrum animas silicerniis non arbitror caruisse. Cum enim, ut ait 3 Lucianus, unia cuique persuasum esset umbras , ab inferis reduces, Coenare quidem , utcumque liceret, Circa nidorem volitantes, ac depasta tandem , ut scribit Virgilius, altaria linquentes, misellum hoc supremae pietatis officium jure arbitror nemini fuisse denegatum . Hoc ex Plauto nostro potissimum arguo : dum enim indignissimae sortis coquum vult recensere, illum dicit, qui si licerniis ibat coctum ,

164쪽

LIBER III. DISSERTATIO III. I 49

ctum ; quia nempe vilissimo cuique conducenti inserviret ut mortuis in dies coenam daret I .

. . . . . . Coquus ille nundinalis est .

Ob eam rem oretis recipere hunc ad se noluit , . Ut esset qui mortuis coenam daret a . Homo igitur nemo licet nihili , coena hac iuneris . his carruisse Videtur silicerniis ,: nisi forte cui iratus haeres. ob rem a testatore decurtatam, suprema haec pietatis ossicia denegasset:

' . . . . . . . . Sed coenam funeris heres

Negliget iratus, si rem curtaveris 3 . 3. Verum immane quantum a silicerniis epulae abessent, eX rei Romanae scriptoribus facile colligo . Sili cernia enim manibus dabantur omnium etiam vulgariorum ; epulae populo. Silicernia vilissimo cuique vita functo parabantur ; epulas nonnisi memoriae clarissimorum in republica virorum extrui fas erat: silicernia super silices, arasque lapideas, ossa tegentes, vidimus fuisse impositas epulae plerumque parabantur in soro, longeque a tumulo, Opipa To, lautoque convivio, non sane cocto per nundinalem coquum, neque convivium ipsum sine ludis scenicis quandoque, aut gladi

torio munere Celebrabatur. Faustus quidem Sullae filius ludos gladiatorios in honore defuncti patris exhibuit M , populumque lauto convivio excepit: Quintus etiam Maximus mortui Africani patris nomine s) lautum populo dedit epulum , in quo , cum toto si ro 6 strata triclinia essent, tabernacula duxit statuenda convivis. Denique absoluto Hectoris funere, si Homeri γ) fidem sequamur, Graji proceres: l. . . . . E tumulo redibant, atque deinde . Bene collecti conυiυabantur splendidum convivium . l4. Viso silicernia inter, epulasque discrimine, triplicem hunc erga mortuos honorem apud eos quoque Mo servatum esse Romanos, qui Christiano dogmate imbuti, ab idolis abhorrebant, et fanis : hos enim suis floribus , suis silicerniis , suis demum epulis , erga vita functos Christicolas usos esse contendo . Tenuis licet, frequentior tamen manium honos fundendis erat in floribus: Tu Marcellus eris ; manibus date lilia plenis Purpureos spargam fores , animamque nepotis His saltem accumulem donis 8):

165쪽

1so URBANARUM QUAESTIONUM.

Rara est vetus inscriptio , quae non haec habeat, Aram rosis exornent I : Poeta rarus , ne dicam nemo, qui haec non scripserit: Sertisque sepulchrum .

Ornabit custos sa : Tu tamen extincta feralia munera ferto Deque tuis laeum is humida serta dare 3 : neque id quandoque omisere historici; de Nerone enim aiunt non defuisse, qui per longum tempus vernis, aestivisque storibus, tum Ium ejus ornarent λ) :s. Primos sane Christicolas Antoninorum aevo ab hoc more

abhorruisse tradit ς Iustinus : quod prosecto apud Minucium so

his confirmat verbis Octavius : Coronas etiam sepulchris denegatis: hoc tamen diu non obtinuit; nam Hieronymi aevo mos passim acceptus , ac serme comprobatus: Caeteri mariti, ait 7 ille , super tum los conjugum spargunt violas . rosas . lilia , purpureosque fores , et dolo rem pectoris his sciis consolantur : Poeta vero christianus hospitalem quasi charitatem florum hanc effusionem appellat, dum infit 8 : Adde rosis hospes balsama puniceis . Acerrimus tandem purioris assertor dogmatis Prudentius ab hoc more non abhorret ; dum enim defunctorum canit exequias, haec

Nos tecta fovebimus Ossariolis , et fronde frequenti. 6. Verum , ad silicernia veniamus. Dapes fuisse has vidimus sepulchris impositas nedum clarorum hominum , Verum etiam vulgariorum , quorum manes , quasi ab inferis evocatos cibis adpositis vesci, putabant Ethinici, ac delectari. Eumdem sunt ex Christianis quidam morem secuti: non enim ad martyrum dum tinat tumulos , verum etiam ad quaeque sepulchra cariorum, cibos, et Vina, eadem quasi ducti opinione adserebant; ita enim ait Iω ignotus auctor sermonis inter eos S. Augustini : Miror , cur hodie tam

perniciosus error increverit, ut super tumulos defunctorum cibos, et vina conferant, quasi egressae de corporibus animae carnales cibos requirant . Atque hanc quidem consuetudinem a superstitione purgatam non

4 Sueton. in Neron. e. II. O s. Iusti mari. in Apol. l. a. 4 Minae . Falia. id iaat via. II s. Hieron. ad Pammaeh. 34 Autonius in Evataph. eam. s. 9 Prud. Chatemeri non. hymn. I . In exequiis demset. cio) Auetor sese. olim s. de sanet nunc CXC. in Apuend. ad serm. s. Augustini.

166쪽

LIBER III. DISSERTATIO III. Is I

quorumdam fuisse , sed pervulgatam in Africa ex si Augustino colligimus : de sua enim matre testatur, ad memorias eam sanctorum Venisse non hi sane erant martyres ἔ sancti enim , qui in fide d cesserant , dicebantur : ibi vero eam, sicut in Africa solebat, pubtes, Et panem, et merum attulisse; Cum vero ab ostiario prohiber tur, ubi hoc episcopum vetuisse cognovit, tam pie, ac obedienter ample vi est, ut ipse admiraretur, quod tam facile accusatrix potius consuetudinis suae, quam disceptatrix illius prohibitionis emecta sit : ista vero consuetudo altiores eo radices egerat, ut debitum quasi recenseretur pietatis ossicium; Tu subtrahis gutturi tuo in avaros ait immortalis idem Africae a antistes ille forte eum mortuus fueris calicem super te nou ponet, aut si forte ponet calicem , ipse inebriabitur , ad te nulla stilla descendet . Denique Consuetudinem, qua rudiores Christicolae sanctos mero perfusos e sepulchris credebant exhilaratos, licet illaudabilem , ignoscendam tamen duxit his versibus Paulinus 3 : Ignoscenda tamen puto Qvia mentibus error Irrepit rudibus ; nec tantae conscia culpae Simplicitas pietate caret, male credula sanctos Pers sis halante mera gaudere sepulchris . At ignoscenda haec sane dixisset nemo ; nisi rudis illa simplicitas materno illo lenitatis spiritu , quo nostra numquam caruit Ecclesia, conspecta esse dicatur; tunc enim , licet culpam non vitassent, veniam tamen poterant meruisse. Cum autem omnia ebrietatibus tractu temporis miscerentur, si licernia haec , sive , ut ait Augustinus , ista quasi parentalia superstitioni gentium simillima, sanctiores episcopi interdicenda duxerunt , tamdemque cessarunt; aliis erga mortuos pietatis ossiciis antistitum providentia decretis . 7. Nunc ad epulas descendamus, quae sane diuturniorem apud nostros, quam silicernia, habuere progressum . Uti epulae apud Romanos non nisi in clarissimorum hominum vita iunctorum memoriae celebratae , ita et apud Christicolas non nisi in memoriam martyrum, hoc est hominum i missimorum apponi solitae. Nostri quoque triclinia sternere , tabernacula statuere, opipara Consueverunt Celebrare convivia, quin et epuli quoque vocabulo donanda duxerunt. Memoriam Tullius hominum bene de republica meritorum censuit immortalem, quae si non esset longior quam vita,

ne ca) Idem Conses,lon. i. s. e. c3λ s. Paulin. in Nati f. s. Felicia. caa S. Aug. Serm. de ivxvr. et avarit. c4b S. Aug. loe. clia

167쪽

1sa URBANARUM QUAESTIONUM.

nemo I) esset tam amens , qui maximis periculis, et laboribus, ad

summam laudem, gloriamque contenderet. Idem, rectiusque omnino, Christicolae sunt arbitrati: martyrum enim memoriam ita censuere gloriosam, ut, qui extremum spiritum in ipsa victoria ess dissent, eos sane indicarent coelestium sedem, et locum consecutos , et, quibus brevis vita data esset, memoriam reddendam esse vitae sempiternam. Itaque in perpetuum vivere, immo verum orbri ad vitam, qui ita moriuntur , scribit 2 auctor anonymus Commentarii in Iob Origeni tributi, sestivamque ait diem lauto epulo , laeto convivio celabrandam, quo sacerdotes, et populos, pupilli, viduaeque hilari festivitate saturarentur. 8. De hoc sane populari epulo , in memoriam martyrum Celebrato, ita loqui videntur patres, ut pene turpe ducerent laetis his abstinere conviviis. Igitur Nazian genus 3 omnium quidem ma tyrum memoriam hilari omnino solemnitate colendam esse animadvertit ; ac Theodore tus Petro , Paulo, Thomae, Sergio, Ma cello, Antonio , Mercurio, aliisque sanctis martyribus solemnitates monet populari epulo peragendas. In his autem Conviviis congregatum tragit Paulinus populum distincte per accubitas ordinari s) ac ita profluis impleri cibis, ut ante oculos benedictionis ube

tas evangelicae versaretur .

9. Denique licet agapes episcopi plerumque tollendas esse dixissent, haec tamen in martyrum memoriam convivia voluere servata. Igitur nedum inclinato Cassi odori aevo, quo agapum nulla mentio, verum, et Nicolai Papae, ita laetis colebatur martyrum m moria conviviis, ut jejunare turpe esset, scelus vero putaretur talium dierum gaudia temerare : Cunctorum judicio , Cassiodorus 6 ait. sceleratissimus habendus est, qui talium dierum gaudia temerare conten dit : Nicolaus vero ad Bulgarorum consulta respondens , haec T scripsit: Ergo hi nati utique Deo sunt, quando visi sunt oculis insipientium, mori: quod si quis de eorum nativitate laetatur, non jejuniis , non abstinen riis , non ullis denique debet vacare maeroribus . Io. Verum cum ea hominum sit Conditio , ut virtutes ipsae senescentes in vitia deflectant, eo ebrietatis haec processere convivia, ut centuplicatas bibitiones nimiam in noctem producerent, nec aliter se ex*udiri posse confiderent, nisi in martyrum memoriam

ci M. T. Cle. Philipp. XIV. q. 1 In Iob. l. 3.c 3 In oratione in Iaiialem s. Ci ph

168쪽

LIBER III. DISSERTATIO III. Is 3

etiam luxuriosissime biberent, ac I super sepultos se se sepeli- Tent. O stultitia hominum. a ebat Ambrosius, qui existimant illis ebrietatem placere, qui jejunis passiones sustinere didicerunt. Iure igitur optimo hos increpans epulones, et Combibones, Africanus antistes : Horum , ait, martyres fastidisse calices , despexisse sartagines . odisse lagenas s3 .

II. At sanctioribus reclamantibus incassum episcopis , ino dinata, et luxuriosa haec signa laetitiae nedum Cassio doriano aevo manentia vidimus , sed ad Carolum usque Mannum legimus conse vata. Etenim S. Bonifacio teste, apud Germanos, ab erroribus ad veram fidem recens conversos, eo quorumdam imperitia, ne dicam audacia processerat, ut juxta ecclesias sub nomine martyrum nedum potationes, et prandia . verum etiam hostiae immolatiliae ritu omnino pagano offerentur ἔ execratamque hanc a concilio Germanico consuetudinem avelli opus fuerit, atque extirpari S . II. Haec sunt, Optime Princeps, quae de triplici hoc more,

quo Vita functorum Veteres memoriam colerent, atque observarent,

quem a gentibus Christicolae acciperent, a gentium , patrumque monumentis conjectare sum adgressus. Sileat igitur acti , se pumro, temporis, sileat nimius Vetustatis laudator; sua enim sunt e uiaque aetati xitia, suae cuique virtutes . Magnos sane, optime Princeps , sortissimosque viros protulit antiquitas, praeclara etiam praetulit exempla virtutis; at nec aetas haec desiderat nostra, nec invidet, satisque habet, si Te vel unum ostendat. Deus optimus ma- imus, nostrum, et bonorum omnium favens votis , id praestet, ut, postquam diutissime nostrae fueris praesidium, et decus aetatis , magnum deinde habeant remotiores exemplum, quod exstet ad memoriam posteritatis sempiternam .

Kalendis Februariis I778. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor .

cxJ s. βugure. de mori b. eeelesiast. e. ζω c4 S. Bonisae. Post epist. 68. S. Ambros. l. a. de Elia , et Ieiunio. Ea Idem ibid. S. Aug. de diveri. c. 3. se Im. 1 I.

169쪽

URBANARUM QUAESTIONUM.

In qua agitur de veterum sententia Christianorum in servandis cadaveribus propter mortuorum anastasim .

Diu , Sodales , multumque dubitavi, quid veteribus causae seret

Christicolis, cur non corpora unguentis , donec Vitam agerent, honestantes, omnes Arabiae odores funeribus reservarent, ut apud Munucium I) Octavius Mebat quondam. Si cultioris notae viris, de Te Christiana agentibus, assentimur a , hi Flavium Clementem a Domitiano intersectum eo Christicolam fuisse demonstrant, quod eumdem contemptissimae inertiae virum Suetonius 3 appellet. Idemque conjiciunt de Pomponia Grecina superstitionis externae rea mariti judicio permissa, cui longa aetas et continua tristitia fuit M . Cum igitur cultum nisi lugubrem , animum nisi moestum , Continuamque s Ierent Christicolae praeses erre tristitiam, et, ut ait sὶ Octavius,paIlidi, trepidi, misericordia digni essent, quid quaeso causae fuerit, cur in ossa postmodum, et cadavera, unguentorum mQlem, atque aromatum congesserint pene infinitam Si enim ex nostris audiamus antiquos rei christianae scriptores: Cadavera vino Q, ae lacte pedi fusa, siccataque, aromatibus Commista condebant: horum autem ea erat congeries, ut haec praecise Tertullianus scripserit: Si Arabiae 7 quaerantur odores, sciant Sabaei pluris , et carioris merces suas ehristianis sepeliendis prosigari. Istam vero consuetudinem nedum acerobiori Christianorum aevo Servatam, Verum etiam , pace ubique parta , auctam atque amplificatam ex Paulino 8 , Prudentio, Corippo Gregorio Nisseno, ac centenis aliis ita nitide accepimus, ut supersit nullus dubitationi locus. a. Dum tanti cultus in funere cum tanta vitae negligentia pingnantis causam non sine magna mentis haesitatione quaerebam , dubitationi huic nostrae haec altera accessit: si enim, ut quidam authumant, moerentes ubique Christicolae id egerint, ut se gentium odis.

D Nitive. Felix ibid.

170쪽

LIBER III. DISSER PIO IV. Is ς

odisse mores profiterentur, cur quaeso in funerum Cura morem agentibus etiam receptum sequi non omnino piguerit Nemo enim vestrum ignorat, Sodales, unguentorum , atque aromatum copiam

in funeribus ita suisse gentibus acceptam , ut eam inter debitos 1 neris Sumptus recensere non dubitaverit Macer I jurisconsultus. divero gentes quoque dicamus in cura funerum Christi colas imit

tos, cur non et rogis imponi corpora moris fuerit Θ Cur nostris . bu ta vitantibus, Corpora immo servare, ac millenis placuit balsamis. atque odoribus delinita recondere Meum non erit. Sodales, absolvere, sed in ea explicanda ita versabor , ut quae ad illam declarandam conferre posse mihi videntur, proseram . 3. Continuam Christianorum tristitiam, ne actum agam, explicare minime aggredior: neminem enim latet eosdem altiora, a que immortalia appetentes, mortales omnino despexisse delicias. uno verbo Cruci nomen dedisse . quae quidem gentibus ita erat stultitia a ut omnium peripsema facerent Christianos. Abjectam eorum igitur mittens, despicatamque vivendi rationem, egregii cubtus in funere causas requiram, easque potissimum , ob quas, cum gentes in condiendis corporibus imitarentur, ab iisdem in vitandis mirum in modum bustis, rogisque abhorrerent. 4. Meam igitur habetote rationem. Ita enim opinor, Christianos imitatos esse illarum gentium rationes, quae anastasim fatentes sedulam, immo summam, in condiendis, condendisque deis

functorum corporibus, curam adhibendam esse censuerunt.

s. Eam sane, quam nos profitemur, anastasim Atticis suisse parum probatam auribus Paulus Vel ipse nos edocet , quem Athenis cum de resurrectione mortuorum disserentem audirent, quidam quidem irridebant, quidam vera dixerunt: audiemus te de hoc iterum 3 . Vobis autem, Sodales, Attico licet sale respersis, anastasim nostram

facile persuadeam vetustissimis,clarissimisque philosophis, atque gentibus longe Apostolo antiquioribus, nedum notam esse, sed et proinhatam . Si enim Lactantium audiamus: Non modo prophetae, sed etiam vates, et poetae , et philosophi, anastasim mortuorum futuram esse eo

sentiunt λ) . 7. Equidem non solum Aegyptios, sed etiam Hebraeos omnes, si Saducaeos excipias, anastasim fassos esse perlegi: quare ut Pharisaeorum gratiam sibi Paulus conciliaret, cum eum Judaei vellent

. L. F. Lia

SEARCH

MENU NAVIGATION