Philippi Trenta ic. nobilis Asculani Limon, sive, Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

46 URBANARUM QUAESTIONUM.

Venusinus ille noster I Plautinos, et numeros , et Sales, nimium patienter , ne dicam stulte , laudatos asserere non dubitaverit. Si ergo hic Accium nostrum ut olim putaveram verborum lusum fecisse dicamus , nil aliud aedepol hoc SUPERBUM FACERE SUMPTIS FUSTIBUS sibi vult, quam sublimem actum Sosiam Verbera re ; hoc enim modo , dum Sosia caeteris capite supereminet verberandus, lepido, ac Iusorio quodam modo superbus efficitur.3. Servos autem cum bubulis forent coriis, aut virgis ulmeis conterendi sublimes fuisse raptos, ita ut pensilis uvae figuram redderent , pluribus in locis Accius idem testatur : si quidem in Μilite glorioso haes habeat a);

Ducite istum: si non sequitur, rap te sublimem fras :Facite inter terram, atque coelum, ut medius sit: discindite.

et in Poenulo 3 Siquiaem tu es meram futurus pro uva pensilis :et in hoc eodem Amphitruone idem ipse ait Sosia :Neque ego hac nocte longiorem me vidisse censeo , Nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem zet in Menechmis s At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies: et in Mostellaria 6 ;Verberibus caedere , lutum, pendens :et tandem in Casina :

Nulla causa est, quin tendentem me, uxor , Uirgis verberes . 4. Enim vero Plautinum dictum A ttico magis sale conspersum dixerim , si jocum in his verbis : auferere , non abibis ponamus Verbum auferere est aequivocum; sau dapila enim aeque , ac exaphoro, auferri quis potest. Si servum igitur Sosiam, ad mortem usque di-Verberatum, non suis certe abiturum pedibus, sed auferendum alienis , intelligas ut proprie innuit Mercurius ) non equidem Sosia Superbus fit. Dum ergo , auferere . Sosiae Mercurius infit, ludit in Verbo , superbumque i facturum ait servum statim ac non suis abiturum pedibus, sed alienis quasi exaphoro auserendum, vehendumque pollicitetur. s. Cum has tamen Plautini hujus joci causas ariolarer , non satis mihi placebam ; quia inexplicata illa supererat Plauti particula, in qua omnem proprii lusus videtur Plautus posuisse rationem ,

62쪽

LIBER I. DISSERTATIO IV. 47

nem, nempe, si Dstem sumpsero. Age vero; cur Sosiam superbum ait Mercurius , si fustem sumpserit , evasurum Ego in eam sane sententiam vento , ut eo Superbum credam evasurum Sosiam, quo Mercurius ait, se non sagrum , sed fustem esse sumpturum : meam autem sententiam sequentia ne dum argumenta probare , verum etiam demonstrare videntur.

6. Flagris quidem servi, ingenui sustibus plectebantur. En igitur superbus effectus Sosia , si sumpta fuste Mercurius, tamquam in ingenuum , animadvertat in Sosiam . Ita enim ait Calistratus i): non omnes fvstibus coedi solent, sed hi dumtaxat qui liberi sunt. Flagra igitur, sive flagella , propria servorum ἶ ita Mente ad rem Macro juris consulto a); in servorum persona ita observatur, ut exemplo timillarum puniantur: et ex quibus causis liber funibus co editur, ex his servus flagellis eoedi, et domino reddi jubetur: quod quidem Ermogenianus his comprobat 3 verbis: servi flagellis caesi dominis rest, tuuntur, liberi vero fustibus subjiciuntur: optime autem omnium Paulus in haec disserit verba : liberos quidem fustibus caesos in triennium relerabis, aut, si sordidiores erunt, in opus publicum ejusdem temporis dabis : servos , flagellis caesos , in metallum damnabis . Si non magnae pecuniae res fuerint, liberos fustibus , servos sagellis caesos dimittere poteris .

7. Hinc igitur colligo, duplici Mercurium ratione , ea cum Sosia verba usurpasse; facere, sumptis sustibus , superbum volebat Sosiam, et quia Deo non par erat flagrum servile quidem tormentum manibus arripere, et quia sic nobiliori ingenuorum , quin immo etiam militum , poena, non sane servorum, Sosiam illum Volebat plectere , quippe quem perbelle pugnatam pugnam , unde adveniebat, describentem Mercurius audierat . 8. Sicuti enim Sosia , non imperitum , sed strenuum se omnino militem , in ea pugnae descriptione probaverat, ita non illep, da sane mea mihi animadversio videtur, si meminisse nos libeat in sustigatione non carnificem, neque lictores fuisse poenae administros. At qui tribunus signum fustigationis dabat, reum leviter tangens, quem postea milites fustibus conficiebant: quorum testis nobis adest Polibius, qui haec scripsit sa) fustem capiens tribunus condemnatum leυiter tangit, et delibat; quo facto omnes, qui in castris sunt, fustibus occidunt.

63쪽

48 URBANARUM QUAESTIONUM.

9. Nostris etiam temporibus nobiliorem Munt mortem, qua noxii milites ignitis globulis pereunt, quam qui a Carnifice rapiuntur in furcas i Hinc Severus ille Alexander , ut reum quemdam servili poena damnatum , superbum quodammodo essiceret, Crucem caeteris altiorem, minioque illinendam esse decrevit, si Lamprbdio fidem praebeamus I) . Hinc, et nostris acceptum moribus, ut nobiles ultore gladio , plebeii restibus conficiantnr. I o. Flagrorum igitur poena nedum poena sustium probrosior, verum etiam acerbior. Probrosiorem fuisse, vel id ostendit, quod Veteres pene omnes indigitant, flagra nempe, seu flagella , verbera appellari servilia . Calistratus siquidem in libro sexto de cognitionibus ita loquitur: in metalium damnatis libertas adimitur, tam etiam verberibus servilibus coercentur sa) . II. Acerbiorem vero suisse vel ex eo dignosci facile valet , quo flagrorum poena vera dicitur castigatio, fustium autem ita levis, ut potius admonitio dicenda fuerit, Calistrato, et Ulpiano 3

ita Mentibus : poena aut vitam adimunt, aut servitutem injungunt, aut civitatem auferunt, aut exilium continent, aut corporis coercitionem , vo

luti fustium ADMONITIO, satellanum CASTIGATIO : en immane

quantum fustium a flagrorum poena differret. Ia. Hinc flagris caesi quia membratim sere concisi, et quasi ad mortem acti, crucibus erant adfixi : de quibus haec habet L, vius λ) : multi occisi, alii capti, alii verberati crucibus adfixi: et I seph Flavius de suae gentis excidio verba faciens haec ait: sagellati crucifigebantur: s) ac denique Macrobius ita loquitur 6 : divemberatum servum sub furca medio circo ad supplicium egerat. 13. Superbus igitur jure , et quidem maximo, Sosia fit noster, fustem sumente Mercurio, cum evaserit flagra , quae. quidem et acerba , et servo digna, et vilissimo sanguini destinata, carnemque, quasi laridum coqui cultro subjectum concidentia. Servo in quam digna, et vilissimis destinata; ita opportune Mente Petr nio: tentantque funibus vilissimo sanguine tutelam navis placare 7 acerba vero , ut in eadem ipsamet scena noster testatur Sosia dum

Quid faciam nune, si tres viri me in carcerem compegerint Inde, quasi e promptuaria cella, depromar ad sagrum . I 4. Equidem ex hisce duobus unice versibus quam acerba ,

quam

64쪽

LIBER I. DISSERTATIO V. 49

quam gravis , quam servo tantum homine digna flagrorum esset poena satis recte conjicio. Somniant quippe meo quidem sensu Ni-golius, atque Ambrosius I dum promptuariam cellam carcerem fuisse arbitrantur: eam ego puto fuisse cellam , quam nos Itali , DISPENSA , vocamus. Et re quidem vera promptuarium sumit Cainto a) pro cella, in qua res ad victum necessariae adservantur, ut statim promi possint. Sensus itaque Sosiae is est, ut acerbam flagro. Tum exprimat poenam; atque ita mihi secum ipse videtur colloqui. Quid , si ego , quasi eam salita , vel bubula , quae a promptuaria cella aT culinam deducta , variis caeditur modis , atque discinditur, utque tenerior fiat, varie contunditur, ac verberatur, depromar ipse ad flagrum. ad verbera

Is. Perbelle sensus hic illustratur ex Tertulliani 3 verbis qui

haec ait: cur cellarum promarum potius vocabulo usus est, et non aIL

cujus loci receptorii , nisi quia in celiis promis caro salita , et usui repos ta servatur , depromenda illine suo tempore 3 Timebat igitur Sosia poenam sane acerbissimam; ne scilicet uti e promptuaria cella bubulae frustum, aut laridum , aut petasunculum coquus contundit, Si ve discerpit ita ipse coniungendus depromeretur ad flagrum. I 6. Quae cum ita sint quisnam quaeso non videt quanta cum Tatione Mercurius merito Sosiam superbum se facturum dixerit, si ab acerba aeque , ac probrosa flagrorum poena abstinuerit, si S

siam ictibus , homine ingenuo atque etiam milite non indignis affecerit, si denique fustem sumpserit . Nonis Iuniis I776. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.

DISSERTATIO VI.

De nocturnis Deambulonibus . Loeum Plauti nostri non modo sub curum, verum etiam tot cI Tis in Plautum scriptoribus inaccessum , pro viribus, Sodales, illus trare conabor. Sic in Amphitruone Mercurius Sosiam alloquitur cvi: Nunc profecta vapula ob mendacium . Reponit Sosia. :

65쪽

so URBANARUM QUAESTIONUM.

subdit vero Mercurius: At pol profecto ingratiis :Ηoc quidem profecto certum est, non arbitrarium. a. Si obvium, minusque conditum amemus Sensum , qu terni hi profecto adverbialiter sunt sumendi ; et sic tertius ille profecto ingratiis hunc reddet sensum, vapula profecto ingratiis : hoc est: vapula, velis, nolis : vapula, te etiam invito, et non ita arbitrante ἱ hoc enim prosecto certum est non arbitrarium, nil scitue et a tuo pendet arbitrio , ut verbera effugias . Ita omnes tenue-Tunt , ac tenent.

3. At mea mihi rectissima , licet nova, interpretatio vid tur, si tertium illud profecto non adverbialiter, sed pro verbo adsumamus; hic enim tunc aderit perlepidus sensus: vapula ob mendacium, ait Mercurius : at nolo profecto , infit Sosia; nec enim leviusculum, aut nullum illud mendacium suste electendum. Atqui profecto ingratiis. hoc est; huc ingratiis advento, iustes debentur, reponit jure Mercurius; verbera quippe erant merito impingenda profecto. ingratiis , advento scilicet legibus ipsis adversis, ac reluctantibus : hoc autem sensu retento, alter ille maxime fulget versus. Hoc quidem profecto certum est, non arbitrarium. Vapulatio enim illa, quam contra legem profecto , adventoque Sosiae est minatus Mercurius, non a verberantis prodit arbitrio , sed a lege ipsa statuitur , ut proinde certa sit, non arbitraria; atque ea certe majori cum ratione, qua ait paulo ante Mercurius, se unu ex militibus esse vigilibus, quos Creon rex nocturnos in civitate lin averat i) : Rex Creon vigiles nocturnos singulos semper locat. 4. At dicet sortasse quispiam: unde hanc sumis audacter legem 3 A variis sane eam colligo vetustatis monumentis , ab Accio ipso vel nostro, ab ipsismet Sosiae verbis in hac met scena cum Me curio prolatis. Legem adsuisse populi nedum Romani, sed gentium serme omnium apud cultioris notae homines satis Constat, qua Ca tum erat, ne cui noctis Conticinio per urbem iter facere liceret :audacissimi quippe juvenes, nocturnique grassatores vias obsidebant : sed heus tu, ait ad rem α Apulejus, cave regrediare a coena maturius , nam vesana factio nobilissimorum juvenum pacem publicam infocis ; et passim trucidatos per medias plateas videbis jacere . Quid Cajus. quid Nero noctis facerent a Tacito 3 , ac Suetonio quisque valet

66쪽

LIBER I. DISSERTATIO III. ςt

Iet accipere: optime vero hunc tangit morem Plautus in Trinummo si ubi Lysiteles adolescens haec ait:

Isthure ego mihi semper habui aetati integumentum meae, Ne penetrarem me usquam , ubi esset damni conciliabulum. Ne noctu irem obambulatum . Comprimenda ergo erat legibus nocturnarum deambulationum a dacia , atque aequius erat hanc sane legem servari turbulentissimis illis belli Punici secundi temporibus, quibus suas Accius noster eXDrabat comoedias.

4. Verum in hac met ipsa, de qua agimus, Amphitruonis scena Plautus perlepide Plautum explicat : ita enim in ipsomet sui sermonis exordio sa) loquitur Sosia :Oui me alter est audacior homo , aut confidentior Iuventutis mores qui sciam , qui hoc noctis soIus ambulem Quid faciam nune , si tresviri me in carcerem compegerint Inde quasi a promptuaria cella depromar ad flagrum :Nee causam mihi dicere liceat, neque in hero quicquam auxilii mi Nec quisquam sis quin me omnes esse dignum deputent: ita suasi incudem me miserum homines octo validi caedant: ita Peregre adveniens hospitis publicitus accipiar . Haec heri immodestia coegit me, qui hoc Noctis a portu ingratiis excitavit. Nonne idem hoe laci me mittere potuit Quorsum vero tantus flagellorum timor , quorsum tam grandis trium virorum metus, quod hoc noctis obambulet Sosia , nisi haec noctis ambulatio, nisi nocturna haec sane prosectio feret ingratiis, legibus scilicet adversis, ac reluctantibus 3 Certa igitur Sosiae, ingratiis profecto adventoque non arbitraria minatur verbera Majae filius:

At pol profecta ingratiis:

Hoc quidem profecto certum est , non arbitrarium 3 : quae sane Mercurii minae, atque indicta verbera hieme gallica frigidiora fuissent, nisi verbera illa noctu obambulantibus lege essent infligenda . 6. Hoc idem clarius ostendunt triumviri illi capitales, quos merito timet Sosia. Munus enim eorum erat cognoscere de se Vorum admissis , aut hujusmodi viliorum capitum ad columnam Maeniam , ut ad Taciti nostri annales sibi notavit Lipsius , quia immo et idem noster in Aulularia testatur Plautus, ubi Euclio se nex adversus coquum haec ait s . G a Eves.

67쪽

Evcl. redi, quo fugis nunc Z Tene, tenectur. quid stolide clamas p cI. quia ad tres viros jam ego deferam tuum nomen Hisque sane triumviris validi illi erant octo lictores , quos metuit Sosia, ne de suo sacerent corpore incudinem, ut tradit clarissimus Hottomanus I . 7. Si ergo ad flagrum , et verbera, quasi e promptuaria cella , per triumviros capitales , ex quo noctis ambulet , Sosia hic noster depromi timet: si ob haec sibi servo causam dicere non li-Cet , nec ab hero absente auxilium adest: si dignum se tandem fatetur de omnibus dijudicandum, quem octo validi homines caedant, ex quo heri immodestia coegit, ut ingratiis, adversisque legibus hoc noctis tempore profectus foret, optimo sane jure ait Mercurius , stagrum Sosiae, si non ob leviusculum mendacium, at pol ingratiis profera esse infligendum, et quidem non arbitrarium, ne a Verberantis arbitrio, sed certum , ac lege indictum . Nulla igitur majori cum ratione dicere Mercurius Sosiae debuerat a :

At pol profecto ingratiis :HOe quidem profecto certum est, non arbitrarium . Scilicet: haec cςrta vapulatio ita certa est, ita Certe in nocturnum deambulonem indicta, ut a lege, non ab hominis arbitrio descendat . Sic eno Plautum intelligo , sic recte locutum πιο : Ut mira si quis sentiat, nihil sentiat. 8. Plurima, Sodales optimi, futuris exponenda vobis orati nibus superessent, eam Plauto nostro lucem serentia, quam a Grutero, Taubmanno, ac Pareo nullam habuere, vicennali per me stindio, ac labore Consecta . At sermone plus quam Milesio usus fueram , quia nedum latina simplicitate, verum etiam Fescennina quandoque loqui dicacitate Plauto visum est nostro . Quae igitur olim clarissimos illos in literaria republica viros latuisse putaveram, potuisse quidem , sed digna tenebris, ac silentio habita esse, meliori de hinc judicio sum arbitratus . Cum ea igitur non essent r. s. . . quae legat ipsa Licoris :ignibus omnino censui si sorte cum aliquo literarum, nullo cum morum sane discrimine consignanda. Pridie kalend. Quinctiles 1776. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor .

FINIS LIBRI PRIMI.

68쪽

URBANARUM QUAESTIONUM LIBER SECUNDUS

In A. Gellij cap. 3. lib. IO. De Balaeis.

IV mihi, multumque cogitanti, cur Vester hucusque Gellius modo in doctorum homi num sinu, et Complexu sit, modo sub aliorum debeat ferula pallere magistra, ea tamdem animo insedit opinio, non tam id a Gelliani operis varietate, quam a diverso censorum ingenio prodire. Quidam enim. nimis acres illum ita floccifaciunt, ut apud hos in Gellianis paginis ne carmen quidem sane coloris eniteat , sed euncta jaceant veluti pestilenti quodam sidere adflata. Quidam vero longe, quam Par sit, indulgentiores ita in coelum extollunt, ut iis omnia Gellii dicta sesamo quasi, ac papavere sparsa videantur. Mea quidem sententia neutri, atque utrique peccant. Qui Gellianum namque se monem ita probat, ut in ejus eloquentia nutriatur, cibumque capiat , is certe non minus sapit, quam ii bene oleant, qui in culina habitant. Qui vero morum historiam, ac disciplinam a Gellio tra-

69쪽

ς4 URBANARUM QUAESTIONUM.

ditam omnino contemnit, publici saporis judicio caret. Qui tamdem Gellianum opus sua dignum laude, sua dignum venia arbitratur. Et sapit, et mecum facit, et Iove judicat aequo I in . Idem ego cum his sentio ; neque injucundam a Gellio traditam morum disciplinam existimo . Quam ob rem libri decimi tertium c put pervolvens, quod per me hodierna exponendum oratione d xistis , pauca quaedam de sa) balneis attingam; vobisque Collegis optimis quippe quibus omnia facile suppetunt, quae homines Co sequi ingenio, aut sapientia valeant, dabo imperatam quidem, sed dabo paginam breviorem . a. De balneis igitur Gellius agens virilibus haec habet verba notatu sane dignissima 3 : nuper Theanum Sidicinum consul venit: uxorem dixit in balneis virilibus lavari velle . Quaestori Sidicino a Manlio datum est negotium , uti balneis exigerentur qui lavabantur. Non levem prosecto nec tralaticiam verba haec secere quaestionem, utrum nempe communia cum viris foeminae balnea adirent, an potius peculiaribus , sejunctisque a Virilibus, uterentur .

3. Cultioris notae vir Samuel Pitiscus ex hiscemet Gellii

verbis communia omnino viris, ac Meminis balnea fuisse putat: quae sane egregii viri sententia fortasse probari posset, si a quaestore Sidicino , venerationis causa erga Aeminam comularem masculos balneis exactos esse dicamus; tunc enim reliquas, quibus haeCratio non aptaretur, foeminas promiscuis usas fuisse balneis asserere sorte non dubitarem . Verum mea quidem sententia a recto Pilbscus itinere aberrat longissime . Gellius quippe noster balnea tam tummodo , non virilia balnea dixisset; atqui foeminam consularem in balneis .dixit lavari velle virilibus: cum ergo virilia dixerit necesse Omnino est, ut credamus, apud Theanum Sidicinum vel unos lavasse homines, vel foemineis sejunctim balneis usas esse mulieres; consularem vero foeminam vel ob Commodiorem virilium thermarum conditionem, vel ob singularem quamdam praerogativam , sive sinperbiam , balneis usam esse virilibus . Virilia igitur balnea apud Τheanum Sidicinum bona Pitisci cum venia) foeminis interdicta.

4. At Romae quid facti Z Quid juris fuit Num in balneis

eminae viris admixtae Z Quidam sane sententiam hanc ita reputant alogam , ut nec inter res serias numerandam arbitrentur .

Quibus certe favet Gellius; non enim quaestori Sidicino consul mas-

70쪽

LIBER II. DISSERTATIO L ss

culorum a balneis remotionem imperasset, si in Romanis balneis foeminae a virili non abhorruissent aspectu. s. His favet et Varro, qui haec habet: ibi consedit, ubi bina essent conjuncta aedificia, unum , ubi viri . alterum, ubi mulieres lavarentur IJ : quo nil certe clarius, ut foeminas a masculis omnino sejunctas arbitrentur. 6. Mirum autem in modum his omnibus senior adstipulari videtur Plinius, qui Flaviano aevo , cum pene ire cuncta in licen. tiam inciperent, foeminas Romanas Memineis asserit a) usas esse balneis . Ita enim ait: videret haec Fabricius, et stratas argento mulierum balneas, et alio loco sic loquitur: argento feminae lavantur , nisi argentea solia fastidiant 3 . T. Tandem ea omnium optima ratio , quae a pudicitia , et honestate promanat, acceptiorem hanc facit sententiam : ab ea inquam pudicitia, quam adeo ait Tullius Romanis placuisse matro. nis, ac legibus, ut commixtionem hanc hominum in balneis, se minarumque, patria reserat lege interdictam M. Vix enim datur intelligi Romanos rerum dominos ita fuisse morum expertes, ut easta propriarum corpora filiarum , uxorumque nulla interjecta nec Veste , nec nebula, oculis intuenda procacibus masculae juventutis

exponerent.

8. Ut ut autem se haec habeant , neque his ego , nec Pitisco facile assentior: non huic certe ; quia stante republica, Gellius ac Varro, rem acu tangunt; cum foeminas a virilibus balneis sejumctas indigitent, cumque impudica illa commixtio a prisca Quir, tium gravitate nimium abhorreat: non his vero; quia Romanis deinde moribus in luxuriam vergentibus, balnea masculis , ac Beminis, Mo suisse omnino communia . 9. Enim vero a fine Actiaci belli ad Vespasianum usque Caesarem fuisse pene cuncta nedum licentia, sed et nefaria reserta libidine plures notant, nosque ipsi ubi coenaticas leges recensuimus, latius ostendimus. Id unum hodie repetam, quod Neroniani scriptor temporis narrat s) Tacitus: exoleti per aetates, et scientiam libidinum componebantur : crepidinibus stagni lupanaria adstabant ILLUSTRIBIJS FOEMINIS completa , et contra scorta visebantur nudis corporibus ζ jam gestus, motusque obsceni . Age vero , si haec in Agrippae stagno, in Publico, inquam, convivio insolens, immanis ac pene incredibilis

O Varro de linet. Latin. st 41.

Plin. Sen. i. 33. g. a.

Corn. Taeit. Annal. I. Isis

SEARCH

MENU NAVIGATION