Institutionum medicinae, ad Hippocratis, Galeni, aliorumque veterum scripta rectè intelligenda mirè vtiles libri quinque, Leonharto Fuchsio ... autore. E' quibus ita multa prioris editionis menda sublata sunt, ut nunc primum in lucem exire uideantur.

발행: 1556년

분량: 645페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

m INSTITU T. MEDICINAE

inquiens: Sed & aliquid symptomati relinquendum est.

His enim verbis non uniuersam copiam noxiorum humorum uacuandu esse, sed aliquid dolori,qui vires mirifice deiicere solet relinquendum esse innuit. Parcius itaque tum uacuandum , ne dolor in febribus excitatus Ad animi vires omnino prosternat. Caeterum ueteres quando di defecto- cunt ad animi usque desectionem mittendum esse san-nem δεῖ guinem,vacuandum ve,non, ut nonnulli existimant, de . vacuan- sectionem excludunt,sed uolunt ut haec ipsa uberiorem dum esses vacuationem consequatur, quemadmodum fusius in quomodo enarratione aphorisnu tertii primae sectionis aphoris.,utelliges morum monstrauimus. Hanc enim defectionem in ma- m. lis enumeratis tanquam legitimum vacuationis modii statuunt. Verum no temere,nec sine iudicio sanguinemvsque ad lipothymiam animi ve desectionem mittere' permittunt, sed quum iam vires prae vacuatione mani. seste ingrauescunt, & initium patiuntur desectionis,a que lipothvmiae, cohibendum esse, neque unquam vacuationes ad extremum,& usq; ad ueram syncopen de- syncope ducendas iubent. Syncope enim omnium uirium prae-2-t . ceps lapsus est, adeo ut qui illa opprimul ur,nec audiat,

nec uideat,&, ut uno uerbo expediam,omnes externas 1

Dpotb - functiones quasi interceptas habent. Lipothy mia autemta . . mitior est, utpote in qua etiamnum aegrotus loquitur, audit, uidet, agnoscitque praesentes. Tentandum igitur est, exuperantem humorem educere, quoad uires tolerant, ut infra latius dicetur. Quoniam igitur syncope

mortis imago est,quae assidentes perterret,& aegrum ita maximum uitae discrimen adducit, in eam nunquam medicus uacuatione qgrotum praecipitet,modo existimationem suam inuiolatam tueri, neque in ullas obtrectatorum reprehensiones incurrere uelit. Conducibilius itaque est aegrum diutius torqueri, quam una cum morbo uitam o nem prosundere. Nec rςcte morbum

Q ndo demit,qui cum illo grum de medio tollit. Atqui dices, pameia quid igitur faciendum, si cum uirium imbecillitate m

in iterau gna redundabit humorum copia, cuius ratione ut morda sit ve- bum depellamus, multa certe uacuatio necessaria erit' sectio. Tum enim semel δέ uniuerse facta uacuatio citra maximum periculum adhiberi no potest, utpote quam uiresisteraru

342쪽

ttilerare nequeant. Respodeo, si per uirium imbecillitate nequit uniuersa vacuatio compleri,cum praestantior virium quam morbi sit obseruatio, partitione viedum,

idque summo iudicio, summaque prudentia adhibitis. Partitio aute sit ex modicis interuallis, atq; uel dissoluto uinculo, vel digito indito vulneri interitiittatur tantisper du cibis boni succi,& morbo minime ad uel sis uires reficiantur. Interdu autem hora uria, interdii plures ad virium instaurationem necessariae sunt. Optimum vero,non ultra diem prorogare: ac bis sanguinem,si vires sinunt, eodem die mittere, praesertim in uniuersalibus morbis, qui certe nullam cunctationem serunt , siquidem properandum priusquam putredo, aut alia inualescant mala, quantum ex pedit educere. In partium autem morbis, prassertim earundem phlegmonibus ι partitas uacuationes longiore interuallo seiungi oporutet. Nam cum haru materia e vasis in partiu molem confluxerit, utile est repetita sectionem in posterum, quandoq; in perendinum disserre,ut hoc teporis spatio,co rupti humores ex aegra sede in exhaustas remigrent uenas,quos exinde repetita sectio promptius eripiet. Nee humores illi, quos pars laborans sensim uno alterove die eo deposuit, propterea quod corrupti sunt illic relinqui debent,etiam si dolores coquieuerunt. Venenatam aute materiam,vi in pestilenti bubone, vel carbun-

eulo euenit,non in posterum diem relinques, sed eo i so die festinanter iterata uacuatione demoliaris,ne pestilens & uenenata contagio diutius in uenis haereat. tempore, s a die, qua, horasanguis mittensu.

CAP. VII.

ON temere de tempore quo vena secanda venit inquiritur. Quippe uena intem- si pestiue secta, spiritum pariter cum sanguine exhaurit, innatum calorem eripit, S dissipat, principes partes refrigerat, ac earundem calorem adeo extinguit, ut quasi enervatae, ac debilitatae languescant. Quapropter iis, qui nulla necessitate pluries in anno uenas secant, plurimas a incom-

343쪽

incommoda incidunt. Et si enim frequens venae sectio, detracto quasi podere corpus leuare videtur, quoniam

tamen non parum spiritus calorisque demit, maturam senectutem,& hanc grauioi ibus morbis obnoxiam reddit: cuiusmodi sunt cachexia,hydrops,arthritis,tremo paralysis,a poplexia,& id genus abi. Impensu=enim refrigerato natiuo calore, primogenioque humido imminuto, viseera languescunt, cruditas domi natur , quae tot malorum causa fit, atque origo. Dein, si iusta occasio secandae uenae a medico neglecta fuerit, tum parum

aut nihil, imΘ saepenumero obest, s sanguinem dein-Abiiatio ceps mittat. Debet itaque uenae sectio administrari mox secunda & ineunte morbo. Hoc enim pacto quicquid morbi in vena. posterum gignendum est, prolubebitur, quicquid vero lenitum & procreatum iam est, profligabitur. Sic in seribus priuiqua sanguinis moles seruoris incendio to

reatur, aut ualida putredo inualescat, maturanda est

sanguinis missio. Sic si phlegmonum initio hoc genus

praesidi j tentetur, procul dubio ipse rum incrementum arcebitur, pleruq;& hae omnino sanabuntur. Qu enim in partem confluit humor nondum lisset,& profluentis singuinis impetum cursumque prompte sequitur . Acce ait, quod uires per initia firmae sint& con stantes, nec admodum iis dissimiles, quae pridem erant integra valetudine. Si quo igitur tempore ipso maxime initio hoc auxilii genus egri tolerabunt. Preterea,venae sectio morbis, quibus conuenit,incipientibus, si decernatur, sublata multitudine, quod tuli quum erit facilius natura concoquet atque euincet. His igitur de causis acceleranda venae sectio, si modo ventriculus, primaeque venae milia humoris corrup ela, vel cruditate, vel cibo se-Fen. 4. micocto resertae sunt, ut infra latius dicetur. Vt merito G. I. a. explodenda veniat Avicennae.opinio, qui incipientia O. morbo prorsiis inutilem ac plane ad uerum venae se-Αsucen- ctionem nugatur,& concoctione expectandam censet. nae ingens Quum vero sciam ab aliis peruersem laanc opinionem erratum . pluribus & validissimis argumentis confutatam esse,

Quo die lubens mihi tempero,& ad alia,quae restant explicanda, secanda festino. Vt autem uniuetialium temporum, ita parti πω - cularium di dierum, quibus mQrbi recurrunt, ratio hin

344쪽

LIBRI II. SECTIO VI et 7

benda erit, nec vena nisi mitescente iam & remittente, aut intermittente morbo secanda. In accessionibus itaque ab ea omnin te inperandum es , quandoquidem neque natura tum sanguinis excretionem ullam moliatur. Si quae vero sorte excretiones tum incidunt, lius morbi seruore impetuque fiunt. Pr tere cum in accese sonibus humores maxime quodam quasi aellu incitati esse ruescant, obtiarbatique permisceantur, nulla tum iusta eorum fieri potest secretio,quapropter in ea venare signari haud debet. Quandocunque etiam vel praecau- Qua ho-tionis vel curationis cratia potestas datur singuini mit raseca tendo horam deligend1 , conuenientior erit matutina, da coa. Galeno etiam cap. at. libri de curandi ratione per sanguinis misi ionem sussi agante, quam pomeridiana. Siquidem a Soli ς exortu sanguis suscitatur, viget, atque dominatur ipsoque diei lumine tenuis,serenus, fluxuiq; fit aptior, maxime secunda te itiaque diei hora. Proinde non statim a somno excitis, sed antea horam circiter unam vigilantibus,& postquam hesternum cibum probe concoxerint corpusque ab excrementis tum per uri nam, tum per aluum expurgauerint,sianguis mittendus erit. Astrologica etiam obseruatio tum tenenda erit. In morbis autem vehementibus, quique nimium praecipites sunt, nihil istiusmodi delectus habedus, sed quacunque horaii vehest liter prement,& instabunt, hac ipsa venam incidito: Quin etiam in febribus, alissive morbis, qui circuitibus affligunt, quieti τ aut remissionis animaduersio multo praellantior, quam matutini e mporis. In quacunq; igitur diei noctisve hora remisesio inciderit,caeteris rite administratis, vena secetur.

QMe ante venasectionem necessiriastpraeparatio.

DiVANAE sectionem maxima potissimaq; praeparatio est, partium, quae in pri-a a corporis regione sunt, puritas & expurgatio, ut nihil insit in illis vitii, quod . . Opus impediat, aut certit remoretur,Vitia γε ea sint uentriculi primarumq; uenarum,earum scilicet,

345쪽

α 3 INsTIT UT MEDICINAE

quae iuxta iecur & me senterium sunt,cruditas,noxiorulium oru colluuies, aluus 'cibus adstricta, os ventriculi impense sentiens, uel imbecillum. Haec certia non omnino prohibent & excludunt, sed duntaxat retardant venae sectionem, donec arte sint sublata. Si enim quum

ventriculus cibi copia tumet, quem nodum consecerit, sanguinem mittas, necessario plurimum crudi succi in singuinis locum succedet, quod uenae exinanitae indigeresque rapient. Eadem ex causa si adstricta aluo venam aperueris, iecur exhaustaequae venae sordidum quiddam & impurum e faecibus exugent. Qua ratione Galenus, uel in continente febre, quae omnium maxime accelerato hoc praesidio gaudet, quum ciborum cruditas est tantu morae in secanda uena interponit, quantum satisfacere tum ad eorum cococtionem, tum ut ex

ςrementa descendant, videbitur. Haec sponte nisi succedant,clystere vel balano prolicteda sunt,aut prunis cal-save aluus emollienda. Si corruptus noxiusq; humor in uetriculo,aut in vicinis illi partibus exuperat, multo magis differenda est uenae sectio, donec sit expurgatus , quod scilicet is humor multo maiore detrimeto, quam

cruditas rapiatur in venas, hascia, impuritate multa polluit.Praestat igitur, ut ante qua uena resignetur, uitiosius humor deturbetur. Quibus eximius est oris uentriculi sensuq,iis ante venae sectionena consulendum est,osque ventriculi muniendum iis,quq corroborant, ius humorum morsum retundunt,& quae humoris influxum arcent , ut est mali ςotonei vel punici succus, & id ξenuralia. Atque haec quidem praeparatio omni venae sectioni

praemittenda est, quu morbi clementia concedit. At nonunquam morbus tam immanis & importunus est , ut nulla praeparatione praemisia,nullaque interposita mora ad venet sectionem sestinandu sit velut in bono habitu athletico,a quo praesens aut suffocationis,aut ruptionis uasorum periculum impendetr in vehementissimisphlegmonibus, in ardentissimis febribus, in casu ex alto, aut in graui collisione. Saepe etiam quum crassior est sanguis, ut fere spes nulla. sit,eum facile per venae section m posse educi, extenuantibus illum medicamentis tribus vel quatuox anu vςpaestinopem diebus uten

346쪽

dum erit, ut est mulsa, cui aliquid hysopi, nepetae, origani, aut pulegii incoctum est. Interdum & balneae Iubalnis necessariae sunt, ueluti quum venae procul a viscere di- quadΟΡ-

stantes, in cruribus ninurum, aut summa manu, secam eanda vetur,&in ijs, qui crassiorem inuenis sanguinem obti- ua.

nent. Siquidem balnei calore sanguis liquatur & attenuatur, adeoque ut estuat magis idoneus redditur.

In corpore tamen plethorico, & in phlegmone suspecta, balnearum usus , tanquam nocenti simius, fugiendus. Proderit etiam hoc nomine, ut scilicet corpus incalescat, deambulatione uti. Quidsectionis xenae tempore faciendum sit. C A P. IX. U M venat sectio non raro ad animi desectionem deducat, praesertim eos,qui an- Decumbee tea nunquam venam aperuerunt, praestat tιbm v

tam illis, quam aegris decumbentibus, in naJὸca maxima tum corporis tum animi traquil- da. litate venam incidere. Idcjue faciendum erit maxime

ubi imbecillae vires fuerint, aut syncopes metus subsit . sit pars,quae inciditur,prona,& m hanc facilis directus. Partis tique,ut dictum est, sanguinis cursus ex corporis ea sede, sua inci- quam plurimum exinanire proponimus. Artua quoq; ditur ve- confricentur, dum incalescant, & proxime supraque nasin . eum locum, in quem scalpellus adigetur, arctius vinciatur, ut sangui ne prolecto vena tu mentior in conspectum se det. Instra etiam illigatur, quum tremula inconstansque vena ad scalpelli quemvis impulsum sub- nterfugit, aut e sua sede dissilit. Constat autem, quibus densa S squallida cutis est,& quibus angu stae venae, aut in altum demersae, multa carne, vel adipe obductae, iis multo arctius vinculum iniici debere, quam quibus est diuersa costitutio. Minores inanuu pedumq; venas, Visor quia i se non satis implent,in calente aqua demittimus, m --

quae&proflueti sanguini impetu facit. Si ne sic quidem et ped- vena in apertu promatur,ea quo loco inesse solet digito γεμ.ru impulsu percuctare,du sanguinis fluxu & incursione, illius sit explorata sedes. Hanc i; signata,scat pello indu sinus artii ex seriat.Sedulo etia prospiciat,ne vel arteria,

347쪽

aso INSTITUM MEDICINAE

Aperta vel neruum tendinem ve pro uena petat. Aperta vero arteria si arteria, sanouis emanat tenuis, rubicundus, igneus, & a. saltu quodam exiliens. Ex neruo aut tendine puncto

dolor ingens, stupor, resolutio, & brachii conuulfio cutum re interueniunt. Caeterum, vena ut decet aperta,

vinculum a superiori parte laxandum erit quo inde sanguis uberius defluat. Si ex crassitie sanguinis, aliave ex causa sanguis minus abunde.&segnius fluat, aeger pugnum artae vehementerque adducat, neruos, musculos& latera, tussi ac uoce ualida colendat,vulnus uero aque

calid e fomento proritetur. Vtile denique est, etiam si pro ratione sanguis di manat,medio cursu digitum vulneri imponere,ium ut uires reficiantur, minusque disii pentur, tum etiam ut deterior spurciorque sanguis , ex intimis in sectionem confluat. Quantum sanguinis detrahendum. C A P. T. MANANTI S autem sanguinis quantitas stimanda est, ut is demum opportu e ne sistatur ..Aestimatio autem ex morbi necessitate magnitudine ve, & ex uiribus maxime sumitur,ut quantum morbus exigat, & quoad vires tolerent educatur, adeo ut quocunque tempore dissoluuntur, etiam si restant superuacua , a vacuatione nihilominus desistendum , cessandumque est. Tribus autem maxime notis,quo tempore sanguinis effluxus sit cohibendus,cognoscimus, mutatione mlicet sanguinis, labascente effluxionis impetu ac robo re , & pulsus commutatione. Mutatio vero sanguinis& in colore, D in consistentia tum potissimum expectanda est,quum vehemens dolor,aut ingens phlegmO'ne est in locis venae sectae finitimis, ut libro secundo viactus acuto. Apho. Io.exemplo pleuritidis mostrat Hippocrates. Siquidem sanguis qui iuxta phlegmonem ha ret,alius est ab eo, qui in caeteris corporis partibus,quae secundu naturam se habent,cotinetur, ut quia a vehemuti & praeter naturam phlegmones calore supra modum est calefactus. Quapropter si sanguis,qui in totum spar situr corpus antea pituitosor ac crudior erat,rubicuum Tribus no

nis effluxus sit cohibendus cognosci

tur. . . I

tutatio

348쪽

Hior 8c magis flavus euadet, qui in ea quae phlegm ne obsidetur parte continetur. Quod ii uero in uniuem sum corpus diffusus sanguis rubicundus fuerit, haud dubie qui ad phlegmonem est, adustus assatusque in nigrum permutabitur. Coloris itaque mutatio index est, sanguinem ex phlegmone obsessa sede, in qua is est a reliquo dispar, euelli. Et si autem coloris mutatio modum & mensuram vacuationis indicat, tamen non semper expectanda est,sed interdum antequam appareat , a sanguinis detractione erit desistendum: idque duabus de causis. Vna, quod virtus sit imbecilla, nec tantam vacuationem, quam coloris sanguinis mutatio sequitur, serre queat. A ltera, quia phlegmone maligna est,nec quicquam de se sanguinis concedit, quod vehementer impactus humor sit. Haec itaque cogunt intem- restiue cessare, ac potius iterato quod reliquum est detrahere, alias quidem eodem die, alias , ut dictum est, postero. Pari modo & labasicens fluxionis impetus ac Tobur , sanguinem este cohibendum monent .fSi enim sanguis minori impetu, quam antea,effluat, vires iam desecturas praemonstrat, maxime si accedat pallens faciei color, & oculorum calleo. Omnium tamen certis. sma & minime fallax est, pulsus mutatio. Si enim ex crebro rarus euadat, aut ex magno paruus, ex vehementi

debilis N obscurus,ex aequali inaequalis,uires collapsuras praesagit. Haec igitur tria si ex vacuationis sanguinis quantitate incidant, protinus intermittendum, ne imbecillitas progressa,vel mortem inserat, vel iacturam quae nullo pacto resarciri possit. Em isanguinis obseruatio. C A P. Y r. ANGVIs e uena esstuens mundis ter . sisque pes uiculis, terrenis, vitreis, plum's beisve excipiendus,non item aeneis, ne abi in iis vel propriae substantia vel coloris, vel alterius qualitatis conuersionem iubeat, quae medici de corporis assectu iudicium peruertat.Sine& pelviculae multa , in quibus sanguinis varietas conspici & distingui positi.Seponatur soco naudo,quo nec puluis,nec sumus,nec ventus, nec Solis radij pertingat ..ta omnium

Color usa

349쪽

dilla INSTITVT. MEDICINAE

Omnium prima in iis obseruabitur fari guinis substa Iudiciu de tia. Viscosus est, qui lente fluxit, & tanquam ututinum

iam uine dictitis obhaeret . Crassus est & densus,qui multas fibrasenvsso ex habet,qui Ocyus concrescit, atque conglaciat. Vterque Σαstiata obstructionum aliorumque inde morborum fit autor. Qui tardius concrescit ac durescit, tenuis est: qui uero jam refrigescens minime durescit, is omnino uel aquosus vel putridus est, cuius omnes sbrae direptae, atque

Serum. corruptae vanuerunt. Serum multum tanquam aqua

citrina concreto sanguini innatans,vel potum liberaliorem, vel iecur infirmum, vel imbecilles renes, vel eoispum . dem obstructos ostendit. Spuma innatans, nisi fluoris impetu nata sit, incendium atque feruorem eius hujmoris monstrat, cuius colorem prae se lari:xubra, quisdem,singuinis: flaua,bilis: alba,pituitare liuida,melano choliae. Durestentis sanguinis color per summa rubis Colon cundus,boni utilisque sanguinis est index. Color pallis dus,bilem albus,pituitam: viridis,bilem retorrida munudus aut plumbeus,atram bilem, cum pernicie, ut dispa' rium colorum permistio , varios humores exuperare commonstrat. Sanguini innatat nonnunquam pingue vim f. quiddam & adi postum,instar tele aranei cohaerens.Hoc,

si admodum pingue & obesum est corpus, ex ipso sanraui ne causam habet, qui est in adipem pronus. Sin cor' pus stricosius fiat,minusque obesum, idipsum colliquari & ma cere portedit.Si di iusso sanguine grana quaedam arenularum aemula ostendantur,aiunt vel Elephantiasin vel ad hanc propensionem notari:quanquam o seruantibus nihil tale deprehensum est. Quare qua facili Uerie tale affirmatur, ea quoque contemnitur. Si sanguinem -- graue olere,quod rarum est,contigerit, pηtredinis cor- iuptionisque immensae est indicium. Quid a xenia flectione faciendum. C A P. X . ANGUINE, ut morbi magnitudo uiaresq; serebant, emissis, ger supinus decums bat,ut omnibus partibus in spina dorsi tanqua in corporis basim reclinantibus, summa sit quies, S i quiete partes exhausis repleantur,resarcianturq; spiritus. Neq; igitur ad cosueta munia properet,nem celerius imbulet,neq, ullo exercitationis

350쪽

MBRI ΙΙ. SECTIO U.

rationis genere si fatiget: neq; utatur venere,neq; in balneu descendat. Quippe sanguis & spiritus vehementius

incitati,ne dissipentur aut incalescar,sedandi coprimendiq; sunt. Venae tamen sectioni non continuo indormi-endum est, ne aut languidior intro re pens calor extinguatur,aut imminuti spiritus obruantur. Itaque vigilas conquiescat, absitque omnis tum anim litum corporis Quasso a contentio.Hora una aut altera a sanguine misso,alime- δε-

tum licet offerre, exiquum quidem, quodque boni sit Gone ali succi,quod prompte alat, & quod sit profligando mose mentsi ofbo accomodatum. Duabus ab hinc horis, aut etiam mi- feret monus,nihil vetat obdormiscere, modo assidentes prospiciant, ne vel laborans in brachium caesum se deuo Iuat, vel uinculu dis oluat,quo sanguis di manet,vel aliud sibi incommodum serat. Reliquus cibus sensim increscet, neque temere aut avide ad pleniorem properadum est ,

ut quem nativus calor imminutus non plene sit consecturus, & quem crudam multumque exuctae venae rapient,quo demum omnem corporis molem reserciant.

Et si autem integra sit omnis alimenti concoctio , qui tamen iuuat ilico se succis largius implere,quos animus . Dest uena secta demere ' A misso itaque sanguine exqui- esstior victus ratio tenenda erit, neque protinus aeger ad pristinam diglam,perinde ut canis ad vomitum,redeat. Vt maiorem in modum detestandus sit Germanorum Defoti mos , qui sere nunquam lautius comedunt, aut largius Ger-

bibunt,quam a venat secti one. mavorsi De curarbitulis. C A P. XIII. mos.

V a R T V Μ vacuationis genus per cumcurbitulas fit. Cucurbitas autem&cu- Cucurbi- ' curbitulas a forma Latini appellant in-.tastrumentum,quo sanguis a profundo corporis attrahitur & elicitur. Has vulgus medicorum ventosas, quod spiritibus ac uentis e corpore proliciendis sint accommodatae, nominare solet is

Ex quo illud Satyrici natum:

Iandudum eaput boe ventosa cucurbita quaerit. Cucurbia Caeterum earum omnis ratio actioq;,ex vacui in rerum tiarii, semiura odio fugaq; proficiscitur. Aere enim ac veto ip- tio actio-

uiuitus vel igni colum pio,vel ore exucto, vi magna & s.

SEARCH

MENU NAVIGATION