Francisci Rossi iurisconsulti florentini Monumenta posthuma latina et italica

발행: 1781년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Tstra. Recte sane r sed unde praecepta haec petenda sunt 3 SAB. Ex antiquo Romanorum Iure , & ex illa adeo pretiosa Triboniani reliquiarum illeca ex qua

omne Ius nostrum Promanat.

T EB. Vide primum quid agas in hoc exordio: Nam hodie vω Neoterici sere Omhes in scholis quibusdam . ex Morali Philosophia, & ex iure naturali praecepta legum deduci omnino oportere contenditis . Praeterea non solum ni acultas , & navos Pandectarum acerbissime reprehenditis, verum etiam totum Pande harum opus risu , ct convicio excipitis , quod neque utilitatem habeat , neque usum invita . Et Tribonianum cum Collegis male traducitis , tanquam oscitanter , nec satis bona fido versatos ; eorumque centonem ex variis laciniis , hinc atque illinc adscitis male contextum Vituperatis .

Quapropter abiecto huiusmodi inani studio, ad r

clam quam vocatis rationem, S ad rationalem Philosophiam tantummodo excolendam Iurisperitos convolare compellitis . SAB. Mihi tamen adeo mens inops esse non potest, ut ita temere tot antiquis reliquiis ,& praecipue tot classicis Scriptoribus, qui ten' ire Roma irae Reipublicae, oc Imperii floruerunt detractum cupiam. Norunt namque omnes boni , & cordati Viri. quantum in iij is verae sapioirtiae, cruditionis, & elegata tiae lumen reislgeat : quantum aequum ab iniquo secernere, homines iustitiae mere coniunctos ad societatem componere potucrint . Ita ut fateri necesse sit , non nis cx his sontibus totius paciscae artis elementa hauriri poste , in quibus sapientia,

aequitas , humanitas mirum in modum elucet ; si quis vero omnia haec ex solo naturalis rationis lumine pronuere sibi suaserit , a veritate longe aber

rat a

42쪽

Ut. Saepius eiiim errare contigerit qui sequi vellet tantummodo naturalis rationis 1 eorsim sumpta:

conluctaria , posthabitis positivis XII. Tabularum , Ediliam, Praetorum , de Caesarum Iuris Sanctionibus ; harum igitur Leguin scientiam Iurisperitis admodum necessariam esse pro certo habeo. At vero cavendum est ne Iurisconsultoram sententias , Romanasque Leges cum opinionibus Interpretium Accur- sanae , & Bartolinae sectae coniungere velimus. Hi

stitiae arcem diripuerunt, eamque sub amicitiae sp cie evertere, polluere ausi sunt . Quod si Cuia-cianae scholae Interprςtes in honore esent apud Fo-xenses, eolque in deliciis haberent antiqua Romanorum Iurii prudentia ad pristinam dignitatem , dc amplitudinem brevi consurgeret ; & ita nativo splendori restituta , lucida Iustitiae tela in oscuris sore sum diverticulis splendide iacularet, & Forenses ex

Leguleis vere evaderent Iurisconsulti. Tras. Fallacia alia aliam trudit . Romanorum Iura ab Imperatore Iustiniano in unum Corpus digesta nullam apud Populos vim , potestatemque exercere valent, nisi vel publica auctoritate, vel quotidiana consuetudine, & frequenti Populorum usu recepta sint. Igitur ex usu , α receptione Populorum vis, & potestas Romanarum Legum promanat. Usus vero frequens , & unanimis Populorum receptio , una cum Legibus , dc Consuetudinibus Longobardorum admixta , ex Italiae gymnasiis ,& precipue ex Irneriana palaestra profluxit , g nus unde omnium Interpretum ferac issimum , &Accursant , Bartolinique patres , qui quamvis vere potius Legum conditores , quam.interprςtes dici possint , usum tamen , & consuetudinem iudicandi in supremis gentium Ulabasteriis, & Su

43쪽

DIALOG I PRIMυτ sselliis statuerunt . Hi R manas Leges . quada in vel aequitatis sit avitate, vel monim honcinnitate, vel si mavis propria auctior tate, parti da mutilas , partim Corrcctas, partim vero in aliuna sensum Italis det r-tas , tradiderunt . Quod quarn vis ab initio minus recte factum este velimus, nihilO.ninas ex hoe fonte Ius quo utimur , dc in quo versamur promanat. Quod eum sit adeo longaevum , & tanta rerum iu dicatarum frequentia munitum , ab eo non licet

amplius discedere , nisi rcrum dominia, civiumque bona in incerto ponere . & privatorum substantiassus deque itillexe cogitemus. Quicumque invetera tam iudicandi e insuetudinem pessundare auderet Leges refigere ; populoram iura convellere ; fortunas hominum tanquam ardes sublapso fundamento ) submovere auderet. Nec asserendum est, usum,& consiletudinem Parvi pendendam esse , & ex solida Romanarum Legum auctoritate acriter esse orpagnandam. Nulla cnim est apud nos Romanarum Legum auctoritas , nisi usu , de consuetudine Legum sippiente, recepta sit. Usus enim, & consuetudo iudicandi pro Lege est , de apad Italos tan- quain Ius universale italicum servari debet ; quemadmIdum exploratum est apud omnes gentes Ius consuethidinarium servari . Tribus namque vivitur modis; natura, consuetudine , dc lege. At eon e-tudo pro lege est , dc natura societatis vinculo ob stricta in lege , de consuetudine versatur. SAst. Haud equidem inficior ex recepto , &srequenti Populorum usa Romana Iura vim , dc auctoritatem Legum apud nos recepiste. Fatebor etiam Plurimas Romanorum Legcs usa neglecto ab aula recessiste ; multas etiam a moribus nostris longo

dissitas est. intervallo, complures tandem , Vel ex statutaria sanctione , vel ex contraria consuetudine

44쪽

penitus esse abrogatas. Nitii lominus in illi sthomacumniovent , quoties in iis assequendis , quae moribus receptae , dc iudican ii conluetudine confirmatae ldiat, Ii terpri tes rudes, oc agrestes sectantar, etiamsi prinsto sint politiores , & elegantiores Romanarum L gam Interprςtes . TREB. Ego vero utrosque Iuris prudentiae Interprςtes consulendos, & excolendos esse arbitror, primosque a secundis divelli minime posse contendo . Qui Glacium , Donelium , Hotoma unυm , Fabrum tantum consectantur plura scidiat, plurima tamen ignorant ad plenam, & periectam Iurii prudentiam altequendam. Ignorant enim Patrias Leges . earumque interpraetationem in Foro, consu tudinem iudicandi, dc rerum iudicatarum conge

riem , Tribunalium denique ritus , & formulas , di Ordinatoria Iudicii non callent ; quae res Omnes maximam Iurii prudentiae partem eniciunt . Qui vero Bariolum , & Baldum , Gratianum, Rotarum Decisiones, dc innumeros Forensum libros in delieiis tantummodo habent, altera dc peiori labe laborant. Nam scientiam hauriunt ex sordidis rivulis, numquam ex ipso sonte i inunt aquas. Indicibus

tantum, & repertoriis haerendum elle autumant .

Ventosa, & enormi loquacitate utuntar Sophistaram more in nugis subtilibus ambitiose versantur , dc in tortuoso, & obscuro cogitationum ambitu ius reponunt. Qua de re non tantum artis Praex epta ex ipso sente petere, & cultiores inter praetes ex currere, & investigare neceste est, sed etiam so-rensium exercitationes, Tribunalium placita , Prag naticoram responsa, scientia , & usa assi lue cons ctari oportet. Quid iuvat Forensi, tantam imi en dere diligentiam de inanes meditationes suscipere

circa plura Iuris Romani capita , quae ad hist

riae τ

45쪽

, seu philologiae provinciam lκrtinent, & quae

hodie nec recepta sunt, nec sortastu ab ipsi, Iustinianaeis antecelli ribus recipi Ipotucrunt . At hcontra si quando horensis iurisperitus scientiam nam ex indicibus, de conclusionibus , ut aiunt, tantum edacere cupit Pragmaticorum umbram .& imaginem scientiae complectitur, quae Pur auras cito dilabitur par levibus ventis, volucrique s.nillima somno

SAB. Quamvis te plurimi fac Iam , si tamen

usum , dc coaluetudinem quam me s.ctari cupis in Libris Pragmaticorum perquiram , quid supererit, nisi ut cogar saepius iudicium de usu , de conlitetudine Legum suspendere. In utramque enim partem innumera auctoritatum congeries proferri potest ,

Opini unum contra opiniones , comunium contra c

munem, sublata sorsan spe victoriae . Ita inter se fere omnes forentes Scriptores tamquam in acie digladiantur, & unus in alterum irruit, & vicissim Prosternuntur . Quis itaque poterit , adeo inter se disii aetates , & repugnantes sententias colligere, &ad concordiam revocare pTREu. Ingenium hominum maxime est ad dissentiendum proclive; sitis cuique notum est, quam diversae fuerint Philosophorum Familiae , quantae Theologorum Sectae, quam variae in rebus tam Phisicis , quam Moralibus senteirtiae . Extant adhuc in Libris Pandectarum plurima discordiarum vestigia, inter diversae Scholae Auctores , & quantum Sabiniania Cassiianis de omni re distentirent ; Proculeianis vero , de Pegasianis non idem citet iudicium. Quid igitur Forenses tantum Interpraetes insectantur quoties ea par est omnium studiorum conditio ; ea humanae mentis, vel imbecillitas , vel arrogantia . Gr-ta enim veritatis cognitio in moralibus non aeque, B a ui

46쪽

nt in mathematicis disciplinis assequi potest. Asa iliematici enim formas ab Omni materia separatas abstraliunt, & disiungunt, ex certis indubiisque principiis gradatim ad certissima adicendunt , & recti, curvique , plani solidique posita natura , Proprienates

educunt. At vero adsis modo : In moralibus minisiiax etiam res. Logis rationem , & vim mutare Valent quam saepissime ; Nam inter fas , & nefas aliquid semper est tali latitudine interiectum , quod modo huic , modo illi parti propinquius accedat. Hinc cit ut animus in medio i usi ensus haereat , &veritatem attingore cupiens postquam ex ipsa roargumenta rectae rationis duxerit , & ad memoriam theoretica artis praecepta revocaverit, cogitur Vel invitus Tribunalium , & Doctorum sententias explora re , ut iudiciunt suum rectae rationi , comunique hominum opinioni cohereat . His vero monumentis tanquam testibus adhibitis mentis opinio confirmatur , & in quadam veluti tranquillitate versatur.

Testimonium enim dicimus omne id, quod e qualibet re externa sumitur ad faciendam fidem. Quod vero cum ad huiusmodi testimonia accellerimus inter dissidentes ad invicem sectas incidere oporteat, id ipsum coeteris scientiarum Proselibribus contingere fatendum est , si ad memoriam revocare velimus Philosophorum contestationes , unde Stoici, α

Academici , & Cinici , Medicorum dogmata inter se diversi , alia iramque est Ippocratis socia, alia Asclepiadis dissensio , unde Apollodorei, dc Thm-dorei ; itaut commune ingeniorum satum minus recte solis Pragmaticis vitio vertitur. S. it. Credo equidem commodam opem I ascendam este ex hisce Consiliis , & Decilion ibas , ut scilicet per salebrosam , & aspera in Iuris viam mO lestiam itineris facilius substitiere possimus, di rei

47쪽

quam semite compericli uiri invenire : Sed hi tantum libri pro nomenclatoribus , & indicibus memoriqadminiculo adhibendi sunt , ad hoc ut ex recentioribus facilius assequamur antiquos , S per rivulos excurrendo, sontem ipsi im celeriter assequamur. TREo. Ita prosecto est ; dicam tamen quod sentio : Antiquiores Interpraetes Leges Romanorum serventi studio, intima nacilitatione, & laboriosa exercitatione non tantum libare , sed etiam penitus

haurire potuerunt : huic tamen legali scientiς s culi vitio in Scholasticorum subtilitates , & Gramaticoram barbariem I in peram c tule in . Medii temporis Interprςtes inter quos emicat Culaeius: legalem, veramque scietat iam cum elegantioribus literis , antiquae historiae , & grecae latinaeqe linguae Peritia col ularunt. Neoterici vero, praesertim verosiostri temporis , in minima Legalis Scientiae notitia , in maxima vero eruditionis copia nituntur ;qua de re plurimi vel ad res iudicandas, vel ad

causas in Foro agendas inepti reperiuntur, dum in abstracta rerum contemplatione oblectantur Pan ductas ipsas, una cum 'libris Pragmaticorum negligunt , & pessundant . Vel si Pandectaram libros excutiunt segnes in pervolvendis Forei sum libri , Ius consuetudinarium , Legesque patrias fastidiunt tri luin i crtinaci labori , dc vigiliis , aliisque praesidiis, quorum maxime indigent vocatis etiam Clal sico ad concilium Comnulitonibus ) acerbissime

indicunt .

SAB. Cur igitur oleum , & operam pcrdere in tot Libris pervolvendis , qui a quitatem pro arbitrio fingunt , qui quod perspicuum , ex facile est obscurum , & inextricabile eniciunt , qui regulas suas in obscuris , & perplexis limitationum, sublimitatiotium , ampliationum , M subampliationum te-

. , ne

48쪽

nebris involvunt ; qui fraudolei itis verborum ambagibus , & enormi loquacitate aridas , di inanes m ditationes enituntur ; qui nihil familiarius habent, quam inveteratos eorum errores Pro certiistinis legibus obtrudere , a quibus in iudicando, vel consiliendo recedere nefas este putant , Et tamen ita superbiunt, & se mutuo laudant, vicillim ι.Omibnant, quasi omnem doctrinae laudem sint ait equit. Qua propter in tanta Librorum multitudine vix .

ac ne vix quidem inveniri potest, quod publice pri vatimque expediat Urbium , 5c Populorum regimi ni , & Studentium utilitati . TREB. Quisquis perfectam iusti , atque iniusti scientiam attingere cupit, necesie est ei cuncta ipsius scientiae penetralia investigare ; Asperri ina, o dumis, spinisque consita loca percurrcre ; lotigissimum iter constanti animo suscipere nec labori . nec taedio, nec vigiliis unquam parcere. Nullus est Auctor, qui Iuris nodos , & Legum enigmata solvat, ex quo aliquid utilitatis expromere nequeas :nulla quaestio , quae a plurimis agitata Scriptoribus lumen aliquod rectae rationi non adserat e nulla meditatio ad cruendam veritatem excitata , cui maximmum praesidium aliorum hominum studia, & exercitationes quasi amicorum aes conlatum non conserant . Revera nec te iuvenem eraditissimum latet,

quot, quantique huius aetatis illustres Viri, ab antiquioribus , & Oblbietis Scriptoribus argumenta disputationum , sententias, dc scribendi materiam surripuerint ; ita ut si ingenii aliquid producere velint, manus abstinere ab alieno nequaquam possint . Prae terea plurima sunt, quae ab Iuris Romani purissimis sontibus primum in Scholis , deinde vero in Foro passim deducta, dc pro regulis Iuris adhibita neque contemni , neque ignorari apprime valent .

49쪽

he hospites , & peregri iii videamur in Patria . N que consilium captandum esse arbitror , ea Iuris axiomata ignorare , quae a Barioli, Baldi, Castrensis, aliorumque Scholis profluunt, & Theoricς nuncupantur, quae tan liu in Dicasteriis omni aevo plaudente radices egerunt , & vim Legis obtinuerunt. SAB. Quid ex ea re capiam commodi 8 Scholasticam subtilitatem semper abhorrui , in qua nec lucidus ordo nitet , nec verborum , aut rerum desinitio palam occurrit ; Per quam quaecumque res implicatur potius quam explicetur . Et tamen in his nugis omnem videri collectam eruditionem cogitas p Animus tantummodo mihi pendet, an sorte elegantiam latini sermonis in hisce libris consequar At vero si Tullianae eloquentiae in iis tyrocinium ponam, meis sumptibus sapere cogar, atque inter eruditos viros me neminem sentiam habere 1bcium . Taph. Nisi me animus fallit, magnum ex omni librorum genere fructiam consequi puto ; dum grave sententiarum pondus colligo, dc ab aliorum c gitationibus aliquid emolumenti mihi cedere sentio ; e rebus enim, non ex verbis studiorum luia mina proficiscuntur. Quq autem perm ram scripta in aliorum libris reperieris , eleganti calamo in tuis distertationibus exest ere, dc literis tradere poteris . nihil enim est quod tibi negotium sacellia, qu minus elegantiam , nitoremque dicendi in tuis scriptis passi in essundas. Et quae ab aliis obscure nimis tradita leguntur a te dilucide, & l erspicue prodita intueantur. Mallem equidem potius Ba toti, & 1 equacium sententias , quam Homeri, aut Euripidis testimonia in Foro proferri. Testium enim huiusmodi, de aevum, de patriam, dc inititutum, &artem inspicere oportet , ut suo sere loco ac com dari , & concinnari testimonium possit. SAs

50쪽

I 6 SAB. Verum nolim erga te nimis Illiberalitella gere . Nam omni prorsius asseveratione Prositeor , me virtutem, S humanitatem tuam plurimi succre; I'ateor enim te lionestum sequi, mentis tuae Consili. i ad vertam germanamque doctrinam alicque iaci In

semper intendiise . Quod si plerique e Ι orensibus Ili risconsultis non ita compositi ad laudem sutar quales eos este decet, id est artificum non artis vitio vertendum. Nugari igitur desinam: & revera rem mihi gratisimam facies si pro tua in me henc Volentia borensis Iuriscoli stati Omnibus numeris ab Iuli imaginem exprest Pris . Hoc unum modo me prastat honesti , & virtute praditi lioni ii is potius

propositum allequi, quam tricis ectincri, dc ii luti' libus disputationibus, & nugis tempus CC nterer . TnΕg. 12aciam cquidcm libenter: Iuris coiis ultem Fcrensem acerrimo primum pollere in geniis neccsse est; legalis enim doctrina absque iacturalimentis acumine vix assequi I test. Praeterea eum ex honesiis, mis Parentibus ortum ducere dccet, ut pueri ingenium holi estis moribus assuetu in honeste vite disciplina in aggrediatur; iauo semel es

imbuta recens servabit odorem tota diu. Adsit Rci item eloquentiet studiis sedulo operam navare, S gracis latinisque musis diu litare oportet. Ilumanarum enim literarum studia plurima praestane Iurisprudenti et sirmissima prς sidia . Post quom ser- Inonis elegantiam α & dicendi facundiam ex Poetarum , di Oratorum Libris consequius suexit , inturnae cogitationi incumbat . & artem dirigendet mentis , cum artis criticae disciplina coniunctam Probe recteque addiscere , & animo excipere diligentissime studeat. Elegantia sermonis , & ars recte cogitandi internas animi nostri vires dirigunt , α depromunt. Interea his probe cognitis ad contem plationem rerum immaterialium iter est suscipien-

SEARCH

MENU NAVIGATION