Veritas consilii Burgofonte initi ex ipsa hujus executione demonstrata, seu verum systema Jansenismi et evolutio mysterii iniquitatis, opus Gallico primum sermone conscriptum, nunc pubblicae utilitatis caussa latinae redditum. Tomus 1. 2. Tomus 1. qu

발행: 1764년

분량: 542페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Concit uin in doctrinam hanc damnatio, sententiam tulerit, ejusdem decretis non sus inges haberetur, qiram Rapta, er Et angino,

ruinam quaererent. ,

Redacto in hanc formam systemati , & tonstitutis ad illud exequendum subsidiis , sitiagulis eorum , , qui Conventui aderant, pro cujusque iuenio ac dotibus partes suae agen-.clae commista sunt. Sed quaenam cuilibet si stinenda persena obtigit ξ a fructibus eorum cognoscetis eos. Opera, & opuscula, quae singuli de hujusmodi argumentis in publicumdedere, nomina Authorum suorum loquuntur. Et eam ob rem testatur Bayleus, ex II-bris quibusdam, qui paulo post conciliabuislum editi stat, intulisse, eorum Au thores non alios esse, quam qui in narratione iuridica hujus colloquii initialibus suorum

nominum Iiteris indicarentur. .

Abbas itaque sancti Cyrant author &princeps erat Consilii fidelis ipsius amicus

Arnaldus de Andilly, qui Theologus non erat, praesidio suo sectam in ortu suo ac cunabulis protexit, eidemque sectatores adduxit. Doctor Antonius Arnaldus ab ipsb Sancyrano ad mores & sensus suos sormatus, etsi in ipsbcoetu coram non fuerit, primus consentanea Systemati methodo usus est, Sc in complananda prima ad Dei simum via, seu abolendo S cramentorum usu claboravit, seripto edito, i quo

82쪽

temonstrata. Rars I. vi

quo efficeret, ut omnis ad illa accessus inte clusus esset. Cornelius Jansedius alterum de gratia caput eXecutuS est, & in corpus quoddam doctrinae perversae sectae dogmata redegit , Philippus Cospean noluit venire in par tem Consilii. Petrus Camusius curam siliscepit conscientiarum arbitris odium & invidiam constandi, eosque exhibendi ceu homines non nisi quisui γ emolumentis fiuis funditus addictos. Simon Vigorius ingenii sivi dc eruditionis opes impendit evertendae summi l ontificis authoritati, & convellendo Monarchico si tui Ecclesiae. A tempore Conventiculi, hoc est, a centum & quadraginta circiter annis Jans enistarum primipili systemati, quod a Patribus suis Burgofonte adumbratum est , adhaesere hactenus, & etiamnum pertinaciter

adhaerent.

Quibusnam vero libris primi Jansenisini

Authores, quaenam sibi provincia commissa fuerit, planum secerint, in fronte cujuslibet partis huius operis ponetur ob oculos , Cujus modo distributionem exponi oportet.

g. V.

Partitio operis.

T rima pars hujus operis, non est, quod sa- tis iam patet, nisi necessaria quaedam ad

demonstrationem , quam promittit titulus, praefatior reliquae partes corpus hujus Demonstrationis constituunt.

83쪽

48 Veritas Consilii Rurgosime initi

Secunda itaque pars evolvet ea , quae Abbas sancti Cyrant ipsemet, tanquam dux& anima consilii Burgosontani, egit pro perducendo ad exitum K adhuc vivo,iquantum conniti viribus posset , abominabili suo syst mate. Reliquae partes proserent ea , quae idem Ahhas ad hodiernum usque diem fecit per suos sectos, eorumque sicces reS. Tertia ergo pars ostendet, qua Contentione Doctor Arnaldus, & post eum reliqui Jansenistae adlahoraverint, ut abrogaretur usus Sacramenti Poenitentiae, & fideles fraudulentis obtcntibus a Usu Christo in SS. Eucharistia

averterentur.

ParS quarta ponet, quid Ian senius, &qui ab eo nomen sortiuntur, Jan senistae a Centum Sc amplius annis moliti sint, & adhue imoliantur, ut Venenata dog nata , quae Bu diosonte recham ad Dei um v am aperire visa lsunt, firmis in fidelium animi, radicibus il sfigerentur. lQuinta pars declarabit, qua malignitatis fuerit Petrus Camusius, & poli ipsim omnes Jans enistae, nullo excepto , tam Antesignani , quam sequaces, nullique labori, nulli calum- lniae pepercerint , ut infamiam inferrent iis omnibus, qui in coiiscientiarum gubernatione fideles adversius venenatam hanc hiempraemunire, iisque illibatam illam , quaecum Burgosontani systematis executione consistere nequit, erga nCCiuic:m subimillionem inspirare potuissent. In

84쪽

Demonserata. Rura LIn sexta denique pute in scenam prodibit Simon Vigorius , ejusque dc peritiorum

e secta scriptorum vani conatuS patebunt, quibuS a tempore conventus Burgosentani id

agebant, ut labefactata Vicarii JHii Christi authoritas despectui, ac ludibrio esset, t tiusque Ecclesiae, & Ecclesiastici regiminis Forisma penituS everteretur. ,

En totam promisi, a me demonsti alionis ideam i Ut illi ex resuo respondere queam, omnia ad eam necessaria adiumenta ipsi Jans nistae mihi suppeditabunt; imo multo pluseriam, ut adeo nemo dubitare pψssit, me opulentia subministratae mihi materiae parcius usium esse. AEqui bonique constito tam justam crisin: id solum peto , ut Lector meminerit, facta, quae praetereo , Vel quod a me ignorentur , Vel quod non certa fide nitantur, vel ne haec tractatio nimium excurrenS satietatem legentibus asserat apud illos, quihus ea cognita sunt, aeque, ac haec ipsa, quae adduco, ad demonstrandam syst malis Burgosontani executionem valere posse. .

85쪽

so Veritas cin i Burgoonte initi

Veritas Consilii Burgoysente initi, ex hujus

executione demohstrata.

PARS II,

Continens ea . qm e San ranins ad exordiemdam L semotis burg ontani telam per se ipsium egit.

amplius Ecclesiam Gallicanam misere Vastat , nomen suum a Jansienio Iprensii Episcopo trahat, non tamen hunc sed Abbatem S. Cyrani parentem nacta est. Par autem erat, ut hic tanquam author& princeps consilii, ex quo ista haeresis pro genita est, suis se asseclis exemplar proponeret, in quod intuerentur, eos verbis & factis erudiret , ex quibus Probe assequerentur mentCm suam, dc ducem se praeberet in semita adeo Caliginosa , in quam illos conjecisiet. Et vero hoc unicum illius ad extremum usque halitum negotium fuit, nec ob aliud vitam & spiritum duxisse videtur , quam ut rationeS OmneS ad stabiliendum Deismum Burgofonte initas in opuS deduceret. Atque istud est, quod in altera hac parte demonstratum eo. In quinque illam articulos partitus sum. Primus brevem vitae hujus Jansenistarum Patriarchae synopsin dabit. Caeteri quatuor eXponent modum , quot singula illa adjumenta ad eVertendam nOstram

86쪽

Demonserata. Pars V st stram sanctam religionem delecta, effectui dure connisus est.

' Articulus I. 8nopsis vitae Abbatis a

Ioannes Vergerius de Mauranne, go Abiabas sancti Cyrani nominari selitus, anno 11 8i Batonae in Vasconia Galliae provincia , natus est ex familia , quae ex negotiatione &commerciis inclaruit. Cum Lovanti Theologiae operam daret , amicitiam cum Jansenio contraxit. Anno I 6oin Parisiis iterum in mutuum consortium venere, & quod male olim religioni cederet, initam quondam amicitiam instaurarunt. Post aliquot annos Vergerius Ba onam redux omni se cura familiae ae penitus abdicavit, & in villam patris siti Campi- pratum secessit, atque integro biennio totum

1e & unice literarum studiis dediti sub illius finem amico suo Jansiento , quem paedagogum Parisiis reliquerat, author fuit, ut veniret ad se , & dulci secum secessus sivi otio frueretur. Venit Jansenius, & ibi ab utroque simul prima Jansenismi sundamenta jacta sunt. Primus horum studiorum fiuctus, quem Vergerius protulit, erat liber, cui titulus r

Bayleus in Dictionario Critico ait, inscriptionem libri fuisse Castis Regius: enumerari in eo 34 casus, in quibus seipsum liceret occidere. Interprese

87쪽

1 a Veritas Cons Bur fonte initi

praebuerat casus aliquis in aula propositus. In illo nihil minus, quam quae eX eo Casu nascebatur, causiam agit, sed fuste lateque docet, fas esse, sibi ipsi violentas manus afferre ; imo casus sie offerre posse , in quibus ad consciscendam sibi necem quis religione obstring retur. Unum ex principiis, quibus in hoc libro utitur, illud Gnotticorum est: omnia munda fiunt mundis.

Ex hac sua solitudine Pictavium prosechus, aditum nactus est , quo se in Pictavieiasis Episcopi Ludovici ' Rurepostari gratiam insinu

ret. Vehementer postea Praesulem hunc poenituit benevolentiae, qua hominem Complexus esset ; nam sero nimiS turbulentam meo mpericulosam indolem animadvertere, illiusque consiliis dissidere coepit: nimis sero, inquam; tunc enim primum id notare coepit, cum lam Sancyrani persitast inductus , ipsius causa se abbatia San-Sigirana in dioecesi Bituricenias abdicaverat. Recuperare abbatiam pertempus Praesuli non licuit; potuit tamen se e pedire , & expedivit etiam consuetudine ho

Sancyranus, cum Pictavii Commoraretur , initium fecit sipargendi clam errores suos,& novae sectae, cujus ducem & authorem inferebat, adsciscendi proselytos. Dum celebri viro Patri Gondreno ex congregatione Oratorii, sisepius Pictavium adeundum erat, ad

88쪽

Demonstrata. rara H. s 3

ad ipsius familiaritatem Sancyranus appli. Cuit, intimos ei animi sensus exposuit, &consiliorum, quae cepisset, participem secit. Vir hic , qui sua aetate viarum , quibus DEus adducendas animas uteretur , peritissimus erat,

patienter audivit hominem , & facile, quo novus hic reformator spiritu ageretur , agnovit. Nulli pepercit industriae , nec quidquam omisit eorum , quae ardor religionis dictabat S charitas, ut errantem ad saniora reduceret; sed frustra fuit. Pater Gondrenus itaque hominis sensus, consilia plane cognita ac perspecta habebat: & hinc in si1premo modi Do Patri cuidam eiusdem secum Oratorii, qui Serenissimae Duci Aurelianensi a sacris con fessionibus erat, aperte consessus est , uno se, tantum hoc scrupulo angi, quod Laubarde- .. montio tum, cum Sancyranus Resis jussu Comprehenderetur, quis, qualisque is esset, non aperuisset.' Felicius Sancyranus rem gessit Cum P tre Berullo , quem sibi devincire, & suo, quod praeseserebat, studio , nova ejusdem Congregationis in Gallia dc Flandria comparandi incrementa, diu fallere novit. Piaavii quoque in Antistitae Monast erit a Visitatione, & multorum aliorum, quam captav rat, amicitiam, ac benevolentiam obrepsit. Nulla tamen necessatudo ad fines , quos Sancyranus sibi praefixerat, majus momentum attulit, ac illa, quam cum Roberto Arnaldo, Andillyo sanciverat, cum is cum reliquo au-

D 3 lae

89쪽

s 4 Veritas Consilii Burg onte initi

lle Regiae comitatu anno I 62O Pictavium veniret. Post primum cum eo colloquium Sania cyranus famosam illam, cujus iam memini, epistolam ad novum hunc iuni amicumdedit Paulo post Parisios prosectus est, ubi Andillyum cum omni reliqua Arnaldorum fami--lia impense coluit. Amicitia haec aditum ipsi in Portum Regium aperuit, in quo duce Andillyi sorores religiosae vitae institutum amplexae fuerant. Amba: San rano admodii in idoneae vista sunt, quae novitatibus suis capi, suoque tempore famam his S celebritatem acce sere possent. Jamque tum monasterium hoc in amnorum sibi ossicinam destinaverat. Quam

in rem Episcopum ) Lingoniensem Sebastianum Zametum , qui asceterio huic praeerat, procul haberi, & Praesidis ipsi munus abrogari oportebat; & abrogavit etiam , remque eo deduxit, ut sorores Arnatilinae Praesuli pro praestitis hucusque monasterio bonis ossiciis grates dici iuberent

Non multum intercessit temporis , cum de frequentibus in Portu Regio conventiculis fama percrebuit, quae cum a clandestinis coitionibus nihil diversi haberent, Veheme ter ostendebant Cardinalem Richelium; cumque alioquin multa de disseminatis a moderatore Portus Regii novis cminionibus intellexisset, tradere eum in custodiam plane delu

90쪽

uid de hoc orto recens novitatum magistro entirent. Mentem illis suam aperire non au

sis, ipse suam aperuit: Vasco est aiebat

homo calidis, & ex corporis habitudine ardentibus viseeribus : nimius hic calor sursum ad caput vapores attollit: ex his melancholicae nascuntur imagines, quas ipse sublimes esse.Contemplationes, aut certos S. Spiritus amatus semniat, atque adeo sua sibimet deluria in caelestia oracula , & mysteria trans μ

Sed ex alio latere sub idem sere tempus acriter petebatur : Pater Gondrenus , & Vi- Centius a S. Paulo , quem deinde Ecclesia in Sanctorum numerum retulit, palam Sancyrano adVersahantur, & execrancia ipsius dogmata e tenebris. suis in apricum proserebant. Itaque Cardinalis plurium in ipsum defixos esse oculos , moresque ac dicta attentiore Cura observari iussit. Molestae ac graveS Sancyrano accidebant hae excubiae ; expedire Omnino censuit, ut hominum se oculis si ibdu-D 4 Ceret,

a P. Iosephus hoc nomine vulgo in Gallia appellatus , magnis in ordine suo muneribus functus, demum a Cardinale Riclielio , cui L Iosephi ingenium ac meri ta summo in pretio erant, tractandis publicis regni& regis negotiis adhibitus est , primae apud eundem Cardinalem semper admissionis . & omnium arcaniarum particeps, ac rerum administer. Interpira. ' de Prieres.

SEARCH

MENU NAVIGATION