장음표시 사용
211쪽
jure sui Primatus praesidere : Deeebat, inquiunt in relatione Synodica ad Vigilium , quum primam inter Sacerdotes dignitatem
fortiti sis , Sanctissimi ea, quae ad Sanctarum Ecclesiarumsutum respiciunt, manifesta vesrae .... Reatitudinisseri. Hae bene sciris nissimur reser Imperator eonyiderans ad votram frientiam quaedam , qua de Theodoro quondam Moy senae Geloia Glycopo certasunt, jussit referri. Justinianum Imperatorem , & Eutychium Constantinopolitanum Episcopum nec latebat irrita , ac inania fore quaecumque absque Romani Pontificis auctoritate statuerentur a Synodo . Ea propter Justinianus litteris , legatione,& precibus etiam, atque etiam Vigilium rogavit, ut tria Capit
Ia damnaret, damnationem a se edictam confirmaret, ac Concilio , a quo quam primum ea damnatio disset decernenda, adesse, praeesse , & adhaerere non gravaretur . Edictum iam ipse evulgaverat inscio , & inconsulto Vigilio contra tria Capitula: sed qui , quod praeter Vigilii conscientiam conditum fuisset , audivit Ex Episcopis Orientalibus , qui exauctorationis metu victi subscripserant, ut Mennas Constantinopol. , Zoilus Alexandrinus, Euphemius Antiochenus , & Petrus Hierosolymitanus , libellis dati, , & ad Vigilium missis contestati sunt, se nonnisi ex Vigilii sententia subscripturos , vel ea conditione subscripsisse, ut
datum chyrographum denuo reciperent, si haec Romanus Pontifex non probaret, ut aperte protestatus est Mennas Constantinopinlitanus Antistes.Ista constant ex Facundo Hermianensi lib.4.cap.
Ex occidentalibus vero Itali Episcopi Vigilii partes summopere
persequutilant, atque ex his adeo Dacianus Mediolanetas Epinc opus, ut plurima, ac dira perpessus sit, persecutionisque comes Vigilio adjunctus. Episcopi praeterea Africani, in hisque Prae sertim Reparatus Carthaginensis , & Pontianus Episcopus , ut liquet ex ipsius epistola ad Justini m. apud Harduinum tom. 3. Concit. praefixa actis V Synodi, Justiniani edicto apertissime refragati sunt caussantes absque Vigilii conscientia ei subscribere se non debere ; ad quem primo ea de tribus Capitulis emota conir versia esset reserenda . Vigilius vero hujusmodi Justiniani edictum contra tria Capitula imperturbatus improbavit, atque in Placidianam domum cum Latinos , tum Graecos Episcopos venire jusi Disiligod by Cooste
212쪽
V IN D 1C A T A. Α RT IC U L U s II. F. ΙΙΙ. I 8x sos hisce admonuit: tauicumque Edictis isis consensum praeberemoluerit, seia e ab Apostolica Sedis communione suspensum . Id constat ex epistola Cleri Italici data Legatis Childeberti Regis Francorum pro de sensione Vigilii, & epistola Vigilii encyclica an .ssa. exarata . Theodorum desuper Caesareensem Episcopum Edicti aiustorem gradu dejecit: Μennam Constantinopolitanum , &consentientes Episcopos communione suspendit . Quamquam sententiam hanc haud publicandam censuit, ne Iustinianum iterum, ac magis in rabiem impelleret . Eutychius etiam epistola ad Vigilium exarata rogavit enixe , ut ipso praesente , ac praesidente in Synodo caussae trium Capitulorum finis imponeretur, nusquam, imponendum intelIigens, donec Pontificis auctoritate id fieret:
Necessarium es, inquit , conferri de tribus Capitulis , unde qui-,isdam quaestio orta es: oe ideo petimus praesdente nobis vorra
Reatitudine . . . communi tractata eadem Capitula in medio ponenda quaeri, b conferri , es em quaesioni imponi .
Iustinianus iterum morae impatiens ad Synodum ab se coactam data epistola, ut ad trium Capitulorum proscriptionem Episcopos inflecteret , pronosque faceret , illis Vigilii exemplum proposuit sequentibus verbis: Vigilio Religi Uimo Papae antiquitaris Roma , quum pervenisset ad hanc regiam Civitatem, de tribus Capitulis subtiliter Omnia manifesavimus, o interrogavimus
eum , qui apit de hoc , s ipse non semel aut HI , sed etiam saepius
inscriptis unathematitavit impia tria Capitula . Zoilus Alexandrinus haud ignorans Pontifici Imperatoris studia neqinquam probata , ejus Edicto palam facto & ipse palam obstitit, ut prointerea Justiniani jussu e throno fuerit deturbatus . Ipsius Synodi Patres probe noscentes absque Romani Pontificis auctoritate , ac nisi Synodo ipse per se , aut Legatos suos praeesset , roboris pondus decernenda obtinere non posse , nihil antiquius habuere is, quam ut ab ipso primo limine coetus legerentur Vigilii litterae ad Euthychium , ipsique subjectos Episcopos inscriptae , quibus annuerat, ut de tribus Capitulis Synodalis Conventus ageretur, atque ad ipsum decreta, dinaiisaque legatione ex Patriarchis, aliisque is . Episcopis connara rogarunt etiam,atque etiam, ut ad Synodum demum convenire dignaretur,sententiaque sua una cum Disiligo: by COOste
213쪽
Synodo caussam trium Capitulorum dirimeret. Ipse Vigilius in is super suam Synodo auctoritatem longe praee minere demonstravit: quippe intra illam aci dierum intercapedinem, qua Principi de tribus Capitulis sententiam stam missurum promiserat, imo Synodi Legatis se significaturum , quid sibi de tali Synodo placeret, pollicitus fuerat, per Pelagium Diaconum Episcopis imperavit, ne quidquam decernerent, Antiquum , a jens , S regularem cu- sodientes ordinem , ne ante nostrae , hoc es Sedis Aposolicae, cui per Dei gratiam praes demus , promulgationem sententiae , quidquam proferre tentarent. Praeterea edito postea Constituto, de quo infra, pro defensione trium Capitulorum, decreta omnia suo Constituto contraria in irritum misit. Ipsa V. Synodus item se a Vigilio convocatam credidit, dum initio legi Vigilii litteras ad Eutychium exaratas jussit, quibus indulgebat, ad motam quaestionem finiendam Synodum fieri: Vigilii integrum locum insta recitabimus. Convocatam se iterum dixit collat. 8, ubi iterato dictum est annuisse demumVigilium, scriptisque consensisse,ut coacta Synodo de tribus Capitulis decemeretur,ut magis ex dicendis consi bit. Convocatam eamdem a Vigilio asserit Synodus VI in sermone acclamatorio ad Imperatorem. Ex hac ergo agendi ratione, quam tenuere Orientales , occidentalesque Episcopi, Mennas, & Eutychius ejus in sede Constantinopolitana successor , Justinianus Imperator , Vigilius Papa , Synodus Mopsvestena , Synodi V, &VI. Oecumenicae, quis rite inseret, quod decretorum Α, & s. sese. Concilii Constant. .esensores concludunt, potestate Synodo subesse Pontificem, eique obsequi,& obtemperare ex ossicio eumdem oportere λJam introspicienda quae, postquam congregatum est Concilium , dicta , gesta, decretaque sunt . In I. Synodi collatione sedita a manuque signata ab Eutychio Constantinopolitano, Apollinari Alexandrino , a Domnino Antiocheno , Elia Thessalonicensi, & ab Episcopis eorumdem suffraganeis fidei formula , qua inter alia , Sufeipimus, Mebant, es amplectimur epistuas prae-julam Romanae Sedis Apostume, tum aliorum, quam Leonis Iam me memoriae de rectastae scriptas. Quam quidem fidei pro sessi nem jam pridem manu propria firmatam ad Vigilium direxerant
214쪽
Mennas Constantinopolitanus, Euthychius ipsius successor , de Theodorus Caesareensis , ut auctor est ipse Vigilius in suo Constituto . In collat. a. ad conventum invitati occidentis Episcopi , pro eis respondit Primasius Adrumetinus Episcopus in Africa , se absente Papa Synodo non adfuturos: quod nempe nossent eam Pontifice summo intercedente in irritum cessuram. Collat. 7. a Justiniano Imperatore , ut Patres in trium Capitulorum damnationem cunctatione omni semota pertraheret , legitur missus Constantinus Quaestor sacri Palatii cum instrumentis probantibus Vigilium Papam tria Capitula semper fuisse execratum : Ut igitur , se fatus est Constantinus , etiam ea, quaesepius ab ipse Vigillo facta sunt, ad eondemnationem trium Capitulorum vos au dientes alueriores inciamini, de his formam celeriter proserre , direxit per me Imperator Sanctitari vesrae condemnationem ab ipso Vigilio prolatam . Porro hujusmodi instrumenta a Constanti. no delata , erant epistolae a Vigilio hac de controversia exaratae ad Valentinianum Tomitanum, & Aurelianum Arelatensem Episcopos : item sententia ab eodem Pontifice prolata in Rusticum , & Sebastianum Romanae Ecclesiae Diaconos trium Capitulorum acerrimos de sensores , & Judicati ab ipso Vigilio prolati adversus eadem tria Capitula audacissiinos contemptores. Hoc equidem dolo Episcopos decepit Iustinianus trium Capitulorum damnatio. nem differri impatientissime substinens : nihilominus exinde liquet Episcopos non prius in trium Capitulorum damnationem prosiliisse , nisi post quain a Romano Pontifice ipsa damnata intellexissent. Ergo collat. 8 , & ultima , in qua tandem conclama tum est in tria Capitula anathema, ante sententiae prolationem
Episcopi praemittimi jampridem a Vigilio Papa eadem Capitula fuisse condemnata: astuta contigit, inquiunt, bigiliam Religi issimum in hae retia Urbe degentem omnibus interesse , quae tribui his Capitulis mora sunt, tam ne scriptis , quam irescripturis ea saepius eondemnasse &c. En Vigilii exemplo , & judicio excitatos Episcopos ad tria condemnanda Capitula I Ad haec Vigilius in suo Constitum pro defensione trium capitulorum,postquIM Theodori personam post mortem non esse damnandam as ruisset auctoritate SS. Leonis in epist. ad Theodorum Foroiuliensem Epi-Disiligod by Cooste
215쪽
Episcopum , & Gelasii in epist. ad Dardaniae Episcopos 3 nec non exemplis SS. Chrysostomi , & Flaviani, qui etsi exauctorati , non tamen damnati fuerant, rationem reddit his verbis : Nec abis scindi ab Ecclesia potuerunt, vel poterunt, quos sibi incontus uni res Aposolica iudicavit auctoritas: & infra Constitutum suum cIaudit his verbis: Statuimus, o decernimus nulli . . . licere contrarium his , quae praesenti afferuimus , vel statuimus Consituto de tribus Capitulis 3 aut conscribere , vel proferre , inui componere , vel docere . siqvid vero contra hae , qua hie asservimus , vel saluimus . . . factum, dictum, atque conscriptum es, vel fuerit . . . hoe modis omnibus ex auctoritate Sedis Aposοlicae, cui per Dei gratiam prodemus , refutamus . Sane ita Synodo praecipiens, ita prohibens Vigilius se Synodo superiorem agnovit, & a firmavit. At inquiunt, qui aliam , parumque aequam , quin imo praeruptam , contra quam nos , cogitandi, docendi, & scribendi de Romani Pontificis Privilegiis ineunt viam, in quinta Synodo ob causam trium Capitulorum coacta ex Synodo Chalcedonensi adducta una cum epistola S. Cyrilli ad Nestorium epistola S. Leonis ad Flavianum iterum examini subjecta est i nam relato voto eorum , qui de hac epistola primi opinati fuerant, Patres quintae
Synodi subnectunt: Ex hii, quae recitatasunt, manissum factum es, quomodo sanctae Synodi ea , quae apud eas proferuntur, probare jueant. Uyuum enim illi Sanctissimi.viri Cyrillus , &Leo ) , qui recitaras epistolas seri erunt , se splenduerunt, tamen epistolarum earum comprisationem non Impliciter, nee sne inquistisne fecerunt, nis per omnia cognovissent consona ea expositioni , ἐπ doctrinae sanctorum Patrum, ad quam S collatio facta es. Verum haec Patrum quintae Synodi locutio non absimilis ei suit, qua S. Eusebius Mediolanensis una cum ceteris Synodi Episcopis acceptata epistola S. Leonis eidem rescribens dixerat eam epistolam Scripturae sacrae , doctrinae S. Arrinrosii, & traditioni uni-Versae consonam esse . Scilicet tostimonium est non jurisdictionem prae se ferens, sed submissionem ostendens, cum qua optime cohaeret scientia scripturae,& traditionis,quibus Pontificum decreta nos cantur consormia. Nam alioquin satis ostendimus nec S.Leonem,
nec ejus Legatos id passos esse , ut in Synodo Chalcedonei,si ad
216쪽
examen illa epistola revocaretur , nec id ausos suisse pro summo , quo erga Apostolicam Sedem assiciebantur studio , Chalcedonenses Patres , sed statim ei adquievisse . Quod si compertum fuerat, ut omnino fuit compertum ) Patribus quintae Synodi a Chalcedone si Synodo subscriptam is Iam suisse epistolam ,
compertumque fuit non licere amplius fidei dogmata semel statuta dubitatu ni supponere , sane examini epistolam S. Leonis iterum subjiciendam non existimarunt. Quid ergo existimarunt ρVerbo dicam : dixerunt eam epistolam consormem esse Conciliis Nicaeno , Constantinop. , &Ephesino, ut obtrectatoribus silentium demum imponeretur, qui sicut Ibae damnandam epistolam ,
quae Chalcedone examinata non fuerat, examinandam contende in
bant etiam S. Leonis epistolam . Seu verius dixerunt illam epistolam fidei esse conformem,eique sunt addita SS. Patrum testimonia, ut Eutychianis os omnino obstrueretur , quibus illa maximam creabat molestiam : nam alioquin egregiis laudibus S. Leo nem prosequuti sic in sua ad Marcianum Imp. relatione ajebant e
Euod in peryona Romani Episcopi impenetrabilem in omni errore propugnatorem Deus providerit, qui veritatem in ultima evidentia pinuerit . . . confidere namque Oportet vesram pietatem , subdunt quia nihil praeter sidem , quae Olim a Sanctis Patribus annuntiata est, Venerabilis Pontifex Romanus innovavit , atque ut nulla his, qui Aporolicum Virum lacerare nituntur, relinquatur occaso , eonfonantia epimia ejus α. Patrum testimonia ad certiorem notitiam vorae pietatis ex multis pavea Jubdidimus . At reponunt potestatis Pontificiae detractores : in V Synodo nullus Pontificis Legatus praesuit, neque a Pontifice Romano illa coacta fuit. Quamvis vero a Romanis Pontificibus approbata postea suerit, ei tamen diu restitere Episcopi occidentales Asricae , Illyrici, Hiberniae, Insubriae, Istriae &c. Respondeo ad x. revera eam Synodum convocatam a Justiniano suisse, at ei conissensit tandem Vigilius. Ipse enim Vigilius epist. ad Eutychium , & alios Episcopos , quae in limine ipso Concilii publico in coetu lecta est, Vesrum, inquit, desederium cognoscentes annuimus , ut de tribui Capitulis , ex quibus quaesto nata est , facto regulari eon
ventu , seruata aequitate , mediis Sucrosanctis Evangeliis collati Pars L A a nem Diuitigeo by GOrale
217쪽
185 PRIVILEGIA ROM. PONTIFICInem eum unitis fratribus habeamus , ac is detur placitur Deo , o conυeniens his , quae a Sanctis quatuor sunt definita Conciliis . Imo in eadem V Synodo collat. 8. de vigilio ajentes Patres dixerunt et mea tamen , b consensi inscriptis in cincilio convenire , i disceptare una nobiscum de his tribus Capitulis ; ut de initio a nobis communiter praebeatur dei rectae conveniens . Denique in Synodo VI. serra. acclamatorio ad Imperatorem : Sicut, inquiunt Patres ,-Vigilius pos haec Fustiniano piissimo eosonuit,
Θ V. Concilium consitutum est. Potuisse vero praesidere Vigilium, quamvis noluerit, & praefuerit Eutychius Patriarcha Constantinop. , constat ex epist. Eutychii ad Vigilium superius laudata , qua necessariam Synodo Pontificis praesentiam ait, eique ut praesideret petit . Constat & ex relatione Synodi Mopsve Lienae contra Theodorum Mopsveste num celebratae ad Vagi lium , qua post Vigilii assertulis in Ecclesia primatum , ejusdem partes esse asserit, ut de omnium Ecclesiarum caussis , & statu certior fieret . Quo circa jure merito Pelagius II. paulo post epist. 8. scripsit: Usitum tenerativm S nodorum convocantaruma ιι fibritas Aposοlicae Sedi H. Petri gulari privile fost tradita, ct nulla unquam Synodus rata legatur , quae Apostolica auctoritate non fuerit futta esse.
Respondeo ad et , revera U. Synodo calculum suum adjecisse Vigilium: constat id tum ex Decreto, seu epistola Vigilii ad Eutychium Archiepiscophim Constantinop. , & ad praejacentem Synodum , quam eis aliqui cum Garnerio uti suspectam habuerint, tamen vindicant Petrus de Marca disser z. de s Vigilii decreto , & Natalis Alexander hist. Eccles. cap. a. art. s. ad saecul. VI. in synopsi . Eam ab se descriptam ex codice graeco Bibliothecae Regiae, qui olim juris fuerat Biblioth. Imperat. Coninstantinopolitani, sueratque exaratus anno vulgaris aerae Iaa 6. a Leone Cinnomo, quique ab amantiensi ad fidem autographi veteris Bibl. Romanae an. 733. conscripti fuerat ex aetiis , Les tatur Petrus de Marca, a quo primum ea vulgata epistola est. In ea autem epistola , sive decreto Vigilius docte tria Capitula explicat, refellit, & damnat , revocans quaecumque pro illis scripta fuerant. Eam S di nodum approbatam a Vigilio auctore
218쪽
perinde sunt Evagrius lib. q. cap. 37, Eustatius Constantinop. Presbyter in vita Eutychii, oc Pelagius II. epist. ad Episcop. Istriae. Eamdem Synodum approbavere Pelagius I , ut constat ex ejus epistola 3 , & s. ad Narsem, & Victore Tunonensi in thronico: Pelagius II, ut constat ex ejus epist. ad Eliam Aqui-lejensem , & ante ipsum Joannes III, Benedictus I, & post illum S. Gregorius M. , ut liquet ex ejus epist. ad Joannem Constantinopolit. 24. lib. I , & epist. 36. lib. 2. Eam Synodum etiam probavere S. Martinus I. in Concit. Later. ; Synodus VI. ach. I 6,& Constanti ense Concilium sese. 39. Respondeo ad 3. huic Synodo recipiendae manus dedisse
omnes, paucis exceptis , Occidentis Ecclesias , non alia sane ratione motas , & auctoritate compulsas , nisi Romanorum Pontificum , qui V. Synodum auctoritate sua fimaverant, eaque suprema auctoritate jusserant illam Synodum admitti . Huic Synodo obluctati nihilominus sunt plerique occidentales Episcopi , inter quos primi Africani, & Illyriciani Episcopi audierunt,
qui tamen Pelagii I. Synodum approbantis exemplo a pertinacia desistentes eam quoque subinde receperunt , teste Victore Tunonensi in chronico ad annum 3 sq , 3 3 3 , & 3 39. Obstiterunt praeterea Venetiarum, & Istriae Episcopi schismate etiam conflato in
Pseudo-Synodo Aquilejensi , id promoventibus Paulino Aouile jensii , & Vitali Mediolanensi Episcopis . Nihil non egere Pelagius II, & S. Gregorius M. doctissimis epistolis , quibus V. Synodum non adversari Synodo Chalcedonensi ostendebant, ut schismaticos illos Insubriae , & Istriae ad meliorem frugem revocarent, ostendentes etiam ab universa Italia, & Romana praesertim Ecclesia V. Synodum suisse receptam . Nihilominus schisma illud Aquilejense ad tempora usque S. Sergii I. durasse , annum scilicet 678., testantur quidem V. Beda in chron. ,& Paulus Orosius lib. 6.hist. cap. i : at vero schisma illud jam sopitum an . 6 s. constat ex eo, quod Maximus Aquileiensis in Synodo Later. sub S. Martino I. Synodum V. se admisisse ostendit ; & ex Synodo Romana sub S. Agathone in epistola data ad Imperatores , quae lecta est in Synodo VI. act. Α, qua in epistola laudatur V. Synodus : ei vero
219쪽
188 PRIvILEGIA ROM. PONTIFICI Episcopi. Adeundi Natalis hist.Eccl. Saeculi VI. in synopsi art. I ,& differt. 3. art. I, & seqq. , Norisius loc. cit. 3 Pagius in brev. hist. erit. in Pelagio II , & S. Gregorio M. Id obiter hic observata non pigebit dissentire inter se eruoditos de titulo epistolae 36. Iib. a. S. Gregorii Magni, quae in editione Conciliorum dicitur data ad Episcopos Hiberniae, quam
tamen Norisius dissert. de V.Synodo cap. 39.vult exaratam ad Episcopos Istriae, eo quod quum in ea agatur de tribus Capitulis , nulla veterum monumenta prodidere Hibernos damnationi trium Capitulorum restitisse . Veruntamen Patricius Flamingus in collectaneis operum S.Columbani refert epistolam ejusdem Sancti, quae nunc translata est cum aliis eiusdem epistolis in tom. I a. bibl. SS. Patrum edit. Lu dun. ad S. Bonifacium IV. circa annum 6 a. scriptam e Monasterio suo Bobiensi instinctu Agil ul-phi , & Theodet indae Longobardorum Reginae ut proinde potius
censendus videatur alienam , quam suam egisse caussam ; neque
id quod ab Hibernis , sed id quod ab Italis Pontifici objectabatur
retulisse ) , ex qua non ulli conjiciunt Hibernos in schima de sensorum trium Capitulorum lapsos fuisse , quum in ea S. Columba nus se, & suos Hibernos trium Capitulorum defensores prodat , & conqueratur, quod ipse Bonifacius Synodum V. admiserit . Certe in multis codicibus MSS., & in omnibus editis, ut notavit Gusianvillaeus , epistola illa S. Gregorii data legitur ad Episcopos per Hiberniam . Videndus Pagius loc. cit. Norisium resu tanS ex eo praesertim , quod S. Gregorius in ea dicat se ad eos mitistere librum , quem de tribus Capitulis Pelagius scripserat : at nomine Pelagii Papae S. Gregorius jam pridem , quum Diaconus
esset, ad Istros eum librum miserat : ad alios ergo , quam ad Istros eam , qua de agitur , misit epistolam , igitur revera ad Hibernos . A blit tamen invidia, ut dica inus S. Columbanum , suosque Hibernos schismati Aquilejensi adhesisse , atque se ab Romani Pontificis communione sejunxisse. Nam noverant in V. Synodo non de fide , sed de personis actum dumtaxat fuisse , timebant vero a Synodo V. everti Synodum Chalcedonensem , latam. que aperiri viam errori Eutyclaetis: existimabant rem esse ad disciplinam pertinentem, in qua piaculum non esset propterea a RO
220쪽
mani Pontificis sententia recedere et nam alioquin in eadem epistola scribit: Ego enim credo semper Columnam Eeelisae 'mam ese in Roma. Sed de hoc iterum , quum de Pontificibus. Certe
S. Gregorius re , & nomine Magnus epist. 37. lib.3. ad Constantium Mediol. de V. Synodo disserens, nihil ab ea contra quatuor priores Synodos constitutum suiste docuit, atque in ea de personis tantummodo , non autem de fide gestum, proinde ipse mei S. Gregorius epist. q. lib. 3. ad Theodelindam Longobardorum Reginam , quae schismati Aquilejensi addicta se a Constantii Mediolanensis Episcopi communione segregaverat, eo quod ille Concilio coacto tria Capitula damnasset , ad tempus oeconomia quadam usus , siluit cum ea de V. Synodo , ne illam offenderet; quam tamen postea ad frugem , sicuti Petrum , & Prudentium Istriae Episcopos , atque Firminum Tergestinum perduxit. Sub id temporis pariter Hispaniensis Ecclesia V. Synodum nondum fuerat amplexata , nam Synodus Toletana XIV. Synodum sextam continenter post Chalcedonensem memorat, eamque eo ordine recensitam recipiendam statuit, nulla V. Synodi facta mentione: quae
tamen Ecclesia communione semper cum Romana conjuncta mansit: non alia sane de caussa, ni si quia Romani Pontifices dispensatione quadam id dissimularunt , S. tollerarunt, donec Hispani errore facti dedocerentur , quo persuasi erant V. Synodum Chalcedonensi esse contrariam, quia nempe non de fide , sed de personis in Synodo V. suerat actum . Bossuetius de sens. decl. par. a. lib. I a. cap. aci, & Natalis dissert. . ad Saecul .XV,& XVI. ex V.Synodo evincere se posse putant superiorem habere respectu Pontificis auctoritatem Concilia Oecumenica . Porro, aiunt, Vigilius in suo Constituto ad Justinianum dato trium Capitulorum damnationi refragatus fuerat , parcendum jusserat nomini, & personae Theodori Μopsveste ni , fidem vero Theodoreti, & Ibae orthodoxam esse contenderat: attamen etsi ita decrevisset, ac jussisset uullam imposterum hac de quaestione litem movendam fore , nihilominus V. Synodus ab ejusdem sententia secessit, & tria Capitula damnavit: itaque Synodus se Pontifice superiorem agnovit , eumque imo errori ob noxium 3 nec ei quisquam reponere ausus est, id non potui s e SI Diuiligod by Cooste
