Privilegiorum in persona Sancti Petri Romano Pontifici a Christo Domino collatorum vindiciae in duas partes, & quinque tomos distributae a f. Hieremia a Bennettis cappuccino pars 1. tomus 1. pars 3. tomus 6. 1

발행: 1756년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

sit. Quae omnia ex dictis satis liquent, ut propterea longiori amplius. oratione non indigeant. Unum addam : Ensebium Dorylaeensem errore facti deceptum aet. 16. Concilii Chalcedonensis dixisse canonem 3. Concilii I. Constantinopolitani a S. Leone is Romae suisse receptum , atque iccirco eidem canoni se sub scripsisse r falsum id quidem dixisse ex eo , ut diximus , patet , quod S. Leo praecit. epist. ad Anatolium eum canonem apertissime reprobarit: subscribendo tamen canoni ea ratione , quod s. Leo

ni placuisset , satis planum secisse supra Synodi auctoritatem ab se Romani Pontificis habitam potestatem. Quod significavit ita agendo Eusebius , id verbis expressis S. Damasus, quibus in epustola ad hanc Synodum I Constantinopolitanam apud Theodoret unlib. I. cap. Io. sic loquitur : IDuod vora eharitas debitam Sedi Apulolica reverentiam tribuit, Filii honoratissmi, vobis quoque maximosne honori es . . . Nam in sancti Geloia, in qua Sunctus . postolus sedens nos docuit quo pacto illius gubernacula , quas cepimus, tractanda snt, nobis primae partes deferuntvr . Quibus nihil expressius ad ostendendum debuisse Synodum ab se definitorum confirmationem exposcere , & expectare a Pontifice , Pontificisque in rebus fidei definiendis primas partes esse , adeoque ipsius judicio omnes subiacere , ipsum vero nullius subjectum

esse.

S. II.

EPhefinum anno 43t sub S. Caelestino celebratum egregia in

hanc rem suppeditat argumenta . Principio quum Nestoriusquam impie, tam impudenter , qua sermonibus , 8e qua scriptis Dominicae Incarnationis Mysterium impetere non dessteret, duas in Christo personas adstruens , Beatissimaeque Virgini Dei gen, ricis dignitatem adimens , partium suarum esse duxit S. Cyrillus hujusce haeresis nomine Nestorium ad S. Caelestinum deserre , eidemque gestorum ab se cum haeretico homine rationem reddere a1QSans etiam , atque etiam o ut quid agendum, tenendumquς esset Disiligod by Cooste

192쪽

esset sibi non modo , sed & omnibus orientis Episcopis manifestum faceret: Digneris , inquit, nobis declarare , quid tibi videatur , es an cum illo Nestorio ) communicare oporteat, an

libere denuntiare neminem cum eo , qui talia jentit, ac docet, communicare . Opus est autem , ut tuae pietatis super hac rejententia tum piissmis , Deique amantissimis Macedoniae Episcopis , tum omnibus orientis Antisitibus per litteras manifesa flat. Illis

enim cupientibus afam dabimus, ut uno animo in una sententia

perflant , 9 rectae fidei, quae impugnatur, opem ferant . S. Cyrillo igitur perspectum , persuasumque erat, idque pariter ipso teste persuasum , perspectumque omnibus Orientis Episcopis fas

non esse cum homine , antequam pro haeretico a Pontifice haberetur, communionem abscindere e atque ut pro haeretico haberetur, unius Pontificis judicium desiderari, istiusmodi vero judicium tanti esse , ut tum nulli fas sit ab eo vel latum unguem

discedere , tum ut omnes tuto eidem , tranquilleque adquiescerent . Quid vero quod Nestorius ipse intelligens stare supra se Romanum Pontificem , seque pessime auditurum , si a Pontificis sive communione , sive Obedientia , sive fide deflecteret, litteras semel, & iterum S. Caesestino inscripsit obsequii plenas , tum instrui se de Pelagianorum caussa enixe postulans , tum Pontificem de doctrina sua certiorem faciens λ Fraude , arteque ad fallendum composita equidem haereticus homo , haeresque haerens secit: attamen facto , quid recte faciendum fuisset, ostendit. Itaque S.Caelestinus Synodo coacta litteris , aliisque scriptis tum S.Cyrilli, tum Nestorii rite libratis,epistolis inscriptis tum ad S.Cyrillum, tum ad Clerum, populumque Constantinopolitanum, tum ad Nestorium ipsum , tum ad Episcopos Orientales , idest ad Ioannem Antiochenum , Juvenalem Hierosolyinitanum , di Ruisum Tessalonicensem, quas legere est apud Coutantium tom. I. epist. Rom. Ponti f., & apud Labbeum tom. q. Conci l. edit. Venet. , jussit , ut nisi intra decem dies Nestorius resti pisceret, haeresis nomine audiret, locoque suo deturbaretur : Auctoritate, inquit in epist. ad S.Cyrillum, tecum no irae sedis adscita, nostra vice ujus hanc exequeris districto rigore jententiam , ut aut intra decem dies ab hujus conventionis die minerandos, pravat prα- Pars L. X diea Dis j et Orali

193쪽

1σ2 PRIVILEGIA ROM. PONTIFICI dicationes sua cripta professene eondemnet, aut nisi hoc fecerit,

mox Sanctitas tua illi Ecclesa proibvra a nosro eum eorpore modis omnibus sciat esse removendum. Ejusmodi sussionem cum Nestorio, tum Episcopis omnibus innotescere idem S. Caelestinus voluit: tanti vero habita est sive a Nestorio , sive ab Episcopis, ut

Nestorius tertio epistola ad S. Caelestinum exarata errorem sui immollire, excusareque studuerit: tum Joannes Antiochenus Nestorio alioquin amicitia conjunctus epistola ad eumdem conscripta ad parendum Pontifici , erroremque ejurandum adhortatus sit reum Synodus Alexandrina a S.Cyrillo coacta sacrae S. CVestini j iissioni adhaerere re Iigioni duxerit, ad ejusque amussim adversus haereticum hominem agere et tum Synodus Ephesina officii loco habuerit ne Iatum unguem a Pontificis decretis discedere, satis , superque ducens ab eo latam sententiam executioni demandare bejusque imperatis se omnimode coaptare . Enim vero act. i. in Nestorium ita Patres pronuntiant: Gacti

per sacros canones, es episolam Sunctissimi Patris nos D er Comminifri Caelesini Romanae Eeclesiae Glycopi, lac missubinde per se,

ad lugubrem contra eumsententiam necessario venimus . Audis Patres coactos se sateri per canones , & Papam Caelestinum, sed per quos rogo canones, nisi quibus Romano Pontifici auscultandum praecipitur Agnoscebant ergo necessario Pontifici Romano sore parendum,nihilque esse reliquummisi ut religiose mos idem jubenti gereretur. Actione a. lecta est S. Caelestini epistola ad Concilium,

qua inquit ille : Direximus ... Areadium , er Projectum Episcopos, or Philippum presbIterum no rum, qui iis, quae axuntur, intersint, o quae a nobis antea statuta sunt exequantur ; quibus prae sandum a vestra Sanctitate non dubitamus a sensum . Nec imperatus sane desiit assensus, aut desiderata est obedientia, nam statim legitur dixisse Firmus Caesareae Episcopus: Aposolica , es sancta Sedes Caelesini etiam ante de predienti nexotio jententiam , regulamque praescripsi, quam nos quoquesecuti formam illam executioni mandavimus. Viden iubere Caelestinum , ut a Concilio executioni demandentur , quae ipse decreverat, videlicet si Nestorius intra Io. dies non resipisceret , ab Episcopatu detrudere tur , & diris omnibus csset devotus t Pontifici vero ita jubenti

sibi

194쪽

sibi obsequendum , religioseque obtemperandum statim intelliis gere i Ea de re eadem Synodus asst. 3. Imperatori narrat a Caele Diino jam damnatum Nestorium , sibique non esse discedendum ab ejus sententia ullo modo . Neque objicias Nestorium intra Io. illos dies non resipui Dia , nec tamen Caelestini sententiam fuisse executioni mandatam. Nam scias desuper S. Cyrillum ad Caelestinum litteras dedisse , quibus Pontifex annuit, ut sententiae suae executio tamdiu suspenderetur , quamdiu spes affulgeret Nestorium ad frugem reducendi . Extant in actis Concilii geminae istae Epistolae . Sed illud animadvertas in instructione Legatis suis tradita mandasse S. Caelestinum , ut quoad ea, quae t pie definierat, nullam contentionem admitterent , eosque damnarent, qui lites desupermovere ausi suissent: Ad di ceptationem , inquit, s fuerit δε-

ventum , vos de eorum jententiis diJudicare debetis , non jubire certamen. Legendus Cl. Lupus in hoc Concilium . Porro Balu zius etsi Petri de Marca discipulus ex duobus codicibus M si . altero Colbertino, Vaticano altero erutum publici juris fecit Commonitorium S. Caelestini Papae , quo scilicet, ut mox dicebamus, Legatis suis ad Ephesinam Synodum missis mandat, ut executioni demandarent, quae ab se jam statuta fuerant de Nestorio , nec ea in quaestionem adduci paterentur 3 quin imo auctoritatis Apostolicae pondere de senderent. Executio vero sententiae in Nestorium S.Cyrillo demandata est, qui proinde act. 3, Ea , ait, qua a Cα-lesino decreta jam fuerant executisunt Legati scilicet ) . Legatus alter Projectus, Ego, ait, auctoritate Sedis Apsolicae una cum Fratribus meis Iententiae executor exisens definio Nesorium &c. Ex quo ruit opinio Petri de Marca lib. q. cap. q. ajentis Nesto rium appellasse ad Imperatorem , ab eoque rescriptum obtinuisse , quo tam Romanae , quam Alexandrinae Synodi sententia , vel suspenderetur, vel abrogaretur . Nam ea sententia in Synodo tantummodo Nestorio significata est , & aliquantulum quidem , ut diximus , suspensa ex consensu Caelestini, sed tamen postea eNecutioni mandata. Fatemur equidem Concilium a Theodosio

Imperatore indictum , uti testati sunt Legati ipsi Apostolici, sed

eam convocationem ratam habuit se S. Caelestinum ex eo constat,

X a quod Diuili od by Coosl

195쪽

quod aTheodosio acceptis litteris ea de re continuo suos Legatos miserit, inter quos S. Cyrillus primun locu n tenuit . Latinojus pro pessimo ingenio quaecumque inficiandi , quae supremae Pontificiae potestatis speciem praeserant, negat S.Cyrillum vices Caelestini eo in Concilio tenuisse ; sed ut observat Ba Iu Eius in notis ad Marium Mercatorem , id defendi nullo modo potest: nam in actis Concilii act. 4. de S. Cyrillo dicitur : Regente etiam locum Oncitissimi, o deatissimi Romanorum Ecclesae Archiepiscopi Caelesini: & act. I. ante adventum aliorum Legatorum , qui actis a.

tantum adsuere , legitur : Consedentibus in Ecclesa Episcopis Ο-rillo Alexandriae, qui es caelestini quoque Sanctissimi Romanae Ee-elesae Archiepiscopi locum obtinebat, s Fuvenali Hierosolymo

Eadem act. 3. Philippus Legatus alter sic Synodi Patres allocutus legitur : Nulli dubium , imo saeculis omnibus notum es, quod Sanctus , Beatissimusque Aposolorum Princeps , s Caput , meique columna , ἐπ Ecelsae Catholicae fundamentum a Domino nostro Fesu Chriso Claves regni accepit, solvendique, ac ligandi peccata potestas las data es , qui ad hoc sque tempus , syemper insuissuccessoribus vivit, ἐπ judicium exercet . Quibus nihil it lustrius ad ostendendam Romani Pontificis infallibilitatem , &auctoritatem . Praeterea act. q. Juvenalis Episcopus Hierosolym. sic fatus perhibetur r Oportebat γοannem Reverentissimum Antiochiae sesse um , hae sancta , magna , ἐπ Oecumenica Synodo consederata, eonfisim , ut de iis, quae t Objiciuntur, se purgaret , accurrere, ἐπ ad Apostolicam Sedem Muriae Romae nobiscum cons- dentem; ae obedire, di honorem deferre Aposolico throno Dei fecisae Hieros morum : praesertim , quum apud illam Sedem Antiochenae iis Sedi ex Aposolico Ordiae, es traditione mos si dirigi, apud ipsam judicari. Quae sane postrema verba ad Romanam Sedem

pertinere perspicuum est . Perronius in respons. ad Regem A gliae lib. I. cap. a 3. contendit loco To Hieroso morum inscite a latino interprete traducto , legendum esse cum Peliano Romanorum; ut sensus sit oportuisse obedire , & honorem deferre Sedi Apostolicae Romanae : idque probat tum ex contextu , ex quo patet ibi sermonem esse de Romano Pontifice per Legatos praesidente: Diuitiaco by Corale

196쪽

denter: tum e X eo, quod Antiochenam Romana, nusquam Hiero solymitana Sedes dijudicarit : tum ex eo , quod Synodus Antiochena sub aevum S. Athanasii nullius momenti habita fuerit ob ab sentiam Romani Pontificis , aut ejusdem Legatorum e tum ex eo,

quod Hierosolymitano , qui imo paruit Casariensi , nusquam paruit Antiochenus Episcopus : rum ex eo, quod Ephesinum ipsimi Concilium caussam Joannis Antiocheni ad Summum Ponti cem dijudicandam remisit. In Concilio Chalcedonensi, cui aderat Juvenalis ipse , Anatolius Episcopus censuit Maximum Antiochenum sedere debere in Concilio , iccirco quia S. Leo in suam illum communionem receperat; & in Concilio Constantinopoliatano adversus Monothelitas caussa Macarii Antiocheni a Concilio de gradu dejecti remissa fuerat ad Romanum Pontificem . Sed& idein Joannes Nestorio amico scripserat oportere Pontifici utriusque superiori facere satis : ac postmodum S. Sixto III. Caelestini successori litteras dedit, quibus significabat, tum se , &suos Orientales sententiae in Nestorium latae adquiescere 3 tum se, &suos fidem tenere, quam Ponti sex ipse tenebat. Patres prae terea Ephesini epist. ad S. Gelestinum , qua de Concilii actis rationem ei reddebant, Perlectis, inquiunt, commentariis actorum

in depostione impiorum Pelagii , Caelestii, Puliani, Persdii , Fhri , Murcellini, Orentii , ta eadem evm illis sentientium, quae arva pietate de ibis decreta , ue constituta sunt, judicavimus nos seasolidaque ρermanere debere. En Patres Ephesi nos Pontificum constituti lanibus integre parentes t Quo circa Bossuetius ipse Discor ssur I' his. univ. pag. i 3. fateri coactus est: Nestorium a Caelestino damnatum fuisse , atque Ephesii nos Patres Caelestini sententiam executioni demandantes eumdem Nestorium de grada dejecisse , Caelestinum vero a Concilio Patrem fuisse appellatum .

Quae quid aliud praeserunt, quam Pontificem loco potiori habitum P Postremo Synodus Ephesina plures Episcopos, quos ita epistola ad omnes Orbis Ecclesias missa recenset , gradu dejecerat, vel communione privarat, inter quos Joannem Antiochenum , Himerium Nicomediensem , Helladium Tarsensem , Eutherium Thyanensem , aliosque 33. At quum relatione gestorum missa ad Diuiti COOs

197쪽

S. Caelestinum cit. epist. , eadem, ut sua auctoritate comprobaret, rogasset, Pontifex Synodum non in omni sua parte confirmavit , sed censuit Nestorii assentatores , di Ephesi damnatos Episcopos a suis sedibus non extrudendos, nec eis omnem spem veniae praecidendam : existimavit enim sententiam illam contrariam antiquo canoni, olim S. Athanasii suasu in caussa Pelagianorum a Romana Ecclesia edito , quo solis Haeresiarchis , licet poenitentibus, spes pristini gradus recuperandi abscindebatur . Eos tamen Episcopos mandat compelli ad prosessionem fidei edendam , & dicundum in Nestorium anathema. Quid his praestantius ad patefacienda ea, quibus de agimus , Sedis Apostolicae privilegia, ac praesertim supremam in Synodos potestatem Θ Demum audiendus S. Casestinus in epist. ad Synod. Ephesin. post damnationem Nestorii : Longius quid sumus pulti, inquit ,sedperbliicitudinem totum propius intuemur: omnes habet B. Petri Aposoli cura prae-jentes Concilium Chalcedonense an. 4s I. sub S. Leone ex Episcopis vel 47a , ut legitur in Concilii actis ς vel sao. ex solo oriente , ut legitur in relatione Synodi ad S. Leonem; vel εoo, ut testatur S. Leo epist. 37. ad Epist. Galliar. 3 vel 53o, ut scribunt Episcopi Provinciae Hellesponti ad S. Leonem , & Liberatus in Brevia r. cap. I 3; vel ε 35 , ut narrat Nicephorus , coactum plurima, eaque perillustria Pontificiar in fide insallibilitatis , sit premaeque potestatis specimina praebet. Principio enim S. Leo a Τheodosio Imperatore litteris certior fictus loco Flaviani vita functi ordinatum Episcopum Constantinopolitanum a Dioscoro Anatolium , enixeque rogatus , ut ordinationem ratam haberet , de ea nihil ab se rescribendum respondit, donec Anatolius ad normam epistolae ab se ad Flavianum misi, fidei prosessiouem emitteret, eamque absque ulla restrictione manu obsignatam ad se dirigeret: Agat, inquit, clementiae vesrae devotissma φι- dei, ut quamprimum ad nos Consantinopolitani Epis i. . . cripta perveniant aperte . . . atque dilucide protestantia : Nuod si quis de Incarnatione Verbi Dei aliquid credat, aut afferat, quam Catholicorum omnium, es mea profesto protesatvr , hune aisa communione secernat. Ecce quali, quantaque coactiva pollere se potestate in

198쪽

te in Constantinopolitanum Episcopum ostendit Pontifex , cujusmodi multa suo loco exempla exhibebimus i Sed ecce imo quam in Episcopos omnes Concilii Chalcedonensi x idem Pontifex exercuiti Coetui huic adversus Eutychem coacto scribens S. Leo, ipsius Patribus legem constituit, cui se conformarent, quaeque

ipsis agenda essent, praescribit : Nunc, inquit, in Vicariis meis adium , qui dudum in mei praedicatione non dejum , ut qui non potesis ignorare quid ex antiqua traditione credamus, non possiis dubitare quid cupiamus . Unde Fratres earissimi , rejecta penitus audacia diIputandi contra fidem divinitus in iratam , vana errantium infidelitas conquieyeat. Non liceat defendi, quod non licet credi, quum fecundum evangelicas auctoritates , Iecundum Propheticas voces,' Violicam doctrinam plenissime, lueidissule

per litteras, quas ad beatae memoriae Flavianum Episcopum mismus inuerit declaratum, quaest de Sucramento incarnationis Domini

nostri Pesu Chrisi pia , cera confesso .

Congregatis Patribus Pascha sinus Legatorum unus ita fatus est: Beatissmi, atque Aposolici viri Papae Urbis Romae , quae es Caput omnium Ecclesii iam , praecepta habemus prae manibus , quibus praecipere dignatus es Vus Apulolatris , ut Dioscorus non sedeat in concilio, sed audiendus intromittatur . . . Hoc nos

observare necesse es .... aut ille exrediatur, aut nos eximus. Hujus rei rationem addidit Lucentius alius Legatus , quod nempe Dioscorus Synodum ausus fuisset facere sine auctoritate Sed is Apostolicae, Cuta , inquit, nunquam licuit, nunquam factum es. Act. ais propositis haeresi Eutychetis , & S. Leonis epistola ad Flavianum, Cecropius Episcopus Sebastenus illico in haec exivit : Emerserunt, quae ad Eut chem pertinebant, i juper his forma data es a Sanctissmo Archiepist o Romanae Urbis, s sequimur eum, ἐπ episolae omnes)ubcritiimus di cui ceteri Episcopi subscribentes subjunxerunt : I la omnes dicimus, sui ciunt quae

exposta junt, alteram expostionem non licet feri Lecta etiar S. Leonis epistola ad Flavianum , nulla mentione facta Concilii Constantino p. sub Flaviano ea de re habiti,Episcopi exclamarunt: Haec Putrum fides, haec so solorum Mes : Omnes ita credimuI, Orthodoxi ita credunt: Anathema ei, qui non ita credit: Petrus per Misit oci by Coosl

199쪽

per Leonem ita locutus es: Mosoli ita docuerunt. Act. 3. recenis sitis ab Dioscoro attentatis in Pseudo-Ephesina Synodo , praesertim quod praesumsisset excommunicationem distringere ad versus Romanum Pontificem S. Leonem, Legati sententiam in hunc modum tulerunt: San At simus , b Neatissimus Archiepiscopus magnae , es Senioris Romae per ποι , es per praejentem S. Gnodum, una eum ter beatissmo, er omni laude dignissimo Beato Petro Aρο-

soli , qui es Petra , b Crepido Ecclesae Catholieae , es reme Dei

fundamentum, nudavit eum Dioscorum tam Episcopatus dignistate , quam etiam N ab omni sacerdotali alienavit ministerio . Audis sub divi Petri nomine peragi, quae a Romanis Pontificibus peraguntur P Romanum Pontificem sub Petri nomine fundamentum Ecclesiae, & fidei nuncupari P Audis jam ab hoc aevo morem illum obtinuisse , ut Pontifex sacro approbante Concilio sententiam serat Θ A Romano Pontifice sermam praescribi Concilio generali in sententia serenda P Fidei pariter formulam, cui se

coaptare Concilium omnino oporteat PAct. q. quum I 3. .Egyptii Episcopi ad Concilium recipi postillassent, quamvis etiam petente Concilio Eutychem , ejusque asseclas diris cunctis devovissent, a Concilio latrun rejecti sunt, ideo quod epistolae S. Leonis , nis iis praeiret Patriarcha Alexandrinus , subscribere renuerent : Epi u Leonis , dixerunt , Iubscribant, ... consentiant Episoia Leonis 3 qui non jubscribit epi- sola , cui omnis sancta Synodus consensi, haereticus es et & insc-tius : Ut Leo , exclamarunt, se credimus ; qui contradicunt -tγchianimesιnt. Ei epistolae syngrapham mam apposuere conci liabuli Ephesini Proceres Iuvenalis Hierosolymorum , Thalasius Caesareae , Eusebius Ancyrae , Basilius Seleuciae, &Eustathius Beryti Episcopi; quamobrem in Concilium recepti fuere . Eidem

epistolae subscribere renuentes Monachi plerique Eutycheti adhae- centes repulsi , & proscripti sunt. Act. s. quum decretum ad Ver sus Eli tychetem conditum parum conforme epistolae S. Leonis visum fuisset, in eoque Eutychetis haeresis haud satis damnata adpareret, Legati minitati sunt, si rata omnino non haberetur S. Leonis definitio , congregandam Romae Synodum , ad quam

rebelles mittendi serent : Episcopi vero Illyrici subdiderunt :

200쪽

Cui contradicunt manifesistant, qui contradicunt Romam ambu lent. Act. Io. quamvis in conciliabulo Ephesino , quod a Chalcedonensi rejectum est, & reprobatum , ordinatio Maximi Antiocheni facta fuisset, nihilominus eadem rati habita est ea sola ratione , quod S. Leo eum in suam communionem admisisset, & in Antiochen a Sede confirmasset . Conser codicem Vaticanum nuper editum a doctiss. Cacci aro , qui latinam hujus versionem aut Rustico Romanae Ecclesiae Diacono , aut Juliano Coensi Episcopo tribuendam censet . Act. II , quam non esse commentitiam , uti existimavit Quesnellus discrt. s. in S. Leonem , ostendit Baluzius praefat. in Concit. Chalcedon. , omnia acta Pseudo-Synodi Ephe snae S. Leo in irritum misit, restituit Episcopos , qui in ea Synodo suis sedibus moti suerant. Domnus antea Episcopus Antiochenus in ea Synodo etiam depositus non est restitutus, sed in Antiochena sede confirmatus a S. Leone Maximus , qui Domno ab Anatolio superordinatus suerat: Domno tamen annuum ex Antiochenae Ecclesiae facultatibus permittente Synodo concessit Ma-

Actione I 6, quae in Concilii censum transcribenda non est, nunm Legatis contradicentibus a Graecis editus filisset canon 28 , quo post Romanum Pontificem Primatus prae aliis Patriarchis concedebatur Constantinopolitano quem canonem reprobavit postliminio S. Leo Eusebius Dorylarus, qui ei canoni syngrapham adjecerat , ea ratione ductus se ei subscripsisse asseruit, perperam attamen ) quod canonem illum Romae adstantibus plerisque Clericis Ecclesiae Constantinop. coram Pontifice legisset,S Ponti sex ratum habuisset : stilicet loquitur de canone 3. Concilii

Constantinopolitani I; nam canonem huncce 28 Chalcedonensem , qui nondum conditus fuerat, quum Romae ageret Eusebius , legere nequaquam potuit. Petrus de Marca , & Natalis contendunt eum canonem a S. Leone reprobatum , quia Nicaenis adversum .'Revera erat adversus ἱ at quum paris auctoritatis

cum Nicaena fuerit Synodus Chalcedonensis, a Synodo hacce iaca non ille abrogari poterat : si ergo S. Leo Nicaenum canonem sartum tectum voluit, & Chalcedonensem in irritum misit , ideo est, quod majori , quam Nicaenae, & Chalcedonensis Synodi Pars I. Y aucto-

SEARCH

MENU NAVIGATION