장음표시 사용
201쪽
auctoritate ipse S. Leo polleret. Absoluto tandem Concilio Pa
tres S. Leonem pro confirmatione rogarunt, gestorum relationem
mittentes : Rogamus , inquiunt, es tuis decretis nosrum honora
judicium , es sicut ποι capiti in bonis adjecimus consonantiam, ses Summitas tua sitis, quod decet, adimpleat. Quibus re spondens S. Leo aliqua , non omnia , ab se rata haberi rescribit: videlicet ea, quae ad fidem pertinerent, se approbare , infirma vero,& irrita esse quaecumque a Nicaenis canonibus discreparent. Iniquissime igitur , ac impudentissimc agunt Protestantes , dum ad elevandum Romani Pontificis in Ecclesia universa primatum , quo se unde quaque premi aegerrime ferunt , ex canonea 8. C halcedonensi apertissimo ab usu illud exculpere existimant , quod eo canone ex aequo Romanam inter , de Constantinopolitanam Ecclesiam statuta sit dignitatis , auctoritatis, de jurisdictionis paritas . Enim vero sic se habet ex Graeco latine redditus ca- non i lle a 8: Ubique M. Patrum decreta sequentes, o modo lectum canonem centum quinquaginta Dei amantissmorum Episcoporum agnoscentes, eadem es nos desinimus , Osuiuimus de praerogatimis Sanctissimae Ecelisia consantinopolis, novae Romae . Etenim Sedi veteris Romae , quia regnabat illa Urbs, Patres convenienter tribuerunt praerogativas, ef eadem intentione moti r o. Episcopipares praerogativas tribuerunt novae Romae sedi Sancti mae , rationabiliter judicantes urbem Imperio,.Senatu honoratam debere paribus frui praerogari vis cum vetere Regina Roma , in Ecclesasicis nexotiis , ut illum magni curi, ita ut etiam Pontica ,
Asanae , er Thracica Diarebres Luetropolitae soli, o praeterea inc locis ) barbaricis praedd artim Diaeceseos Episcopi ordinentur a praedicta Sanctissima Sede, quae es apud Sunctissimam Consantina-
politanae urbis Eceloiam cs. Exinde observare est I. laudari canonem 3. Constantinopolitani I. Concilii : at eum canonem adversari Nicaeno 6, quo Episcopis Alexandrinci &c, & Metropolitis jus integrum manere suuio jubetur , ostenderunt SS. Leo, Gela-sus , Gregoriusque locis supra citatis: sed & adversari imo hunc canonem a8. canoni a. Conllantinopolitani I, quo tres dioeceses Pontica, Asiana, &Thracica sura Met tropolitis integrae permittuntur ; quoad vero di incuses Barbaricas servari vetus mos prae-
202쪽
ViNDICATA. A R T I c U L U s II. g. II. I r' eipitur: adversari iterum Nicaeno, a quo Episcopis Hierosolymitano , & Nicaeno nonnisi honoris locus tributus , non etiam ju-ti sdictionis ; & Constantinopolitano , a quo cit. can. 3. Episcopo Constantinopolitano solum dignitatis gradum asseruit, non vero jurisdictionis in dioeccses Ponticam , Asianam , de Thraci-cam , & Barbaricas . Observare est a. perperam dici hoc canone di 8. a Patribus Nicaenis , & Constantinopolitanis Romanae Ecclesiae tributas praerogativas , quandoquidem illas a S. Petro in Pontifices derivasse multis demonstratum est , &demonstrabitur : pejus tributas praerogativas Ronaanae pares Constantinopolitanae ;quippe a canone 3. Constantinopolitano omnino abest vox aequalitatis . Observare est 3. recte intelligi posse , ac debere canonem hunc 28. Chalced. , non secus ac canonem 3. constantinopolitani I de juribus Patriarchicis , non de jure primatus , iit Ia te ostendunt Theologi nostrates: non secus ac vocem pares accipiendam sore non absolute, sed similitudinarie , hoc est: sicut Ponti sex est primus Patriarcha occidentis , ita primus Patriarcha Orientis sit Constantinopolitanus : qua una de re, quod scilicet ceteris Orientis Metropolitanis injuria crearetur , eum canonem irritum dixere praelaudati Pontifices : nam alioquin a
Chalcedonensibus Patribus Romani Pontificis primatum agnitum,& assertum ex dictis satis liquet .
Castiganda hic denique Guillelmi Cavet hominis de grege
Puritanorum impudentia, qui hist. litter. saeculi V. ad act. I s,& i 6. Concilii Chalced. scripturire non est veritus Paschasinum Lega tum Apostolicae Sed is nihil omisisse , quo canoni 28. intercederet, ea de re Nicaenum 6. a Romanis depravatum , ac diversum ab ejusdem lectione ex Codice Constantinopolitano objecisse , scilicet cum eo additamento : Ecclesa RomanaIemper habuit primatum: teneat autem V 2untus Ue: quum Graeca exemplaria legant: Veteres consuetudines maneant, quae junt in Ara pto se: nam canonem hunc censendum esse unum illorum , qui ex decretis Nicaenis adornati postea sunt, aut unum ex Sardicensibus, qui in Codice Romanae Ecclesiae sub uno, eodemque titulo Icgebantur , suo loco ostendimus. Ceterum in eodem Chalcedonensi agnitum suisse Ecclesiae Romanae Primatum multis constat , er eo vero maSimeo
203쪽
quod eadem actione Iudices praemisere et Consederamus ante omnia Primulum , S excellentem honorem fecundum canones veteris Mismae apud Deum charissmo Archiepiscopo cusodiri . Subdit idem Caveus infirmis argumentis a S. Leone impetitum canonem il-him 28. Chalcedonensem. Sed ex dictis satis superque liquet quam propudiose , & quam praefracte id effutiat vir projectae fidei. De jure Patriarchico Romani Pontificis pari. a. sermo instituetur, ibique locus erit de recta horum canonum interpreistatione inquirendi. Accedit his omnibus illud quoque , quod S. Leo cum ad Marcianum Imperatorem scribens , Episcopum se Ecclesae Romanae, & universalis inscribit, ipsumque filium vocat , tum ad Maximum Antiochenum datis litteris se Ecclesiae Catholicae Episcopum nuncupat. S. Gregorius M. in suis epistolis auctor est ab Chalcedonensi Concilio Romano Episcopo titulum universalis Episcopi oblatum fuisse , quo tamen uti Romani Pontifices noluerint, ne ceteros Episcopos de sua dignitate dejicere viderentur . Eo sane sensu, ne Romanus Episcopus censeretur solus Episcopus, eum titulum renuit S.Gregorius , at eo sensu , ut Primatum se prae ceteris Episcopis gerere ostenderet, eo titulo usus est S. Leo . Animadvertere hic quoque non abs re erit a S.Leone in Gallias, non secus ac in ceteras occidentis Provincias, ante Comcilium Chalcedonense missas suisse litteras ab ipso datas ad S.Flavianum . Post Chalcedonensem Synodum rescripsere ad S. Leonem q3. Episcopi Galliarum in Synodo congregati, inter alia hi ec ajentes : APDe Aposolatus idtriscripta , ita ut Symbolum fidei quisquis redemptionis sacramenta non negligit tabulis cordis adseri st, s tenaci , quo ad confundendos haereticos paratior st,
memoriae commendavit. Legitur post epist. si . S. Leonis . Similia antea scripserant tres ex Gallia Episcopi Ceretius, Salonius, R Veraniis . S. Eusebius quoque Mediolanensis Episcopus suo , di Episcoporum in Synodo una secum congregatorum nomine S. Leoni rescribens , Litterarum, inquit, ergo vestrarum formam jecuti modum praescriptae ordinarionis nos servasse his missis per fratrem no rum oriacum Osendimus. Ostenderunt scilicet
sive Galli , sive Itali Episcopi nihil minus Pontificem ab se fieri,
204쪽
VINDICATA. ARTICULUS II. F. II. I 3 quam in dicendo de fide infallibilem , & quam in jubendo sit praSynodum etiam supremum judicem . Unum opponunt Pontificiae infallibilitatis , & supremae potestatis Osores , scilicet a Concilio Chalcedonensi , antequam acceptaretur, epistolam S. Leonis ad Flavianum ad examen fuisse revocatam. Verum res ita se habuit. Dum in Synodo Iegeretur
S. Leonis epistola haec ael. a. Episcopi Illyrici, & Palaestinae sub dubitarunt de tribus epistolae locis non rite intellectis, sorte oblinguae differentiam , suspicati ne symbolo Nicaeno , & Constantinopolitano minus congruerent, ac Nestoriano errori faverent
Quod dubium tamen statim evanuit, quum Episcopi universi, cum privatis in colloquiis , tum publico in coetu eam epistolam symbolo illi appxime consonam esse fassi sunt vocibus illis conclamantes : Sicut Leo, ita credimus: nos jam subcripsimus . Fateor AEgyptiorum tredecim Episcopos nihilominus epistolae nec sub scripsisse , nec ad c Iamasse , caussantes se carere Patriarcha Alexandrino ; nam Dioscorus a Sede dejectus fuerat, ac nisi eo praeeunte subscribere se non posse . At eos a Synodo propterea rejectos supra ostendimus e eos tamen absoluta Synodo Constantinopoli mansisse constat, ubi Proterium in Patriarcham delegerunt, qui quum S. Leonis epistolae subscripserit , conjicere est illos pariter subscripsisse, eo praesertim, quod in infandum Dioscori fatum adducti non legantur . De mendi tamen duo ex illis tredecim Episcopis, qui satis functo Dioscoro Timotheum AElurum suffecerunt. Deinde esto dubitarint illi perpauci Episcopi. Nonne Synodus ex quingentis , & amplius Episcopis constata epistolae S. Leonis statim, atque de fide agi coepit, acclamavit, eique calculum suum nullo praevio examine adjecit Θ Quid autem quod huicce S. Leonis dogmaticae subscriptisse iacio. testatus est Cecropius act. 4. ejusdem Concilii, quinimo i Eoo , ut est auctor Eulogius apud Photium in Bibl. cod. a 3oὸ Denique non absimili ratione quum in Concilio Nicaeno vox H mouson symbolo adjecta fuisset, quidam Episcopi in dubitationem adducti sunt, ne vox illa Pauli Samosateni errori faveret, qui tamen edocti nihil exinde timendum fore, omni cunctatione semota subscripsere ,
neque exinde colligere est de Nicaena fide dubitandi esse locum .
205쪽
bio eidem subscripserunt, locum non sinunt epistolae auctoritatem in dubitationem adducendi . Accedit ad haec, quod Synodus Constantinopolitana an. 33 6. sub Menna celebrata act. q. narrat,& approbat, quod S. Agapetus Papa, quum Constantinopolim appulisset , Amymum Patriarcham a sede expulerit , iccirco quod promissa non servasset, quibus fidem suam obligarat se ea omnia praestaturum , quae mandasset Romanus Pontifex, inter quae mandaverat, ut S. Leonis epistolae subscriberet: Apud ejus
Jerenitatem Imperatorem scilicet) fraudolentis rationibus , in. quit Concilium, usus promisit omnia se facturum, quaecumque Jummvs Pontifex magnae Sedis Amsolica decernervi, ad San. ctissimos Patriarchasseri, esequi per omnia Aposolicam Sedem.
Eadem act. q. Synodus damnatis An tymo , Severo , Petro , &Zoara profitetur se religiose adhaerere decretis S. Agapeti: unde Mennas Patriarcha , Respicientes , inquit, ad ea quae placuerunt nuper sanctae memoriae Agapeto Papa antiquae Romae 3 dc declarans se nihil aliud agere, quam quod Sedi Apostolicae obtemperet , addit : Nos enim, scut vorra Charitas novit, Apostolicam Sede equimur , ἐπ Obedimus, s iesus communicatores communicatores habemus , es condemnatos a, ipsa S nos condemnamus . Quorsum igitur perpaucos quosdam dubiae fidei morabimur , qui ad subscribendum S. Leonis litteris paulo se morosiores praebuerunt PVerumtamen prae ceteris Pontificiae auctoritati contradictoribus satis faciendum occurrit Petro de Marca lib. 3. concord. cap. 8. , Quesne Ilo dissert. 7. de caussa Eutichetis, Bossuetio desens decl. par. a. lib. I a. capp. Is, & r 6 , & Natali tum dissert. ia. hist. Eccles. ad saeculum V, tum dissert. q. ad saec. XV,& XVI, qui sine caussa sane in schol. ad cit. differt. I 2. de Cardinali Ssendrato auctore lib., cui titulus Gallia vindicata , conqueritur, quod sibi impegitat hanc doctrinam : Non prius decreta Antiscum rata , es certa ese, quam a Concilis confirmentur ἔ quum totus sit, ut suadeat tum a Synodo Chalcedonensi S. Leonis epistolam approbatam, postquam eamdem ad fidei regulas expendisset ι ac proinde raram , di certam esse non potuisse o
206쪽
antequam a Concilio confirmaretur : tum non nisi accedente to
tius Ecclesiae in Concilio congregatae consensu irretractabilem evasisse fidei definitionem : tum eamdem epistolam Occidentalium consensu roborari oportuisse : tum in Ephesina II, R Chalcedonensi Synodis a S. Leone concessum , ut Dioscori caussa iterum discuteretur. Quibus ut satisfaciamus , observandum ducimus , & jam dictis addendum I., quod S. Leo epist. 12. ad Theodosi uiri scribit nolle caussam Eutychetis a Synodo discuti, sed damnandum , si non resipiscat , dogma vero de Incarnatio M in epistola ad Flavianum contineri: Uuum in libelli uo. , inquit, quem ad
nos mist Eutyches hoc bi ad promerendam veniam referυaυerit ,'ut correcturum se esse promitteret quidquid nutra sententi. sde his, quae malefenferat, improbasset. Euid autem Catholica
Geloia de Sacramento dominicae Incarnationis credat, o doceat ad fratrem . . . . flavianum plenius continenlycripta, quae misi. Vides ipsum Eutychem ad Pontificem confugisse : eumdem , si vellet recta , & vera doceri, ut litteris S. Leonis obedienter attenderet , admonuit S. Petrus Chrysologus epist. ad ipsum Eutychem. Similia scribit epist. I 3. ad Pulcheriam , epist. I 6. ad Flavianum, de epistola I . ad Theodosium, ajens permitti quidem Synodum pro Ecclesiae pace redintegranda , ad Episcopos Orientales plenius Legatorum suorum opera de Incarnatio uis mi sterio instruendos , atque ut executioni sententia ab se lata solemniter demandaretur, locus etiam resipiscendi fieret Eutycheti, ac si resipisceret loco restitueretur , ceteroquin post ab se prolatam sententiam Synodo non opus amplius esse : uamvis, subjungit, evidenter appareat rem, de qua agitur, nequaquam Synodali iu- due re tractatur et si vero , superaddit , Synodo locum faceret , a Synodo tamen Sedis Apostolicae sententiam expectandam tamquam ab ipso Petro cuperet declarari , quod ejus confesto ne laudatumst. Anatolio , addit in epist. 33. ad Theodos ., ea lege confirmandum ab se gradum , ut fidei sermulae praescriptae icilitteris ad Flavianum syngrapham apponeret. Ante Synodum, ut scribit epistola ε .edit.Que elli ad Paschasinum, ab Episcopis
nec e Xiguo numero, non expectata Synodi sententia, litteras suas
ad Flavian. suisse subsignata* . Sed & idem S. Flavianus epist. ad
207쪽
S. Leonem par. i. Conci I. Chalced. declaravit satis superque sitisse S. Leonis litteras sive ad damnandam Eutychetis haeresim, sive ad rectam de Dominica Incarnatione fidem adstruendam . Si milia etiam ex Gallia ad S. Leonem scripserunt de ejusdem ad Flavianum epistola Ceret ius , Salonius, & Veranus . Nec absimilis Juliano Coensi insedit sententia , ut liquet ex S. Leone
in epist. ad eumdem . Observandum a. , quod S. Leo ut cognovit pseudo - Synodum Ephesi im in pravas sententias abiisse , continuo suprema usus potestate illam irritam dixit, acta ab eadem rescidit , nulliusque roboris esse jussit: S. Flavianum , cujus prosecto caussa cum fide erat conjuncta , ab ea Synodo Apostolicam Sedem appellantem suae testituit sedi,nec ad id Synodi operam desideratam epist. 6 a. ad Marcianum scripsit: quam si postea conciliandae pacis gratia permisit, eam legem adjecit, ne definita ab se de fide contra Eutychetem in dubium amplius, aut in disputationem adducerentur. Id adeo apertum, perspectumque, ut probe agnoverit Placidia Augusta epist. ad Theodos . scribens, adhortansque, Praeripiat. . . uisecundum formam , definitionem Apostolicae Sedii, quam nos tamquam praecelleate militer veneramur , in satu Sacerdotii illaeso moente per omnia flaviano, ad cineilium χυψο-lica Sedis judicium transmittatur, in quo primus ille , qui caele-ses Claves dignus fuit accipere,priseipatum 'scopatus ordinavit. Sed & eamdem supremam auctoritatem supra Synodum Chalcedonensem exercuisse multis jam demonstratum est, iisque iterum, Obiterque demonstratur : quod Synodi sententia damnatos, qui in partes Dioscori descenderant, modo ad frugem reversi , sormum lae ab se praescriptae assensum praeberent, sacrorum communioni restituit: Dioscori autem, aliorumque factionis auctorum judicium uni Apostolicae Sedi reservavit. Quod in Synodo act. a. FlO-xentius Episcopus Sardium D nfra persona, inquit, qui episο- ω S. Leonis subscribimus, non indigemus correctione : Acacius Episcopus Ararathiae, & Photius Episcopus Tyri act. 4. Dbycribant, ajunt, episoiae Leonis, qui ei non suberibit haereticuies: quibus Episcopi omnes conclamaverunt rapui non consentit
epi ia Leonis haereticus es . Quod Synodus in relatione ad Pul
208쪽
cheriam Augustam ach. 3. inter alia haec habet: Aui Christus
osendit in Leone mirabili veritatem , quia sicut Iapiente Petro , ita es isto utitur assertore : in relatione ad eumdem S. Leonem ems , ait, S. Petri omnibur eonsi tutus interpres: & in defin intione S.Leonis verba ipsissima in litter. ad S.Flavianum sua fecit. Observandum 3. quod aliis praeterea Pontificibus alte persuasum fuit fidei definitionem a S. Leone in litteris ad Flavianum exhibitam inde pendenter a Synodi judicio , sive consensu pro in- lallibili fidei dogmate habitam fuisse , habendamque fore . Ex quibus praesto sunt testimonia S. Gelasii in Synodo Romana 7 o. Episcoporum an. 4s , qui de hac S.Leonis epistola loquens, jus
textum, inquit, quispiamsi usque ad unum Dia disputaverit,9 non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit: ρο-
lagii I., qui epist. I a. ad Chi Idebertum Galliae Regem, a vi- eumque , ait, ab illa Me, quam S. recordationis Papa Leo in suis episolii praedicavit, es quam Chalcedonense concilium sequens eumdem Praesulem edita definitione Dycepit, in una es liaba , aut
in uno verbo, vel in sensu erravit , vel erraverit utiquando anathemast S. Martini I. in Concilio Later. Secretario i , ubi ait epistolam S. Leonis ad Flavianum a Synodo Chalced.dictam sui Dia Columnam fidei orthodoxae : demum S. Agathonis , & Romanae Iab. Episcoporum Synodi in suggestione lecta adh. 4. Synodi VI, qua laudatur Marcianus Imp., quod sacrum illum tomum sit amplexus Apostolici viri Papae Leonis , quem B. Petrus Apostolus verbis ejus ediderit . Observandum A. quod non semper, ut supra dicebamus, indicium est superioris auctoritatis aliquid ad examen revocare,& prae habito examine approbaxe, quum nempe examen instituitur, ut res magis magisque innotcscat, atque rei eidem nova lux accedat ex eo, quod S. Scripturae , &traditioni dignoscatur, &demonstretur consormis. Ita actum
est de voce omouson in Nicaena Synodo , ut innuimus 3 ita inis Concilio Toletano XIV. can. 2, & 3 , quibus Toletani Patres professi sunt acta VI. Synodi cum praecedentibus comparasse , &ideo illis suum calculum addidisse . At Toletanis fas non eratius dicundi in VI. Synodum . Ita in Concilio Mediolanensi Episcopi S. Leonis epistolam ad S. Scripturam , di ii aditionem expen Pars I. Z dcr uni Disiti eo by GOrale
209쪽
derunt , seque eam ultro citroque amplecti S. Leoni rescribentes affirmarunt. At putasne Synodum hancce Romano Pontifice se alitum asse superiorem p Ergo examen illud istitutum fuit, tum ad epistolae Leoninae dilucidationem , qua ob linguae obscuritatem praesertim Illyriciani, & Palaestini indigebant , qui proinde ach. a. professi sunt ambiguitatem omnem , quae ex linguae latinae vocibus orta videbatur , sibi a Legatis ademiam, ideo is , quoque epistolae ex officio subscripsisse, tum denique ad retundendas omni ex parte Eutychianorum cavillationes , quibus se ab illa epistola subscribenda defendebant . Quae quum ita sint, mirari sane subit viros alioquin eruditos dicere non veritos, tum demum S. Leonis litteras ad Flavianum fidei dogma evasisse , postquam sitissint a Concilio Chalcedonensi ad incudem revocatae,& communi calculo comprobatae . Sed ii & partium studio , Se praejudiciis scholae abrepti nihil non audent , arripiunt, atque
opportune , aut importune obtrudunt.
At inquiunt Bossuetius, & Natalis, nonnisi ex accessione sententiae Chalcedonensis Synodi indubitatam fidei definitionem epistolam S. Leonis evasisse docuit idem S. Leo in epist. ad Theodore tum , qua inquit : Sed quae nostro prius miniserio m-
minui desin erat , uniuebae fraternitatis irretractabili frmavitassensu , ut vero a se prodisse O tenderet, quod prius a prima omnino Sede formatum totius Chrsiuni orbis judicium recepisset. Quo sensu, ajunt, ad Zenonem Imp. scribebat quoque S. Simplicius et uod πιο iblicis manibur eum Ecelsae uniterfatis asensu acie meruit Evangelicae faleis abscindi, vigorem sιmere non potes renascendi . Respondeo 1. nos suo loco satis superque exsufflasse eam , quam decretis Pontificiis appositam volunt conditionem , scilicet si Ecclesar accedat assensus . Respondeo a. S. Leonis verba priora , & posteriora observanda esse r priora, quibus ait suo ministerio Dominum definivisse r at Christi Domini definitiones , non secus ac sacrae Scripturae , Ecclesiae assensu non indigent et posteriora vero , quibus a firmat formatum ab se decretum di toto Christiano orbe fuisse receptum et at decretum ita receptum non indigebat amplius Synodi acceptatione . Aliud ergo
voce illa irretractabili 6sensu intellexit S. Leo , quandoquidem
210쪽
suis Legatis demandaverat, ne in dubium revocari sinerent abs se definita in dogmatica epistola r & aliud sane intellexit, dum in eadem epistola ad Theodore tum ait, eos , qui de sua sententia ambegerant, incitatos fuisse a dissensonum auctore , scilicet Diabolo. Respondeo 3. id S. Leonem intellexisse , quod dum Synodus suae adhaesit sententiae, suoque capiti adhaesere membra , errandi periculum eliminatum prorsus ematque ita quoque a perduellionibus , qui ipsi obtemperare noluissent, nulla poterat obtendi suae obstinationis excusatio,qua dicere ni Pontifici obreptum, vel subreptum suisse , ut explicat idem S. Leo epist. a. ad Episcop. Galliarum . Respondeo A., quod approbatio , & confirmatio non semper auctoritatis superioris gradum significat: nam a sequentibus Conciliis priora approbari,& confirmari consuevisse ex Ecclesiastica historia vel in eadem hospiti liquet . Item Concilia Oecumenica ab Ecclesiae consensu confirmari scripsit Facundus Hermian. lib. 3 ;& S.Joannes Chrysostomus hom. 32. Nicaenae Synodi sententiam comprobatam fuisse ab terrarum orbe dixit. Imo Concilium ipsum Chalcedonense ita persectum, di probatum Leo
Imperator confirmatum voluit ab omnibus Orientis Episcopis non modo, ut scribit Liberatus in Brevi ar. cap. I , sed etiam a Monachis praesertim sanctitate conspicuis , & prae ceteris a Simeone Stylita teste Evagrio lib. a. capp. s, & Io. Fuit igitur irretractabilis ille assensus uniuscujusque consessionis testimonium S. Leonis epistolae exhibitum . Sed de Chalcedonensi Synodo jam nimis. Ex consantinopolitano II, U' Consantinopolitano III. S. III.
EX Concilio II Constantinopolitano an. 333. sub Vigilio ex
163. Episcopis collecto pleraque , eaque praeclara in hancce rem excerpere est argumenta . Imprimis Synodi Mopsvestenae contraTheodorum ejusdem Urbis Episcopum congregatae, quam V. haec Synodus collat. s. approbavit, Episcopi agnovere, ac pro fessi aperte sunt Vigilii primas , ac praecipuas fuisse partes de tribus Capitulis cognoscere, ac Concilio ea de caussa congregat
