장음표시 사용
221쪽
Synodum ea ratione , quod in serior a superiore decreta non valeat infirmare , seque auctoritate supra eum efferre . Respondeo primo compertum plane esse Synodos omnes a Pontifice non probatas in irritum cessisse , sed & Synodorum alias probatarum canones aliquos, uti canonem 3. Concilii Constantinopolitani, confirmatum canone 28. Chalcedonensi , donec in Later. IV. sub Innocentio III. admitteretur , quoVe post Romanum primus locus Constantinopolitano Episcopo concedebatur , incassum abiisse, eo quod illum Pontifices Romani calculo suo non firmassent. Respondeo a.Justinianum trium Capitulorum damnationi incumbentem in sua epistola ad Synodum data , ut ad eadem damnanda incitaret Episcopos , statim Vigilii exemplum exhibuisse supra ostendimus , seὸ imo subdit ibidem a Vigilio condemnatos ideo Rusticum,& Sebastianum Diaconos Romanae Ecclesiae, quod trium Capitulorum de sensionem temere suscepissent. Agnoscebat ergo Imperator magni iaciendam a Synodo fore Vigilii sententiam . Verum ipse mel Vigilius suam auctoritatem supremam in Synodum demonstravit: nam inita tempus illud , quo Synodo , & Justiniano Imperatori spoponderat missurum de tribus Capitulissententiam , jussi per Pelagium Diaconum Episcopis , ne quidquam auderent decernere , cujus verba superius dedimus . Sane Vigilius non nisi, ut superior inferiores , ita affatus est. Rursus
Justinianum Vigilii sententiam Synodo proposuisse, ut Patres in
damnationem trium Capitulorum adduceret, constat ex collat. 7,
in qua Constantinus sacri Palatii Quaestor a Justiniano missus legitur, cum instrumentis probantibus a Vigilio tria Capitula damnata perpetuo fuisse , cujus proinde exemplo , & judicio inteI-
gerent nihil intercedere , quo cunctandum sibi , verendumque esset, quin confestim in trium Capitulorum damnationem exilirent. Hinc collat. 8., in qua tria Capitula confixa tandem sunt, praemittunt Patres jam antea a Vigilio fuisse damnata uia contigit, ajentes, Vigilium . . . tam nescriptis , quam injcr0- ruris ea sepius condemnasse . Non ergo ante vel contra Vigilii sententiam, sed imo Vigilii sententiae inhaerentes tria Capitula
Synodi V. Patres condemnaverunt.
At reponunt adversarii: Vigilius Constitutuin ediderat pro
222쪽
de sensione trium Capitulorum : quid igitur contendimus Vigilii sententiae innixa in V. Synodum tria illa Capitula proscripsisse ΘRespondemus cum Petro de Marca dissert. de Vigilii Constituto verisimillime a Justiniano Constitutum illud occultatum fuisse ;idque ex eo suaderi, tum quod Constitutum Vigilii relatum in acta Synodi non sit, quibus insertar minoris momenti relationes sunt: tum quod totus Imperator incubuerit, ut Episcopis illispersuaderet Vigilium tribus Capitulis adversam tulisse sentenatiam e tum quod Episcopi illi reapse Vigilium in tria Capitula
sententiam tulisse confidentissime asseruertiit. Nec mirum vero, quod collat. 6. examini fuerint subjecta eadem sex argumenta , quae pro defensione Ibae epistolae in eodem Constituto leguntur: nam illo in examine nulla Constituti occurrit mentio: ea vero argumenta obvia erant ,.& cunctis notissima , ut quae jam ab aliis quibus annis discutiebantur. Putat idem Petrus de Marca cit. dissert. Judicatum Vigilii ad Mennam inii sum , quo tria Capitu la condemnarat, a Justiniano una cum praecitata sententia, & epistolis exhibitum suisse Synodo, in eaque lectum rised fallitur , quia , ut ait Norisius differt. de V. Synodo cap. 4 , si judicatum illud exhibitum,lectumque fuisset, procul dubio actis Synodi perino
de filisset insertum, quibus ea de re adnexae leguntur epistolae ad Valentinianum, & Aurelianum, una cum sententia adversus Rusticum,& Sebastianum. Pagius haud veram putat conjecturam, quam exinde trahit Norisius , illius Iudicati nec unum exemplar apud Mennam remansisse : nam quamvis, inquit, Vigilius Occidentalibus serine omnibus pessime acceptum Judicatum perspiciens, nulliuique facti magis , quam scripti huiusmodi poenitens , apud Justinianum egerit, ut sibi a Menna Judicatum suum restitueretur , ipsumque rei pla receperit, eoque recepto omnem usque ad Cori cilium de tribus Capitulis quaestionem sub anathematis pinna interdixerit , ut constat ex libello , seu litteris Clari Italici traditis Legatis Childeberti Francorum Regis, quem rogabant, ut Vigilio favorem suum , ac defenso im impenderet, attamen Balu Eius in nova collect. ncit. ex Mss. Parisiensi, & Bellovacensibynodi V insigne stagmentum epistolae Justiniani ad Episcopos Synodi V, quae mutila in ceteris exemplaribus Synodi ha tur,
223쪽
isa P Ri VILEGIA ROM. PONTIFICI protuli, in qua Imperator pleraque ex Judicato Vigilii recitat,
praesertim integra anathemata contra tria Capitula a Vigilio lata Ex quibus Pagius inscrt apud Justinianum , atque Mennam integrum Vigiliani Judicati mansisse exemplar . Verum falso fundamento superstrui Pagii adversus Norisium disputationem pugnat doctis Blancus de polit. , de potest. Eccles. tom. F. par. a. Iib. 3. cap. I. g. aa, fragmentum istud sacrae jussionis Justiniani, cui adnexum legitur fragmentum Judicati Vigiliani, a Baluzio actis V. Synodi adjectum inter apocrypha adnumerandum existimans. An vero ejus confecturae tanti sint, ut fragmento illi fides sit deneganda , iudicium apud eruditos esto. Neque demum probatur nobis Pagii opinio , qua existimat ideo non lectum collatione T.
Vigilii Judicatum , quia Vigilius jam suum Constitutum ediderat pro de sensione trium Capitulorum, quo proinde Judicatum ab eo revocatum censeri debebat. Nam Constitutum Vigilii su
presserat, occultaveratque Imperator in id incumbens, ut Synodo comperta esset Vigilii sententia dumtaxat contra tria Capitula I unde ex ita occultato Constituto praejudicium nullum Judicato prolato inserendum videbat: deinde Synodum , nonnisi quia ejusdem sententiae Vigilium esse crederet , tria Capitula damnasse jam multis demonstratum est . Praeterea Vigilius postulatus ab Eutychio Patriarcha, ut quaestio de tribus Capitulis sustragio communi finiretur, conspiciens vero se ab Imperatore obtinere non potuisse,ut Graecis Episcopis par esset numerus Latinorum , Synodo interesse renuit, non quod, ut putarunt aliqui, nondum Conciliis generalibus Romani Pontifices interfuerint ,' sed ne praesentia sua Synodum illam comprobaret. Quin imo supra eam Synodum auctoritatem suam ostendens, suo Constituto eidem Synodo intercessit, atque omnia ejusdem acta in irritum misit : Statuimus , inquiens , Udecernimus nulli . . . licere quidquam contrarium his , quae proeη ti asseruimus , velj latuimus consituto de saepe dictis capitulis, aut conscribere, vel proferre, aut eomponere , vel docere, aut aliquampos praefentem definitionem movere ulterius quaesionem. Quin imo in eadem decretali epistola ad Eutychium , qua tandem triunx Capitulorum damnationem confirmavit, Synodi V sententiam Dissiliaco by Gorale
224쪽
parvi pendens suam dumtaxat sententiam effert ; ita enim inquit: Guae a nobis de iri debent revelante Domino , es invesigata meis ritute salubriter impleta sunt. Ita proinde non nisi ex sua sententia robur obtinere ostendit Synodi V decreta . Denique omnibus perspectum est nonnisi Romanorum Pontificum auctoritate hanc U Synodum Oecumenicam evasisse , atque ab Ecclesia Occidentali receptam fuisse, alioquin inter pselido-Synodos rejiciendam . Compertum est Afros , Hispanos , Gallos, Italos, Illyricos , Hibernos, Istros , Insubres adversus eam dimicasse .
nec nisi adlaborantibus Vigilio, Pelagio I, Joanne III,Benedicto I, Pelagio II, & Gregorio Magno suisse demum admissam : Pelagio Iadquiescentibus Africanis, & Illyricis; Johanni III Mediolanensibus 3 S. Gregorio Magno Gallis , Italis, & Hispanis, ac
denique S. Sergio I iuxta Ven. Bedam, vel S. Martino I. iuxta Norisum adquiescentibus Venetis , & Istris . Inconstans ergo, inquit Norisio innixus Natalis, animo,& sententia fuit Vigilius,ac in caussa trium Capitulorum a se ipso diversus. Nam initio , dum in Sicilia ageret , tria Capitula defendebat , quae tamen se damnaturum dudum Theodorae Augustae promiserat, ut testatur Victor Tunonensis : Byaartium appulsus ob damnata tria Capitula Mennam sacris interdixit; at paulo post Mennae reconciliatus eadem Capitula & ipse Iudicato suo damnavit. Deinde triennium post a Judicati sententia discedens emisso novo Consticulo eadem damnari posse negavit; sed paucis mensibus elapsis mutata sententia, data ad Eutychium Mennae successorem in Constantinopolitana Ecclesia epistola, vim Constituti infregit, & Synodum approbans tria Capitula proscripsit. Respondeo Petrum ipsum de Marca lib. 3. de Concor . cap. 13. a Norisio , & Natali recitatum hanc Vigilii inconstantiam a doctis prudentiam appellatam testari, quam ipse dispensationem vocat , qua nunc juris, & canonum rigore agebat, nunc illorum remissione fidei, & publicae quietis studio. Enim vero inconstantiae nequiter incusaretur Vigilius, nonnisi ab eo, qui Hus
agendi rationem ignoraret, qua semel comperta facile ab eo re. movetur omnis inconstantiae nota . Primo nainque ut taceam depromissione, quae a Vigilio Theodorae Augustae apud Victorem Rura L Bb Tu.
225쪽
Tunonen. facta sertur , quaeqitam perperam fabricata fuerit vel ex eo uno liquet, quod quum aliquot post annos ab inito Pontificatu trium Capitulorum quaestio demum exorta sit , eadem Capila secondemnaturum, antequam Ponti sex audiret, Thedorae Αu. gustae polliceri Vigilius non potuit Vigilius redarguendos duxerat eos , qui impellente Justiniano tria Capitula damnaram , eosdemque etiam a sua communione suspendendos , ideoque imo Imperatori eamdem damnationem ab se postulanti valide est reluctatus,eo quod ob praecocem damnationem schismatis occasio impenderet, quum ab ea damnatione occidentalibus Episcopis non modo, sed& orientalibus multis Chalcedonensis auctoritas elevari, &infringi videretur . Qua de re, scilicet quod damnationi illi suum non adjecisset calculum,laudatus ab Italiae Clericis est Vigilius in epist. ad Legatos Francorum Constantinopolim proficiscentes hisce verbis : Veniens Consantinopolim Neatis. Papa Vigilius .... caeperunt ibi ipsum expectare, ut damnationem aliquorum capitvlorum faceret, per quam S. SPisus alcedonenses modis omnibus stiveretur . Sed quum Papa Vigilius in hae parte κοn vellet adhibere confesum , jam tunc talis violentia facta es, ut publice in conventu clamarit: eontestor, quia o si me teneris captivum , d. δε- trum Apostolam captivum facere non potestis: tom. I. Concit. Gall. edit. Sirmondi pag. as . Quum vero Orientales a trium Capitulorum damnatione recedere nollent, oeconomia quadamia
utendum sibi visus est Vigilius, eaque ratione agendum libi putavit, ut damnaret illa quidem, sed ea damnatione palam profiteretur nihil Concilio Chalcedonensi detractum iri. Proinde Mennae Patriarchae,quem ad Theodorae Augustae preces in suam iterum communionem admiserar, Judicatum consignavit, quo triaCapitula damnabat, nihil tamen volensChalcedonensi Concilio detractum : unde idem Clerus in laudata epistola P ea tamen , inquit atra hutu habito praedictus Papa Vigilius sub aliqua dispensatione
iNam ea sam ordinavit . sollicite monendo , ne per occasionem
aliquam jupradicta Synodus Chalcedonens s ) pateretur injuri-- . Scilicet primo Vigilius cavens schismati occidentalis Ecclesiae, noluit in trium Capitulorum damnationem prosilire ; postea conspiciens ea de re schisma imminere Ecclesiae orientali , e
226쪽
Capitula damnavit, cautum interea volens pro pace occidentis ,
ne Synodo Chalde donensi quidquam irrogaretur injuriae. Ita Vigilius ipse significavit in epist. encyclica: Nos longanimitatemnosram .... quinquiennio elapso biendimus : primum quidem in eo , quod pro scandalo refraenando condescendentes quorumdam animis , quos aliqua diypensatione credidinms temperandos, .... quaedam pro tempore medicinaliter existimavimus ordinanda : tali cilicet conditione , ut omni imposerum perturbatione spira , ηihil ultra nec verbo , nec litteris quisquam facere ex eadem ea03a prae- Iumeret. At vero Asris, Illyricis, Istris M. trium Capitulorum damnationi una voce detrahentibus, Vigilioque ipsi invidiam ob id creantibus , necessarium duxit Capitulorum damnationem supprimere ,occidentalesque litteris edocere , nil suo Judicato Synodo Chalcedonensi suisse detractum . Quumque compelleretur ab Justiniano , ut tria Capitula com demnaret, nulla habita Synodi Chalcedonensis mentione , id facere renuit Vigilius, & trium Capitulorum quaestionem in generali Concilio, quod pari cum Graecis ex Latinorum numero cogendum postulavit,
dirimendam remisit: Suia , inquit in cit. epist.Cleri Italici sine consensu omnium isa , quae o Synodum Chalcedonesem in dubium venirefaciunt, es scandalum fratribus meis generant, Blas facere nullatenus acquiescam. Eamdem ob rem Justiniano refragatus est, & Synodo interesse noluit, scilicet tum quod ex Graecis coacta esset, tum ne sua praesentia eam confirmaret, tum quia, ut ait Liberatus in bre v. cap. 24 , nec libera erant Episcoporum sit stragia: nam tria Capitula damnantes muneribus ditati sunt , contradicentes variis modis aflicti, & in exilium pulsi fuere. Denique perspiciens Vigilius tria Capitula a Synodo damnata, Ecclesiae paci consulendum duxit, ac edito Constituto eadem CaPitula damnavit, volens tamen personis esse parcendum . Paulo vero post data ad Eutychium epist. , de qua superius, V. Synodum confirmavit, tria expresse proscripsit Capitula, anathema dicens in eos omnes , qui illa Capitula imposterum de se e re praesumerent. En agendi rati inem in Vigilio, quae si rite perpendatur, non inconstantiae plane , sed dii pensationi ipsit vertenda erit. Ceterum revera trium Capitulorum damnationem Concilio Chal-B b 1 cedO
227쪽
Isσ PRIvILEGIA ROM. PONTIFICI cedonensi nullatenus adversari demonstrant Theologi nostrates, ac Natalis ipse hist. Eccles. ad foecul. VI. differt. s. Instant nihilominus: Inconstantiae Uigilius vel ex verbis suis evincitur, quippe qui epistola decretali ad Eutychium, in qua tria Capitula proscribit , protestatur sesudio veritatis praemisso, quae priusscripsit retractare , or corrigerer ut enim de Pudicato , ci cinuituto taceam , exinde liquet eadem ipsa Capitula reapse
haeretica a Vigilio tandem damnata , quae aliquando defenderat. Deinde dispensatio ejusmodi, sive oeconomia in re ad disciplinam pertinente esto admitti absque piaculo possit, non etiam serenda aeque est in rebus fidei: ex ea imo oeconomia , qua usus vice Verissa Vigilius dicitur mox erga orientales , mox vero erga Occidental es , illud exurgit , tum ab his , tum ab illis Vigilii sententiam in Vudicato, aeque ac in Constituto habitam ceu errori obnoxiam , utpote illi , cui utrinque obtrectatum fuit: idque argumento est nec Vigilium suae inerrantiae conscium ivisse : nec erroris nescium existimatum , ideoque nullum componendae controversiae praeter generale Concilium superfuisse modum . Respondeo Vigilium in trium Capitulorum condemnation sibi semper aequalem stetisse , etsi in personarum de sensionem aliquando concesserit. Constat id liquido ex collatione scriptorum, quae a Vigilio ea controversa vigente elucubrata circumferun Iur. Enim vcro in cinsituto , quod pro trium Capitulorum de sensione ab eo adornatum sertur, cujusque exemplar proserunt Petrus de Marca, & Balvetius, equidem Theodorum Mopsueste num anathemate damnari post mortem negat Theodoreti perinde ,Ibaeque personis a Concilio Chalcedonensi cum suo gradu receptis Parcendum agrmat; eorum tamen errores apertissime reprobat,
Multo magis in Pudicato, seu in epistola ad Mennam , ut Ipsemes testatur epist. ad Valentin. Tomitan.; & ut liquet, si velis , ex Judicati fragmento , quod Divali Justiniani insertum edidit Bali aliis , tria Capitula absque ulla verborum ambage condemnat,s militer ex sententia contra Rusticum , & Sebastianum, & ex epistolis ad Valentinianum Tomitanum, & ad Aurelianum Arelatensem Episcopos lucidissime constat, tam aVerse , quam constanter cum conua tria Capitula animo suisse aisectuna . Denique in Diqili sed by GOrale
228쪽
in epistola decretali ad Eutychium desiderari expressius non est, quo sententiam explicet, qua tum V. Synodum probat, tum tria Capitula proscribit: ab adducendis Vigilii verbis abstinui mus , quae si quis audire aveat, praesto erunt loca apud Petrum de Marca, & Stephanum BaluZium, ex quibus eadem descrip sere Harduinus tom. 3. Concit., dc Illustrissim . Cavalcanti in Vindiciis Rom. Pontificum lib. q. dissert. I, & 6. Eorum ergo verborum in epist. ad Eutychium rectus sensus is non est , quem invidiose et appingunt, qui Vigilium sin minus erroris, saltem incon. stantiae insimulant, bene vero iste , quod quum in suo Constituto statuisset personis Theodori, Ibae , &Τheodoreti parcendum, re postea maturius perpensa a priori sententia sibi resilienduin
tandem ratus, Theodorum Mopsuestenum etiam post mortem una cum erroribus anathemate percellendum Ibae, &Theodoreti elucubrationes , quibus de agitur , appellato etiam nomine proscribendas judicavit. Verbo : Vigilius Concilium Chalcedonense suo loco dimoveri nunquam est passiis : tria Capitula odio semper est prosequutus: personis Theodoreti, & Ibae Concilio Chalcedonensi probatis semper favit: nomini vero Τheodori Mopsueste ni aliquando propitius, aliquando fuit insensus I personam post mortem aliqnando desendit, aliquando damnavit , de sendit quatuor ob capita : ob Ephesini, & Chalcedonensis Conciliorum, a quibus illum non pessime habitum putabat, reverentiam : ob Ecclesiae praxim , quae a damnandis in pace , in qua illum obiisse arbitrabatur , destinctis abstinebat : ob Theodori nomen , quod magnum in Oriente audire existimabat: postremo ob schisma tis periculum , quod Ecclesiae incumbere intelligebat. Ita in epist. Cleri Italici, & in Consituto. Damnavit autem , posteaquam re melius eXplorata , comperiit ab Ephesino, & Chalcedonensi
Concilio Theodorum tacito nomine condemnatum et Ecclesiae praxim non ubique eamdem vigere 3 sed ab Africana , ut excan. 84. codicis ejusdem Ecclesiae constat , defunctos etiam daminnari , quin imo Theodorum in pace Ecclesiae ne quacuam destinctum : ex Theodori scriptis , de e X scriptorum testimoniis Theodorum pro haeretico habendum, atque nonnisi apud haere-zicos magno in pretio habitum : procul abesse schismatis pericu
229쪽
Iiun , nee ullum Concilio Chalcedoneasi imminere discrimen.
Ita in Padum , & in epist. ad Eutychium. Quid igitur Vigilius
mali secit , aut benefactuin ivit inficias , cujus gratia ignominia assieratur λOeconomia ergo , qua usus Vigilius tria Capitula modo de- sendit , modo damnavit, qua licita, & qua laudabilis fuit: Iicita quidem, quia ejus generis non fuit, qua error probetur, sed qua dumtaxat majoris vitandi mali caussa differtus eius, qui erravit , damnatio. Ei modi sana adhibitam sapienter , ac licite scimus, ut de ceteris sileam , a S. Gregorio M. cum Theo delinda Longobardorum Regina in V. Synodum animo male aD
secta, cum qua proinde de eadem Synodo alte sibi tacendum ,dnesit: propius ad propositum , a S. Cyrillo epist. ad Procium , e vias meminit in suo Constituto Vigilias, qui quidem Theodori
impia dogmata damnavit, ab hominis tamen damnatione abstinuit; & ab Eeesina, ut observavit rite Thomasinus dissert. I s. in Synodum V., quae aliquando in eos, qui Synodo V. alioquin non adquiescebant, remissiis , ac indulgentius se gessit. Quia imo quod licita quandoque fuit ejus generis oeconomia , qua schismatis , ac scandali aevertendi, proculque arcendi gratia, vel dilata damnatio est,uel abstentum a veritatis declaratione P Quam
agendi rationem prudentea tenuisse perspectum est,sive Patres 8o. Cone. Antiocha contra Paulum Samosat: , a quibus vox omousis supressa est : sive S. Horinisdam Pontific. Maxim. cum Monachis Acae metis unum e Trinitate carne passum pernegantibus, cujus propositionis damnatio intempestiva ipsi videbatur ὸ Laudabilis quoque : recole modo dicta de caussa trium Capitulorum, ac gesita in eadem caussa a Vigilio : revolve deinde animo pugnam eam ob caussam Orientales inter , & occidentales ingenti animorum aestu initam: adnitebantur vicissim in partem Vigilium pertrahere, ac de victoria alternatim utique ad blandiebatur pars alterutra cui Vigilius adhaereret: victoribus tamen una , ac Vigilio cedere
victi nollebant ullo modo , siquidem adeo studio partis essent amrepti , atque in sententia animo obfirmati. Quid aget eo in rerum statu pruden tissimus Ponti sex Θ In orientales , ut qui Justiniani edicto contra tria Capitula , ex quo impeti per cuniculos
230쪽
Concilium Chalcedonense reputabatur , imprudenter morem gesserant, ac proinde dissidio ortum secisse videbantur, auctor tate utendum sibi ratus Capitulorum condemnationi obstitit ..Hanc ceconomiae partem laudibus prosequuti sunt Clerici Italia. in epistola tradita Legatis Francorum.
Verum hac ratione Vigilius nihil prosectum ab se perspiciens , ut orientales adversus tria Capitula uno impetu conspirantes in officio contineret, ac schisina jamjam creandum averteret , tria Capitula Iudicato edito condemnavit. Haec pariter oeconomiae particula laude digna visa est Italiae Clericis praec. epist. , ejusdemque meminit Uigilius in sententia contra Theodorum Caesareensem . Ut vero scandalum , M schisma , quod amotum ab orientalibus impendere occidentalibus intelligebat, ab hix pariter procul abigeret, qui errore facti decepti ex illa damnatione Concilio Chalcedonensi injuriam irrogari autumantes, ira trium Capitulorum defensionem acerrime concedebant, silentio transigendum sibi arbitratus, de tribus Capitulis ante Concilii generalis convocationem disputari in utramlibet partem Constituto elucubrato prohibuit , in quo tamen ab infligendis anathematis poenis prudentissime abstinuit. Hoc dispensationi , & ceconomiae deputavit Vigilius ipse in laudata encyclica de damnatione
Τheodori. Ergo eum casum advenisse advertens, in quo ob contendentium aestum componi absque Concilio qii aestio nequiret; ex Orientalibus aeque , atque ex occidentalibus congregari Concilium concupivit: congregatum est quidem , sed ex solis orientalibus: exin)e injuriam creari Occidentalibus inspiciens , ea ratione ejusmodi Concilium est execratus: at ratione altera motus , non autem Theodorae Augustae metu , ut male seriati nonnulli calumniantur, quod multo pluris periculi ex parte orientaIium contra tria Capitula animo obfirmatorum ingrueret, simulque in spem erectus sore non difficile , ut occidentales dociIiores, errore
facti tandem dedocti, in trium Capitu Iorum damnationem Apostolicae saltem Sed is auctoritate inflecterentur , sua epistola decretali ad Eutychiuin tria Capitula damnavit, & V. Synodo calculum adjeeit suum .
Reapse tum a Vigidio , tum ab ejusdem succetatibus Pe Iagio I.
