Privilegiorum in persona Sancti Petri Romano Pontifici a Christo Domino collatorum vindiciae in duas partes, & quinque tomos distributae a f. Hieremia a Bennettis cappuccino pars 1. tomus 1. pars 3. tomus 6. 1

발행: 1756년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

rogarunt, ut cum Theodoro Cariae Episcopo dispensaret, eique gradum restituere dignaretur , ut qui multa pro ignatio fuisset passus , nec nisi tormentis adactus ad Photium defecisset: rogarunt pro Paulo Carthophylace , ut concessa ei venia ad Episcopi dignitatem posset promoveri . Magniscum sane pro Romani Anisi cis P rimatu , ait hic Natalis Alex. , tesimonium, quod Synodus aecumenica dispensationes a Summo Pontisce roget, eique non aliis Patriarchis potesatem a Chrso concreditam agnoscat tempe-rundisveritatem eanonum , qui ab Ecelsa receptisunt universa. Eamdem vero confirmavit, & Apostolicae Sedis auctoritate comprobavit Hadrianus, ut constat ex ejus epist. ad Basilium Imperatorem , atque ex Anastas. bibliot. praefat. in acta VIII. Synodi, ut'proinde jure,ac merito vapulet a mox laudato Natali Latinojus id in dubitationem adducens .

Nihilominus posthaec , & postquam Sedem Apostolicam laudibus celebrasset ex eanone at , sui veluti oblitus differt. 4. in hist. Eccles. Saecul. XV, &XVI. n. a 7. ex eodem canone detractum eidem Sedi Apostolicae vult, nam canonem ita intorquet asinistre que interpretatur , ut eo imo statutum velit posse a Concilio in Romanum Pontificem dici sententiam , dummodo id audacter non fiat, idest ne facile , ne absque diligenti examine , & matura deliberatione , uti fecere Photius, & Dioscorus, fiat: -άβο- quis enim, inquit, 'ora quaestio a Synodo haberetur in eatim ipsum spectantibus , quum omnis quaesto ad judicivm ordinetur :at quaestiones hujusmodi a S nodis haberi posse docet canon ille ar.

Bossuetius vero par. a. lib. I a. cap. 32. contendit litteras Hadriani a Concilio ad examen suisse revocatas, scilicet eamdem recoc tam saepius crambem obtrudit. Conjicit vero ex verbis LegatΟ-rum act. 6. ad Basilium Imp., quibus aiunt se missos, ut non amplius appellationi locus daretur, ab ipsis Synodi judicium agnitum suisse , ut supremum , a quo non amplius resilire liceret. Verumtamen vehementer errant , nec Synodi sensum assequuti sunt. Natali sane S.Nicolai I. duo Sedis suae privilegia adstruentis epistolas expendere , atque ad Hadriani Synodo ipsi jubentis verba attendere , suisset satius : Nicolai quidem , qui epist. 8. ad

Michaelem Imp., qua superbiae ipsum increpat: Non dicatis ,

272쪽

im quit, non eguisse vos in caussa pietatis Romanae Ecclesie , quae eollecta Conciliasua auctoritate 'mat . . . unde quaedam ebrum, quia consensum Romani Antiscis non habuerunt, valetudinem perdideruat : quorum exempla suppeditat in pseudo . Synodis Ephesina pro Photio , de Constantinopolitanis pro Icons machis . Eadem vero epistola postquam Romam Ignatium , & Photium injus advocasset ita pergit: uoniam quum fecundum eanones ubies major auctoritasIudicium inferiorumst deferendum , ad dissol- tendum silicet, vel roborandum , patet profecto Sedis Apsolicae,

cujuι auctoritate major non es, judicium a nemine fore retractandum : nee eviquam de ejus liceat fudieare judicio . Siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerunt, ab illa autem nemost appellare permissus. Laudat stibinde in eamdem rem Bonifacilim in epist. ad Rufum , & Gelasium in epist. ad Anastasium Imp., de quibus superius . Praeterea Basilii Imp. perpendere epistolam ad S. Nicolaum act. 3. perlectam, qua narratis Ecclesiae Constanti politanae incommodis , De quibus, inquit, δε- cretum , O judicium paternam sanctitatem motram praescribentes p seimus, es nune expetimus . Ita Paterspiritalis ... accelera pro Ecelsae nostrae correctione, b consim .... multam nobis congeriem bonorum donare, ides. . . Ecelsam in Christo unam, bovile uni obsecundans Polori. Immo S. Ignatii Patriarchae epistolam ad eumdem Pontificem , qua ut superius reserebamus, Romanum Pontificem S. Petri successorem , unum Ecclesiae singularem , & summum Medicum, & supremum Principem , & Pastorem , haeresum eradicatorem dcc . nuncupat.

Hadriani II. deinde perpendere Natalis debuisset epistolas, quibus ad Ignatium scribens ei agenda summa auctoritate praescribit: Ergo, inquiens, fraternitas tua curet necesse es, ut senten-riarum capitula , quae es nodice in Ecelsa Dei scilicet in Synodis sub Nicolao I, & ipso Hadriano ubi S. eorpus Osolorum Principis Petri requiescit, pro abolendis profanis conciliis consantinopoli a Photio tam adversus Ignatium , quam adversus Nico laum I. congregatiι commvni eonsonantia promulavimur , apud vos in S nodo evnctorum subscriptione roborentur .Qui rursus scribens ad Basilium Imp. , quae act. i. recitata est epistola: Intel

273쪽

a a P Rivl LEGIA ROM. PONTI picilexisi , ait, quibus vulneribus sauciata manebat Ecclesia , s Comstantinopolitana J , e quod haec Sedes hujuscemodi mederi possit vulneribus, magistris dei nostrae serviatis liquido didisseti atque ideo hae curare eupiens Apostolicae Sedis decreti remedium

junctissime regu ti. Deinde post pauca subdit. Polumus ergo. . . illis merosum celebrari Concilium , cui nosyri quoque missi prae dentes , s culparum , personarumque differentias liquido cognoscentes, juxta quod in mandatis acceperunt, sagulorum libere difcretiones exerceant: Et revera rerum omnium gestarum in Synodo si immam apud Legatos Hadriani Pontificis ipso jubente stetisse Iiquido, ac luculenter superius ostensum est. Quibus adnectenda secunda ejusdem Pontificis ad Synodi Patres allocutio Iectaact. 7. a Petro Diacono, qua improbata Photii impudentia, qua in Romanum Pontificem judicium instituere ausus fuerat, subditur : Romanum Pontificem de omnium Ecclesarum Praejulibus judicasse legimus de eo vero quemquam judicabse non legimus . Licet enim Honorio ab Orientalibus pos mortem anathema sit dictumsciendum tamen est, quia eratjuper haeres accusatus,propter

quam solam licitum es minor ibus f Synodo VI. J majorum uorum motibus remendi, vel pravos sensus libere rejpuendi : quamvisis ibi nec Patriarcharum , nec ceterorum Antisitum cuipiam de

eo in quemlibet fas fuerit proferendi sententiam , nisi ejusdem primae Sedis 'ntificis praeces' set auctoritas . Quam in rem adducit subinde exemplum Synodi in catilia S. Symmachi. Quibus postremis verbis sunditus eversum jacet argumentum, quo ex damnatione Honorii Concilii auctoritatem supra Pontifices evehere perperam conatus est Natalis . Ergo genuinus canonis a I. is sensus e str in potestate equidem Synodi esse positum de controversia exorta circa Romanum Pontificem reverentia, qua decet, ac par sit , in terrogando sciscitari, non judicando eamdem solvere responsum accipiendo proficere, non antevertendo in sententiam au

da cur prosilire : de eo enim judicare audaciae summae crimen est, apud quem omnes in judicio experiri oportet, ipse vero nullius obnoxius judicio omnino est: non vero sensus ille, quem pro sua praeconcepta opinione Natalis appingit. Nihilo etiam meliusia Boia Diuitiaco by Corale

274쪽

Vi NntCATA'. ARTI C. III. PROLEGO ME NON . a 3Bossuetius illorum sensum assequutus est, quae Legati acit. 6. Basilio exposuerunt - Neque enim significarunt a judicio Synodi in. tercludendam fore appellationem ad Pontificem , imo ex adverso prolato judicio Pontificis non amplius superes e locum appeliationi: Nam inquiunt: Novit S. Synodus , quia S. Romana ει elisa anathematitavit , es profeeit Photium pervaserem , una eum omnibus sequacibur jur scilicet Nicolaus, & Hadrianus, ut reserunt ibidem Legati nosque indignos famulos suos direxit . . .

ad mansolationem, o certitudinem υeri, or juli judicii ipsorum, in conspectu justi mperii vesri , S hujus sanctae universalis Synodi , ita ut non habeant vocem repedationis , vel appellationis, sed quemadmodum jam judicat uni, S dejecti in Iaeculum maneant.

Nae his auditis, qui adhuc a Pontifice ad Concilium provocandi locum esse pugnaret, magno in errore versatur l Sed jam tenv- pus urget, ut ad Latinorum Concilia gradum faciamus, e sententia occidentalis Ecesesiae ostensuri Propositionis a stertae veritatem undequaque . Caeterum illud obiter monendum hic censemus pleraque ad haec loca pertinentia a nobis exagitanda fore parte a. Vindic., quo loci ex Pontificum Romanorum factis, &dictis ipsis jus suum vindicandum suscipiemus . Ex Oecumenicis Ecclesie Occidentalis Conciliis

De Potestate , varioque Potesatis Uti Romano Pontifici, in celebratione Conciliorum frequenti, ἐν qua Primati, N qua Patriarchae .

PRO LEGO ME NON.

Q Uia plurimorum ex Protestantium grege, quinimo eXnostrae communionis hominibus eo collineant studia , ut Romano Pontifici, ea, quae possunt, aut Primatis, aut P triarchae jura adimant, aut diminuant, ideoque sitiaeque omnia Verrunt, de turbant, ac maxime disciplinae Ecclesiasticae in celo-Η h a bran-Disitigod by Cooste

275쪽

brandis Conciliis olim usu frequentatam sacram rationem nebuisiis obducere conantur 9 squidem unum sit ex Ecclasiasticis capioribus , quod utrumque Romani Pontificis jus, & qua Primatis, di qua Patriarchae omnium oculis veluti subjicit, atque iecirco vetera , eaque varia Conciliorum monumenta vel pernegare pessimo ausu, vel pravis interpretationibus pervertere non desinunt , Beve regius , Salmasius, Basnagius , Nanespenius , Ju- stellus, Launojus , Quesnellus , Dupinus , Duguet, aliique is huiusce generis homines selle pleni, a quibus in errorem frequens , etsi praeter voluntatem plerosque incautos , alioquin erga Pontifices Maximos haud prave affectos , pertractos dolemus , operae pretium est , ut Pontificum Romanorum jura suo loco constabiliantur , hocce Ecclesiasticae disciplinae excellens caput in bono lumine collocare. Ergo etsi olim Patriarchae, & Archiepiscopi nomen non

audiret, res tamen eo nomine importata obtinebat, non secus

atque ab initio obtinuit Primatus Pontificii sue res, sive etiam nomen. Itaque juxta diversum id rei, & nominis , diversum est distinguendum Conciliorum genus , quorum alia generalia, alia Patriarchalia , alia Nationalia, Provincialia quaedam , quaedam Dioece sana , sequiori nomine dicta a cujuslibet Episcopatus dintrictu , non veteri, quo iure tum civrii, tum Ecclesiastico plures Provinciae, si civiles sub uno Praetorio praesecto, si ecclesiasticae sub uno Primate comprehendebantur; ideoque Concilia , quae eXProvinciis eo modo acceptis cogebantur, Nationalia, Regionaria, Plenaria audiebant, de quibus accipi debent L. a 3. Cod Theodos, de Episcopis , de Concilio totius Africae S. Aligustinus lib. a. de baptism. contra Donat. rap. 3b, & de Concilio totius Italiae Joannes VIII. epist. 1 F., adeundique Schelestratius in arPend. tom. a. antiq. illustr., & Petrus de Marca lib. 6. de concordo cap. I 6. Agimus hic de diverso jure dumtaxat, ac generatis c Vocandi, ac celebrandi ejus generis Conci Iia. Jus igitur generalia cogendi , ac celebrandi unum penes Romanum Ponrificem, ut Ecclesiae Primatem resedit jugiter , ac residet: jus convocandi Patriarchalia , sive quasi Patriarchalia integrum , unumque er Patriarcharum, aut Prima tuum , quibus ad Concilia vocantibus

276쪽

Metropolitas , & EpiscopoS obtemperare oportebat can. I 7Synodi VIII., quo jure plene usi, ac potiti sive Alexandriam , sive Antiochiam ad Concilia ere Dioecesibus suis Episcopos advocasse Patriarchae sive Alexandrinus, sive Antiochenus frequens leguntur . Ad haec proxime accedebant Nationalia, sive Regionaria , cujusmodi Carthagine ex Africa universa ab ejus Primatibus Agrippino, Cypriano, Grato, Genetlio, & Aurelio congregata olim sunt. Provincialia a Metropolitis ex provincia can. 2 Concilii Antiocheni an. 34I., & cap. Propter Ecclesias dist. I S., quae bis in anno primum cogi oportebat can. s. Nicaeno ἱ cit. a Antiocheno, &S. Leone epist. 4., nunc is. ad Episcop. Siciliae: postea in anno semel can. 8. Trullano, de can. 6.Nicaeni II.: postremo singulis trienniis saltem Trident. sess. a 4. cap. a. de reformo, eisque interesse Episcopos gravi impedimento non detentos c

non ibus Si quii autem, Si quis Episcopus, & Si quis Episeoporum

praecit. distinet. I 8. praescriptum est. Dicece sana denique ab Episcopis ex Dioecesi ex Concit. Trident. sess. 14. cap. z. citato , de quibus impraesentiarum nihil praestat dicere . Jam vero inquirendum de jure Pontificis in indictione, ae celebratione Conciliorum : istud vero inspici potest bifariam, vel qua Primatis , vel qua Patriarchae munus, personamque Romanus Pontifex gerit. Itaque i. Qua Primati jus est illi ne diuti co vocandi , celebrandique generalia Concilia, quod ipsi quidem soli integrum est , sed etiam jubendi, ut congregentur ubilibet Concilia sive Patriarchalia , sive Natianalia, sue Provincialia, sive Dioecesina , aut jubendi ut congregatis ab se adsint ex Orie te vel Patriarchar, vel Metropolitae, veI Episcopi. a.Qua Patriarchae jus est illi Concilia sive Patriarchalia , sive ProvinciaIia accitis ex Occidente Episcopis , convocandi, celebrandique aut per se, aut per alios, quibus provinciam imposuerit istam . Quae modo breviter pramotata, iam brevi calamo sunt perstringenda . Quod igitur ad primum , jus scilicet Primatus Pontificii attinet, penes unum Pontificem integrum esse jus convocandi generalia Conciliadis per se,vel per Legatos praesidendi,ab iisdemque gesta calcu-

Io suo comprobandi pari. a. demonstrandum dimittimus: at in p .iestate item Pontificis esse, esseque veluti Primatus sui in Ecclesia

277쪽

appendicem convocandi, aut lubendi ut convocentur Concilia in oriente Patriarchalia, aut Nationalia, aut Provincialia, aut Dioece sana, sive jubendi, ut ab se congregatis intersint ex Oriente qua Patallarehae, qua Metropolitae, qua Episcopi, innumeris cum te sitimoniis, tum exemplis fit evidentissimum . Testimoniis quidem, quibus Pontific, Romano potestas adseritur , vel Concilia ubique gentium indicendi, ad exagitandas eiij iis libet generis Ecclesia mura omnium caussas: vel a Conciliis jam exagitatas ad suum tri- nal tamquam supremum exagitandas iterum trahendi: vel Conciliis Ieges praescribendi, quas ex ossicio sequantur : vel a Concilio latis detrahendi, si quando a definitis ab eo deflexerint 3 testimoniis, inquam , S. JuIii I. in epist. ad oriental. apud S. Atha sum apolog. a.s Concilii Italici Episcoporum o 3. in Synodica ad Episcopos orientales in collect. Holstenti; S. Damas in Synodica epistola ad Paulinum , sive potius ad Acholium Thessalonicensem apud Theodor. lib. s. cap. io. Synodi Antiochenae anno 378. e X Episcopis 3 33. apud Hollienium in collect. Rona pari. i; concilii Italici in epistola Synodica ad Episcopos Concilii I. Constantinopolitani; Eusebii lib. q. hist. Eccles. cap. as ; Concilii Aquile jens syn epistola Synodica ad Gratianum , Ua Ientinianum , & Theodosium Imperatores, inter epistolas S. Ambrositi ; S. Athanasia polog. a. , S. Ambrosii, Episcoporumque Italiae in epistola Synodica ad Theodosum Imperatorem , & S. Ambrosi in epistola ad Theophilum , quae ab Holstento Stricio tribuitur 3 S. Innocentii I. in epist. ad Episcopos Macedoniae , & epist. ad Theophilum Alexandrinum apud Coutantium tom. i. 3 S. Chrysostomi tria, epist. ad Innocentium apud Palladium in dialogo; S. Basilii in epist. a. ad S. Athanasium , & 7 . ad S. Damasum S. Gregorii Nazianae ni de laud. S. Basilii , & in Monodia , ubi auctor est Liberii vice ab S. Eusebio Vercellens,& Lucifero Calaritano orie n. tis Ecclesias visitatas; S. Hilarii in fragm. eodem munere per Orientem defuncti , S. Caelestini in epist. ad S. Cyrillum ι Conci. lii Alexandrini in Synodica ad Nestorium ; Joannis Antiochena in epist. ad S.Sixtum III.; S. Leonis Magni in epist .aa. ,24. ,27.,& 18. S. Flaviani in epist. Synod. ad S. Leonem ; Anatolii apud Su-xium in actis S. Abundii Episcopi Comensis die 3. Aprilis; necnon

in Disiligod by Corale

278쪽

ViNDICATA . ARTI C. III. PRO LEGO ME NON. Is in actis Synodi Constantinopolitanae sub eodem Anatolio apud

Labbeum tom. 4. , Gennadii Constantinopolitani in Synod. 81. Episcoporum ad Romanum Pontificem apud Lambeccium tom. 8.biblioth. Caesareae Vindob. ; S. Simplicii in epist. ad Acacium ;Acacii Constantinopolitani Episcopi in epist. ad S. Simplicium apud Labbeum tom. 3.3 S. Felicis III. in supplemento Acaciano apud Ma&jum ; Concilii Romani sub Felice III. in epistola Synodica ad Clericos , & Monachos Orientales apud Labbeum loco praecitato I S. Gelasii in epist. I 3. ad Episcopos Dardaniae; Cleri Alexandrini in libello tradito Apocrisariis S. Anastasii II. apud

Harduinum tom. a. i Joannis Constantinopolitani in libello fidei ad S. Hormisdam , S. Hormisdar in epist. 6. ad Epiphanium Constantinopolitanum 3 Synodi Epiri veteris in epist. ad S. Hormis-dam; Monachorum secundae Syriae in epist. ad Hormisdam 3 Stephani Larissensis in libello oblato Bonifacio II., Synodi Romanae anno 13 i. sub Bonifacio II. apud Holstentum in colle e . Rom.; Mennae Costantinopolitani Episcopi in Synodo adversus Acepha. Ios, & in epistola Synodica ad S. Agapetum I.; Monachorum Orientalium in Synodica ad eumdem Pontificem ; S. Agapeti in epist. ad Petrum Hieroso limitanum ; Synodi Hierosolimitanae sub eodem Petro apud Harduinum tom. a. , Vigilii Papae in Consti tuto, Synodi Mopsveste nae adversus Theodorum Mopsveste num in Concilio Constantinopolitano II. collat. 3. 3 Cleri Italici ii epist. ad Legatos Francorum , S. Gregorii in epist. ad Secundi num ; S. Eulogii Alexandrini in Synodica ad S. Gregorium apud Photium cod. a 3 o. , Theodori Papae in epist. ad Paulum Constantinopolitanum apud Sirmondum ὁ Colombi, Stephani, & R parati Africanorum Episcoporum in Synodica ad Theodorum Pa pam ; Vtictoris Carthaginensis in Synodica ad eumdem; S. Martini l. in epist. Synod. ad Constant. Imperat. , epist. s. ad Joannem Philadelphiae Episcopiim, epist. O. ad Ecclesias Antioch. , di Hierosol. ; Stephani Dorensis in Concit. Lateran . sub S. Marti. no secret. a. S. Agathonis in Synodica ad Episcopos Orientales sS, Gregorii v. in epistia ad S. Germanum Const 'tinopoli vanum 3

Hadriani I. in epist: ad Tharatam ; Tbarasit in epist. Synodica R dcumdem , S. Nicephori Constantinopolitani in Synodisa ad Le

279쪽

nem III. apud Baronium ad annum 8ii., & Hen schenium ad diem x3. Martii; S. Theodori Studitae in epist. ad S. Paschalem I.; S. Ignatii Constantinopolitani in epist. ad Hadrianum II.; quorum

sententiae integrae suo loco dabuntur. Mitto caetera , ne praeter

modum prolixior sim. Exemplis quoque, quorum ut quaedam persequamur, S. Anicetus Romanae Synodo in caussa Paschatis adesse S. Polycarpum voluit, si fides adhibenda auctori Synodici apud Pagium . S. Victor Theophilo Caesareensi , ut Concilium ex diversis provinciis congregaret adversus Quartadecimanos auctor fuit, cujus fiagmentum refert V. Beda lib. de aequinoctio verno. S. Dionysius Romae Synodum habuit in caussa S. Dionysii Alexandrini de Sabelliana haeresi ad eum delati: Synodo interfuere ex PentapoIi

accusatores , accusatus vero apologia missa fidem omnino liberavit suam, teste S. Athanaso lib. de Synod., & epist. de sententia S. Dionysii, & S. Basilio lib. de Spiritu Sancto . S. Silvestri, cujus vice deiungebatur, auctoritate Osius Cordubensis adversus Arium Concilium Alexandriae celebravit . Concilio Romae ex Episcopis 3 o. collecto a S. Iulio in caussa S. Athanasii ex oriente adfuere S. Athanasus, Marcellus Ancyranus, Asclepas Ga-ffensis , & adesse Eusebiani iussi leguntur in epistola Julii ad

Orient. apud S. Athanasium apolog. a. Alteri Synodo Romae ab eodem S. Julio coactae interfuere Valens, & Ursacius , oblatoque libello veniam rogaverunt,ut resert S. Hilarius in fragm. S.Liberii nomine Alexandriae Concilium anno 36 a. ejusdem Legati S. Eusebius, & Lucifer Calaritanus celebrarunt, in eoque adversus Arianos, & Semiarianos vox omousion constabilita est et ab Ariana haeresi resipiscentes, modo auctores non essent, venia donati, ac loco restituti sunt. Conser S. Athanasium epist. ad Rus- finianum aist. i. Concili Nicaeni II.; S. Gregorium Naziamenum

de laudibus S. Basilii, & in Monodia ; Rufinum hist. Eccles. lib. I. cap. 27. , & Socratem lib. 3. cap. 7. Eidem Liberio in Romana Synodo Eustathius Sebastenus , Silvanus Tarsensis, & Theophilus Castabalitanus , ut est apud Socratem lib. q. cap. I a. , se sistentes fidei prosessione emissa probati sunt. Synodo Romanae sub S. Dant aso adversus Apollinarem intersuit S. Petrus Alexandrinus.

280쪽

Ad Romanam alteram ut advenirent orientales jussi sunt : 'adsuere vero SS. Paulinus Antiochenus,Epiphanius Salaminensis,& Acholius Thessalonicensis, ut perhibet S.Hieronymus epist. a . ad Eustochium . Antiochenum an. 378.eX Episcopis et 37. eiusdem jussu coactum est, in eoque formulae fidei adversus Arianos, Macedonia. nos, Apollinaristas decretae, ad eosque directae syngrapha apposita, ut supra dictum est. S.Cyrillo, ut Concilio Alexandriae coacto Nestorium damnaret, auctor suit S.Caelestinus ,ut liquet ex epist. Synod. ad Nestorium ; & ad Clerum , populum, Monachosque Constantinopolitanos. Ut Constantinopoli adversus Eutychem Concilium cogeret S.Flaviano in mandatis dedit S.Leo M.,&alteri Constantinopoli congregato Legatos sitos adesse jussit, quibus coram Anatolius fidei suae rationem una cum aliis Episcopis redderet. Vide sis acta Concilii apud Labbeum tom. . , & acta S. Abundii apud Surium loco indicato. Constantinopoli pro concilianda pa-.ce ob schisma Acacianum discerpta, praesentibus Apocris iis suis

Synodum agitari praecepit S. Hormisdas, eique tandem ex sententia successit. Ad conciliandam Synodo IV. auctoritatem Romae anno so3. Concilium Episcoporum a I 8. celebravit S. Symmachus , eique ut interessent ex occidente non modo, sed etiam exoriente multi, ex Cypro, Lydia , AEgypto , Lycaonia , Plirygia , Lycia, Pamphylia, Creta, Pisidia, Caria, Galatia, & Asia

curavit, ut ex eorumdem syngraphis liquet. Romam sub Boni sa-cio II. ex Palaestina a Stephano Larissensi Metropolita missus adsuit Theodosius Echiniensis . Constantinopolitano sub Menna celebri adversus Anthimum , Severum , & Acephalos interfuisse S. Agapeti Legati Sabinus Canusinus , Epiphanius Asculanus , Asterius Salernitanus, Rusticus Fesulanus, Leo Nolanus Episcopi, Theophanes, & Pelagius Diaconi leguntur in actis Concilii apud Harduinum tom. a. Vigilius , dum Constantinopoli demoraretur , conventum indixit, ad eumque Episcopos 7 o. conVenire jussit, de quo legendus Facundus lib. 4. capp. 3. , & 4. Celeberrimo a S. Martino I. adversus Monothelitas Romae ex occidente Congregato intersuere ex Oriente Sergius Cyprius, & Stephantis Dorensis . S. Vitalianus epist. i. Paulo Cretensi Metropolitae Concilium ut cogeret jussit, in eoque jussa sua executioni man

SEARCH

MENU NAVIGATION