Privilegiorum in persona Sancti Petri Romano Pontifici a Christo Domino collatorum vindiciae in duas partes, & quinque tomos distributae a f. Hieremia a Bennettis cappuccino pars 1. tomus 1. pars 3. tomus 6. 1

발행: 1756년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

diso PRIUILEGIA ROM. PONTI picidaret. Praetermitto cetera , ne sim prolixior, quam par fit

Quod ad a. attinet, Pontificis scilicet jus Patriarchicum , istius particulam fuisse Concilia cum Romae, tum alibi per se, vel per litteras , vel per Legatos indicendi, ac celebrandi, ut de Di arce sanis nihil dicam , quae ex Clero , Vicinisque , seu suburbicariis Episcopis colligi solebant, ut liquet ex S. Corne Iio epist. ad S. Cyprianum inter Cyprianicas 46. edit. PameIii ; ex S. Siticio epist. a. ad Ecclesiain Mediolanensem ι ex S. Innocentio I. epist 23. ad Synodum Toletanam, ex Bonifacio II in actis Synodi Romanae in collect. Holstenti, & ex S. VitaIiano epist. r. ad Paulum Cretensem , cujusque generis suere Romanae Synodi sub S. Fabiano adversus origenem ex S. Hieronymo epist. 6 s. ad Pa- machium 3 & Rufino lib. a. adversus S. Hieronymum : sub S.Stephano adversus Anabaptistas, ex S. Cypriano epist. 74. ad Pomp.; Eusebio lib. 7. cap. 3 : sub S. Siricio adversus Jovinianum ex ipsius epistola ad Episcopos Italiae: sub S. Caelestino adversus Netatorium ex ipsius epistoIa ad S. Cyrillum r sub S. Leone adversus Manichaeos ex ipsius sermone s. de jejunio ,& epist. a. ad Episcopos Italiae : sub S. Zacharia adversus Adelbertum , & Clementem haereticos apud Harduinum tom. 3., Concilia, inquam, indicendi , ac celebrandi sive Provincialia, sive Patriarchalia , usitfrequentissimo perspectissimuri fit. Ita enim Concilio Romano sub S. Cornelio ex εo. Episcopis adversus Novatianum conflato adfuisse ex Africanis illo advocati Caldonius , & Fortunatus leguntur apud S.Cyprianum epist. a. edit. Pamelii ; Eusebi uin lib. 6. cap. 63., de S. Hieronymum de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 66. Romano sub S. Melchiade ex is. Episcopis coadunato adversus Donatistas anno 3I3. cum Italis intersuisse Gallos Episcopos Maternum Agrippinensem, Rheticium Augustodunensem , de Marinum Arelatensem , reserunt S. Optatus lib. I, de S. Augustinus epist. I 6 a. , de lib. adversus Donat. post collat. cap. 23. In Romano sub S. Damasci adversus Auxentium inter sci. Episcopos GalIos etiam advocatos audivisse liquet ex Synodrca ad Episcopos Illyrici apud Theodoretum lib. a. cap. 22., Sc SOZO-meno lib. 6. cap. 23. Romano sub S. innocentio I. ex Hispania

282쪽

ViNDICATA. . ARTl C. III. Pp OLFG ME NON. 23 IElpidius . Ad Romanum sub S. Si ricio ex Episcopis 8 o. pro instaurandae in Africa disciplina , apud Pagium ad annum 386., &ad Romanum sub S. Hilaro ex Episcopis so . pro restituenda diis sciplina collectum prosecti sunt ex Gallia, & Africa Episcopi ,

non secus ac ad Romanum sub S. Felice lil. ex 77. Episcopis adis versus Acacium epist. 8. ejusdem ad Acacium , & epist. Synodi Rom. ad Clericos ,& Monachos orientales apud Labbeum tom. 33& ad Romanum sub S. Gelasio indietiim Episcopi Io. undique ex occidente vocati confluxerunt: in quo latum decretum de libris qua legitimis , & qua apocryphis . Decretum tribuitur S. Damasci in codicibus M A. Dacheriano , & Parisiensi Societ. Jesu apud Harduinum : S. Hormisdae in codice ras. Jurensi apud Labbeum, sed verius S. Gelasio ab Hinc maro Remensi , Lupo Ferrariensi, S. Nicolao Papa , a Chronico Centumcellensi apud Dacherium tom. q. spici legit, & ab Attone in Capitul. tom. 8.spicilegii. Subdititium decretum omnino contendunt Pear nius , Beveregius, Caveus , Basnagius , contra pugnant, gemnuinumque ostendunt Baronius, Noris iis , Fontaninus , Blanchinius , & Blanchus . Adisis Blanchinium in notis ad Anastasium tom. 3. in S. Gelasio sect. 7 . , ubi ex veteribus monumentis Romanae Ecclesiae canonem sacrae Scripturae in EccIesia Romana receptum, atque a S. Gelasio constitutum contra Heterodoxos

vindicat. Romanum III. sub S. Symmacho praesentia sua cohonestasse etiam Gallos Episcopos liquet ex relatione synodica ad Theodoricum , & es epist. S. Aviti Viennensis ad Senatores . Romano sub S. Martinci I. contra Monothelitas Episcopi I o . ex Italia , Sicilia , Sardinia, Africa, & Palaestina interfuere . Ad Romanum sub S. Agathone frequentissimum adversus Monotheliistas undique ex occidente confluxisse Episcopos claret ex epist. synodica ad Synodum VI generalem . Romano sub S. Gregorio II. contra illicita connubia ex 3 a. Episcoporum numero adcensiti sunt, qui advenerant ex Hisania Sinde redus, ex Britannia Sedulius, e Scotia Fer gustus. Ad Romanum sub Stephano Ill. pro cultu SS. Imaginum , & electione Pontificis e Gallia properarunt Episcopi Ia , quorum nomina in codicibus Anastasi excisa restituit

Sirmondus, suntque Nillicarius Senonensis, Lullus Mosuntinus, Ii a Gavia

283쪽

Gavienus Τuronensis, Ado Lugdunensis , Herminardus Bituricensis , Daniel Narbonensis , Ulpinus Remensis, Herulphus Lingoniensis, Herembertus, Babulsus, Giselbertus , de Ioseph incertar sedis . Conser Anastasium in Stephano III, de Labbeum tom. 8. Romano sub Leone III. adversus Felicem Urgelitanum inter Episcopos 37. ex Gallis, de Germanis plerique consedisse perhibentur ab Alcvino lib. I. adversus Elipandum, & apud Pa-pebrochium ad diem I s. Maji in vita Alcuini. Quae quid aliud praeserunt , quam quod in potestate Pontificis semper fuerit ad Concilia Episcopos undique ex occidente Romam cogere PQuod per semet persaepe Romae praestiterunt , idipsum per Legatos , vel per litteras praestitisse alibi perspectum est . Ejusi in odi jus cogendi Episcopos ad Concilia Apostolicae Sedis Vicariis inerat: in Illyrico Episcopis Thessalonicensibus , ita ea facultas facta a SS. Damaso , Stricio, Anastasio , Innocentio, Bonifacio, Leone Icgitur Acholio , Anysio , Rusib, Anastasio Thessalonicae Episcopis, quibus adjunctum jus ordinandi Metropolitas , istis absque illorum assenssione Episcopos ordinandi auctoLitate ademta . In Galliis Episcopis vel Arelatensi, ut Patroclo a S. Zosimo epist. apud Labbeum ; vel Forojuliensi , ut Leontio a S. Leone epist. I o, apud Quesnelium 89. ad Episcopos Provinc. Vienn. ; vel Arelatensi iterum , ut Ravennio a S. Leone epist. I os . ad Episcop. Provinc. Arelat. , 3 o. apud Quesnellum 3 Leontio a S. Hilaro cpist. 8. apud Labbeum tom. s. ad Episcopos Galliae Provinciarum; vel Remensi, ut S. Remigio a S. Hormisda , ut refert Hinc marus in vita S. Remigii, sed verius a S. Anastasio II, ut critici observant apud Blancum de Polit. , de Potest. Ecclesi

m. S. pari. I. lib. 3. , cap. I. S. S., vel tertio Arelatensi , uvS. Caesario a S. Symmacho epist. 3 o. ad eumdem apud Labbeum loco indicato . In Hispania primum Zenoni Hispalensi a S. Simplicio epist. ad ipsum apud Baronium ad annum 48a. ; Salustio Hispalensi a S. Hormisdae epist. a 6. ad eumdem apud Labbeum Om. : postea Tarraconensibus , ac postremo Toletanis . Ordinationes tamen Episcoporum a Metropolitis, & Metropolitaruma onciliis Provinciae celebrari debuisse constat e& SS. Innocentio epist. 11. ad Victticium , di epist. 13. ad Synodum Toletanam , Dissiliaco by Corale

284쪽

U1NDICATA . ARTiC. III. PRO LEGOΜE NON . Is 3Zosimo epist. s. ad Episcopos Galliarum ; Caelestino epistri,

ad Episcopos provinc.Vien. , & Narbon. , Leone epist. I o. in editione Que melli, vel 8'. ad Episcopos provinc. Vienn. In Anglia S. Augustino Cantuariensi a S. Gregorio M. epist. I F. lib. I a. , &Ηonorio Cantuariensi ab Honorio l. epist. ad ipsum apud V. Beda in lib. i. hist. Angi. cap. 18. In Africa Carthaginensi, ut colligitur ex S. Siricio epist. q. decretali ad Episcopos Asricae, de qua in Coneiliis Carthaginensi sub Genetlio , Τusdritano anno i . apud BaluEium, & Telle tensi , sive Zellens apud Ferrandum

in Breviario, de apud Harduinum tona. I., quod contra emel lum vindicant eruditi, & constat ex testimonio S. Leonis IX. in epist. q. ad Petrum, de Iohannem Asricanos Antistites apud Lab-beum tom. II. asserentis Primatem Carthaginensem hunc prae

aliis Africae praesulibus primum honoris, potestatisque locum ab Apostolica Sede jam pridem obtinuisse . Quas vero partes in Conciliis indicendis , celebrandisque

Vicariorum opera Pontifices agebant, easdem qua legationibus,& qua litteris pariter perficiebant. Plane absque S. Fabiani conscientia Lambesitanum Concilium in Africa adversus Privatum ex sy. Episcopis a Donato Carthaginensi celebratum haud quaquam suisse conjicere est ex S. Cypriano epist. 33. edit. Pamelii,& I9. edit. Oxoniensis . S. Victoris nutu, & jussu celebrata dΡ , Paschate Concilia Lugduni in Gallia a S. Irenaeo , Hierosolymis a Narcisso , Caesareae in Palaestina a Theophilo , alibi que ab aliis alia, ut Ponticum sub Palma , Corinthiacum sub Bachillo , ODToenum , conjicere est ex Eusebio lib. s. hist. Eccles. capp. a 3 , &aq. , & Beda lib. de aequinoctio vernali. Nonnisi sub auspiciis S. Melchiadis adversus Donatistas Arelatem Concilium celebravum ex Gallia , Hispania , Britannia, Africa, Italia, omnes ficio. Episcopi confluxere , quo fatis iuncto ad S. Silvestrum pro confirmatione Synodi magnificis illis verbis in Synodica scripserunt rPlacuit etiam haec juxta consuetudinem antiquam a Te, qui majores Diaceses tenes per Te potissimum omnibus injinvari. Quae verba Arelatensi Concilio restituit ex emendatione Perronii, de Francisci Hartei Rothom agensis Archiepiscopi , & adversus Decanum

Londinensem vindicavit doctiss.Scheistratius antiq.illustr.part a. Diuiligod by Corale

285쪽

Aiffert. I. cap. 7. , & differt. q. , cap. q. , unde & Cl. Thomassinus lib. I. veter. , & noeae disciplin. pari. I. cap. 8. apposite observavit, quod prima Silvestri Sedes , ad quam Patres Arelatenses scribebant: Indeclinabilem jurisdictionem exercuerit in ceteros omnes Patriarchas. S. Liberius Legatorum suorum Luci seri Calaritani, Pancratii Presbyteri , & Hilarii Diaconi operam adhibuit ad celebrandum Mediolani Concilium , etsi ei ex sententia non successerit: ex Archivio Ecclesiae Vercellensis apud Baronium ad annuin

333. descripta epistola Legatorum ad S. Eusebium Vercellensem id ostendit. Illyricum jussu S. Damasi adversus Macedonianos coadunatum liquet ex Concilii Italici synodica ad Illyricos. S.Si-ricio annuente , jubenteque Concilia habita sunt sive Capuanu in contra Bonosum Sardicensem , & in causa Flaviani Antiocheni , quod plenarium in codice Africanae Ecclesiae can. 48. appellatur, sive Aquileiense contra Palladium , & Secundianum ex Gallis , Astis, Illyricis , Italis conflatum , quod confictum quidem censet Chi siletius, genuinum tamen evincunt eruditi, sive Mediolanense adversus Jovinianum , ut constat ex S. Ambroso epist. 78. ad Theophilum , ex synodica Concilii Aquilejensis inter opera S. Ambrosii ad Imperatores Gratianum , Valentinianum , &Τheodosium apud Harduinum tom. i , ex Uigilio Tapsensi lib. adversus Eutychem , & ex epist. synodica Concilii Mediola nensis apud S. Ambrosium ad Siricium . Certe Aquilejens s Concilii synodicae epistolae praefixa epigraphe ad Patriarchale Concilium Pontificis Romani pertinuisse Galliarum provincias supponit: Concilium , sic enim praefertur, quod convenit Aquilea ....

Episcopis Provinciae mennensium, ἐπ Nurbuenensum prima , o

fecunda . Ah haec Toletanum I, cujus mentio in Toletano anno 638. occurit, etsi inficias eant aliqui, ab aliis vero sub Stricio celebratum censeatur , jussu S. Innocentii pro restituenda collapsa disciplina , atque a sacris ordinationibus removendis abusibus, habitum est 3 non secus atque pro caussa S. Johannis Chrysostomi Thessalonicae indictum ab eodem Concilium, missosque jam Legatos perhibet Palladius in dialogo, quamvis satis illo iuncto Concilii opera jam non amplius fuerit desiderata .

286쪽

U1NDICATA . ARTI c. III. PRO LEGO ME NON . as ςS. Zosimus Africanum , seu Carthaginense VII. ex Episcopis 117. adsistentibus Faustino Episcopo , & Azello presbytero Legatis suis celebravit, ut constat ex epist. synodica ad S. Boni- factum I. Carthaginense alterum sub auspiciis S. Caelestini in , caussa Appiarii, atque Faustino Legato assidente celebratum , nec non taesareense in Mauritania a S. Augustino, demandata ei vice a S. Caelestino , liquet ex Synodica ad S. Caesestinum ; &ex S. Augustino epist. I 37. ad Optatum , epist. 26I., &lib. a. Retract. cap. 3I. S. Leo Magnus, ut litteris suis ad Flavianum , decretisque a Concilio Chalcedonensi undique subscriberetur , qua Legatis, & qua litteris nihil non egit. Itaque eius jussu ad id operis exequendum habita sunt Concilia tum Gallicanum , quod Arelatense a Sirmondo nuncupatur, Episcoporum 43. , ut Iiquet ex Synodica ad eumdem S. Leonem apud Harduinum tom. i. pag. i 773 , tum Mediolanense a S. Eusebio, ut legere est in Synodica ad eumdem apud Harduinum eodem Ioci pag. I 779. Eodem Pontifice jubente habitum est in Hispania , quod Asturicen se apud aliquos audit, adversus PriscilIianistas ConciIium , quod perperam Toletanum I. ab aliis appellatur, ex quatuor provinciis Tarraconensi, Carthaginensi , Lusitana, & Boetica, ut habetur in epist. 93. ad Turribium, in actis Concilii, & Concilii Bracarensis II. tom. a. Concit. Hispan. Epaonense ab Epaona, quam Jenam Vicum in Sabaudia ad Rhodanum consitum censet Harduinus tom. a. in notis ad hoc Concilium ) anno fr7. jussus est a S. Hormisda convocare S. Avitus Viennensis , ut constat ex epist. Aviti ad Episcop. provinc. Vienn.Αrausicanum II. ect 14.Antistitibus adversus SemipeIagianos anno fas . ex S. Felicis IV. sacra jussione, receptisque ab eo capitulis subscribendis ceIebratum est a S.Caesario Arelatensi,ut legitur in praefat. apud Harduinum Iom. s. pag. Ios 7.; ac testatur Nincmarus lib. de Praedestinat. capp. I a., Sc aa. Nannetense anno

63 8.iussu S.Uitaliani in caussa Monasterii S.Ni vardi collectum legitur apud Flodoardum hilt.Remens. Iib. a. cap. 8. A S.Martino I. epistola ad eumdem exarata jussus est S. Amandus Trajectensis Episcopus Coucilium in Gallia cogere , in eoque ab se adversus Monothelitas definitis subscribi. Λ S.Agathone eosdem adversus

287쪽

Monothelitas ex universo serme occidente indicta Concilia sunt, exindeque jussi Romam mitti Legati ad Concilium propediem ab se celebrandum . Itaque e Conciliis in Italia , Anglia, Gallia ha bitis Legati Romam missi leguntur Nilfridus Eboracensis, Adeo in datus Leucensis , Felix Arelatensis, aliique in synodica S. Agathonis ad Synodum VI. generalem apud Labbeum tom 7. Toletanum XV. anno 688. ex Episcopis 6 a. jussu S. Benedicti II. connatum est , in eoque jussi Episcopi Synodo VI. subscribere , reddereque rationem de propositione , qua dictum fuerat a Juliano Toletano in Deo a voluntate voluntatem genitam , a sapientia δε-

pientiam, sicut, & in Christo trem essesubstantias; quod a Juliano

adornata Apologia persectum est: liquet id ex epist. Benedicti II. ad Petrum Regionarium Notarium , ex actis Concilii, &ex apologia praecitata. Joannis VII. jussu Concilium Niddense in Anglia anno To . celebratum est, in quo Wilfridus Eboracensi Ecclesiae restitutus est, ex epistola Joannis VII. ad Ethelredum Regem,

apud Harduinum tom. 3. pag. 181 .

Ex praecepto S. Zachariae tum Germanicum , sive Liptinense Concilium anno 743. a S. Bonifacio Moguntino congregatum est, receptaque in eo, quae Ponti sex ad capitula Pippini rescripserat, atque a Pontifice jam praedamnati Adelbertus , Godoliaetius, & Clemens diris cunctis devoti ex epistola 8. Zachariae ad S. Bonifacium , & altera ejusdem Pontificis ad Francos , & Gallos lib. s. Capitul. cap. i. , & epistola Io S. S. BO-nifacii ad Cudbertum Archiepiscopum Cantuariensem apud Harduinum tom. 3. pag. Ista 3 : tum Germanicum alterum anno 74 . contra illlos haereticos , in eoque gradu deturbato GerVilione Moguntino suffectus est S. Bonifacius , ut legitur apud Ser rarium lib. 3. hist. Mogunt. cap. 44.: tum Cloves hoviense II. anno 747. pro statu Religionis Christianae restituendo ex praecitata epistola S. Bonifacii ad Cudbertum , actisque Concilii apud Harduinum loco indicato . Concilio Gentiliacensi anno 767. pro cultu SS. Imaginum per Legatos adsuit S. Paulus I. ex epistola Pauli ad Pippinum , quae est a 6. inter Carolinas , ex Reginone , & Adone in chronico ad citatum annum . Calchu-

tensi in Anglia anno 7 7. ad fidem primitus susceptam retinen

288쪽

V a Nni CATA . ARTrCULUs ΙΙΙ. PRO LEGOMENON. as dam , aliaque 4isciplinae capita stabilienda indicto per Legatos

pariter interfuit Hadrianus I . In Anglia Concilium tum B acanceldense anno 799. ad laicos ab Ecclesiarum dominio arcendos, tum Cloveshoviense anno 8o3. pro Athelardo Ecclesiae Cantua .riensi restituendo celebrari jussit Leo I u. tom. I. Concit. Britanniae . Parisiense anno 824. ex consensu Eugenii II. habitum est , ad quem missa relatio de cultu SS. Imaginibus impendendo ex epist. Ludovici Pii ad Eugenium II. Wormatiense anno 82 9. Gregorii IV. Legatis praesentibus, ac praesidentibus Ludovici Pii capitularia comproba it apud Hincmarum lib.de divortio Lotharii, & Teutbergae . Denique S. Nicolaus I., a quo novam invectam disciplinam , inauditumque majoribus jus inductum , Apostolicaeque Sedi affertum maleferiati illi effutiunt, in quo proinde finem iacio, ne prolixiori, quam par sit, oratione fastidium, molestiamque Iectoribus creem , eoque magis, quod profusioris operae non sit pretium , Nicolaus , inquam , Romano Pontifici jus Patriarchicum , ouo ex Occidente universo ad Synodos cogere , quos mallet Episcopos , potis esset, plurimis , invictissimisque vindicavit epist. 7 o. ad Episcopos Galliarum apud Labbeum tom. f., atque ultro citroque agnovere Adventilius Metensis, Rathol-dus Argentinensis in epist. ad S. Nicolaum I. apud Baronium ad annum 864. , & Hinc marus Remensis epist. ad eumdem Pontificem apud Flodoardum lib. 3. hist. Rem. cap. i 3. : sed & iam pridem hanc juris particulam in tuto collocaverat S. Leo epist. 4, in edit. Quesnelli 16. ad Episcopos Siciliae, tres annuatim ex Sicilia Episcopos Romae Synodo interesse omnino jubens . Legendus Cl. Christianus Lupus differt. i. de antiq. Gallicanae Ecclesiae ad Apostol. Sedem appellat. cap. 22. , ubi ad ver. Petrum de Marca argumentum hoc egregie exagitat. Jam vero utrumque jus istud Pontificis in Conciliis celebrandis, & qua Primatis , & qua Patriarchae illustrare juvat Innocentii III. sacrorum rituum , & mysticae significationis rerum a decessoribus suis in Romana Ecclesia recte institutarum eximii interpretiε egregia doctrina , quam in epistola regest. Is , mina. Isq. a Thomassino vet. , & novae discipi. pari. i. lib. I , cap. I regestam tradit. Docet ibi Ecclesiam Romanam cetera- Ruri L Κ k rum Diuitigod by Corale

289쪽

ας8 PRIVILEGIA ROM. PONTIFICIrum matrem , ac magistram talem exhibere imaginem Ece Iesae Catholicae, ut exemplum illustre sit Throni illius , ac Sedis Dei,& Agni , quam vidit, & descripsit in Apocalypsi S. Johannes

Apostolus. In medio Sedis, inquit, Sc in circuitu Sedis erant quatuor animalia: Sedes illa , subdit Innocentius, Rtimana δε- elesia intel itur , quae Sedes Aposοlica nuncupatur: utique jedes

Agni, sedes viventis injaecula saeculorum. In medio cujus quasistiae iis gremio resident, is in circuitu adsant quasi famulae in Ob-b equis quatuor Patriarchales Ecclesiae . Ab initio itaque a Ponti-tificibus Romanis , ut indicaretur Ecclesia Romana praeferrΡ . praeci aram imaginem Hierarchiae per universam Ecclesiam gradibus suis distributae , ac dispersae in Patriarchas, Metropo litas, Episcopos, constitutae sunt primitus quinque majores, ac praestantiores in Urbe Roma Ecclesiae , quae Patriarchalium nomine censerentur, a quibus designarentur quinque Patriarchales Ecclesiae in Orbe celebratissimae. Nempe Basilica Salvatoris ad Lateranos , utpote ceterarum primaria pro Romano Pontifice ; S. Petri Apostoli in Vaticano pro Constantinopolitano Patriarcha , S. Pauli via Ostiensi extra Urbis moenia pro AIexandrino ; Liberiana, sive Sixti Papae in Exquiliis, cui dein S. Mariae ad Praesepe , sive S. Mariae Majoris nomen adhaesit, pro Antiocheno , M. Stephani, & Laurentii extra muros via Tiburtina pro Hierosolymitano. Quo modo Sedes Apostolica egregiam speciem universae rei Christianae Primatum gerentis, ac jura dicentis in ceteros omnes Patriarchas refert. Ad haec , ut ceteros

praeterea Hierarchicos gradus, quibus Pontifex praeest velut Patriarcha , in una Romana Ecclesia complexos, sub unoque R mano Pontifice velut compositos exhiberent, multis qua musi Vis,& qua picturis , &qua titulis e ficere Pontifices certarunt, atque exprimere mox per 7. Episcopos Lateranensi Ecclesiae adjectos , Sper a s. Presbyteros, totidemque titulos illis adsignatos , uti a SS. Cleto , Dionysio , Simplicio consectum sertur : moae per a . seniores Apocalypsis coronas offerentes sedenti super Thronum, uti conspicitur in Basilica S. Pauli a S. Leone Magno ; & in titulis SS. Praxedis , & Caeciliae a S. Paschali I. cxpressum : mox per 7. candelabra , inque eorum medio speciem

290쪽

UINDICAT . ARTl Cu Lus III. g. I. Filii hominis, quae in titulo SS. Cosmae, & Damiani S. Felix IV;& in Basilica S. Mariae Transtiberim Innocentius II. musivo expressere . Conser Clariss Cardinalem Rasponum lib. I. de Basilica, &Patriarchio Lateran . cap. 3 , &Blanchinium in notis hist. ad SS. Cletum , Dionysium . & Simplicium to in. a , & 3. Anastasii, quibus observationes hujusmodi acceptae referri debent : nam de his jam nimium.

Ex Lateranens sub S. Martino I; Lateranens I. sub Calliaeto II; Et Lateranens II. sub Innocentio II.

S. I.

P Probatur tertio Propositio ex Conciliis Ecclesiae occidenta4lis. Et x. Concilium Lateranense sub S. Martino I. an. 649. adversus Monothelitas,quod qnamvis generale non suerit,magno, tamen in pretio habitum est , ut quod in prosessione fidei Romanorum Pontificum legebatur, atque Synodo VI. generali insertum suit, praeclara in hanc rem suppeditat argumenta. In eo Stephanus Dorensis genere Graecus , Antistitum Palaestinae Legatus a 2. I , seu secretario I. libellum obtulit, in quo haeretiticos auctoritate primae Sedis damnatos semper pro damnatis

ubique habitos ab Ecclesia universa jugiter venerata in Apostolica Sede suprema cum potestate infallibilitatis praerogativam affr-mat : auoniam , inquiens , hoe potestative ιhm , es antiquituι facere per Apsolicam , Iive eanonicam eonsuevit au'ritatem, dum aperta lucubratione non solum elaves caelorum eredita sunt ei, atque ipse tantummodo ad aperiendas ear sidelibus quidem digne , minime autem Evangelio gratiae eredentibus juse Aavdere magnus fecundum veritatem, es Princeps Apsolorum meruit Petrus ἔIed etiam paseere primus jussus es oves Catholicae Ecclesiae,

quum Dominus dixit: Petre amas me Θ pasce oves meas: ite

SEARCH

MENU NAVIGATION