Privilegiorum in persona Sancti Petri Romano Pontifici a Christo Domino collatorum vindiciae in duas partes, & quinque tomos distributae a f. Hieremia a Bennettis cappuccino pars 1. tomus 1. pars 3. tomus 6. 1

발행: 1756년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

pere pudendum sit. Exstat tom. I. collect.Vonder Hari, & tom. a. operum ipsius edit. Amstelodam ., quod opus typis Gallis demandari optimo consilio prohibuit Ludovicus XIV. Galliarum Rex , Gersonii, qui eo loci a Vonder Hart laudibus alioquin cumulatus, gravissimi tamen erroris coarguitur , quatenus docuerit praecepta Ecclesiae non obbligare sub mortali, neque aliud censenda sore , quam exhortationes, consilia , di admonitiones , Gersonii, inquam tractatus initio Concilii Constant.elucubratus,quo a Petro de Alliaco objectatis momentis faceret fatis , cui titulum secit , De mediis reuniendi, es refirmandi Ecclesiam in concilio generali; in eoque talia scripturivit, quae Wiesessi,haereticorumque XVI. saeculi errores suboleant , eorumque sententiis supparia snt non modo , sed superent, & supergediantur . Mirum id , sed omnino verum omnium oculis subjicimus . Quaerens primo cap. I, &2. de qua Ecclesia dixerit S. Athanasius, duin in symbolo suo dixit: Unam, Sanctam, Catholicam, Apsolicam Ecessam, respondet viden sub initio symbolum a Gersonio attribui Sancto Athanaso , quod Constantinopolitano Concilio erat tribuendum ) respondet, inquam , Ecclesiam aliam esse Catholicam , aliam vero Apostolicam ἔ Catholicam universalem coalescere ex Latinis, & Graecis, Barbaris, S Schytis, viris , ac mulieribus , nObilibus , &rusticis &c., uno verbo ex cujusque promiscui generis Laicis, cujus Caput Christus solus agit, non autem Ponti sex: in ea sola fidem in Christum inveniri: ei soli potestatem a Christo collatam ligandi, atque solvendi: eamque solam falli , di fallere esse nesciam , nec peccato usquam subjacuisse . Apostolicam vero esse particularem , & privatam in Catholica Ecclesia inclusam ex Papa , Cardinalibus , Episcopis, & viris Ecclesi sticis compaginatam ; Et hae errare potes, inquit, potuit

falli, es fullere, schisma , er haere habere, etiam potes es deo

scere . . . disrunt erro hae duae Ecclesia Aut genus , nectet , quum omnis Apsolica sit catholica , s non vicisim . Cap. 21 . Ecclesiam universalem in unica persona integram posse subsistere , quinimo ve1 in tina stem inocul, inquit, factum es tempore

passonii Chrisi, quia fulva facta es in Pirgine Beata r unde &

docet ab scemina posse Concilium convocari. Huncce hominem

342쪽

Vix ni ATA . ARTI cu Lus IV. PROLE G. 3Iraudiens Ecclesia in ita scindentem ab Ecclesia potissimam partem,

Pontificem aio, & Episcopos , resecantem ; et ita ex Laicis reis liquae potestatem clavium , indeficientiam , ac perennitatem tribuentem , eamque vel ex una anu delira conflantem ; non ne audire te putares multa febre phreneticum deliramenta loquentem, ne dicam hi minem in venerandos Hierarchas impotentissime in . sanientem , & insolescentem E at audias non meliora, ac, si vales, stomachum teneas. Is igitur ipse, cui dumtaxat non divinos ad verissarii nostri decernunt honores, EccIesiae Catholicae nomine cap. 7. nihil alnid intelligi vult, atque ab Apostolis intelIeruim ivisse,nisi sanctorum communionem, unde peccato lethali inquinatos nec in Ecclesia, nec de Ecclesia esse concludit: Dixerunt, inquit, Apostol l ereri una an tam Ecclesiam Catholicam; er ut definirent

qud sit Ecclesa propter multos, qui dicunt, re dixerunt, quod mali quantwncumque etiam ni in Ecclesia Apostolica, nun tamen in Ecclesia Catholica, quae est Ianctorum communio, quia certum eis, quod existens in mortali peceato nee sit in Ecclesia, nee de Ee Hesit , quae est fundata charitate is Plane nec absimiles Ecclesias

compaginarunt Novatiani, Donatistae, Wicleisus 3 Lutherus Sec.

Catholicam ex solis justis Laicis 3 Apostolicam ex solis Ecclesiasticis viris , & iniquis is At macte animo jam aperias quid homo hic tanto In pretio habitus de Pastoribus Ecclesiae, eorumque potestate censuerit. Censuit plane cap. as. juxta Evangelium Pontifici necessariam magis fore Clavem scientiar, quam Gavium potestatem, atque quidem hujus potestatis minime potes esse , nisi probos viros:

Perum est, inquit, quod post resurrectionem ei Petro dixit

ter Christus bis tantum Pasce agnos meos, ct tertio Pasce oves meas : Iub conditione tameo dixit: Simon diligis me Θ cui reno dit Petrus , Tu scis Domine , quod amem te di es Christus dixit , Si ergo diligis me pasee oves meas. Auum ergo probatio dilectionis exhibitio sit operis, videtur, quod qui non diligit Christum , oves Chrisi pascere non vaseat. Sed quum dilectio Chrsi per operamam stetur, neyeis quomodo purat over Chrsi , aut quomodo habeat claves Chrisi, qui operascit notoria Diaboli. Ad Mec cir

343쪽

effutiit vir effrenis ὸ ea plane , ouar hominem prae aestu prorsus sui impotem prodant : Nam in Ecclesae exordio aequalis potesatis, cap. io. dixit , cum Papa erant Epis i et capp. 3 , & io, perpende, inquit, quanta fraude , quanta astutia temporibus antiquis

fuerint facta , ἐπ scripta de decretis loquitur , ac decretalibus

quamplurima ad tenendam hanc dignitatem Papalem , quam Chri- sui nunquam concessit aeternaliter , nisi ad tempus illis, qui diligunt Deum ... Ridiculum est enim dicere, quod unus homo mortalis paulo ante rustici pauperis filius , aut piscatoris Veneti diis eat δε potesatem habere in Caelo, ἐπ in terra ligandi , o soliendi peccata, ἐπ quod illest ilius perditionis, ere. ille nempe qui diei epotesatem habere se. Cap. 17. docet Pontifices dispensare

circa canones non modo nequire, sed nequidem eam dispensationem Concilia Pontificibus posse largiri 3 quinimo , Nullam aliam, inquit, potesatem Petro tribuit Christus quam ligandi , i solvendi, ligandi per paenitentias, es solvendi eulpas .

Nae homo nihil in S. Scripturae, &recta traditionis interpretatione Versatus. Eodem cap. I 7,& 23, scribit olim Romanam Curiam spiritualem fuisse , postmodum vero mundanam effectam , diabolicam , & tyrannicam , Curiisque saecularibus pejorem ἱ atque Pontificis juris non esse beneficiorum collationes, aut reserVa tiones : Tales reservationes, quas nunquam legimus in Evangelio , sunt rapinae , inquit, manifesa, violentia publieae, jura Popalia iniqua, o ubinia, eonsuetudines diarilica ad omne malum induci ita is c. Estne auditum horribilius, & a veritate absimili P Capp. ao, a a, a , a . . docet Imperatorum, & Regum id juris esse , ut Pontifices coerceant, & diris carceribus manci Pent, imo morte perimant, qui Ecclesiam scindunt, aut Ecclesiae scandalo sunt. Pontificibus, ac universs potestatibuS non esse a christianis parendum , nisi in licitis , εe honestis, quibus aperte adversandum , & Obsistendum, quum ea perpetrant, quae in Ecclesae scandalum vergunt, aut manifeste noxia sunt. Quis quaeso in Ecclesiae , & saeculi potestates adeo est debacchatus P Docet quod sacerdotes Belis populis fucum faciebant, ita sui aevi Pontifices Deo me nitebantur , & hominibus Indulgentiarum , benedictionum , di dispensationum elargitionibus: Tuales Antisces ,

344쪽

ViND1c At A. ARTICUL Us IV. PROLE G. 3l3 patienter aures Ii e radicibus non extirpentur, Ecclesa , inquit, non erit Apsolica, sed apostatica ; non divina , sed maligna , in qua non est sedendum , sed ab ea fugiendum . . . S si Papae subdit ) recte impii vocantur , cum quibus pereunt , qui eis

obediunt.

Scio nolo enim Gersonio invidiam consare ultra modum scio ea scripturisse sub id aevi , quo dirissimum grassabatur

schisma, quo tres de Pontificatu pertinaciter decertabant, quo moribus Ecclesiam deturpabant: attamen sermones, quos usurpat ille, & rationes , quibus innititur, nec animum bene affectum , nec mentem recte censentem praeserunt; quin potius hominem produnt, quem effienati ingenii aestu abreptum , omnes eYtra ossicii, sanaeque opinionis fines suror abstraxit . Nam quod Pontifici non concedit Evangelium , id totum illi detrahendum jubet ; quod collatum tradunt canones, id denegandum illi, atque nauci flocci que canones faciendos asserit. Duobus inter reliqua principiis doctrinam suam superstruit , quibus sena et jactis

fundamentis, Rempublica in , & Religionem concuti, & corrue re necesse sit, utque lata seditionibus , ac schismatibus aperiatur , sternaturque via . I. Legem omnem Iatam esse ob bonum

Reipublicae , ergo Rempublicam legi omni superstare stibinfert, atque ad bonum Reipublicae curandum nulli privato parcendum , atque adeo, ut non modo Pontificibus , Regibusque non parcen dum sit, eosque nihil juvari legibus canonicis, aut civilibus, sed ipsi mei Christo Domino , quem nihil juvavit lex , qua naturalis , qua divina. Ubi de pari , inquit cap. 3, concurrunt cura tio reipublicae, ει conservatio alicujus personae privatae , cesset lex, cesset jus, quo tollitvrsalvatio boni commvnis, nec habeat virtutem pro tune alicujus juris legis, aut con erudinis , in tanorum , ut Dominum n rum mori expediret, ne tota gens periret.

Omnes erra consitvtiones Apostolicae , site leges factae in favorem Papae, Cardinulium , sive Praelatorum intelliguntur, re intelligi debent, ubi respubliea Ecelesasica directe , vel indirecte , publice , vel occulte , in parte , vel in toto , detrimento , vel divisioni non videtur subesse. a. Voti, & Juramenti religionem erga Reges, & Pontifices non obstringere , nisi id exigat Reipublicae , Ars I. R r aut Diuiti Corale

345쪽

aut Ecclesiae bonum ; pro cujus bono gradu dejiciendos Reges , aut Pontifices docet. Intelliguntur, inquit cap. O , omnia juramenta ibi P .e, vel cuicum 'ue alteri peryonae privatae mortali praeis sita per quamcumque perfοπam , salva)emper utilitate, curatione ,s janatione totius corporis reipublicae , es praejertim univerIalis Heli, . Sicut Rex iniquus in populum sibi jubditum mellet desaevire, non tenentur ejusjubditi juramentum homuit , HVelitatis olim praesitum ei in aliquo obfer are . Nam . vi praedixi , in curati6ne univeryalis Ecclesiae , s cujuVcumque Reipublieae subdiaii Dul Dι mini , Fusices Dominorum , byuperiorum proprias

ut ii tates cum detrimento, Reipublicae amantium . Cap. s. horum smillima scripturierat, quae referre supei vacaneum est, neque aliud esset, quam operae dispendium facere . Interea qui ita iul eges, Pontificesque esse ibuit effrenis , quid non ausus est in Cardinale, ὸ Cum Andrea Magorensi Cardinales in id dumtaxat institutos contendit, ut baptismo fideles initiarent, atque defunctorum cadavera terrae demandarent , neque per ipsa n stetit, quominus a Concilio Constantiensi decreto caveretur,ne unquam e Cardina- Iium coetu quispiam in Pontificem adscisceretur, neve Cardinalium quisquam Concilii coetui adsisteret. Sed de Concilio generali neque meliora protulit, cogita si potuit, qui animo ita in transivcrsum actus erat, quum talia scripturiebat. Ergo cap. a 3, &a I. effutit, quod qu indo agitur de resermatione Ecclesiae Romanae , vel de schisirate invino a duobux, ve I pluribus se pro Pontifice gerentibus x vel de depositione Pontificis ob notorium crimen, & in scandalum vergens , Ve I de coercenda, coarctandaque Pontificis potustate , non Pontificis, non Cardinalium iuris esse, sed Imperatoris partes Concilium convocare , eique praesidere et Guae s nun praestet Inperator , devol itur , inquit, haec convocati υ ad Reres , ἐπ Principes primo , post ad Commauitates ,

346쪽

VI Nni CAT L. ARTrCULu IV. PRO G. 3Is dubiorum Pontifcum, schismatisque pertinacis imp6rtunitate ;atque adeo plurimum degenerasse illum a clementia , ἐπ reverentia Se ; doctrina Icilicet veteris Ecclesiae Gallicanae e e. Quae quum

ita se habeant, quaeso , iterumque quaeso , de Gersonio tandem non ex rumore , & fama , sed ex veritate , de fide lector ς dijudicet , & decernat. Constantiensibus , & Basileensibus non modo , sed pro Ba sleensis , & Constantiensis decretis , tanquam pro aris ,& focis decertantibus quaesitum patrocinium a Petro de Alliaco Cardinali Cameracensi Gersonii olim praeceptore quum suerit, ipsius quoque in judicium doctrina postulanda secundo loco est. Ergo ille non ita despuit , non ita de seviit ; imo ipse est , quem inplerisque Andreae Magorensi , de quo paulo post, & Gersonio objectare , quove illos obiurgare jure possumis . In iractatu de Eccles potest . in Concit. Constant. , Ac quidem post sess. 3. exarato,& ibidem solemniter lecto apud Vonder Hari tom. 6. pari. I. cap. I. conclus. a. docet potestatem jurisdictionis S. Petro a Domino fuisse collatam verbis illis : Psce oves meas, unde in Petro,

subjungie, fuit plenitudo potesatis , quam psea divism aliis Apostolis dedit, vocans eos in partem sollicitudinis. Postquam

vero conclus. q. praemisisset S. Petro utrumque Episcopatum uni,

versalem orbis, & Romanum Urbis fuisse concreditum : Ita, subdit , ex tune in Petro, es suis Iuccessoribus duo Episcopatur eon eurrerunt , videlicet universalis Ecclesae , ἐπ particuluris Ecclesiae Romanae ... ἐπ ab eo tempore . . . Romana Eccles fuit, ἐπ erit caput omnium Ecclesarum particularium , ac totius universalis Ecclesa , hae videlicet ratione , quod ejus particularis Episcopures Caput universalis Eccles ... Et in hane sententiam concordant Eccle sicae hisoriae, ἐπ SS. Patrum decreta; unde negare Romanam Eeclesiam esse Caput omnium Ecelsarum haereticum es ,scut negarejummum Antiscem esse Caput Ecelsae, ut habetur ra. dist. Omnes. Concl. 6. docet nomina quidem Papatus , & Cardinatatus olim usurpata non suisse , attamen Ecclesiasticas potestates illis nominibus designatas in Apostolis praeextitisse,videlicet in Petro, inquit, Papalis dignitas, es in ceteris Apsolis cardinalutus aucto

347쪽

Uisebant, tanquam Cardinatatus ministerium exercentes , flevenune Papae a sunt Carrinales...sicut Petrus prius fuit Pupa oris his , ides universiis Gessae, quam Episcopus Ecessae Romanae, ita Apostoli prius fuerunt cardines orbis, quam aliqui ferent eardines urbis Romanae et in Anum vero hujus distinctionis in invest- rura Rapatus dieitur Papae: in υestio te de Papatu Romano , ut praesis Urbi , es orbi: in utraque vero tam Urbis, quam Orbis prae

dentia coassisunt Papae Cardinales. . . vice, es nomine tum Romanae, quam universalis Ecclesie . Eamdem in rem plurima conclus. 7. congerit, quae persequi non vacat , quibus Gersonii , & Mag tensis opinionem sacrae Cardinalium dignitati parum . equam perinstringit, exagitat, percellit. Quamquam eorum omnium , quae ad Cardinalium gradum ampIificandum profert, nolim me vadem interponere , neque eadem omnino fide mea esse jusserim . Uerbo id unum perstringam , quod plurimis agens de Cardinalium origine , praerogativis, & ossiciis prosequitur Cl. Thomassinus

vet. , & novae discipi. tol D. I. lib. 2. cap. I I 3. usque ad cap. II 6,

Cardinalium institutionem potius quam divino,acceptam reserendam juri Ecclesiastico videri: eosdem olim denominatos Episcopos, Presbyteros , & Diaconos Ecclesiis particularibus praesec- os , ut ostendunt Wane spe nius par. I. juris Eccles. tit. aa, & PP. Maurini in notis ad epistolas S. Gregorii M. pag. o I r de eorumdem institutione juri Ecclesiastico tribuenda agit Eugenius IV. in epist. ad Archie p. Cantuariensem : circa annum Ict s dumtaxat coepisse anteponi Episcopis scribunt Panvinius, & Sigoirius e galero rubro ab Innocentio IV. anno I 246. donati sunt: ex Monachis assumpti iam ab anno I si a Gregorio XIV : vestes purpureas anno I 6 . a Paulo II. acceperunt. Sed ad Alliacensem regrediatur oratio.

Eadem par. I. cap. 3. de Hierarchia EceIesiastica agere adgressus principio de Pontifice statuendum sibi proposuit: Sun nitur , inquit, quod inter auctoritates messiae regitivas si hierarchica jubordinatio , es quod una scilicet Papalis au toritas si suprema ex Chrisi insitatione , juxta illud Jo: ao. Pasce oves meas . Ad Cardinales dein gradum faciens, Ex praemissi , sub

dit, infertur , quod scut satu; Pupa ,ses pos eum satus Car

dina

348쪽

V1NDICATA. ARTICU Lus IV. PROLE G. 3I dinalium ad ordinem hierarchicum ex Chrsi inuitutione pertinet. Nam ipse quantum ad hunc atumsarui Apsolico immediate fue-

cedunt . . . unde ulterius sequitur , quod ad satum Cardinalium rumquam ad satum Apsolicum primo pertinet una cum Papa regimen totius Ecclesie . . . ex eodem fundamento patet , quod ad Sedem Apostolicam , ides Papam, Θ Cardinalis prae ceterissedibus

particularibus pertinet declaratio veritatum necessariarum , aut

utilium ad salutem, sive quantum ad fidem , sve quantum ad regimen Geloia . Quae hic habet de Pontificis auctoritate planissima sunt, quam ullo glossemate indigeant: quae tamen attexit de sacro Cardinalium coetu in Reipublicae christianae administratione divino jure a Summo Pontifice adhibendo, quaeque nuper doctiss. Serrio summopere arrisi sic perspectum est, probari mihi omni ex parte nequeunt, propterea quod abs vero non abhorreat Cardinalium alioquin amplissimum ordinem intra Ecclesiastici juris limites esse conclusum: certo Vero sit certius juxta regiminis Monarchici rationem a Christo D. in Ecclesia institutam inum penes Pontificem in Republica christiana administranda rei totius sacrae summaru consistere . Quo de assumpto , quia suo satis, superque actum est loco, ab eo nunc retractando abstinemus . Cap. 4. exhibet I o. conclusiones, quas plurimis , qua Praesulibus , & qua doctoribus praehabito diligenti examine probatas fuisse perhibet: quarum haec summa : Romanam Ecclesiam Ecclesiarum omnium Matrem esse , & Magistram : Concilii cecumenici, universalis imo Ecclesiae Caput eamdem esse: hanc vero Capitis singularem praee minentiam obtinere traditione divina . APontifice Maximo, Cardinaliumque Collegio ejusde in Romanae Ecesesiae speciem exprimi pulcherrimam , summamque geri, Concilii generalis imo partem potiorem, ideoque universalis Ecclesiae peragi, faciemque repraesentari: adeoque Romanam Ecclesiam in tantam assurrexisse auctoritatem, ut absque ejus conscientia , nihiI in rebus ad Religionem attinentibus queat definiri, ac decerni : ei proinde a Concilio , ut par est, auscultandum , nec quidquam eadem inconsulta , aut invita audendum , aut adgrediendum . Missis, quae par. a. de Annatis praesertim Romanae

Curiae persolvendis exasitati siquidem parum huc faciant, con

festim

349쪽

318 PRIVILEGIA ROM. PONTIFICI sestim ad ea, quibus par. 3. Concilii potestatem supra Pontificem

evehere enititur , descendo , ut iis rite perpensis judicet demum aequi, rectique aestimator quanti pluris ea facienda sint , quibus primas Pontifici supra Concilium tribuimus. Parte 3. igitur totus in id incumbens , ut Concilio Pontificem subjiciat, id agit, ut principio doceat plenitudinem potestatis residere r. in Ecclesia universali ; a. in Romana Ecclesia particulari, 3. in Concilio generali: Ergo, infert, non residet

insolo Romano Antistoe . Quod ut probet, postquam supposuisset Romanum Pontificem esse Caput triplicis Ecclesiae, i. &principaliter Ecclesiae universalis 3 a. Romanae Ecclesiae particu

laris 3 3. Concilii generalis, sic arguit: Sed consat, quod non es minor potesas in toto corpore , quam in ejus parte, Bilicet in capite, quia omne totum eis majus fua parte , es per consequens major plenituri potesatis erit in quolibet corpore , eujus Uye es Caput. Confirmat id , agritia, inquiens, aliqua potesas es in Oct sis , quae non es in Papa , igitur in eo non es potestatis plenitudo rprobat antecedens , quia confirmatio in fide juxta illud , Rogavi pro te Petre &c. non es in Papa, quia hoc non es dictum de sepe

Ionali Petri, quum ipse erraverit, sed de Me Ecclesiae , de qua dicitur : Et portae Inseri dec. aluod privilegium , subdit, aliqui

extendunt ad Romanam Ecclesam , aliqui ad Concilium generale , aliqui vero restringunt flum ad auctoritatem universalis Eecisae , sed non potes extendi ad Papam. Objectioni vero, quod juxta canones Pontifex habeat plenitudinem potestatis , respondet, quod haec plenitudo est plenitudo jurisdictionis , & quod proprie Io- quendo solum residet in Romano Pontifice , qui illam potest generaliter exercere : Haec autem es, inquit, insti Papa, s non

proprie in aliqua communitate. Cap. a. postquam asseruisset Pontificem Concilio generali esse subsectum , assertionem veluti cor-xigens , ac certum intra limitem coercens , Dico , inquit, quod

sicut Cincilium Pisanum , ita S aliud concilium in aliquo tuu esse potessupra Pupam, es potes eum deponere. Casus autem juxta

ipsum haeresis est , aliusque hujusmodi Ub voluntatis obfirmationem in crimine huc facile redigendi. Cap. q. rursus propugnandam aggressus Concilii supremam potestatem , non alio plane ,

350쪽

meliorique rationum pondere conficit Concilii judicium praeserendum fore judicio Pontificis, quam quod ipse in fide errare possit, sicut Petrus: Tamen secundum aliquos, ait, hoc es speciale privilegium universalis Ecessae , quod non possit errare in merlicet hoe idem pie credatur de Concilio generali , scilicet quanti innititur divinae Scriptura , vel auctoritati, qiιae a Spiritu sancto inspirata es ; aliasyaepe errayse legitur . Postremo tractatum hisce verbis concludit: Haec igitur ad decem eapitula in prologo hujus operii proposita erant haec capitula illa, quae Johannes Patriarcha Antiochenus in schedula de auctoritate Papae supra Concilium proposuerat ) mihi pro respons'ne videntur jufficere , quae tamen non desinitive determinando , Ied doctrinaliterjuadendo posita sunt: nam hujus rei definitionem feri cincilii determinationi Iub

Hisce Petri Alliacensis dictis hasce adiiciendas observati nes duxerim. I. Agnovit is probe, ingenueque fassus est decretissessionis Α, & s. nihil Pontificiae auctoritati fuisse detractum , neque vii Inus ullum inflictum opinioni Pontificem supra Concilium efferenti: nam tractatum huncce edidit Constantiae in Con illo anno i I 6. die I. Octobrix , ac proinde post sess. s , quae habita fuerat anno a I s. die 6. Aprilis . a. Absuit oppido multum a doctrina Andreae Magorensis , & Johannis Gersonii, sive doceret de potestate Pontificis , sive de CardinaIlum dignitate , sive de Eeclusae Romanae privilegiis , sive de ConciIii auctoritate, multoque magis circa dicendi rationem , orationisque modum , & m-lum . 3. Non sibi tamen cohaesit , aequalisque constitit. Parte I. Pontifici supremam in universam Ecclesiam potestatem vindicat lex eo potestatem in Ecclesiam universalem defluere ; ad Pontifi-Cς in prae ceteris pertinere rerum ad fidem spectantium definitiones , idque totum ex institutione divina manare , scilicet ex promistionibus Petro factis perhibet. Rursus Pontificem Caput Concilii non modo , sed etiam universalis esse Ecclesiae , in universam Ecclesiam Capitis, & praeeminentiae obtinere traditione divina auctoritatem, dignitatemque; a Pontifice repraesentari Ecclesiam universam, ac Pontificis consensum omnino a Concilio requirendum esse , & suscipiendum aperte fatetur et parte

autem

SEARCH

MENU NAVIGATION