장음표시 사용
381쪽
oecumenicum , quia aberant Episcopi Hungariae a Tartaris v a. statae , Germaniae bellorum turbine perturbatae, & Palestinae , praeter Episcopum Berytensem, contendat postea Pisanum, in quo inulto plures Episcopi desiderati sunt , oecumenici loco nihilo seis eius habendum esse . a. Si revera, &absque dubitatione ulla, ut iam indicavimus, Concilium Pisanum oecumenicum fuisset, legitimus procul dubio fuisset Alexander V, & legitimus ejusdem successor Johannes XXIII; qui sane a Constantiensi Concilio uti
Iegitimus suerat habitus, utpote quod a Johanne convocatum se noverat: at nihilominus Concilium Constanti ense agnovit plane de ejus legitima electione adhuc fuisse ambigendi locum: nam initio Concilii a Johanne juramentum exegit de sua abdicanda dignitate , quoties duo alii contendentes dignitate se pariter abdicare haud renuerent; eumque abdicare nolentem quum comperisset, e Pontificatu deiecit. At quaeso fuit ne unquam Ecclesiae in more positum , aut in ejus potestatem transcriptum , ut gliscente schismate certus , & ratus Pontifex ad dimittendam dignitatem adigeretur ἔ vel imo , si renueret, a dignitate vi adhibita detruderetur Ita ne actum schismate vigente inter S. Cornelium , & Novatianum ; S. Damasum inter , & Ursicinum ; inter S. Bonifacium, &Eulalium; S. Symmachum inter, & Laurentium 3 Johannem II. inter, & Petrum Leonem 3 inter Alexandrum III, &Octavianum&c. Θ Bossuetius ipse Iib. a. cap. 11. par. a. Bellarmino insultat, quasi autumarit in omni casu Papam dubium se Pupam nullum , eumque solum admittendum dicit, ubi contendentium electio inextricabilibus dubiis obvolvatur Satque ita Ecclesam semper Antipapas detestatam, legitimos semper, ut par erat, coluisse 3 quamquam adversus eosdem Reges, &Regna, &pseudo-Pontifices obniterentur . At nonne potiori jure Coarguendus quicumque contenderet Johannem XXIII. legitimum suisse Pontificem, ac legitime a Concilio Constantiensi fuisse depositum Θ Id vero contendit, qui Pisanam simul, S Constantiensem vere Cecumenicas Synodos vult haberi, quum potius, qui pro Constantiensi Synodo pugnat, Pisanam oppugnare debeat, ut
sbi aequalis sit. Praeterea si a Constantiensi Synodo uti legitima nodus Pisana habita fuisset, habitus etiam ut ceItus Pontifex suis-
382쪽
suisset Johannes Alexandri successor : igitur pro illegitimo hahendus suisset Gregorius : at non ita inique in Gregorium se gessit; nam ejus Legatum demum admisit, di sese. i . se a Gregorio iterum convocari passa est. Iterum quamvis Alexander V. in Pisana Synodo decre Visset inquirendum , judiciumque instituendum contra Gregorii, & Benedicti partiarios, tanquam haere licos , seu haereticorum fautores; & Johannes Alexandri successor in Synodo Constantiensi ita agendum instasset ; Concilio tamen consilium ejusnodi non arrisit: nec e re esse in adhaerentes sive Gregorio, sive Benedicto animadvertere existimavit, unde ipse Gersonius I. par. Oper. : Inschismate praefenti, scripsit, tam dubio temerarium , injurissum , ρο scandalinum es asserere omnes tenentes lyram partem, vel alteram esse extrastatumsalutis, vel excommunicatos, veI de schismates pectos . Idem atque Gersonius dixere Petrus de Alliaco supra cit. ; S. Antoninus Chron 3.
Par. tit. 22. cap. a. S. 6, aliique .
Hinc adparet veritatem non attigisse veI NataIem, dum scripsit Constantiensem Synodum ex oeconomiae cujusdam specie cum Gregorio egisse , vel Maimburgum, dum dixit sibi satis , ut solet, non constans , ita cum pseudo-Pontifice illo sibi agendum Synodum Const. proposuisse , ut quadam pompa Gregorii Synagoga tumularetur. Nam si Pisanum uti oecumenicum a Constantiensi habitum suit, Constantiense, id quod a Pisano factum est, subvertere non potuit: non potuit ergo deponi Johannes. At nihil esse inim a Pisano, nam resectum omne fuit a Constantiensi , ergo cecumenicum Pisanum non suit , neque perinde uti cecumenicum habuere, ut superius dicebamus, S. Antoninus, Cajetanus, Sande rus, Raynaldus, Bellarminus , Orsius de auctor. Rom. Ponti f. lib. salii. Quamvis non dissileat in eam sententiam proinpensiorem Ecclesiam suisse deinceps Urbanum VI, ejusque successores Boni factum IX, Innocentium VII , & Gregorium XII. ante Concilii Pisani epocham ; Alexandrum V. post Pisani judicatum b& Ioannem XXIII. ante Concilii Constantiensis sententiam legitimos audivisse Pontifices;cui proinde sententiae utroque subscribimus pollice: nihilominus, ne in certos Pontifices ani in advertit Sesquod nequeunt,dicamus Concilia,tum omnino indubios illos Pon Diuiligod by Corale
383쪽
3ue a PRIVILEGIA ROM. PONTIFICItifices dicendos veremur, tum veremur dicere absque dubio meumὐnicas Synodos cum Pisanam maxime,lum quoque Constantiensem praesertim ante se si .Α,& 3, imo I Α, cui adstipulata tandem est Greisgorii obedientia . Attamen absit , ut verbo repetam , ea abs me
sententia Natalis Alexandri hist. EccIes ad saecul .XV, & XVI. disiser t. a. de Concit. Pisano num, a I., Ets, inquientis , de vero , eerto, es indvbitato Antisce concederetur , quia deponi nunquam possit , quod Doctorei omnes Parisenses praesertim non concedunt, non tamen de Pontisce dubio idem afferi posset: absit, inquam, ut dicam Pontificem certum a Concilio generali posse gradu detrudi t ut enim de jure nihil dicam , quibus nam schismatibus hac sententia lata aperiretur via P Ex quibus denique illud confi-eete est salso prorsus dixisse Bossuetium lib. s. par. a. cap. II. omnia in Synodo Pisana adversus illos de Papatu contendentes peracta , ea ratione peracta, quod Concilium generale in omni casu, ac etiam Pontifici indubio superstare putaret: nam sese. I . Gregorium, & Benedictum non ob aliam caussam deposuit, nisi
tamquam notorios schismaticos, o antiqui schismatis nutritorei suotorios haereticos a me devios Se , atque adeo ipso jure desectoi zverba sunt Concilii Pisani. In eoque tantummodo casu haeresis scilicet, aut schismatis , dubiaeque electionis Pontifices a Synodo arcumenica deponi posse docuerant Academiae apud Dacherium in spicilegio tona. 6, &Raynaldum tom. I . ad an . I 6 8, n. s, &observavit idem Bossuetius , cui ut plenius satisfiat. R. a. Concilii Pisani, etsi concederemus illud legitimum ,& cecumenicum suisse , decreta sese. 9, & i s. Pontifices schismaticos, &haereticos, aut saltem de haeresi suspectos respexisse , seu in casu haeresis, & schismatis locum dumtaxat habuisse , adeo que nullum robur obtinere in casu Pontificis certi, & legitimi.
Ut id planum fiat operae est pretium, vi paulo uberius Concilii Pi sani agendi rationem oculis subjiciamus . Dirissimo igitur illi
compescendoschismati pleraque excogitata suerant a contendentibus de Papatu , Cardinalibus , Episcopis , Academiis , &DOctoribus media, ac remedia . Quatitor vias proposuerat Gregorius XII. in protestatione ipsius nomine facta Romanorum Regi : a. viam subtractionis obedientiae, a. viam cognitionis i 3. viam Diuiti Zoo by Cooste
384쪽
resonis , 4. viam Concilii generalis . Intereas viam cessionis se amplesurum , si id pax Ecclesiae expostulasset, juraverat in sua assumtione , ac tandem exequutus est in Concilio Constant. ue infra patebit. Viam cessionis quoque ut optimam delegit, & defendit Benedictus XIII, dum Legatum Clementis VII. in Gallia
ageret teste Balvetio , & pseudo-Pontifex renuntiatus eam viam unioni Ecclesiae conciliandae, veluti meliorem , breviorem , &faciliorem se amplexurum spopondit, quamvis eam tenere postea noluerit vir ambitiosus, ut infra ex dicendis constabit. Eidem viae
institit , adhaesit, adquievitque postremo ipse quoque Johannes XXIII. in Concit. Constant. , de quo S. sequenti. Viam Concilii proposuit quidem Henricus de Hassia Academiae Paris pro-canintellarius in consultatione de unione , & resor m. Ecclesiae apud Vonder Hari tom. a, Concilio praestantiam , ac potestatem supra Pontificem capp. I 3, S I . asserens, in eo tamen casu tantummodo , scilicet schismatis , quo in casu Concilium absque Pontificis auctoritate cogi posse a firmat: nam alioquin id sibi objiciens: Papa es major concilio , respondit nequaquam id pernegans, sed dumtaxat nihil a Concilio definiendum fore , nisi in antecessum de legitimo constaret Pontifice , & per ipsum robur haberent a Concilio decernenda . Eamdem Concilii viam proposuit Petrus Plavult Doctor Paris sermone habito ad Patres Synodi Pisanae,ajens Concilium esse supra Pontificem , atque ita opinari Academias Parisiensem , Andegavensem, Aurelianensem, & Tolosanam Benedicto XIII. schismatis, haeresisque stigmata infligentes et scilicet Pontifici hujusmodi Concilium ante serebant. Verum Academia Parisiensis in epistola cum ad Benedictum XIII, tum ad Richardum Angliae Regem viam cessionis acriter urserat, suos autem conatus votis non cedere comperiens , viam
subtractionis obedientiae proposuit, & promovit , cui tamen propositioni pro viribus refragata est Academia Tolosana litteris ad Galliae Regem adornatis . Quocirca in Synodo III. Parisiis habita examini subjecta est via illa subtractionis obedientiae Benedicto. Pro Benedicto contra eam viam stetere vindices acerrimi Petrus Ravati Episcopus S. Pontii Pontificem canonibus super stantem asserens I Petrus Emilarius Ord. Praed. Pontificem a solo
385쪽
Deo sede moveri posse , nemini esse obnoxium , a nulloque ad cedendum cogi posse assirmans e, & Johannes a Costa Juris Doctor eadem cum Emilario Pontifici vindicans . Adversus Benedictum,& pro ea subtractionis obedientiae via dimicarunt adversa fronte Simon Clamandus Patriarcha Alexandrinus I Petrus Regis Abbas S. Michaelis in periculo maris 3 & AEgidius de Campis via facti agendum docentes , videlicet recedendum ab obedientia Benedicti jam notorie schismatici, & haeretici, ac propterea a Pontificatu delapsi ; neque praestolandam ullius sententiam Synodi , quum Ponti sex nullius judicio , nequidem Synodi generalis subjaceat, utpote qui auctoritatis uni ver sat fons sit , & origo . Cui nihilominus coetus sententiae obstitit eadem Academia Tolo- sana , datisque ad Regem Galliae litteris eam sententiam exagitavit . Viam subtractionis obedientiae injustam , viam ConciIii dissicillimam existimantes , viam cessionis , ut solam sussicientem
in prael. Synodo Parisiensi proposuere Petrus Regis Abbas S. Michaelis , Agidius de Campis , Petrus Plavult, Arnaldus Corbe jensis Cancellarius Regni ; & apud Benedictum datis litteris ursit Johannes de Varrennis . Verumtamen Gregorio, & Benedicto Pontificatu se abdicare renuentibus , eadem in III. Syn do Paris actum de via facti, scilicet de subtrahenda utrique utpote in schismate , & haeresi obfirmato , obedientia , atque in eam demum ivere sententiam supra laudati Doctores , ac Universitas Parisiensis . Viam Concilii pro viribus prosequuti tractatibus elucubratis tam Petrus Allia censis , quam Gersonius ea ratione propugnarunt, quod Concilium supei stare Pontificibus tum primum d cendum suscepissent: at reapse Pisanam Synodum in Gregorium,
di Benedictum sententiam dixisse ea ratione ductam , quod Pontificibus se praelatam crederet, ut Bossuetius suadere conatus est, falsum est quam maxime. Nam non ea ratione Theologi illi Viam Concilii ursere , neque eam ob caussam Pisanum Concilium in Pontifices illos animadvertit. Benedicto , & Gregorio certum , ratumque jus ad Pontificatum non suffragari , certo non constare eorumdem electiones legitimas, & canonicas fuisse , iblis Pontificatum collatum ea conditione, ut si id schismati extin
386쪽
guendo necessarium seret, aut opportunum , Pontificatui cederent , cessurosque se vovisse , ac jurisjurandi religione se obstrinxisse : itaque schismate in annos adolescente , nec illos diro se hismati extinguendo operam adhibentes , alterutrius , aut
utriusque libet a Pontificatus dimissione r ut in schismate , & ha re si obfirmatos nam ab haeresi inveteratum schisma non distinguendum Canones, & Scholae docent , articulo si quidem illi unam δεκctum schisma adversatur ) esse censendos : schismaticos iterum, & haereticos statim a Pontificia dignitate, ut qui vel Ecclesiae membra esse desinant, ulla absque declaratione excidi Dia : eaque dere Ecclesiam Capite carere esse censendam , seque
proinde in Concilium cogi posse ad Caput, cui, sublato schismate , conglutinetur , deligendum, ita plane autumarunt, docuerunt , responderuntque Episcopi, Theologi , & Doctores io 3, quos iussu Concilii Pisani congregatione singulari habita consuluit Cardinalis Mediolanensis ; ita plane Theologiae, & juris canonici Doctores Iao. Academiae Florentinae 3 ita Universitas Bononiensis , quam ad consilium applicuerat Cardinalis S. Eustachii : ita uno verbo Academiae Aurelianensis, Andegavenss , Tolosana , & Parisiensis, quae per suos Oratores Pisano Concilio id omne significandum curaverant . Ergo Doctrinae huic innixa Pisana Synodus sese. ι, & a. Gregorium , & Benedictum in judicivm vocavit in caussa schismatis, & fidei: sese. 3. contumaces illos in eadem caussa schismatis , & fidei pronunciavit : sess. q. declaratum est Concilium eo in casu a Cardinalium collegio legitime cogi potuisse ,eoque in casu Concilium superius se non agnoscere; atque ab obedientia Gregorii, & Benedicti recedere licuisse e sess. s. denique Angelum de Corrario,& Petrum de Luna in schisma,&haeresim incutisse declaravit, eo perinde nomine a Deo, &sacris canonibus jam e Pontificatu dejectos pronunciavit, eosdem que praeterea S. Synodus a Sede Pontificia detrusit. Ea de re Carisdinatis Zabarella Florentinus tunc temporis Jurisconsultus duos breves de schismate edidit tractatus,quos inseruit suo commentario in cap. Licet de eleR., ubi Pontificem dubium plane Concilio submisit. Quamvis postea sibi cautius agendum existimauit, dum in Concilio Constantiensi, ut diximus , decretis sese. .
387쪽
3 PRIVILEGIA ROM. PONTIFICt& 1. vel Papam dubium spectantibus sibi resistendum statuit,
ac reapse illum restitisse ostendemus. Intendito ad ea, quae hacteis viis ex actis Pisani Concilii retulimus 3 exqitibus tam id exploratum est, scilicet ea decreta locum dumtaxat habuisse in caussa, di casu schismatis , & haeresis , ut nota sit, cur iis repetendis in tilem demus operam , diutiusque immoremur .
Conei Iium Constantiense genera Ie Lari. VIII, in serie C-cilliorum generalium XVI .anno I Iq. celebratum schismaiati jam 38. annis invalescenti, nec a Pisana Synodo extinctoe ut occurreretur , tandemque Deo auspice extirparet rer , illud est, cui
serme tota Pontificiae supremae potestari illudentium poeius, quam adversantium , turba , & eaussa fidit, quove sulcitur : ex iIIo actum tandem de Apostolicae Sedis supra Concilium auctoritate conclamant: ad illud Pontificum partibus adjectos quoscumque continuo, ac de victoria confidentissimi provocant: verbo :illo nihil illorum calamo, de linguae sacratius est , frequentius, atque solam nius. Verumtamen, fi superis placet, Concilium Co stantiense nobis ad vindicanda Romani Pontificis, qui bisv de agimus , privilegia , gravissima momenta suppeditat, tantum abest , ut ab illo privilegiis Lujusinodi detractum aIiquo fuerit modo. Ut rite utrumque conficiamus, videlicet demonstremus I. a Co cilio Constantiensi agni iam , & assertam Romani Pontificis cum supra Concilium potestatem, tum in fide indefectibilitatem : a. a Constantiensi Concilio nihil actum , nihil decretum , nihilque attentatum adversus indubii , ac Iegitimi Pontificis mos allegata privilegia : ut ista duo, inquam , ordine, & rite praetamus , in antecessum operae pretium est animadvertere pleraque acta qui dem Concilii Constantiensis antiquitus publicam Iucem adspexisse, sed in plerisque vel interrupta, vel interpolata, ut proinde Occasionem tum errandi non paucis, tum sublestae fidei Basileenses
388쪽
VINDICATA. ARTI cu Lus IV. F. II. 3s
Patres insimulandi praebuerint. Ergo prima actorum Concilii Constantiensis collectio ab ipso Concilio annis a o. e Iapsis Basileensis Concilii jussu , atque auctoritate, in id operis elucubrandi delectis, & deputatis duobus Cardinalibus,duobus Episcopis,duobus Theologis, ac uno canonum Doctore, concinnata, an . 1 - 2.
publici juris tacta est. Secundam collectionem, non ad autographi fidem , sed ad fidem apographi, seu exemplaris Basileensis exactam , & cum eo collatam edidit Michael Galterius an . t 43. Ab hoc Galleriano codice descriptam suam tertiam collectionem adornavit an . I sto. Joannes Huober de Inderdorfex hoc vero codice Huoberino Hieronymus de Croaria an. I oo. suam quartam collectionem Hagenoae typis describi curavit. Ex ista Croariana denique prodiere Parisiqnsis an . a 3o6.edita a Petit;Mediolanensis an . I 3II ;Coloniensis, Veneta, Labbeana &c. Exactior ea existima. tur,quam postmodum anno I Francolarii, & Lipsiae edi curavit , consecitque ex optimae notae codicibus bibl. Brunsvicensis, Gothanae , Lipsiensis , Vindoboniensis, Wolffenbutelansis &c. Hermannus Vonder Hart quamvis haereticorum more pleraque turbet , misceatque , quae hujusce generis hominis vel impune mentientis, vel otiose nugantis, vel illiberaIiter maledicentis, ut adnotavit Harduinus, iugenium redoleant γ qui collatis i ter se diligentissime codicibus Mss. mox laudatis cum codicibus Galletiano Huoberino , Croariano &c. ex Basileensi exemplari descriptis , in istis postremis menda pleraque notavit, a quibus longe expurgatos conspexit codices Brunsvicensem , Gothanum &c. ab se versatos : sed & interpolatum codicem Ηuo linum in sessi A. animadvertit, cujus decreto I. assutam particu-
Iam illam , es reformationem generalem Ecclesiae Dei in Capite ,
ἐς in membris, observat , ex quo faciIe in Croarianam , aliasque ex ipsa decerptas collectiones particula illa irrepsit quam in codice NoIsse uteiens omnium optimo, quique ad fidem exemplaris Basileensis editus suit , desiderari testatur. Ex his ergo actis
a Vonder Hart adornatis rem omnem nostram conficere confidi
mus. Id jampridem perfecit vir doctiss. P. Matthaeus Petitdidier adornata Gallico sermone dissertatione historica, & theologica de sententia Concilii Constantiensis circa Pontificis auctoritatem,
389쪽
& infallibilitatem , cujus vestigia relegentes ex ipso met derivabimus , quae in rem nostram aeque , ac suam magis facere videbuntur , quae ab ipso praetermissa sunt operi sussicientes . Puto plane, quod si acta ista publicam lucem paulo ante adspexissent , vel saltem postquam ab anno I 699. adspexere , ab osoribus Pontificiae potestatis omnibus perlecta sui ent , vel nequiores esse desissent in Schelestratium, qui jam pleraque ex Mss. Vaticanis protulerat, quae in hisce actis nunc habentur 3 vel, quod opportunius foret, & optatius, non adeo nequiter, audacterque in Romani Pontificis privilegia insurrexissent. Erubescendum jam salintem illis tot, tantaque commenta, & iniqua, infandaque commata dixisse , scripsisse , &desendisse . Postremo ad harum collectionum, nec non collect. Barberianae , & codicis Capranici fidem exegit suam , adornavitque Harduinus, ex qua pleraque quoque in rem nostram derivamus . Agedum a primo exordium capiamus , nimirum ab iis , quibus a Concilio Constantiensi agnita , & asserta Pontificis Maximi privilegia , comprobari possint. Pricipio igitur ex actis Concilii Constant. apud Vonder Hari, ut in proleg. animadverti mus , constat auctorem tract. de comm . adversus Jacobum Misiniensem; Mauritium Pragensem in tract. pariter adversus eumdem Jacobum , & Johannem Antiochenum Patriarcham in thesibus Concilio oblatis eam docuisse , ac de sendisse, etiam post sess. 4, di s , sententiam, quae Pontificem Concilio potiorem agit, ac in caussis fidei infallibilem prorsus adstruit. a. In congressu go. Theologorum controversia ad trutinam revocata , atquς quidem post sess. 4. , & s , ut in responsi s. palam fiet anum 4s. Wicleis errores damnandi essent Concilii nomine , an potius Pontificis, duodecim demptis, ceteri in eam concessere sententiam id juxta priscum morem Pontificis nomine peragendum:
Ad quem , inquiunt, specta ententias definitivas in materias dei proferre; subdentes , nonnisi a Pontifice hanc potestatem in Concilium derivari. Ii igitur Pontificis partes supra Concilium prosecto extollebant , illumque privilegio infallibilitatis perfrui existimabant. 3. Academiae, quae eum in Pisano , tum in Constan eiensi Conciliis via cessionis potius cum Pontificibus, quam Vi dubiis Dissiliaco by Gorale
390쪽
dubiis procedendum suadebant , urgebant , instabant , ante quam viae alteri, aut Concilii, aut subtractionis obedientiae esset danda manus, cujusmodi fuere Parisiensis , Andegavensis , Aurelianensis , Tolosana, Bononiensis , & Florentina, quibusque adstipulati sunt plures numero Theologi , ut S. I. observabamus , putasne, quod Pontificem absque dubio legitimum Concilii potestati permisissent, quum nonnisi ex necessitate in Pontificem dubium , schismaticum, imo & haereticum agendi Concilio qua Pilano , &qua Constantiensi facultatem secerint ρ 4. Cardinales, quum in Concilio Constantiensi quam plurimos extare intelligerent, qui pessime erga ipsos affecti a Concilii congregationibus , dum de resormationis negotio ageretur , Cardinales esse excludendos contenderent, Cardinales , inquam,
tractatu edito S. Romanae Ecclesiae, & Pontificum priviIegia vi dicanda suscepere , Iocoque stabilire svo pro virili parte sategerunt. Tractatui isti Concilio exhibito a Concilio responsum ejusmodi adhibitum est , ut caussam ii Iorum , ac nostram confirmarit magis, magisque. Cardinalium propositio prima erat: Romana
Eceloia .... Omnium Ecclesarum Mater est, es Mugsra , πο stum dicere es haeresis implicita . Concilium respondit: Non esse haeresim contra articulis in 1 mbolo comprehensos. Propositio a , & 3. erat: Romana Ecclesia omnium Ecclesiarum Caput merito diei potes . Romana Geloia sicut omnium Ecclesiarum Caput dicitur , se s Concilii generalis , imo universalis Ecclesiae . Concilii responsio fuit: Nota super verbo caput; Me concedatum, tamen non ad fomenta chisma, aut difirmitates. Item nota super verbo cincilii; essubdisinguendum ; quia hoc es verum in aliquo cincilio, maxime eum agitur ad elidendum aliquem erm rem
contra sident, I ea haere extirpandam: ubi autem agitur de Iehismate tollendo in Romana Geloia , quod per Cardinales ortum habuit, ibi non habet locum. Itaque ipsius sententia sicuti caput corpori, sic Concilio Pontifex indubius praeest. Propositio 4. erat: Praemissam potesatis , ἐπ auctoritatis praeminentiam obtinet, non tam humana traditione, quam divina : hoe Rum.
Petri Apsoli Chrsi mearii, , cujuslibet sui jueeeqsueris legitimi , qui ex Chrsi insitutione jub eo , tamquam Iub principali
