Ammonii Hermeae In libros Aristotelis De interpretatione. commentarii. Bartholomaeo Syluanio Salonensi interprete. Cum indice quo omnia quae in hoc libro notatu digna sunt, locupletissime exponuntur

발행: 1550년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Asfirmativa

Omnis uniuerseontra

Negativa Nullus

in a

Aliquis particu.subconi. Non omnis. Assirmativa Negativa

flagulares. Socrates ambulat. Socrates non ambulat. Impraefinitae , homo ambulat: homo non ambulat: quae , ct uniuersales non uniuertaiter dicuntur. Omnis autem homo ambulat, nullus homo ambulat cum ascititia praefinitione omnis 2 nullus,vmuersales ut uniuersales. Quam uero Imper litores perturbare in impossibili materia cosueuit particularis Negatio, quae simul mendax esse cum uniuersah uidetur Asfirmatione: ceu cum dicimus non omnis homo pennatu et eo quia, sed quidam est, quidam non est praefinitio non

172쪽

omnis seeum inferre uideatur, id quod in impossibilibus falsum

plane est,conuenit de his quoq; disserere. Itaque ex iis quae supra de non omnis praefinitione prodidimns,licet quaestionis lolarionem prompte explicare. Dicimus enim non omnis ipsum per se duntaxat sumendum est ut uim propriam obtinens Ma Omnis praefinitionem tollit nec aliud secum quicquam adducit. Ergo ita quibus rebus mentiri omnis videtur,in iis verum asserit non om- vis. Quamobrem & in propositis,quoniam falsus est qui omnis homo inquit, pennatus his qui non omnis pennarus dicit verus erit. nam aut omnIs,aut non omnis. sed omnis falsum est . ergo irrum non omnis.Ur autem plenius illorum difficultati occurramus dicendum est, particularem Negationem simili cum particulari Affirmatione, quod quide ad particulare ipsum attinet, facultate esse praedita. O uapropter quo modo particeps ueritatis particularis Assirmatio fuerit,seu taqua particulari ppe tuo Negationi,sen minus concurrat,eode uidelicet pacto dc particularis erit Nogatio. Quandoquidem igitur habitibus quibusda Affirmationes,

Negationes priuationibus proportione respondent, notiores autem habitus sunt priuationibus ab Asfirmatione ut pote cognitione de Negatione ipsa contempladii est. Itaque uniuersalis Affirmatio cum uerax in materia sola necessaria sit, uera in duabus materiis particularem Asfirmationem cernimus, hac nimirum, ac contingentemon eodem tamen in utraque modo: led propter sese ita in contingente,ut alicui competat subiecto praedicatu,nonnulli non competat,quando & particularis certe Affirmatio particu lari concurrit Negationi: ab uniuersali autem Asfirmatione dissidet. in necessariavero non sua causa ,sed propter uniuersalem: ideo nec tunc illi cum particulari Negatione conuenit. nam alia quis homo animal propter uniuersale Omnis uerum est et non ueruta incia est & non omnis quemadmodum in impossibili propter uniuersalem Asfirmationem quae per se totam mendax cit, particularis quoque salsa est Affirmatio: ut quando dicimus quidam homo pennatus . neque en im propter seipsam salsa ipsa est. Eadet igitur ratione cum S uniuerialis uera Neratio sit in materia lola impossibili,ueram Negatione cisse particularem necesse est in duabus materiis,contingente ac neque cognata, neque prorsus

alienas quare propter seipsam quoque vera erit particular ; co

173쪽

D E PROPOSITIO N. EX SVB. ET C.

sentit Affirmationi ab uniuersali aute Negatione discrepabit pretterea &in impossibili materia: in qua cum uniuersali et it Negationet quasi ueram praedicationem illius obtineat beneficio: liparticulari autem Affirmatione dirimetur. his itaq; explicandis longiorem moram traximus quam rei dignitas postularet. In sumina autem ea dicere experiamur quae de negati uis ipsis praefinitiCnibus,cum profundiorem habeant contemplationem, Porphyrius Philosoplius tradit:addentes nimitu ad ipsis quid a Iemus commentando: quo plan ius de iis praecipiatur. Quae suerit enim quispiam quo pacto cum Negationes ex praefinitis consscimus Affirmationibus,non praedicatis negati uas,Vt supra censebamus, particulas, sed praefinitionibus ipsis construamus : quae partes peihibentur subiectorum mon quidem eorum qui per sese dicuntur: sed qui ab ipsis velut formam sent adepti, praedicantur autem nullo modo: si est id quidem Subiectum de quo instituitur oratio:Praedicatum quod fertur de illo: pronunciemusque de omni homine animal esse: haud vero omnem nominem omnuesse animal,quandoquidem hoc tum salsum est, tum fieri nequit. Paulopost uero & album esse de quopiam homine demonstrabitur,non ipsum tamen album,alique esse hominem. Quomodo ergo non huius esse Aserulationis omnis homo ambulat negationi illam omnis homo non ambulat sed hanc non omnis ambulat dicamus & huius aliquis ambulat non illam aliquis non ambulat sed hance nullus ambulat: atque ipsum hoc nullus uel magi quod Grqci ουμγ uocant,quam vim habeat declarandum est. Qvqstionis igirur occurentes principio potiori propositionis ubiq; parti ut Negationem conficiamus per eas quas supra attulimus regulas admoueri dicemus oportere negati uas particulas: Itaque cli s singularibus impraefinitisq; propositionibus prestatius suo iecto praedicatum cernamus,nec eo quicquam magis primarium in eiusmodi propositionibus inueniamus negativum merito illi particulam adhibuimus . In praes nitis autem cardo est & caput praefinitio. quo fit ut inde etiam praes nita propositio nominetur. Etenim tametsi construuntur subiectis praefinitiones,partesq; eorum, uti di imus,fiunt, attingunt tamen quodam pacto & praedicata atque uni ne,an omnibus eorum insit prς dicatum declarant quae iubiecto comprehenduntur. Quoniam uero non addito numero pJu

174쪽

dicemus,quod εἰς latius quam τις capitur,si simpliciter spectetur Nam cum subiecto iungi τι ς quo pacto & aliae praefinitiones singulae, perpetuo velit eo quonia significent ipsae quo sese habeat

subiecto coprehensa,vt praedicato impertiantur,au i secus, accipitur quidem & hoc modo εἰς in versu illo, εὶς πις idest Unus vir princeps aliquis & in illo εἰς κοί - ε, hoc est unus Rex esto. sumitur vero & ut praedicatum, non in iis solii quae unaca appellatur,ceu cisi sol unus est proserimus:vel unus est Mi dus quando & nome solus illi,vel actu, vel omnino potestat: adiungimus, sed dc in singulis absolute iis quae quouis modo sunta ut ipserum quoque multitudo subsistentia habeat: cu neque praedicari per se praefinitiones valeat neque aliis rationabiliter praedicatis coniungi mi sequens nobis oratio demonstrabit Has ob res igitur nomen εὶς,idi dicebamus,quam τις latius capimus.Caeterum cum mutuo coueniant,quatenus coplicantur subiectis,n5 singularibus,quorum nulla pars est,sed quibus praedicari de pluri-hus natura est insitum, tunc quoq; uon nihil inter se habere discriminis videntur.Nam quoniam ex multis quodlibet,ct tolli,quiddam est,& eius veluti pars quod de ipsis praedicatur communiter si ceu totum quid sit,quanuis individuum dicas ab iisdem specie

ex aciuerso distinctum, unius ad ea coplex ion e recidit. sin laqua pars ipsius communis quoda pacto existat,cuiusqua. qua propter nec cotradicere in iis licet quae tota dutaxat sunt. eamq; ratione hac unum ad aliquid in particularibus quam & singularis. Graecis articulus ad omnis in uniuersalibus di fierentiam obtinet. Nam 8c ho anthropos.id est, homo animal & omnis homo animal dixerint.habet.n. atriculus uim uniuersalis praefinitionis: ut ad calce libri edocebimur. Sed articulus uniuersalis subiecti unioni couenit, quo fit ut tu unicorti tum indiuiduom singularis corungat,aiunt enim es Mia es Σ ακρατης idest Sol & Socrates. quandoque uero & in eo quod inter cognata praecellit et ceu cum es ποιητης dicunt vel est e κτωρ, hoc est Poeta vel Orator . omnis autem illarum congruit multitudini quae sub ipsum conserunt ut . Ergo cum nomen εἰς velut praedicatum tollunt,tunc non ipsi sed Ver bo est negatiuam nectunt particulam et quod& actu omnimo in eiusmodi propositione exprimitur. aptum est natura praedicatum

subiecto copulare. Affirmationis enim verbii illa dicentis A mm .in Periher. G

175쪽

hic lapis unus est dicet negat hic lapis no est unus: Quando au, rem uelut subiecto applicitum aut τις summouent, Negationem sacientcs particulari contradicentem Asfirmationi os δε edictit,uel ου τις ueris cu es δ' ει , proferunt.non quasi πις praefinitioni, sed tanquam εις nomini occurrunt. ac deuitata eυχεὶς di ethone uelut ambigua,& 0υεὶς, ut quae praeter ambiguitatem quoq; male sonet, eυρεὶς uel ou ip pronunciant. τὶς autem praefinitioni occurrere tunc proprie uidentur,cum ρυτὶς dicunt: no po situ scilicet super τἰς acuto accentu. non enim graeca coni ietudo huiusmodi pronunciatione nouit. sed sueer es negatione, quale

est illud oblisthii ἰῶντο id est. Me quit quam haud uiuente: de Mκτις moaναρρον, idest Nequis nunc spolia sed hoc poeticae,e εὶ ς autem comuni usui familiarius est. Hec habuimus quae de prefinitis propositionibus diceremus Quonam autem pacto sese imprefinitet ad contradicendu habeant,aut secus,hoc est prς- finitarum non nullis idem ualeant,per ea que sequuntur simul cii Aristotele progredientes explorabimus. Ad hqc igitur ipsa Auctoris uerba inspiciamus:quibus cum proditam a subiecto diuisionem nobis tradiderit propositaehu discreveritq; ab uniuersaliabus singularia, id esse inquit V N I V E RS ALE Q V:O D

PRAEDICARI,D E,PL VRIBUS EST NA

TURA IDONE V Μ: uniuersalia nimirum ab iis quq de pluribus prςdicantur equi maeo secernens qd predicati de

pluribus natura comparata suit . hoc autem est non lege quapia ac positione,quemadmodum Aiax dc Alexuder,sed qd una indicet natura:quae cum id quodlibet sit ex pluribus,facit ut & illam fgnificas nome de ipsis prsdiceri omnino aute de uocibus disse 1εs, diuisione reru facit Ppterea,quonia philosophis no de uocishus potissim v,ut OratorioGrammaticisq; uelut supra quoq; do unus,sed rerti coprehesionis gratia agitus.Species itaq; propositionii cha in uniuersales ac singulares absumpserit, diuisione addit uniuersalisi in uniuersales quot uniuersales siue uniuersaliter uocantur,atq; ampr finitas. nam de particular:bus posthac meminerit. In his autem uniuersales in uniuersalibus Enunciationescotiarias esse ait:iis scilicet de causis quas recensuimus.que uero sutit uniuersales, non autem uniuersaliter,hoc est imp rq finitas, contrarias quidem non esse,illas ut tamen contraria lint quae ab

176쪽

iis significarentur fieri posse nonnunqua. Quod igitur uniuersaliter imprefinitas ipsas nominet. exempla etia quae assert idi plane iudicat homo albus est & homo albus non es .eas aut ita appellat, quonia uniuersali iplarum subiecto non sunt uniuersales praefinitiones attributat. φ & si in particularib. potest congruere,habeat tame illae quodda peculiare particulares ipsas pfinitione Ra quibus nome quoq; sibi vendicant. Quomodo aut non esse co-trariae dicantur sed contraria quandoq; significate hoc Explanatoribus non parum iam exhibuit negocii. Fortassis aut ipsis auctoris verbis consentaneu fuerit,si velle quidem Aristotele simul veras inter se esse imprςfinitas. propositiones dicamus: ut ex sequentibns erit perspiculi atq; ob id non esse contrarias eas meri to affirmare: haud .n. contrariu est: mutuo simulesie illas, Verum

quoniam fieri potest aliquando ut ex Negatione illa quae in ae stinatione contrarii vera est, suspicentur nonnulli contrarias tunc

propositiones has ceu contraria quaedam significantes, appellari oportere, propterea causam sic opinantibus adiicere paralogismi binpostricis ve ratiocinationis r eademq; sis pronunciare quae in postremo libri theoremate dicentur. Contrarias igitur eo definiras esse opiniones putare,quonia sunt contrariorum, salsum est. Quae . n. bonu esse bonum,& malu esse malu arbitratur, eade so tasse erit & vera: sue plures sint, siue una. At haec sint contraria. νertznon eo quod sint contrarior ur sed magis quod contrario sese habeant modo. Non igitur pacto conuenire imprqhnitis com rariaru nome plane Aristoteles pronuciauit his verbis. Quado aut contraria esse quae indicantur possint bene Porphyrius ex pii cauit Philosophus. Non enim ei semper quod affirmatur contrariu quidpiam est inquit neque dici semper vera esse de eo potest negatio quod est affirmatae rei contrarium: sed de contrario quanoque,interdum de priuatione:aliquando de horum neutro: ve tum tollere id solum quod affirmatio prodidit. Par enim est imis Pari,ae nigris albo conrrario: veraq; de iis fiunt impar & non album: contrariis Negationes ex necessitate comitantibus iis quae carere medio dicuntur, contingenter autem medio praeditis.

int huic rei videre opposta priuatio est vel actionis: si non in eo qui captus est oculis, sed dormiente , aut conueniente.

vel facultatis et ut in caeco, quae per id significantur quod est

177쪽

non videre. Nonnunquam vero & quod productricem nondum actus potestatem accepit, actus inficiatione indicamus ut in ea. tuto recens edito,& quod capax neutiquam est facultatis: ut in ligno.nam non cernere & lignum dicimus. ac nullo sane horum id quod a negatione significatur dixeris esse affirmationi contrarium verum modo priuationem: modo autem non priuationem,

sed diuersitatem duntaxat. Αtvero animali alii ue substantiae, noque ut contrarium neque ut digenus priuationem opponi quidquam unquam inuenias et nec quanto definito, aut figurae, neque actibus iis quae non secundum aliquod contrarium sunt. Relenim, calefacere, contrarium est, frigefaceret si quidem est & ea Iido stigidum. haud vero contrarium huic suerit rei quae est: intelligere, vel, ambulare. Itaque de causa quod negatione signiscatur, ei quandoque contrarium esse ait quod affirmatio deela raticum Ipis nullo modo inter se contrariae sint propositiones. Hoc autem in solis imprςfinitis iure annotauit: tum propterea quod uniuersalium Ohe hq ptopositionum affirmationes negationesqι habent quae penes praedicatos solos terminos non penes piaefinitiones aliquas fiunt.a quibus,vel si per seipsae affirmativae, ac ne- vatiue capiantur,ut Omnis,non omnis,aliquis,nullus rerum signiticari contrarietatem ne suspicati quidem aliquis possit. id quodnciunt praedicati,ac tunc maxime cum in medio expertibus iatrariis Asermationem ac Negationem conficimus. Est enim, ut De pe commonuimus,prae finitionum, solam multitudinis eorum differetiam significare quae subiecto comprehenduntur: quasi partem obtinentium praedicati qui in propositione est,aut non obiatinentium tum qnoniam ea prospicue sunt quae in aliarum oppositionibus accidunt:Uniuersales exempli causa ut uniuersales simul mentiri, proinde esse contrarias. Particulares simul uerum assereremec nomen competere illis contrariorum quemquam arbitrari. Angulares ex diametro, singularesq; uerum ac falsum diuidere. At in impr finitis quoniam neque singularis, ac finitus subiectus is est, neque aliqua illi praefinitio adhaeret, manifestus haud admodum est earum oppositionis modus, sed quisquam uelut contrarias quoque oppositas interdum eas esse putauerit. significariq; hoc asseuerat Aphrodisiensis interpres uerbis illis

TAMETSI QXAE INDICANTUR CONTRA

178쪽

ramen clamet in sequentibus Aristoteles parem ipsis cum particularibus facultatem adest. Particulares autem cum sele ad contrarias ex diametro habeant iuxta ipsum hoc Aristotelis placitum, quod est simul eas in quadam materia hoc est contingente uerum fateri,alius quisquam contradicere quoque impraefinitas , sibi inuicem existimauerit: sed uelut alteri similiter angularium contradictioni quae est aliquis & nullus. Has ob res igitur 'significauit hoc solum propositis verbis Aristoteles aequum non esse

contrarias eas appellare licet contrarium rerum quandoque indices fiant. pergens vero & simul ueras esse,non autem contradi cere, rationibus asserere tentabit.taeterum cum causam assignaν uerit cur impr finitar,uniuersales non uniuersaliter nominentur,

quoniam, scilicet de subiectis uniuersalibus non uniuersaliter pro nunc tantaeum non ipsis colungant uniuersales praefinitiones quet loqui uniuersaliter nos de uniuersalibus faciunt, huius rursus ipsius causam docer,nempe cur uniuei sales praefinitiones auctores id genus fiant enunciationum .uelutq; in affirmativa quae est omnis praeceptionem' ficit:quasi & in nullus eaedem rationes conueniant. Qia aenam haec igitur causa est quoniam NOMEN ini

quit OMNlS NON UNIVERSALE IPSUM SIGNIFICAT: SED UNIVERS ALITER I NESSE.

hoc est non ipsam significat uniuersalis speciei uelut hominis, naturam. Species enim cum una ex sua ipsius natura existat, comprehendcre unireque perhibeturq; perpetuae indiuiduorum generationis infinitudinem. omnis uero praefinitionem quomodo de

uno dici posse concedas Omnis ergo non ipsum significat uniuersale: sed uniuersaliter inesse. idest,sed praedicatum a nobis dici de comprehensis omnibus sub specie indiuiduis firmapi .

II, IN praedicato uero uniuersiali uerum non est umersulis ter praedicare. quippe nulla erit assirmatio in qua de uniuerae sali praedicato uniuersutis nota praedicetur:ut omnis homo est

omne animal .

179쪽

Quaerit his verbis Aristoteles an quemadmodum amrmat Iua subiecto addita praefinito speciem aliam efficit propositioni, quoque excudere aliam possit praedicato adiuncta. Decernit aut ne existere quidem eiusmodi posse Affirmationem ut ea que omnis homo, inquit, omneanimal est . propterea quoniam qui hoc dicit hominum quemlibet particularium omne animal esseta itae equum , & bouem , ct reliqua omniar quamobrem neque seri ut verus is insit qui ita pronuncia uerit, Iure igitur ne talem fieri quide posse Affirmatione putat: idq; per nominis huius vera desectu prodit . quippe nulla vera erit Affirmatio, in qua de uniuersali praedicato uniuersalis nota praedicetur et hoc est in qua uniuersali praedicato coniungi uniuersalem praefinitione liceat:atque hominem dicere de quo omni, quod inquit uniuersali praedicatur animai,non simpliciter esse animal, sed omne animal, Eami ob rem itaque ne existere quidem id genus affirmatione asserit: ut quae veritatem non unquam assequatur: qua doquidem est lige quoque affirmatio:sed falsa semper,atque ob id aspernanda: nulliq; prorsus usui ad ratiocinandi rationem ac viam . si quidem praeter naturam sese perpetuo habet: neque ullum potest ad inuentionem veritatis usum afferre,id quod finis est logicae iacultatis .Porro cu plures queant propositiones ex diuerso praefinitionii tum ad subiectum terminum propositionis, tum ad praedicatum complexu fieri: iure batic solam protulit: atque ex recte vocatis pr positionibus illam expunxit quae omnis praefinitione utrique ter mino coniungit. id quod in ptimo quoque resolutorium volumine capitis illius principio quo de sacultate propositionum explicat. Nam de pretpositionum disserens uniuersalium delectu in quibus consequens omni subiecto praedicatum est , subdidit. Ipsum

autem consequens non totum sequi intelligendum est homini inquam omne animal verbi gratia, vel musicae omnem scientiam: sed simpliciter tantum sequi quo etiam modo proponimus. ete nim inutile alterum est nec fieri potest: ut omnem hominem onarie animal esse: vel iustitiam omne bonum. Et vero in priore de Demonstratione cum in syllogisinis uniuersales affirmativas co clusiones colligentibus & malus eκ tremum de omni medio, &hoc rursus de omni minore prae Alcari dixisset,hoc est in utraque

syllogismum complentium propositionum de proprio subietio

180쪽

.mni praedicatum appellari , subiecit, praedicatum autem non omne dicitur . Quod igitur iure hanc solam ubique velut inutilem damnet discere in ebit,sicu quatuor sint, uti deinceps ostendemus quae perpetuo metiuntur propositioncs,duae assumatiue, duae negat tuae: quaedam Vniuersales, quaedam particulares , per nam caeteris,lum quantitate,tum qualitate, digniorem,que, ut intelligemus,semper mentiendi occasionem tribus etiam reliquis praebet alias quoque simili huic ratione peccantes animaduerta mus ex propositionum quae congrue proseruntur catalogo delere voluisse . Nam si artificialem quoque harum rationem exacte scrutari oporteat,ac de ipsis quod videtur commemorare, sexde 'cim inueniemus propositiones, ex praefinitionem secundum utruque propositionis terminum distributione fieri. Si quidem cum quatuor es sint, atque Una quaevis earum subiecto cohaereat, accidit quatuor propositionum a praedicato singulis praefinitionibus iuncto species estici . Sit ergo prima praefinitio omnis subiecto

constructa . atque si praefinitionem etiam quampiam necte-.re praedicato velimus , aut omnis homo omne animal dicemus: aut omnis homo nullus lapis , aut omnis homo.aliquod atiimal, aut omnis homo non omne animal. Ac constat salab trium reliquarum preter sublatam ab Aristotele veras esse singulas. Sed c5struatur prefinitio nullus subiecto. rursus ergo dicemus vel nullus homo omne animal vel nullus homo nullum animal vel nullus homo quidam lapis uel nullus homo non omne animal Conspicuum qu . est utranque carum quae uniuersalem quempiam per finitionem praedicato coniungit verum esse . quoniam, scilicet quoddam animal est homo: quoddam non est . quO.circa quo niam est quoddam animal, non potest nullum esse ac vera pro postio est illa quae nullus homo inquit, est nullum animal. qu Diam vero non est omne esse non potest . & vera est propositio quae nullus homo omne animal est pronunciat. Vera autem stea est in impossibili materia quae particularem affirmativam praefinitionem praedicato accommodat: ut quae dicit nullus homo quidam lapis sola enim salsa nunquam non est ea quae particu larem negativam praefinitionem praedicato copulat, lubiecto

Praefinitionem negatiuam uniuersalem obtinente, ut nullus homo non omne animal, vel non omnis lapis, vel non omne al-

SEARCH

MENU NAVIGATION