Ammonii Hermeae In libros Aristotelis De interpretatione. commentarii. Bartholomaeo Syluanio Salonensi interprete. Cum indice quo omnia quae in hoc libro notatu digna sunt, locupletissime exponuntur

발행: 1550년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

admodum, Vocativam, optativam, Interrogatiuam . Impeis perativam et quarum persecta quae uis est ipsaq; per se significatrix absolutet sententiae. Nam ut, haec immortalis Animus est, quicquam indicauit,sicct uiri iudices & utinam philosopharer &quando aduenisti S abi ad talem significatu non carent. Ac nihil alias quidem propositae inquit tractationi conuenire: quae & phi- Iolophatica est & dialectica. Rhetoricae autem uel Poeticae propriam de iis esse meditationem e quoniam qui utranq; ex his colunt, circa ipsas per se pias Orationes uersantur . Ora rores quidem numeris,circuitibus, ac figuris intenti Grammatici de metris primarum dictionum uel commistarum uel coherentium figuris,& declinationibus, atque id genus omnibus soliciti Quin etiaimitari nonnullos consueuere qui alios uocent aliquibus imperct, alios de quibusdam interrogenr,uel precentur. Saepe uero ct ex persona sua quibusdam harum sanctionibus agunt: aiuntq; , primum quidem o Viri athenienses Deos omnes immortales Deasq; oro. uel nam huc mihi istic exurgens responde . . ut ergo de his tractant artibus,orationesq: subiectum in contemplationem habent, considerent virum solae hae praeter enunciatiuam species orationis habeantur, an ct alia quaepiam sit:atq; in finitas ne an hosinitas harum quaevis diuidatur. magis velo qualibus finitis numeris progressus pro qua uis illarum ab uno fiat i infinitu. Nam hoc, ut disseruit in Philebo Socrates de subiectis sibi rebus cotemplari

quemq; artificem decet. Hoc autem manus ese Rhetorice videtur aut Poeticae,non ex sese,sed eius quae communiter ars Vocatur

orationum: de qua Plato nos apprime diuinus in Phaedro post palinodiam docuit, cuius est tum Poeticae principia tu Rhctoricae inspicere . Ad praesentem tractatum vero solam inquit orationis enunciatiuae meditationem pertinere: quoniam principia tradere demonstrariuar scientiae proposuimus qui autem,de his hunc opus est in alia specie nulla orationis negocium sibi praeter Enuntiativam , sacessere . quam comprehensam ad demonstrationem , necessariam; ad eam assequendam soli contempla ri Philosopho conuenit qua sola licet exacte cognoscere rerum naturam . Cum enim duobus modis . ut Theophrastus

explicauit plutosophus , ad aliud sese habeat oratio, tum ad audientes : quibus aliquid etiam indicat: tum ad res de quibus dicenti auditores ad credendum ducere propositum est

142쪽

64 SECTIO PRIMA

uersantur circa eum ipsius habitum qui ad audietes pertinet Poeticare Rhetorica:quoniam illatum est elegantiora teligere nomina,non communia atque uulgata concinneqs haec inuicem connectere adeo,ut his, atque haec sequentibus , ut perspicuitate dulcedine, aliisq; generibus prolixitate item & breuitate orationis, ibi tempestiue adhibeantur omnia, lucat auditorem, ac stupore afficiat, suadaeq; maci parum possideat. Eius vero respectu, orationes quo res cxiguntur curam potissimum geret philosophus: tum saltum consutando e tum uerum demonstrando quorum utroque enunciationem controuersiam quandam instituit euidentibus enunciationibus concludere. Porio enunciativa haec ipsa oratio cum speciebus aliis orationis omnibus eo consentiat. l significatrix sit quam obtineat naturam, ac quo pacto aspeciebus aliis differat orationis tradit ante haec nobis Aristote

les, E NVNCIATIVA AUTEM , inquiens NON OMNIS SED EA CUI VERUM COMPETIT AVT FALsVM PRONVNCIAR E. Ac sciendum

sare est enunciatiue orationis definitionem per haec nobis ab illo exhiberi nihil ut de iis praecipiat affirmationem sibi ac negationem postulante.quod sacere,cum infra visus fuerit non ullis ansa in illis praebuit,ut Enunciationem in affirmationem negationemq; diuidi ut aequivocae voces in significata non ut genera in species suspicarentur.tametsi quaenam communem naturam nullam significantis vocis aequivocae esse queat definitio' Ouod si in affirmationi quoque definitionem ac negationis consertur Enunciati Ozcum Affirmatio quidem enunciatio esse alicuius de aliquo, Negastio autem enunciatio alicuius ab aliquo dicetur,quo modo Enunciatio non genus ambarum esse clarissime dilucet: cum ad complendas definitiones aequivocae nunquam voces ascit canturi Quapropter praefinition ibus de Enunciativa specie orationis, de ova deinceps docebit potissimum specierum eius Affirmationis ac Negationis comtemplationem connectit:cum ait.

XIII. EST autem una prima oratio Enunciatiua af irmati deinde

Nestatio: caeterae omnes conirenctione lina. Quibus verbis duplicem esse orationem unitatem dicitialteram ipsa rum

143쪽

ipsarum per se velut suapte ipsis natura insitan i ut in hac secta istes ambulat, alteram positione quadam deforis ipsis a vocata ob id ipsum coniunctione adhibitam et ut in hac Socrates sedet ,&Plato ambulat. Nam hic orationes quae manifesto quae sunt nimirum haec Socrates sedet S haec Plato ambulat,iniecta in

medium de coniunctio velut colligare atque Unire suo interuenis tu visa est. Habent sese eodem pacto & orationes eae omnes quae suppositiuae nominantur, pluribus. n. constant ct illae simplicibus orationibus carteria a cotinuatiua uocata colunctio evniunt ut ut Si dies est, sol est super terram. Nam rursus orationes , quae

duae sunt nempe haec Dies est hec Sol est super terram si cointinuatiua ferruminans doniunctio unitatis imaginem ac uisionem perfecit. Estq; talium unitas orationum non unius index substantiae nam multa plane ab iis significantur sed unius lubstantiarum

quas significant conisequentiae,aut unius direptionas:uelut in orationibus iis quae per disiunctionem efferuntum. ut aut est dies, aut est nox. ideo ct orat io illa quae substantiam unam declarat, unaq*proprie est,potest nondum secto ligno.atq; ob id uno vocato proportione conserri,quae plures indicant substantias , atq; coniunctione quadam unita esse quodam pacto videtur naui,quae ex multis constans lignis apparentem unitatem a clauis obtinet, proportione conuenire. Eius autem orationis, quae proprie una est, eaq*de re natura prior, nec ipsum unum coniunctione habet , altera

quaedam est.Asfirmatio,altera Negatio. Est di quaedam Asfirmationis a Negatione differentia,non penes ipsum unum quandoquidem una similiter harum utraque est orationum nullo extrinsecus ad unitatem egens adminiculo: sed penes primum si quidem non prima similiter oratio harum utraq; est sed simplicitate diactionis prior affirmatio negatione:quoniam negativa iassumpta particula fit negatio. φ autem additionem capit,antegressum e se illi necesse est φ ex additione perficitur.Ηanc ob rem itaque de Aristoteles unam sic primam orationem enunciatiuam esse Assirmationem dixit: deinde Negationem adverbiumque deinde non detino, sed de prima pronunciat. Ob id ipsum vero rationi conuentanea uidetur Aphrodisi ei sentetia de Enunciatione, quae gem sipsam Ahirmationis esse ac Negationis nequaqua permittit, quomodo enim illorum in quibus primum esse & secundsi, genus id Ammo.in periher. E

144쪽

66 SECTIO PRIMA

erit quod de ipsis praedicatur communiter ' An hunc obtinent

ordinem non eo quod sint Enunciationes . nam earum pariter utraque salsitatis capax est acueritatis: sed ex accidente quodam extisnsecus,hoc est simplicitate dictionum . patere autem proditae regulae tunc saremur locum,cum ex eo ipso quod communiter praedicatur, subiecta illi primuin secundumqi obtinent. hoc igitur pluribus locis abunde demonstratum est. Hic veroenunciationem communiter de affirmatione praedicantes ac negatione,non affirmationem enunciationem primam em,negationem autem,secundam enunciationem fatemur:sed primum de secundum,ut explicu'mus, addictionum simplicitatem intelligendum est. Caeterum cum affirmet Aristoteles,orationum quamlibet Enunciatiuarum ubi ab amrmatione discesseris ac,negatione, Prorsus contuinctione esse unam, ita rogauerit quispiam : quid de ea dicemus oratione quae super terram lole exist ente dies est inquit neque enim simplex haec est oratio:ueq; coniunctione videtur ad unitatem eguisse.Cui respondendum, heri equidem nequaquam posse ut absolutae Enunciationes quae sine coniunctione actu acceptu, ad orationem unam faciendam inuicem coeant.

Nam haec Sol super terram est cum sit absoluta,huic Dies est absolutae ct ipsi quidem,quomodo sine continuatiua possit coniunctione ad milceris' At saepe antecedentem propositionem simul cum coniunctione sic conainne immutamus,ut ipsa per se ad enuciationem sussicere non amplius queati coniunctionem autem, vel tantundem in hoc valens coniunctioni adverbium potestate comprehendat: at cum sequente quae persecta etiam mansit propositione coalelcat:ut habet res sese in proposito quoque exemplo. Nam hoc Existente super terram sole imperfectum impos-q; est ad Enunciationem. adverbium autem quando uel si continuatiuam coniunctionem potestate continet iidem p illi sonat quando sol super terram est vel Si sol est super terram: quorum trumq; propter coniunctionis adverbiive adiectionem impersectum infirmumq: est ad propositam enunciationem statuendam et non secus atque id quod potestate haec seipso complecti-rur: ut Sole super terram existente, quo etiam fit ut cum con sequente, quod est dies est, perinde atque illa coagmentari Possit.

145쪽

NE CE S S E est porro Enunciatinam orationem Omunem ex uerbo,cut casu uerbi ccn lare. Etenim Hominis ratio: nisi e l additum uerbum,uel fuit uel erit aut id genus aliquod fuerit,nondum enuncjatilia est oratio. propterea quoniam linii

quoddam est π non multa Animalgre; file bipes. Haud enim sine ex eo quod prolata prope haec inter se sint una erit . Sed

hoc explicare alterius 6l commentationis .

Cum de Enunciatiua oratione disputare,eiusq; speciebus, Aefirmatione ac Negatione instituerit,quonia ex his utraque quoddam praedicatum,ac subiectum quoddam habet horum quandam tradit nobis differentiam ad articulatam illorum declarationem quae deinceps ueniunt dicenda sibi usui saturam.Ait enim necesse omnino est e praedicatum terminum in propositione uel nerbum esse, vel casum verbi. sorte vero aliquando de infinitum verbum: quemadmodum in Negationibus . id quod videtur cum verbo per haec comprehendisse Aristotelesi aut tanquam de As.firmatione in primis disserens omisisse. Subiectum vero non nomen prorsus:vel casium nominismeInomen infinitum: sed interdum quoque orationem ex pluribus consistem nominibus Nam cum Socrates,inqua,Valet Socrates ualuit existente subiecto in xs Domine praedicatum alias vel bum estialias verbi casus. At in Socrates est dico,Socratem poenitet,non Socrates currit,Socra tes animal rationale mortale , est sublectum in iis non nomen s lum, aut casus est nominis e sed quandoq;& infinitum nomena quandoque uero ex pluribus nominibus constans oratio. Verum haec haud ita plane ab Aristotele explicantur ob elocutionis breuitatem . Cum enim de praedicato aperte pronunciauerit, dπsubiecto inuitat duntaxat,inquiens, ETENIM HOMINIS

RATIO NISI EST ADDI TVM v E R B VM AUT NON EST VEL FUIT VEL ERIT A U TID GENUs ALIQUI OD FUERIT, NONDUM E NUNCIATIV A EST ORATIO. Sed quamobrem de praedicato quidem disseritur his verbis, quasi non

146쪽

os SECTIO PRIMA

sne hoc constare queat propositio,de subiecto autem non smi

te additur: tametsi horum utroque propositio similiter egeat,cd haec prodita etiam supra iam sint,vbi neque nomen,quanuis compositum, sine verbo,neque uerbum sine subiecto quopiam dice- Datur verum aliquod posse vel salsum indicare: ut in conclusione

de verbo didicimus. Licet ergo quae Porphyrius Philosophus adducit quaestionem hane arcet centibus respondere,ad Enunciationis extilentiam vel existendi priuationem indicandam in Praedicativa specie enunciatiuae orationis principatum maxime praediacato deberi.eoq; fieri ut inde etiam tota oratio Praedicativa no minetur:priuatiuam';,in negationibus particulam huic uelut potiori addamus: ut aiurmatione per prae stant loris in ipsa particu Iae abolitionem sublata ,sat negatio. atque eam ob causam de parte hac sola sermonem hoc loco Aristoteli fieri: perinde quasi constare sine hac Enanciatio no possit. Fortassis vero proposito sensui magis haec ratio cohaereat, si ubi de nomine sermo erat,monitum ab eo dicamus,qualecunque fuerit id lumptum, nequaqua sine verbo conficiendae Enunciationi posse sufficere. Etenim significat quidem, inquit. Hircoceruus aliquid mondum tamen verum quidquam aut salsum misi esse aut non esse adiectum vel smPliciter vel pro tempore suerit. Et rursus ubi de verbo disputabar eadem de hoc quoque memorantem ad Enunciationem constituendam ipsum si per se proferatur non satis esse assirmare. Ibi vero non etiam additum esse sine nomine: quandoquidem pro- Pter eas propositiones quae subiectis utuntur orationibus sermo ex sele coargueretur: sed solum & aliud quoddam requiri,cui apPositum vel compositum verbum significantem esse vel non este Enunciationem esset facturum: At in iis que post illa sunt tradita cum de oratione disserens,vocem significativam re eam dixerit, Partemq; significantem habere coiter persectis impersectisq; Orationibus messe perhibebamus. transiueritq; ad Enunciationis eiusq; speciersi cote platione, quasi veritus nequis a Finitivis orationibus ut quae ex pluribus copolitae significatricesq; sunt unius naturae fieri posse Enuciatione putauerat, idcirco haec nunc adiicere:de quibus nihil adhuc videtur disputasse. Caeter um cum in

his omnino meminerit definitionem. hae autem ex pluribus nominibus circa eiusdem rei substantiam diuersantibus compositae sint

147쪽

D E E NUNC IRTIVATO RATIONE Os

aerationes: quae hanc ob rem quoq; una singulae sun r, huius autem speculaminis meditatio multam commentationem postulet, ut quando ex congestis nominibus una significetur substantia unaqi ex ipsis perficiatur oratio: quando vero non una intelligat ut harum rerum traditionem ad ablatutioncm quandam facultatem

reiicit, quae ea quae sunt considerare quatenus sunt profitetur. Quamobrein de hoc longa serie orationis in Metaphy licae agestum septimo tu octauo volumine genus affirmans in definitio ne ut quae illic traduntur summatim perstringamus materiae ratione esse praeditu. Differentiam vero,postremamq; potissimum ac soli definiendae rei congruentem, propriae specincam fieri per

se triceniq; materiae:cui ut uniatur, alterius nullius agere adluis mento. Non enim cum seiuncto quodam unionem obtinet, perseque ipsum subsistente. sed est forma, proximae quaedam materiae dii positio: uniuersalis nimirum atq; intelligibilis serma eius materiae quae intelligibilis appellatur, perinde est ac si eius dixeris quae generalius capitur,lens bilis aute singularisq; forma illius materiae quae fecitdu formam ipsam disponi natura comparata est. Has ou res itaque & finitiua Oratio una,non ex discretis prius. deinde congressis inter se constans proprietatibus, ct singulariurerum una quaelibet est.sicn.affecta res sese habeat oportet quaeno sine propria affectione subsistit, ut in aeneo globo. neque animo quisquam complecti affectam rem potest quin & affectione conceperit. QSod igitur finitivam orationem unam faciliatque ipsγrem quoque definiendam id docet in libris illis. Q nam autem minus circunspecte quispiam unius efficiendae orationis causam reddidisse, nempe quae ipsam complent nomina deinceps in er sese non medio intercepta hientio proferri, limc velut fatuam explo

dit: atque H A U D ENIM SANE inquit EX EO

QI O D PROLATA PROPE H AEC INTER

SE SINT UNA ERIT. Quippu in ea quidem Oratio

ne quae una dicitur,nomina ex quibus constat illa deinceps v ce non interquiescente efferri oportet:ceu eum ipsum per se proferimus quodlibet,nec finitionem dicimus i sed nec propositione unam facimus inserendo communiter omnibus verbo: verum rostidem quod ea quoque quae in desiuncta enumeratione exprimutur nomina:vt animal deinde rationale:deinde mortale est. nam

148쪽

ct verbum est cuique subaudiri videbitur, attamen satis non est quae uis nomina inter se deinceps nullaqs intermissione pronunciare ut orationem unam facias vel Finitiuam uel Enunciatiuam Cum enitri uel Lilas substantias quae coalescere nequeunt,ut spe cies vel indiuidua vel f bla accidentia significauerint, una ex iisntiquam fiet oratio vclut cum Homo bos equus dico: vel Socraν tes Plato Alcibiades vel Philosophus funus caluus ambulat:propterea quoniam cohaerescunt luin antiis accidcntia: ut quae in ilibre lis ipsis subsistere natura noluit:.non autem vel specie vcl numero di cretae intricem substanti .e: neque item accidentia et 'a xum ne sub nitere quidem . bique subiectis pol sit,igium quan Ombrem inceste quoq; est aliqliis supradictis subaudiri infinitum Domen: quod inbiecti uice in surpleat:totamq; orationem aut falcim cite:aut ueram faciat.

VNA cutem Enanclatius est oratio quae vel unum DgUllicat uel coniunctione es, una. Plures quae plura:'non

Cum si triplicium Enunciatiuarum orationum diuisonem in primam ac secundam tradiderit, docueritq; affirmativam specie Degst titiae antecedere, nunc oppositionem δddit illarum qua viai multitudini conscitur altam nimirum ebea qua primum poste riori aduersatur. Haud enim ignorandum est, cum duo haec L ictio Significatioq; in omni Oiatione ex necessitate spectentur circa dietionem duas conliderari unius orationis disserentias:atre tam simplicis eκ pluribusq; simplicibus orationibus compositi. alteram piimi de secundi quae in sui plicibus habetur potissimum atq: horum caula in compositis et cx qualitate videlicet propositionum, astarnaativo inquam & neg tiuo, huiusmodi Ordine pro deunte. Circa liguificationeui vero unam: quae est unius multitudinisq; significatorum. Ex iis ergo quae circa dictionem oppositiones u isuntur, cu unam quae prioris posteriorisq; est: per supra dicta tradiderit, ubi dicebat. Eil autem una prima oratio enunciativa Assit matio:dcinde Negatio, tum has totas orationes eas

149쪽

esse docuerit quas unius appellatione dignas arbitremur, cum subdidir, caeteiae omnes coniunctione una: hoc est non propriettion etiam tamen addiderit,has quae Vnum coniunitione habere orationes dicuntur ex sinplici affirmatione esse ac simplici negatione compositas quibus sane Verbis disserentiam quoque penes simplex ct compositum Enunciatiuarum orationum tradidisset, sed hoc in aliud tempus di serens, in his discretionem a significantis nobis apponit illaco, quae alteram orationcm unam ct uere&quoad appareat sacit: alteram unam quidem ut apparet, re uera

autem plures,paulopost uero & oppositionem earum plane adii-lciet quae simplici dc composito ex pluribus simplicibus orationibus continetur. Quonam igitur pacto a significatis unam orationem ac in Elias diiudicamus: Vbi uterq; inquit Terminus qui propositionem complet, unius cuiusquam est naturae index, unam esse hanc censemus pi opositionem: tametsi integram finitionem pro nomine uel l ubiectum,uel praedicatum , uel etiam utrunque acceperis: uti cum Inquam Animal rationale mortale substantia animata sensu praedita est cum autem res plut es terminus uterlibet significauerit multas esse propositiones has totidemq; affirmamus, quotus est significatoruin numerus,quanuis haec uno nomine indicentur.Nam quando Aiax dicimus:cum Hectore depugnauit singulari certamine neque de utro nam loquamur Aiaco definimus, quo modo unam hanc quisquam mentis compos propositionem appellauerit: quam simul cernimus & saltum di Dersi fateri atque id quonam pacto eueniat non est obscurum, Cum igitur a significatis hanc nobis hoc loco quae in propositionibus

spectatur differentiam tradat,unam esse orationem ait Enunciatiuam proprie quidem eam quae unum significat secundo loco Scillam quae unum dicitur coniunctione habere . plures autem quae plura indicant, nec unum:uel quae coniunctione uacant. Atque in

his coniunctione unam orationcm audias,nCn eam quae a Cuenti

etiam unionem in solis dicti cnibus propter conitinctionem obtinet perinde atq; manipulus qui propter uinculum multa cohibens olera unus esse peihibe tu tactu cum sed et Socratas, ct Alciabiades ambulat dicimus: vel Socrates sedet de Alcibiades ledet vel sedet Socrates dc Alcibiades. omnes enim quae sic pronunciatur plurestiunt, in sola dictione apparentem unionem posit

150쪽

dent coniunctionis beneficio:sed eas quae in hypotheticis , quos vocant,syllogismis per connexionem uel disiunctione appellata

assumuntur: ut si Deus bonus,uniuersum est sempi ternum & vel sempiternum est Universum, vel generat Ioni abnoxium,nam ct hae plures cum sint,nonnullae in dictione a continuatiua coni unctione appellata,quaedam a disii ctiva colligantur. Sed plus quiddam habent supradictis, quod rerum quae in ipsas conseruntur vel consequentiam vel separationem declarant. Ipsum hoc ergo Vnum quoddam quod ab iis significatur avec rerum sequela vel se Paratio est. Itaq; hac de causa dicendum est has secundo loco unum habere ab A ristotele pronunciari, post eas quae de uno subiecto unum quodpiam predicatum desiignante ut sit sensus una

esse Enunciatiuam orationem aut quae unum de uno affirmative Praedicat uel negative:atque ob id praedicativa nominatur e aut quae cobarrentiam iudicat duarum essentiarum, seu per consequetiam,seu per distinctionem eam quam coniunctiones hanc vim obffinentes referunt, dicitq; vel quo existente quid sit, vel non sit non existente:atq; idcirco hypothetica nuncupatur. Eas Veroque in sola dictione acquisititiam unionem prae se ferunt,suntque seiunctarum essentiarum significatiuae,nec ullum earum consen suin indicant,nullo pacto existimandum est in his esse comprehefas:etsi copulatiuis ut vocant coniunctionibus continuandae di chionis gratia uterentur.Quae enim ratio sit, non sustinere ora-xionem illam quae terminum alterum aequivocii habeat, plopter significatorum multitudinem unam vocare,quanuis dictione simplicem,ei vero quae compositionem in dictione,prospicuam obtinet, prorsusq; ab eo uno quod est ex natura excidit plus quidquam in hoc ipso quam illi tribuere:quod est eam unius appellatione dignam arbitrari s Caeterum cum plures esse orationes eas

Prodiderit quae plura significent, ET NON UNUM adiecit earum causa quae de quopiam enunciant uniuersali. Nam significant quidem 3c illae res plures sub ea uniuersalia de quibus loquuntur relata Set prae multis autem quae unam naturam de illis praedicatam omnibus:qua propositio quoque una efficitur: quae aliquid de hoc uniuersali praedicat. At uoces aequivocae multarum duntaxat significatiuae sunt rerum, nullius vero quod sit in ipsis commune:si quidem nec uoces essent,aequivocae. Possumus

SEARCH

MENU NAVIGATION