Loca infesta, hoc est, De infestis, ob molestantes daemoniorum et defunctorum hominum spiritus, locis, liber vnus. In quo spiritum infestantium genera, conditiones, vires, discrimina, opera, mala qua viuentibus afferunt rationes item quibus partim co

발행: 1599년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

fiant sine oratione d sermone: vel ita, ut etiam ii quantua Spiritus. Praeterea, fiant vel sine ulla viventium alia, quam quae his actibus percipitur, molestia; vel cum alia aliqua ; ut si dormientibus stragula detrahant ; ipsos lecto eliciant, candelas

exstinguant, suppellectilem,qualiscumque illa '

M ita quae afferre possunt, praecipue cernuntur in duobus bonorum generibus , corporis & so tunae. Anima: siquidein bonis, nobis inuitis, incommodare Spiritus non possunt.In corporis in iis pono verbera, ustiones, mutilationes, de his si milia: in sortunae veth damna, quaecumque in externis bonis accidunt. In numero diximus pluralitatem molestiarum

attendi,& actuum, quibus molesti sunt, frequentationes. Quocirca illis molestiores Spiritus dicendi sunt ; qui ipsorum insultus plures sustinent: contra illis minus; qui easdem vel semel vel non

ita frequenter experiuntur: quamquam accidere possit;vt una aliqua, quae accidit molestia, grauior dicenda sit, vel ex moas, quo accidit, Vel ex malo. . quod affert; quam alioquin multae, in quibus minus malum affertur, aut minus molesti sint Spiritus. Ex dictis aequalitatem,inaequalitatemque in testiarum metimur. Nunc aqua De omnes omnibus sint, desiniamus.

Pro huius definitione haud parum seruit, quam superius scap.r. posuimus distinctionem ; qua loca alia per se infesta diximus, alia propter homines. Etenim in ijs, quae propter homines in sesta sunt, res disticultatem vel nullam, vel paruam habet. Ce tum omnino est, in his cellos homines,& plures,

122쪽

&grauiores molestias sustinere. Cum enim per se haec loca infesta non sint : sed infestatio hon ines sequatur,& persequatur; quis dubitabit,quin illi,quorum causa loca infesta sunt, vel soli molestias sustineant, vel aliis plures grauioresque su-. istineant3

At ii, perse infestis,una omnium, quae ijs degui

& veri intur,videtur esse ratio & coditio;ut quem' admodum communis est locus , ita communis sit omnium locum inhabitantium, molestia. Neque

enim propter homines haec loca infesta sunt, sed per se. Quocirca fit, ut quicunque de qualescunque homines loca haec accedunt, ipsis locorum molestias sustinere debeant. Et ita quidem non male aliquis iudicauerit. 8.Sed tamen qui exemplorum rationem habere u lit , etiam his cicis nisseisiartim i qu atisatem deprehendet, obseruabitque quos iam piae reliquis minu; infestatos: rursus, alios prae alijs grauiores molestias sustinutile.Prius illud confirmant Spiritus in Idolis latitantes quorum quoniam statim conticuisse,&responsa negalle legimus;positquam iis leni locis Christiani vel ellent conspecti, vel se

signo crucis muniuissent. Posterius in omni genere Spirituum clarum est. In genere Daemonum probant spectra ,quae Antonium, Paulum,Hilarionem, aliosque Eremi incolas, prae caeteris ast si X runt:dc illud, quod in agro Bingenii a rustici latere discedere voluit. In genere Spirituum tuum puga

dorum anima Paschaiij, & cuiusdam alterius de F quibus Thesi s. capitis primi qui non quo suis,

sed certos aggressi sunt. In genere deniq; danatorii hominum, Spiritus sociorumDiomedis,de quibusis. de

123쪽

Spirituum quoque ingenium, si recte perscrutabimur: & hominum conditiones, si attentius ii tuebimur, inaequalitatem molestiarum admittit. Non omnium Spirituum idem est ingenium : nec

idem omnibus in infestando proposituro, est. Sic hominum quidam sunt, quos prae caeteris iustius, etia in ijsdem locis Spiritus molestare& tentare

desiderare possint. Quod ii igitur hinc iudicium aliquod peti potest; & purgan M animas & animod minar um, & malignos Spiritus, quo iam praecaeteris molestare,vel certe molestare desiderare, credi potest. Purganda animae prae caeteris molestae erunt dii

bus hominum generibus irimiam Catholicis, tum deinde affinitate vel consanguinitate, et quavis alia ratione magis coniunctis. Ratio huius ex fine, qui hisce Spiritibus propositus est,petitur. Subsidium viventium illi quaerunt: a quo igitur sperare hoc possint; hos prae caeteris tentabunt. At ab in-fἹelibus, & non Catholicis, qui nullas animas purgari credunt, sperant nihil. Sciunt hos viii rum,quae sui pro defunctis, suistagia subsannare. Inter Catholicos autem, qui destinctorum Spiriatus vivorum meritis iuuari credunt, ab ijs max

me sperabunt, quibuscum magis coniuncti: quo circ. & Catholicos pro subsidio tentabunt; & ii ter Catholicos sibi maxime coniunctos. De his Spiritibus crediderim verum esse, quod vulgo dicitur, rarius Haereticos, quam Catholicos a Spectris infestari': & magis infesta esse Spectris Catholicorum, quam Haereticorum loca: quia, scilicet, ad Haereticos redire non asse ctabunt

124쪽

r ARs PRIMA '7 ctabunt Spiritus, qui spem vitae aeternae consequendae habent. Animae damnatorum, quamuis nulli bene , & ra. omnibus male velint; erga eos tamen infestiori animo sunt, qui poenarum atque suppliciorum infernalium ipsis sunt authores. Res h ec dubia non est. At odium sequitur vexandi, persequendi, molestadi libido. Hos igitur prae caeteris persequentur. In infeltatione Damonum potest habere ratio vel criminum,ob quae Spisitus iuste mortales persequuntur ; vel libidinis peruerseque voluntatis,

qua nocere desiderant. Ratione prioris maiores

molestias patientur, qui grauioribus pluribusque criminibus sunt implicati: ratione posterioris qui

integrioris sunt vitae. Et quamuis utrique grauiores molestias susti- i . neant quandoque: in posteriori tamen genere, illorum scilicet, quos obsanctioris vita studium Da mones persequuntur, plura sunt exempla.Omitto celebres illos Eremi incolas, Paulum,Hilarium az-que Antonium, religiosorum & ordinum primos

authores,quorum,aliquorum vires sub onere molestiarum propemodum defectile videri poterant: quanta ab ijsdem tortoribus passus uvilhelmus

Pictauorum Comes λ quanta Macharius Alexandrinusi quanta Guthlacus atque Sabas virisai ctissimi 3 priorum Eremitam egregij aemulatores ZNec Eremitis tantum moletii luerunt hi Spiri- is rus: alios eiusdem propositi, quamuis alterius is Xus,quoque infestarum. Euphrasiam virgine sanctam, de tertio solario aliquando p aecipitarunt: aliquando in puteum detrulerunt: aliquando grauissime sauciatinit. Sanctam Catharinam, sanctae G matiis

125쪽

matris Brigittae filia nunc e lectulo excusserunt; nunc etiam misere caeciderunt. Sic sanctissimae Marinae fuerunt molesti, partim terribilibus se mis,quas finxerunt ; partim execrandis sibilis, Mgrauibus,quo in aera sparserunt,odoribus: quemadmodum res earum gestae,per insignes A iactores

descriptae, demonstrant. Apud Surium in Tomis, quos de Sanctis edidit. 16. Causam verb huius pulchre ostendit Fulbertus in vita S .Richardi Abbatis Chimes ensis, apud Sutium Tom.1 Sublimiora studia, inquit, Diabolus subtilioribus infestare non desinit in dise. Carnalibus

namqae ct huius mundi amatoribus,quos in praesentis vita voluptuosa latitudine ambulantes comperat,quasi parcendo blanditur : quia nimirum de his securus ad Spirituales se coauertit, ct hu acrius instat, more t rionum ad praedam festinantium: qui dum fugientem innocuam turbam insequuntur, quoscunque cursu superant, hos transilientes a tergo relinquunt: in eos roro, quos prae oculis consticiunt eminus fugientes,in eos, inquam sturio consequaendi, vires totas essundunt, O impetu maiore prosequuntur. Verumtamen si reliquis captis ex omni turba unus euaserit, ex hoc una inter eos saepius magis fit querulos recitatio,quam ex rnia uersis captiuis exultatio. Ita Fulbertus.

CAPUT XVII.

Muinam prae caeteris, Spirituum molestiis ct insultibus expoti simi, se qεibus de causis quosdam Spiritκs, praesertim diabolici, hontilius persequantur. Vinam in locis per se infestis, insultus molestiasque sustineant, ex iam praece denti capite dictis clarum est. Certum quoque

. . i

126쪽

quoque est in ijs locis, quae propter homines inse-

sta sunt,eos vel solos, vel saepius,& grauius ins stari, quos propter loca sunt infesta. Explicandum nunc est, Qualesiam isti sint, propter quos loca haec Tinfesta reddantur, lectru horrida: sitie, ut clarius

dicatur: Quoseana homines Spiritus singulariter

persequantur & molestent. De duobus ero hominum generibus, bonis in- α- quam, & malis quaestio est:& de uno Spirituum, qui molestias afferunt Damonibtis: in rc liquis res non magnam habet dissicultatem. Quod igitur in Disputationem vocatur,hoc est; Vtrum qu' que persecutiones malignorum Spirithum sust nent; suis semper meritis exigentibus fuistineant: an etiam aliqui praeter ulla sua merita, has patiantur. Atque hoc definiendum nobis est praesenti ca- 3. pite: verumtamen non hoc sol amsuciatim etiam explicanda sunt crimina eorum, qui ob sua merita Daemonum insultus, atque molestias sustinent: ut non solum sciatur, quoidam ob peccata, Daemones molestantes sustinere; sed etiam, quaenam illa peccata sint neque enim unum est peccatorum

genus) ob quae sustineant, intelligatur. De priori verbsic sentio: Non unius generis q. hos esse ; sed tam malos quam bonos, Spirituum insultus sui tinere hoc est ; quo iam ob sua merita; quosda absque ullis suis meritis ; & priorii quosda,

ob graues excessus eosdem sustinere;alios ob leues defectus ut Dia, in uniuersum loquedo,sint hominu genera,qui Daemonii persecutiones sustineant. Quod enim de uniuerso persecutionum genere dicitur: id in molestantibus Spiritibus locum

habet. Non omnes persecutiones ob Peccata ac , G a cidunt;

127쪽

roo D E LOCIs IN FEsTIscidunt: nec omnes sequuntur Viros innocentes. . Quaedam sunt,quq peccatorum, nunc enormium,

nunc leuiorum filiat vindictae: quaedam, ut inia centium patientiae,atque probitas innotescat, asseruntur. Eodem prorsus modo, quosdam idcirco

probat maligni Spiritus molestibul;qubd suis peccatis id meruerint:quosdam absque ulla sua culpa, magna tamen diuinae prouidentiae dispositione. In locis par se infestis, rem ita se habere, di bium non est. Ob grauia delicta persecutionem a Spiritibus passi olim plures Gentiles. Ob desectus 'leves, si non omnes,certe plurimi in agro Bingensi absque ullo suo merito, Eremi cultores. Quod si igitur in per se infestis locis,non una molestar di ratio . quid mirum, si & in locis propter homines infestis, ob diuersas causas molestiae adserantur diuersae. Quocirca prauum est,& peruersum eorum i dicium,qui mox criminis eos damnant,quos Daemones persequuntur. Quemadmodum non omnes , qui a Spirituum insistationibus libeti sunt, integrae sunt,& inculpatae vitae; ita neque omnes, qui ipsorum insultus sustinent,meritis suis ita exu igentibus, illos sustinent.

Sed in re clara pluribus opus non est. Crimina, de quidem maiora illa,qua Spirituum bac qiuetsi camni cina vindicantur, inquiramus. Illa, ni fistior, d

pticis fiunt generis. Quaedam sunt, quibus apertius Christianae charitatis iura violantur. Quaedam, quibus Deo grauior ignominia irrogatur.In priori genere sunt iniustae caedes, pauperum oppressio, atque in parentes impietas. In posteriori blasph mia , violata religio, haeresis ac traditio sutipsius Daemonibua facta. Non

128쪽

Non negauerim alias ob culpas,alios sustinere persequentes Daemones: sed tamen has crediderim esse praecipuas .; quae vel his molestiis vindicentur;

vel ut vindicentur,magis mereantur.Ostendamus

in singulis generibus, quod asserimus. Cades o neces iniuilia a rata, his infestationibus vindicata sunt, in Nerone,Pausania,atque Ottone Imperatoribus,de quibus i. cap. His addimus h minem, quem se in vinculis vidisse scribit, lib. i. cap.3. de Daemonomania,Bodinus ; qui, ira percitus,vxorem occiderat: & post, singulis noctibus, ab uxoris Spiritu se misere caedi conquestus est.

Addimus aliud Aristidemi, viri nobilis, familia: aEpiradarum apud Messenios ; qui cam oraculo Delphici Daemonis intellexisset diuturni belli, quod Messeni j gerebant cum Lacedaemonijs, viactoriam penes ipsos flaturam, si puram Virginem Deo immolarent ; gratificaturus ille patriae, primum unicam quam habuit filiam destinauit sacria ficio ; deinde ubi intellexisset corruptam a quodam, qui ut miseram conseruaret, a se grauidam fingebat, excandescens iracundia, interfectam Gliam di flecuit. Huic enim post mortem foeda sp cie apparuit filia, adeoque perculsit,ut ad tumulum eiusdem sese miser iugulatit. Casparus Bel cerus libro de Diuinat.

De pauperum oppressoribus suppetunt plurima exempla domestica: sed quia odiosa, proferenda

non lunt. Iustissimam verb hos, cum homicidis, Daemonum molestiam sustinere inde colligitur; quδd vix alto,qu in homicidatu, loco Deus Opt.i Max.ipsos habeat. Ita sacra docent eloquia,Eccles 3 . panis egentiumvira pauperis qui doaudat irum,

129쪽

ror.

homo sanguinis est. Oui aufert in suoure panem ; quas

qui eccidit proximum suum. Impietatem erga parentes grauissimum esse crimen, cum alia multa doceant ; tum illud,quod ad honorem parentibus exhibendum insigni praemio Deus nos invitet. Et hanc igitur iuste, per infestantes Daemones,vindicari credi debet. Eit pro hoc insigne exemplum:quod, quia ad longum, in illa de Daemoniacis disputatione, ex Alexandro allatum est cap.3o. hic repetere superuacaneum est. Bla themos Spirituam insultibus iuste puniri, vel ipsi blasphemi, si non verbis confitentur,certe robus ipsis probant. Quomodo verb λ quia nullo loco sbi sunt tuti. Sicuti suam semper secum serunt carnificinam conscientiam 3 ita ubique blasph miae ultores credunt adesse Spiritus. Sed nec hic desunt blasphemorum exempla,quos in hac vita Spiritus sunt persecuti. Notum est, quod de blaDpnemo puero scribit B.Gregorius 4.Dialog.cap.ὶ8. Verba eius ascribimus. Q sdam vir cunctis in hac τrbe Roma) notissimus,ante triennium, filium habuit,

ann lim,vi arbitror quinque ; quem nimis carnaliter

diligens, emi se nutriebat atque idem paruulus. quod dicta graue est, mox ut eius animo aliquid obstitisset, maiestatem Dei bi themare consueuerat: qui in bacante triennium mortalitate peri ussi venit ad mortem.

Cumque eum suus pater in sinu teneret. scuti hi te- sati sunt, qui praesentes fuerunt, malignos ad se Spiritus venisse, tremelitibus oc lis puer aspriens, coepit clamarco a pater, obsta pater. Qui clamans deci . nauis faciem , ut se ab iis in 'u patris absicos ieret.

Quem cum isse trementem requireret, quid videret: puer adiunxit dicens: Mauri homines venerunt, i me tollereb

130쪽

P A R s PRI M A. Iostollere volunt. Haec cum dixisset, maiestatis nomen

protinus bl 'hemauit, ct animam reddidit. Ita beatus Gregorius. De alio blasphemo aliud pro prinsenti argumento exemplum recenset alius Gregorius, Turonensis inquam, libro de Gloria consessorum,cap.67. Ad Basilicam S.Ivpiari luit, Mam rus cuiusdam semus, negligentia admissa confugit, stendens vero Dominus eius de vestigio prosecutus,/ngressus Bolicam,nec oratione prostratus, blas hemias in Sanctum euomere coepit, ac dicere. En tu Lupe; seseu in meum auferesct propter te non licebit mihi iueum visio ni debitam exercereZEt iniecta manu serua trabere caepit dicens: Non mittet hodie hic lupus m num suam de sepulchro, ut eruat te de manibus meis. Hac dicente misero,extemplo lingua,qua in Sanctum bisbemias est dit,diuinitus obligatur: atque mutatus homo,debachare carpit per totam ademidans mugitum τι pecus, sermonem ut homo non proferens tertia denique die cum graui cruciatu vitam Miuit. Hoc T

ronensis.

Religionem violari multis modis contingit.SOcramentorum profanatione; Templorum euersi

ne atque spoliatione; l maginum, statuarumque &Ecclesiasticae suppellectilis costactione: Reliquiarum Sanctorum contemptu atque irrisone, &c.

Quibuseunque modis violetur, dubium nullum est, ipsius violatores tu tisiime ρ e pati Damones infestantei: quando pluribus exemplis, tam recentibus quam veteribus,clarum est;& olim passos esse Daemonum molestias; & nostris temporibus, in Galliae atque inferioris Germaniae tumultibus pati quam plurimos. Hir sum siue prauorum dogmatum inuentores, at

SEARCH

MENU NAVIGATION